Tractatus II — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus II

TRACTATUS SECUNDUS

[DE ANGELIS]

 

De mundo creato de quo dicit Moises in principio Genesis.

Postquam dictum est de mundo architipo, dicendum est de mundo creato, de quo dicit Moises in principio Genesis : In principio creavit Deus celum et terrant. Per celum intelligitur celum empireum et contenta in eo, scilicet angeli qui in eo fuerunt creati ; per terram vero materia omnium visibilium.

 

Primo igitur dicemus de dignioribus creaturis, scilicet de angelis.

Et primo de primo statu eorum.

Secundo de secundo statu malorum angelorum.

Tertio de bonis angelis.

 

Primum autem capitulum dividitur in quinque capitula.

In primo queritur utrum in primo statu suo habuit angelus caritatem.

Secundo, supposito quod non habuit caritatem, sed tantum naturalem dilectioneni, utrum illa naturali dilectione frueretur se.

Tertio utrum illa dilectione de via faceret finem et de creatura Deum suum.

Quarto utrum illa dilectio naturalis fuit simoniaca, et utrum illa dilectione diligeret Deum summe, sicut volunt probare quidam opinantes quod naturali dilectione diligebat angelus Deum in primo statu summe, scilicet propter se et super omnia.

Quinto et ultimo utrum dilectio naturalis angeli in primo statu fuerit ordinata vel inordinata et iusta estimatrix rerum vel iniusta.

 

 

Caput I

[Utrum angelus habuerit caritatem in primo statu].

 

Circa primum capitulum primo [queritur] videtur quod non habuerit caritatem in primo statu sic.

Quoniam in primo Genesis, dicit Augustinus quod cum dicitur : In principio creavit Deus celum et terram, per celum intelligitur angelica natura informis, per hoc autem quod sequitur : Fiat lux, intelligitur eadem natura formata ad Deum conversa.

Quod autem habuerit caritatem, probatur multipliciter : primo per illud quod dicit Isaias : Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris ? Quia ergo habebat tantam claritatem ut diceretur lucifer, videtur quod haberet gratiam.

Item in Ezechiele : Tu signaculum similitudinis eius fuisti. Et iterum in eodem de eodem Lucifero : Omnis lapis preciosus operimentum tuum. Per lapidem preciosum videntur significari virtutes ; ergo in primo statu habuit virtutes.

Preterea de eodem dicitur : Tu plenus sapientia et decore in deliciis paradisi fuisti. Et beatus Augustinus de angelis dicit : simul condens naturam et largiens gratiam.

Hoc iterum potest probari rationibus :

  1. Quoniam angelus in primo statu aliqua lege ligatus erat ; aliter non potuisset peccare et poterat demereri transgrediendo precepta illius legis, sicut patet ex eventu. Ergo implendo precepta illius legis poterat mereri ; set mereri non poterat nisi habendo caritatem ; ergo habebat caritatem.
  2. Preterea in primo statu aut diligebat Deum quantum debebat et sicut debebat, aut non. Si sic, ergo ex caritate diligebat eum, quoniam sola caritate sic diligitur Deus. Si non, ergo omittebat hoc preceptum quod erat scriptum in mente sua : Diliges Dominum Deum tuum etc.
  3. Item in primo statu angelus aut diligebat Deum propter se et super omnia, aut non. Si sic, ergo ex caritate, quoniam meliori modo non potest diligi Deus. Si non, [non] diligebat Deum propter se Deum, sed propter se, id est propter se angelum ; ergo magis diligebat se quam Deum ; ergo peccabat mortaliter, quoniam ex hoc est peccatum cupiditatis, quoniam ea magis diligitur creatura quam creator, et similiter luxuria et huius.

 

Solutio. Prepositinus et multi alii dixerunt quod angeli creati fuerunt in naturalibus et gratuitis, et respondent ad illud quod dicit Augustinus, quod angelica natura in primo statu fuit informis non simpliciter sed in comparatione ad statum confirmationis. Nobis magis placet via communis, scilicet quod non habuerunt gratuita.

Quod autem dicitur : Tu signaculum etc., dicitur propter naturalia perspicacissima que habebat Lucifer pre aliis angelis.

Quod dicitur : Omnis lapis preciosus etc., per lapidem preciosum non intelliguntur virtutes sed alii angeli qui in comparatione sui ad ipsum ornabant ipsum, quoniam in comparatione rerum minus pulcrarum magis aparet pulcritudo pulcrioris.

Similiter cum dicitur : Tu plenus sapientia etc., intelligitur de sapientia quam habebat perspicaci ratione et de decore claritatis naturalium et de deliciis quibus delectabatur in Deo per naturalem cognitionem et naturalem amorem, sicut aliquis delectatur naturaliter videndo viride.

