Tractatus IV — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus IV

TRACTATUS QUARTUS

 

DE STATU BONORUM ANGELORUM

 

Dicto de statu malorum angelorum, consequenter dicendum est de statu bonorum.

Et primo de ordinibus et de distinctionibus et nominibus eorum.

Secundo autem utrum omnes mittantur.

Tertio de angelis deputatis ad custodiam hominum.

Quarto de scientia et contemplatione eorum.

 

 

Caput I

[De ordinibus et distinctlonibus et nominibus angelorum].

 

I. Quoniam igitur ordines distinguuntur per ierarchias, inchoandum a ierarchia quam describit beatus Dionisius sic : Ierarchia est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas in subditis debitum retinens principatum. Rerum ordinata potestas ponitur ibi ut genus. Rationalium ponitur ad differentiam irrationalium. Sacrarum ponitur ad differentiam demonum et pravorum hominum, quorum, etsi potestas sit ordinata, quia omnis potestas a Domino Deo est, sicut dicit Apostolus, non est tamen sacer eorum principatus. In subditis debitum retinens principatum ponitur ad differentiam subditorum, que sunt res sacre et rationales, sed eorum tantum est obedire, non principari, quia non habent subditos.

Est autem triplex ierarchia : supercelestis, celestis et subcelestis. Supercelestis consistit in tribus personis ; celestis in sanctis angelis ; subcelestis in prelatis religiosis.

Cum autem dictum sit de prima ierarchia, dicendum est de secunda, scilicet de celesti que triplex est, scilicet superior, media, inferior, que grece dicitur epiphania, yperphania, ypophania. Superior ierarchia celestis sive epiphania continet tres ordines angelorum, scilicet cherubim, seraphim et thronos. Seraphim interpretatur ardos sive succendens, quia angelorum primi ordinis ministerium est accendere homines in dilectione Dei ; et ipsi pre aliis ardent in dilectione Dei. Denominatur autem primus ordo a caritate, quia caritas est excellentissimum donum ; postea vero scientia sive cognitio Dei excellentissimum donum est, et ideo secundus ordo a scientia denominatur, quoniam cherubim interpretatur scientie pie nitudo. Post scientiam autem sequitur iudicium, ideo ordo tertius a dono iudicii nomen habet et dicitur ordo ille throni, quasi sectes iudicis, quia pre ceteris donum iudicii plenius acceperunt et habent in ministerio ut doceant homines iudicare.

Describitur autem sic a magistris epiphania, et sumitur ista descriptio a verbis beati Dionisii in Ierarchia sua : Epiphania est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fasti[g]io, iudicii libra [resultatio distributa]. Resultatio dicitur ordo angelicus emphatice, quia in eo resultat pulcritudo Dei expresse. Distributa autem dicitur quasi diversis officiis tributa, et ponuntur ibi tres ablativi propter tres angelorum ordines superiores quos continet epiphania, ut dictum est. Unde sensus, est : epiphania est resultatio incendio, id est per incendium ; incalescentis affectionis, hoc pertinet ad seraphim ; altioris intellectus fasti[g]io, hoc pertinet ad cherubim ; iudicii libra, hoc pertinet ad tronum. Dicitur autem epiphania ab epi, quod est supra, et phanos, quod est apparitio, quia in istis ordinibus expressius apparet Dei pulcritudo quam in aliis.

De istis ordinibus dat beatus Gregorius talem regulain : Unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere.

 

 Sed videtur hoc esse falsum, quoniam cherubim denominatur a dono scientie ; ergo secundum hoc cherubim maiorem habet scientiam quam seraphim, quod patet esse falsum, quoniam sicut habetur in Apocalipsi, [capitulo penultimo] : Latera civitatis sunt equalia. Et dicit ibi Glosa : Fides, spes, caritas et operatio. Ergo in superna civitate quanto quis [plus] diligit, tanto plus cognoscit ; sed seraphim habet maiorem dilectionem, ergo maiorem scientiam.

 

Solutio. Auctoritas Gregorii est sic intelligenda : Unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere, plenius respectu inferiorum ordinum ; vel sic, quam plenius accepit in munere, id est in officio sive ministerio.

 

Item queritur quare Dominus potius dicitur sedere super cherubim quam super seraphim, cum Dorninus quiescat potius in caritate quam in scientia.

