Appendix XVII — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Appendix XVII

APPENDIX XVII

(cap. 2, q.2-5)

 

Utrum angeli videant omnia in Verbo.

 

Circa tertium capitulum queritur utrum angeli videant omnia in Verbo.

Quod videtur posse probari per hoc :

  1. Quod dicit beatus Dyonisius quod ipse videt omnia, cum ipse sit causa omnium ; et ita videndo se videt omnia ; ergo eadem ratione suo modo vident angeli ; videndo Deum vident omnia. Si enim divina lux semet cognoscens cognoscit omnia, ut dicit beatus Dyonisius, ubi erit eadem causa, erit idem effectus ; ergo cum angeli cognoscunt divinam lucem, in ea cognoscunt omnia.
  2. Preterea in speculo eternitatis relucent omnia ; ergo angeli intuentes in illud speculum in eo vident omnia, sicut si aliquis inspiceret speculum mate­ riale, videret in illo ea que resultant in ipso.
  3. Preterea querit beatus Dyonisius quomodo cognoscit Deus omnia sensibilia, cum careat omni sensu ; de quo similiter queri potest de angelis. De angelis autem respondet ipse quod ipsi cognoscunt sensibilia, scilicet que sunt super terras, per virtutem animi deiformis ; ergo si virtute animi deiformis cognoscunt sensibilia, multo magis intellectualia ; ergo in virtute illa cognoscit angelus omnia ; ergo vel in Verbo vel in proprio genere ; sed magis cognoscunt ipsi res in Verbo quam in proprio genere, sicut prius probatum est ; ergo si sic cognoscunt omnia in proprio genere, multo fortius cognoscunt omnia in Verbo.
  4. Preterea dicit beatus Gregorius : Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ? Sed contra dicit Apostolus quod multiformis sapientia Dei per Ecclesiam innotuit principatibus et potestatibus. Et ita angeli didicerunt aliquid ab Ecclesia ; ergo non omnia vident sive cognoscunt in Verbo vel in proprio genere. Hoc idem dicit Ieronimus super illud Isaie : Quis est iste qui venit de Edom etc. ? Ibi enim dicit quod multi angeli nescierunt Incarnationem Dei ; et propter hoc faciunt hanc questionem.

 

Solutio. 1. Dicimus quod angeli non vident in Verbo omnia actu. Solus enim Deus, qui summe perfectus est, nichil habet potentia quod actu non habeat. Sed angelus, qui potestatem habet cognoscendi omnia, possibilitatem non habet cognoscendi hec actu, nec cognoscit nisi secundum quod tangitur sive illuminatur a prima luce. Unde patet quod prima argumentatio non valet : licet enim sit similis causa aliquo modo, tamen valde dissimilis est.

  1. Ad secundum [obiectum] solvimus per interemptionem, quia non quicquid in speculo eternitatis legit, videt quicquid in eo resultat, quia aliquid est quod tenuiter ibi resultat, hoc videtur ab oculis minus acutis. Eodem modo angeli, qui limpidiorem habent intelligentiam, magis vident in speculo eternitatis, quia magis illuminatur ab ipsa prima luce, cum unusquisque illuminetur secundum propriam virtutem.
  2. Ad sequens obiectum dicimus quod illud quod dicit beatus Dyonisius angelos cognoscere sensibilia virtute animi deiformis, intelligendum est de cognitione potentiali, non de actuali. Non enim semper cognoscunt quodlibet, sed semper possibiles sunt cognoscere. Sed per quid angelica illa potentia reducatur in actum dubitari potest. Et videtur nobis per hoc quod sunt in luce eterna, per quam habent videre omnia. Et in illa luce vident omnia, prout magis et minus illuminantur in illa luce et ab illa luce. Unde nec se ipsis, nec per rerum imagines, vident creaturas, sed intelligentiis suis per hoc quod sunt in luce rerum. Unde non oportet quod omnia vid.eant in actu, ideo quia non illuminantur ad omnia. Anima vero, cum non sit in luce illa, adhuc necesse habet imaginibus rem imprimi ad ipsas res intelligendas.
  3. Illud autem quod dicit beatus Gregorius, intelligendum est de illis que pertinent ad salutem. Sed nota quod quicquid videt angelus in Verbo, videt in proprio genere et e converso, sed clarius in Verbo quam in proprio genere. In Verbo enim videt illa luce increata ; in proprio genere in luce creata.