 

Quod autem dicitur : Simul condens naturam et largiens gratiam, intelligitur sic : simul dedit eis bona naturalia gratis.

  1. Ad primo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : angelus in primo statu habuit sufficienter quo posset demereri ; ergo in primo statu habuit sufficienter unde posset mereri, quoniam plus exigitur ad meritum quam ad demeritum, quoniam solus homo est principium mali, set non boni, quoniam Deus est principium omnis boni. Licet autem angelus non haberet sufficienter quo posset mereri gratiam in primo statu, habebat tamen quo posset mereri, scilicet liberum arbitrium quo poterati mereri, accepta tamen gratia.
  2. Ad aliud dicimus quod angelus diligebat Deum in primo statu quantum debebat et sicut debebat, ex eis que data erant ei, id est ex naturalibus ; diligebat ergo Deum angelus quantum debebat et sicut debebat diligere tunc, non tamen diligebat eum simpliciter quantum debebat [vel] tenebatur diligere, in quantum habebat mandatum caritatis scriptum in mente sua ; tenebatur ergo eum diligere ex caritate, sed nonnisi prius accepta gratia.
  3. Ad aliud dicimus quod angelus naturali dilectione magis diligebat se quam Deum, nec sequitur : ergo peccabat mortaliter, impediente fallacia secundum consequens, quoniam illa praedicata se habent ut excedentia et excessa, quoniam dilectio qua aliquis diligit se plus quam Deum, que libido est, id est qua vult frui creatura, est peccatum. Talis dilectio est in luxuriosis, superbis, cupidis, et hec dilectio innaturalis est ; set dilectio qua creatura di!igit suam utilitatem vel conservationem sui naturalis est, et licet tali dilectione diligat se creatura plus quam Deum, tamen non peccat in hoc, quoniam non est ei datum aliquid quo diligat Deum plus quam se, nec per se potest supra se.

Item angelus cognoscebat et diligebat Deum, ergo Deus cadebat in eius intellectum et eius affectum ; sed ita est in sensibilibus, quod si dulce cadit in gustum non infectum sed bene dispositum, delectat ipsum, et secundum quod magis dulce magis delectat ; ergo cum summe delectabile caderet in affectum angeli sive in gustum eius spiritualem non infectum sed bene dispositum, summe delectabat ipsum, quoniam si delectabile in quantum delectabile delectat, ergo summe delectabile in quantum summe delectabile summe delectat. Ergo angelus in primo statu delectabatur in Deo ; ergo summe diligebat Deum ; sed summa idlectio Dei est caritas ; ergo diligebat Deum ex caritate.

 

Solutio. Concedimus quod angelus summe delectabatur in Deo quantum ad statum, non tamen summe simpliciter. Et hoc ideo contingebat quia gustus spiritualis non erat in angelo in optima et ultima dispositione, scilicet dispositione gratie. Erat quidem dispositus per imaginem, non per similitudinem gratuitam. Et ideo non summe delectabatur angelus in Deo simpliciter, sed summe delectebatur in eo secundum capacitatem quam tunc habebat.

 

  1. Item omnis potentia magis se habet ad illud ad quod principaliter et per se est, quam ad illud ad quod nec principaliter nec per se est. Sed vis concupiscibilis se habet ad diligendum Deum principaliter et per se, set ad diligendum creaturam nec principaliter nec per se ; ergo magis se habet ad diligendum Deum quam ad diligendum aliquam creaturam. Sed homo per eam solam potens est diligere aliquam creaturam ultima dilectione, scilicet propter se et super omnia. Ergo multo fortius per vim concupiscibilem solam et per se potuit angelus diligere Deum in primo statu ultima dilectione, scilicet propter se et super omnia ; sed hic est motus caritatis ; ergo in primo statu angelus habuit caritatem et a natura.
  2. Item sicut se habet habitus ad habitum, ita potentia ad potentiam ; sed habitus quo diligitur Deus magis se habet ad diligendum Deum quam habitus quo diligitur creatura ad diligendum creaturam [ita se habet], quoniam, sicut dicit Augustinus : Caritas magis diligit legem Dei quam cupiditas milia auri et argenti. Ergo potentia qua diligitur Deus magis se habet ad diligendum Deum quam potentia qua diligitur creatura ad diligendum creaturam ; et inde ut prius.
  3. Item quod natura est tale, magis est tale quam quod non natura est tale ; sed ille naturaliter diligit Deum demonstrato aliquo avaro, et non naturaliter diligit divitias mundi, immo contra naturam ; ergo magis us diligit Deum quam divitias mundi ; non ergo preponit divitias mundi Deo ; quod aperte falsum est.