Huius duplex est ratio. Prima est ad retundendam presumptionem hominum, quia nulla scientia naturalis sive gratuita potest attingere perfecte ad Deum. Ideo dicitur sedere super cherubim, id est super plenitudinem scientie. Unde in Proverbiis : Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Et Ecclesiasticus : Non erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes. Secunda ratio est, ut ostendatur homini quod debeat querere Deum super scientiam, quoniam in caritate est eius quies et dilectio et perfectio quietis et deliciarum ; et ibi inveniri potest, non in scientia secundum se. Sicut autem secundus ordo denominatur a scientia que est minus donum quam caritas, ita tertius ordo denominatur a iuditio, quod est minus donum quam scientia. Qualis enim est differentia inter theoricam et practicam, talis est differentia inter scientiam et iudicium, quia scientia dictat quid faciendum, iudicium autem operatur secundum preeuntis scientie intellectum.

Sciendum est quod caritas est excellentissimum donum.

Sed videtur posse probari quod scientia sit excellentior et melior quam caritas, quia scientia sive cognitio Dei est vita eterna. Unde Iohannes XVII : Haec est vita eterna ut cognoscant te, Deum verum et quem misisti, Ihesum Christum. Sed vita eterna excellentior et melior est quam aliquod quod possit esse in homine ; ergo scientia est excellentior et melior quam caritas.

Item ratio est excellentior et melior omni alia vi anime, quia ipsa est imago Dei ; ergo perfectio rationis est excellentior et melior qualibet altera potentia ; ergo est melior quam perfectio vis concupiscibilis ; sed perfectio rationis est scientia sive cognitio Dei ; perfectio [vis] concupiscibilis caritas ; ergo scientia est excellentior et melior quam caritas ; ergo primus ordo potius debet denominari a scientia quam a caritate.

 

Solutio. Dicimus quod scientia sive cognitio Dei est dignissimum et acceptissimum donum, in quantum est beatitudo et vita eterna. In ea enim sunt omnes delicie, sicut dicit beatus Augustinus super illum locum Psalmi : Et ostendam illi salutare meum, quia visio est tota merces, et quia generat eam, regit et imperat, quoniam rationis est imperare per cognitionem ; caritas enim est excellentissimum donum in quantum consummat beatitudinem sive Dei fruitionem. Non enim est magna delectatio comedere sine desiderio ; quod autem cum desiderio comeditur, delectabilius comeditur. Unde Ecclesiasticus XXIV : Hereditas mea super mel et favum ; memoria mea in generationem seculorum ; qui edunt me, adhuc esurient etc. Est etiam excellentissimum donum in hoc quod movet ad opera et fides per ipsam movet ad opera. Eo enim quod aliquis desiderat rem, movetur ad illam et operatur ut illam habeat. Unde quia caritas est consummatio totius beatitudinis, ponitur supra ipsam scientiam que est beatitudo, et ideo etiam patet quare caritas dicatur plenitudo scientie a beato Augustino.

 

II. Media ierarchia, que dicitur pro yperphania, continet tres ordines, scilicet principatus, dominationes et potestates. Est autem yperphania divina illuminatio, sui participes interscalari reverentia insigniens, usum dominandi edocens arcensque contrarium. Sui participes interscalari reverentia insigniens, dicitur propter principatus qui pre ceteris possident donum reverentie. Unde ministerium eorum est docere homines, exhibere reverentiam hiis quibus exhibenda est, quibusdam magis, quibusdam minus, secundum diversos gradus prelationis, sicut dicit Apostolus, ad Rom. XIII : Cui honorem, honorem, cui vectigal, vectigal etc. Usum dominandi edocens, hoc pertinet ad dominationes qu[e] docent nos qualiter debemus subditis dominari, quod dominium nichil aliud est quam docere subditos voluntatem Dei. Unde Gregorius : Prelatus totiens ad apostasie crimen dilabitur, quotiens preesse delectatur. Arcens contrarium pertinet ad potestates que arcent a nobis potestates contrarias, ne nos impediant quantum vellent in exhibendo reverentiam vel in dominando subditis vel in aliis bonis operibus. Dicitur autem yperphania ab yper, quod est inter, et phanos, quod est apparitio, quasi interna sive media apparitio, quia in angelis huius ierarchie medio modo apparet similitudo Dei.

 

III. Tertia ierarchia, que dicitur ypophania, tres habet ordines : virtutes, archangelos, angelos. Que describitur sic : Inferior ierarchia celestis sive ypophania est divinum (participium) nature legibus occurrens, secreta revelans pro capacitate discreta. Nature legibus occurrens, hoc pertinet ad virtutes que ministerium habent faciendi miracula et docent sanctos quando debeant miracula facere. Secreta revelans, hoc pertinet ad archangelos et angelos. Pro capacitate discreta, ponitur ad differentiam archangelorum et angelorum, quoniam maiores maiora ut archangeli, minores minora revelant ut angeli. Per achangelos revelantur prophetis maiora secreta, ut hoc : Ecce virgo concipiet etc. Per angelos minora, ut illud de Iuda : Episcopatum eius accipiat alter. Et dicitur ypophania ab ipos, quod est sub, et phanos, quod est apparitio, quoniam inferiori modo et minus quam in aliis ordinibus apparet Dei similitudo in ordinibus huius tertie ierarchie.

 

Obicitur autem de media ierarchia quia videtur quod ordo cuius officium est revereri, debet poni super omnes ordines.

  1. Quia dicitur, Ecclesiasticus XXV : Timor Domini super omnia se superposuit. Sed constat quod hic est timor reverentie qui est dignissimus timor ; ergo timor reverentie est super caritatem et sapientiam ; ergo ordo principatus cuius est timor reverentie, est super cherubim et seraphim.
  2. Item primum preceptum Decalogi est de reverentia : Dominum Deum adorabis et illi soli servies, Exodus XX. Servies servitute que dicitur latria, cuius species est reverentia. Sed cum eadem sit mensura hominis que et angeli, sicut dicitur in Apocalipsi XXI ; ergo sicut reverentia, que est species latrie, est prima mensura hominis, ita debet esse prima mensura angeli ; ergo vel prima in ascendendo vel in descendendo ; ergo ordo angelicus cuius est revereri, vel est de suprema ierarchia vel de infima ; non ergo de media.
  3. Item reverentia suprema pars vite active, qua volumus honorare Deum propter se, nec expectando inde lucrum vel temporale vel eternum. Haec est filialis reverentia, qua nullum servitium gratius est Deo ; sed prudentia species est de vita activa, quoniam eius est regere operationes virtutum ; ergo ordo reverentie, scilicet principatus, debet esse supra ordinem prudentie, scilicet supra thronos, quorum est iudicare quod non potest esse nisi per prudentiam.
  4. Item revereri est tantum minorum, dominari autem maiorum tantum, sed quod maioris est, secundum quod maius, dignius est ; ergo dignior ordo dominationum quam principatuum ; ergo deberet poni super illum.

 

Solutio. 1. Dicimus quod re vera timor Domini super omnia se superponit, quod etiam sic est intelligendum, quia quanto magis quis diligit Deum et saporat eius dulcedinem, tanto magis timet amittere, et magis vult honorare ; timor ergo super omnia est non tanquam consummans alias virtutes vel beatitudinem, sed tanquam custos earum et simul tenens illas sicut pondus virtutum. Sicut dicit beatus Gregorius : Anchora mentis pondus timoris. Et ideo caritas que consummat beatitudinem potius ponitur in supremo gradu quam timor, qui non consummat sed tantum custodit.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod reverentia quedam est filialis, quedam est initialis : filialis reverentia consummatio est vite active ; et ideo principatus, cuius est reverentia filialis, ponitur immediate post superiorem ierarchiam, que virtutibus contemplativis perficitur. Reverentia autem initialis in primo gradu est et pertinet ad primum preceptum.
  2. Ad tertio obiectum dicimus quod prudentia duo habet officia : unum quo regit operationes virtutum, aliud quo quietat animam a muscis morientibus ne perdant suavitatem unguenti, et secundum hoc est virtus contemplativa et est super omnem vitam activam.
  3. Ad quarto obiectum dicimus quod reverentia et communior et magis necessaria est quam dominari, et ordinat hominem ad Deum faciendo ei serviri filialiter. Dominatio vero ordinat hominem ad subditos suos, nec necesse est ut per hoc serviatur Deo filialiter. Multi enim prelati mercenarie serviunt Deo, quia inde expectant premium eternum.

 

Item obicitur de dominationibus.

  1. Qui enim dominatur aliis, oportet quod per sapientiam dominetur. Unde Mattheus V : Vos estis sal terre ; et in Reges III : Dabis, Domine, servo tuo cor docile, ut possit iudicare populum tuum et discernere bonum et malum. Per sapientiam ergo quam petebat, volebat regere sibi subditos. Dominatio igitur proprie est per sapientiam ; ergo dominatio statum sapientie habet ; ergo debet esse in primo ordine vel in secundo ; et ita est de prima ierarchia.
  2. Item potestatum est arcere demonia : illud idem pertinet ad archangelos. Unde dicitur de beato Michaele, Apocalypsis XII : Factum est pretium magnum in celo etc., ubi dicitur quod Michael eiecit diabolum ab Ecclesia. Et in Thobia docet Raphael archangelus modum eieciendi omne genus demoniorum. Ergo idem est officium potestatum et archangelorum. Sed ordines distinguuntur secundum officia ; ergo idem est ordo potestatum et archangelorum.
  3. Item maius est facere miracula quam arcere demonia, quia, arcere demonia pertinet ad omnes sanctos ; facere autem miracula ad paucos et sanctissimos ; ergo dignior est ordo virtutum quam ordo potestatum ; ergo debet ordinari super illum.

Item maius est revelare secreta quam habere plenitudinem scientie ; ergo ordo angelorum melior et dignior quam ordo cherubim.

 

Solutio. Ad predictorum evidentiam notandum est quod ille ordo predictus qui assignatus est secundum beatum Gregorium, distinguitur secundum statum.

Primus autem status est incipientium quorum est implere precepta legis divine tantum : unde de simplicibus sacerdotibus qui talibus presunt, dicitur, Malachie II : Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirunt. Angelus enim Domini exercituum est. Sacerdotes enim simplices habent officium angelorum infimi ordinis, quorum officium est illuminare homines ad faciendum precepta legis Dei.

Secundus status est proficientium, qui habent virtutes purgatorias que enumerantur a Domino, Mattheus V : Beati mites. Beati qui lugent. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Beati misericordes. Per usus enim istarum virtutum purgatur homo ab omni labe peccati. Post primum statum quem Dominus ostendit ibi : Beati pauperes spiritu, ille status secundus pertinet ad archangelos qui illuminant homines maiori lumine quo ostendunt hominibus virtutes Christi ad imitationem et mansuetudinem Christi et alias, ut sic perfecte purgentur et plene excludatur ab eis potestas diaboli ; ideo medici sunt animarum angeli et archangeli.

Tertius status est perfectorum qui habent iam virtutes purgati animi, quem statum Dominus ostendit, cum dicit : Beati mundo corde. Beati pacifici. Istis proprie debetur potestas faciendi miracula, quoniam reducti sunt ad primum statum in quo Dominus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam, in quo statu Dominus dixit Acte : Dominamini piscibus maris etc., Genesis I. Unde beatus Martinus imperavit corvis et heremite solent imperare bestiis, et Apostolus dicit quod tales edificant aurum et argentum et lapides pretiosos. Sicut enim lapis pretiosus habet mirabilem virtutem, ita et ipsi ; et hoc non est mirum, quia per sapientiam qua desipit eis omnis caro, vivunt in carne supra carnem, et ideo proprie debetur eis potestas faciendi miracula in quibus presunt eis virtutes. Sed quoniam diabolus fiduciam habet quod Iordanis influat in os eius, et quod sternat sibi aurum quasi lutum, et quod sub eo sint radii solis, Iob XL, machinatur eis spiritualia suscitare certamina quibus eum molitur deicere ; nam quia acceptus est Deo, necesse est, id est utile vel etiam inevitabile, quod temptatio probet eum ; ne autem in agone succumbat, confortatur et corroboratur ab angelicis potestatibus, que mancipate sunt officio cohercendi noxias potestates, que angelice potestates appropriato nomine potestates appellantur.

Et hic est quartus gradus qui per exercitium belli spiritualis potest deffendere et regere regnum suum spirituale, ut de similitudine Dei nichil amittat, de similitudine diaboli nichil subintrare permittat. Cum autem sic se habet homo, tunc potest pre ceteris dominari. Unde elegantissime dixit ille : tunc omnia iure tenebis, cum poteris rex esse tui. Qualiter autem oporteat prelationis dominium exerceri, sugesserunt dominationes angelice, ab officio sic vocate, secundum quod dominari debent subditis suis ; dominari in hoc tantum ut de hiis voluntatem Dei nuntient, et eis Dei similitudinem imprimant et contrarium per iustitiam destruant.

Sed quia precedentia modo mercenario fieri possunt, scilicet propter regnum celorum adquirendum vel habendum, ideo post hunc gradum sequitur sextus gradus, ut predicta faciat homo non propter utilitatem suam, etiam eternam, sed solum Dei amore vel honore, ad quod promovetur per iocunditatem mentis quam habet in precedentibus operibus et per amonitionem et instigationem angelorum qui dicuntur principatus, qui edocende reverentie magisterium acceperunt, quorum officio Apostolus utitur, cum dicitur : Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, in gloriam Dei facite. Cum ergo veniat homo ad hunc sextum gradum, positus est in summo cacumine vite active, nondum tamen immunis est a strepitu muscarum Egipti turbantium aliquantulum sabbatum mentis et perdentium suavitatem unguenti. Quapropter ei opus est flabello prudentie spiritus cum quo abigat cynifes volitantes, id est curas et sollicicitudines subtillissime menti et importune se ingerentes. Unde Apostolus, ad Romanos : Prudentia spiritus vita et pax, quia existente in corde hominis, ibi habitat Deus, quia in pace factus est locus eius, ad similitudinem angelorum qui dicuntur throni, a quibus etiam iuvantur in hoc homines et promoventur.

Cum autem tali quiete existente in anima nullum est obstaculum inter animam et Deum, tunc pura mentis acie videt Deum per contemplationem ad similitudinem angelorum octavi ordinis qui dicuntur cherubim, a quibus etiam in hoc iuvantur et promoventur secundum officium sibi a Domino delegatum. Postquam enim homo de virtute in virtutem processerit, quasi de mansione in mansionem, usque in Ierusalem, id est in visionem pacis, efficitur de dominio et magisterio angelorum octavi ordinis, qui docent sobrietatem intellectus et contemplationis et quod quandoque transeundum est ab amplexu Rachelis ad amplexus Lye.

Cum autem videt homo Dei pulcritudinem pura mentis acie, inflammatur amore Dei ad similitudinem angelorum noni et ultimi ordinis, qui dicuntur seraphim, a quibus etiam in hoc iuvantur et promoventur homines. Hic autem est ultimus gradus ultra quem homo ascendere non potest. Aperte igitur demonstratum est quare precise sint tot angelorum ordines, scilicet novem et non plures. Ex hoc patet solutio ad ultimum obiectum.

  1. Ad primum obiectum dicimus quia, licet dominationes utantur dono sapientie et in executione sui officii sicut seraphim, non tamen est idem ordo, quia non distinguuntur ordines penes dona quibus angeli habent promovere homines, sed penes ea in quibus ipsi prevalent, ut dictum est, et in quibus homines promoventur. Archangeli autem utuntur eodem dono ad purificandum animas que purificantur secundum speculationem speculi, id est per cognitionem Dei que est sapientia.
  2. Ad secundum respondemus quod archangeli removent demones a dominio hominum et expellunt eos dominantes ; potestates vero eos excludunt ne dominium sibi usurpent ut dominentur.
  3. Ad tertium dicimus quod officium potestatum est cohercere adversarias potestates, ut nullo modo dominentur. Licet enim generale sit ad omnes removere demonia, specialiter tamen pertinet ad.angelicas potestates usus et exercitium removendi demones a cordibus sanctorum iam purificatis, et hoc etiam pauciorum est quam facere miracula. Ad homines enim sanctos iam penitus purificatos pertinet operatio miraculorum.
  4. Ad quartum dicimus quod scientia que pertinet ad cherubim, est cognitio divina, secundum quod ea videntur res divine pura mentis acie. Revelatio vero secretorum que pertinet ad archangelos est de illis que pertinent ad promotionem fidei, ut de nativitate Filii Dei et eius virtutibus et factis ipsius, per que sublevatur homo supra precepta legis naturalis ad maiorem assimilationem per quam purgatur magis ac magis ; et ex hoc patet quod dignius est officium cherubim quam archangelorum.

 

IV. Ex premissis patet quomodo assignanda est distinctio ordinum secundum beatum Gregorium, licet aliter assignetur a beato Dionisio, sicut sequentia declarabunt. In hoc tamen est convenientia inter eos, quod neutrius assignatio fit penes diversitatem donorum vel virtutum, cum in omnibus sint eedem pares in suo modo, sed penes prerogativas sive excellentias in donis seu virtutibus quibus sunt prediti, non quod adinvicem se excellant in essentiis virtutum, sed in privilegio operum vel usuum, sicut etiam est in hominibus quod quidam in usu mansuetudinis (preeminent) aliis ut Moises, alii usu humilitatis ut David, et sic de ceteris. Haec autem varietas et distinctio prerogativarum seu excellentiarum requiritur ut sit armonia in celesti ierarchia.

Hiis visis, restat adhuc dubitatio de dota divisione :

  1. Quia dicitur super illud Matthei : Beati pacifici, quod octo sunt beatitudines. Dicitur, inquam, quod illa beatitudo que tangitur, cum dicitur : Beati qui persecutionem patiuntur etc., non consummat vel perficit beatitudinem que in VII precedentibus plenarie continetur, sed quod perfectum et consummatum indicat et ostendit. Et ibidem dicit alia Glosa quod sufficientia Dominici sermonis in illis septem consistit. Quod autem subditur : Beati qui persecutionem [patiuntur] etc., non est additio, sed precedentium explanatio. Sed ille septem beatitudines in illis tribus ordinibus primis habentur ; ergo reliqui ordines qui supersunt inutiliter subsequuntur ; unde habundans et superfluus videtur esse numerus ordinum.
  2. Item super illud Deuteronomii : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde etc., beatus Bernardus sic exponit : Diliges dulciter, suaviter, sapienter et fortiter. Ergo cum per sapientiam diligatur Deus sapienter, et preter sapienter sic fortiter, videtur quod sapientia non sit supremus et ultimus gradus. Unde nec seraphim qui dono illo preditus est, debet esse supremus et ultimus ordo, immo alius assignandus est ordo super illum, scilicet decimus.
  3. Item cum ierarchia humana ad instar et exemplum ierarchie celestis ordinata sit et distincta, sicut Moisi figuraliter preceptum est ut tabernaculum exigeret in terris iuxta tipum et similitudinem eius quod ei monstratum est in celis, cum excellentissi.mus in ierarchia humana, scilicet Christus, nonnisi septem caracteribus preditus fuerit que enumerat Isaias, cum secundum preeminentiam donorum debeant assignari ordines angelorum, videtur quod ordines angelorum sub septenario debent claudi.

 

Ad horum determinationem notandum est quod in angelis quantum ad primos ordines est perfectio puritatis, quantum ad tres medios excellentia operationis supra simplicem puritatem, quantum ad tres ordines ultimos consummatio contemplationis. Status enim puritatis in hominibus distinguitur in tertium gradum et sex sequentes, sed tertius gradus est status simplicis puritatis sive prerogativa dignioris operationis.

  1. Ad primo obiectum dicimus quod septenarius donorum comprehendit et respondet novenario angelorum ordinum. Per timorem enim habuit Christus statum primi ordinis, scilicet statum prime similitudinis, quia qui timet Deum faciet bona. Per pietatem que adaptatur mansuetudini, statum purgationis, et sic statum secundi ordinis. Per scientiam vero qua se bene regit homo in Dei similitudine in medio prave et perverse nationis, habuit statum prime puritatis in quo assimilatus est angelis tertii ordinis. Per fortitudinem autem, cuius est tenere regnum suum et fortiter adversarios debellare, comparatus est potestatibus, et hoc etiam quod per fortitudinem gubernant prelati subditos sapienter, propter quod dicitur de illis in Cantico : Manus tue tornatiles, id est faciles et leves ad opera, optinent ipsi statum dominationis. Per consilium similiter duo ordines comprehenduntur : per consilium enim spirituale opera sua excellentia sublevat ad hoc, ut omnia illa faciat sibi ad honorem Dei, quod pertinet ad principatus ; per consilium etiam quod est idem in essentia cum prudentia spiritus, quietatur mens hominis, ut sit quieta fides Dei, quod pertinet ad thronos. Per intelligentiam status cherubim optinetur. Per sapientiam status seraphim.
  2. Per predicta patet solutio ad ultimo obiectum et ad primum, quia septem beatitudines sive septem dona non comprehenduntur in tribus primis ordinibus sive gradibus quantum ad omnem sui plenitudinem et prerogativam, sed, sicut dictum est, septem beatitudines sive septem dona comprehendunt novem ordines. Unde, sicut dicit Gregorius, ea que secuntur adduntur ad explanationem septem beatitudinum. Explanantur enim septem beatitudines per ea que secuntur et adaptantur ordinibus angelorum. Exprimitur enim status prelationis et officium potestatum per hoc quod subditur : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam etc. Status autem prelationis et officium dominationum exprimitur, cum dicitur : Vos estis sal terre, quia sale sapientie debetis [sallire] subditos vestros, quod est eos facere sapientes et deiformes. Hoc enim est officium ierarchie, ut dictum est. Status vero filialis reverentie qui pertinet ad principatus exprimitur a Domino, ubi dicitur : Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificetur pater vester qui in celis est. Status vero plene quietis, qui respondet thronis, [ostenditur] a Domino, cum dicit : Si quis percusserit te in unam etc. Gradus vero cherubim et seraphim ostenditur a Domino in hominibus, cum dicit : Vos estis lux mundi. In luce enim duo notantur, scilicet cognitionis illuminatio et amoris ardor.
  3. Ad secundo obiectum dicimus quod beatus Bernardus distinguit tres modos diligendi Deum. Primo enim debet diligi Deus sapienter, id est discrete, ut nichil preter ipsum diligatur ; secundo dulciter, ut pre eius dulcedine omnia alia ei desipiant ; et etiam fortiter, ut nullis adversitatibus possit [a]velli a Deo, et sic comprehenduntur omnes status, sed non distincte, quia in omnibus superioribus statibus invenitur fortis dilectio ; in secundo et tertio invenitur primo dulcis ; in primo enim invenitur sapiens et [discreta], et per hoc patet solutio ad secundo obiectum.

 

Postquam distincti sunt ordines secundum Gregorium, restat ut distinguantur secundum Dionisium. Conveniunt autem eorum distinctiones in hoc quod secundum prerogativas officiorum et numerum ipsorum donorum quibus prediti sunt angeli distinguuntur, et hoc est quod dicit beatus Dionisius, quod unusquisque ordo sortitur nominationem propriam excellentiam exprimentem ; et hoc consonat quod ait Gregorius : Unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere ; non plenius respectu inferiorum, sicut exponitur a quibusdam, sed plenius quantum ad officium.

In assignatione etiam du[orum] ordinum superioris ierarchie conveniunt, sed Dionisius in media ierarchia primo ponit dominationes, deinde virtutes, tertio loco potestates. In inferiori vero ponit principatus, in quo discrepat a Gregorio. Reliqui duo, scilicet angeli et archangeli ab utroque similiter ordinantur.

Querit autem Dionisius : Cum inferiores spiritus appropriata nominatione censeantur angeli, quare illud vocabulum ad omnes celestes spiritus extendatur, et ad hoc solvit ipse quod omnes sunt manifestativi similitudinis Dei in hominibus. Hoc autem vicinius, propinquius atque familiarius faciunt angeli infimi ordinis. Hoc autem et solum est eorum dignitas. Unde licet ad eos restringatur nomen angeli infimi ordinis, tamen ad ceteros ampliatur propter officium quod omnibus est commune.

 

Sed videtur quod aut Gregorius aut Dionisius preposteram fecerit assignationem.

 

Respondemus quod non est inter eos discrepantia nisi secundum superficiem, nec est ibi realis preposteratio, sed tantum nominalis, quia dominationes secundum Dionisium in Deum et ei famulantur omni servitute deposita absque reflexione ad commodum temporale vel eternum, et hoc etiam docent homines. Hoc autem officium habent principatus secundum Gregorium, qui solo reverentie filialis motu Deum amant et bona eius non sibi sed illi tribuerunt.

Item dominationes secundum Gregorium essentialiter idem sunt quod virtutes secundum Dionisium, quia virtut[um], secundum Dionisium, est docere prelatos, ut facile et perseveranter que ad officium prelationis at[t]inent exequantur gaudenter tollerando, sicut dicitur in Actibus : Ibant apostoli gaudentes etc., et in Cantico tornatiles vocantur prelati quoad facilitatem operum. Idem est atitem opus dominationum secundum Gregorium.

Item ad principatus, secundum Dionisium, pertinet universalis ducatus et universale regnum in Dei similitudinem ; hoc autem facere virtutum est, secundum assignationem Gregorii. In potestatibus vero veniunt. Quartum est, ut ait Dionisius, cavere ne nichil adversum possit nocere ; in archangelis etiam non discrepant, licet beatus Dionisius dicat quod eorum sit prophetias revelare ut Gabriel, qui nuntius fuit Incarnationis, quia eo ipso pertinet ad eos docere hominès virtutes Christi ; que scilicet sunt purgatorie.

Sic ergo patet quomodo utraque assignatio alteram vicissim includat. Cum ergo essentialiter reducantur una ad alteram, nulla debet esse de nominibus contentio.

 

Set magister Hugo de Sancto Victore ponit in questione : Cum beatus Dionisius habuit ab Apostolo quicquid dixit de huius ierarchia, quia Apostolus vidit in nutu Dei que ei revelavit unde beatus Dionisius vocat eum preceptorem et magistrum non debttit, ut videtur, alium ordinem ponere angelorum quam illum queim ponit Apostolus, dicens : Multiformem sapientiam suam revelavit Deus dominationibus etc. Non autem sic ordinantur a Dionisio, sicut ibi ordinantur ab Apostolo.

Ad quod respondit isdem magister Hugo quod non nominantur ab Apostolo ad ordinandum, sed ad ostendendum quibus per apostolos revelatum fuerit misterium Incarnationis. Prius enim non angelis innotuit, sicut dicit Isaias in persona eorum : Quis est iste qui venit de Edon etc., et ipsemet magister Hugo addit, inquiens : Etsi qua ratio alia est quam non possum videre modo, non est autem pretermittendum quod ipse beatus Dionisius dixit quod ierarchie est regere se et etiam alios in Dei similitudine et per Dei similitudinem. Hoc enim est facere homines deiformes. Unde isdem dixit quod ierarchia est imitatio ad Deum et unitas quantum possibile est : inquit Christus : Rogo ut ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus.

 

Facta distinctione ordinum in novenarium, opponitur in contrarium ex verbis Dionisii :

  1. Ait enim seraphim esse mobile, calidum, accutum, incessabile, fervidum, superfervens. Mobile dixit propter naturam ignis sive amoris. Est igitur in eo motus amoris. Omnis autem motus, ut asserit Augustinus, est ad aliquid adipiscendum vel non admittendum. Nam omnis motus imitantis aut fugientis aliquid est. Sed constat quod motus quo dicitur seraphim mobile, non est motus fuge, sed potius imitationis et [e]lationis. Talis enim motus semper est ad nobiliorem et digniorem statum acquirendum quam sit status in quo est id quod movetur ad ipsum ; aliter enim non moveretur ad ilium. Nam finis melior et magis eligendus hiis que ad finem. Ergo status ille excellentior est quam status seraphim ex quo seraphim movetur ad eum ; ergo ab illo deberet nominationem recipere ordo aliquis, qui tanto erit dignior seraphim quanto gradus gradum precellit, et sic videtur quod seraphim non sit ordo novissimus aut supremus.
  2. Opponitur etiam de verbis Dionisii. Nam cum Deus sit centrum prorsus immobile, quanto autem aliquid vicinius est centro, tanto minus habet de motu. Seraphim autem coniunctione immediatissima appropinquant Deum. Quomodo ergo est verum seraphim esse mobile, sicut dicit Dionisius ?
  3. Item seraphim vocatur accutum ab ipso, quia penetrant usque ad archana Dei. Sed contrarium videtur dicere Dionisius, cum dicit quod movetur circa divina. Si enim circuit, non penetrant.

 

  1. Responsio[nem], quid sit motus quo seraphim dicitur mobile, aperit Petrus, dicens : In quem desiderant angeli prospicere, et magister Hugo de Sancto Victore exponit terminum illius motus. Dicit enim quod in cognitione sive in cognoscere est motus ille, quia illud cognoscere est videre, gustare, et sic de aliis sensibus spiritualibus. Unde est status omnium bonorum congregatione perfectus, et ideo dicit Augustinus quod visio est tota merces, et sic simpliciter potior est cognitio quam dilectio ; tamen quia dilectio, que est bonitas, ipsius visiortis perfectio consummativa et augmentativa atque conservativa, penes desiderium amoris consistit, sicut superius diffusius monstratum est. Consummativum autem natura vim superpositionis habet, ideo amor visioni superponitur, et ideo seraphim ordini cherubim, et sic solvitur prima oppositio.
  2. Ad aliam respondendum est quod est motus laboriosus qui est actus imperfectus, qui tanto magis intenditur, tanto amplius elongatur id quod movetur a centro immobili, quod est Deus, et sic est motus inferiorum mobilium seu naturalium ; est et alius motus qui potius causativus est quietis, immo quietationem auget et complet eo quod appropinquat ad Deum et unit Deo, qui solus stabilis, quia manens dat cuncta moveri, et ille motus in supernis spiritibus locum habet. Tali ergo motu denominatur seraphim mobile.
  3. Ad tertium et ultimum respondendum est quod, licet seraphim maiestatis divine archana rimetur ex parte quantum se extendit possibilitas creature, verumptamen divinitatis celsitudinem non attingit. Illum enim gradum sibi retinuit Trinitas, que sola sui ipsius plenissime contemplatrix est, quia sic sibi soli nota est et homini assumpto qui est tertia in Trinitate persona, et ideo seraphim dicitur penetrare circa divina, non autem penetrare divina.