 

Solutio. 1-2. Concedimus conclusionem duarum primarum obiectionum. Vis enim concupiscibilis magis se habet ad diligendum Deum quam ad diligendum temporalia, quoniam ad diligendum Deum se habet naturaliter et ex naturali sua intentione ; ad hoc enim data est. Ad diligendum autem temporalia non fuit data, tamen talis facta est, quod ea posset homo diligere temporalia vel debito modo vel indebito modo. Sicut enim intellectus habet apprehendere omnia et eterna et transitoria, sic vis concupiscibilis ei annexa habet concupiscere et eterna et transitoria. Non valet autem haec argumentatio : concupiscibilis magis se habet ad diligendum Deum quam ad diligendum temporalia, sed sola potest diligere temporalia propter se et super omnia ; ergo sola potest diligere Deum propter se et super omnia, quia non concludit quod proposuerat. Proposuerat enim de simplici dilectione, et ipse concludit de dilectione perfecta ad quam vis concupiscibilis non magis se habet quam ad diligendum perfecte temporalia propter quatuor causas :

Prima est quoniam ad opus perfecte dilectionis exigitur multiplex directio sive multiplex deliberatio ; ad actum autem vicii nulla exigitur deliberatio, sicut dicit Origenes, quod virtus est tarda, vicium autem preceps.

Seconda causa est quod vis concupiscibilis se habet ad diligendum perfecte Deum tantum per mediam caritatem, quia aliter non potest ferri supra se, sed immediate se habet ad diligendum temporalia.

Tertia causa est quia Deus modo non videtur, quia nemo Deum vidit unquam, temporalia autem aperte videntur.

Quarta causa est fomes ; dicimus tamen quod vis concupiscibilis non habet se per se ad diligendum Deum dilectione voluntaria, immo per apprehensionem et per extrinsecum movens.

  1. Ad tertio obiectum dicimus quod hoc nomen natura tripliciter accipitur, sicut dicit Boetius in libro de duabus naturis et una persona Christi. Primo modo dicitur natura principium motus per se et non secundum accidens. Secundo uniuscuiuslibet rei specifica differentia. Tertio quelibet res que, cum sit, intelligi potest. Secundum primam significationem intelligitur regula Aristotelis, quia secundum hoc intelligitur natura que est alicuius rei principium per se ; secundum hoc liberum arbitrium non est natura respectu suarum operationum, quia non per se movet ad opera interiora vel exteriora ; est tamen natura secundum significationem, que idem est quod ratio ; natura tamen secundum primam significationem posset dici secundum aliquem effectum querp per se elicit vel secundum aliquam dispositionem quam per se habet. Per hec patet solutio ad tertiam obiectionem, quia secundum primam significationem vis concupiscibilis non se habet naturaliter ad diligendum Deum vel temporalia, set per extrinsecum movens ; secundum autem secundam significationem se habet ad utrumque naturaliter, quia ex libero arbitrio [quod] est natura, ut dictum est.

 

 

Caput II

Utrum angelus naturali dilectione frueretur se.

 

Secundo capitulo queritur utrum angelus naturali dilectione frueretur se. Quod probatur, quia angelus in primo statu diligebat se et propter se, ut patet ex predictis ; ergo sibi ipsi amore inherebat et propter se ipsum ; sed frui est amore inherere alicui rei propter se ; ergo angelus in primo statu fruebatur se ; ergo fruebatur creatura.

Sed dicit Augustinus quod totum et solum malum hominis est frui creatura ; ergo illa naturalis dilectio erat peccatum.

Item dicit Augustinus in libro De civitate Dei quod amor sui est fundamentum civitatis diaboli, sicut amor Dei est fundamentum civitatis Dei ; ergo amor sui peccatum est ; ergo amor quo angelus diligebat se propter se, peccatum erat.

 

Sed videtur hoc impossibile, quia delectatio est coniunctio convenientis cum convenienti sed nichil potest coniungi sibi ; ergo nullus potest delectari in se propter se ; ergo nullus potest diligere se amore libidinoso ; ergo amor sui non potest esse peccatum ; ergo non est fundamentum civitatis diaboli.

 

Solutio. Amor naturalis sui est ille amor quo aliquis vult naturaliter sibi bonum, scilicet esse, vivere, intelligere, et talis amor non tendit nisi ad conservationem sui, ad utilitatem sui ; quandoque autem dicitur amor sui, id est amor proprie excellentie, et secundum hoc idem est quod superbia ; quandoque amor sui dicitur amor libidinosus huius vite temporalis, sicut cum aliquis in divitiis suis gloriatur, id est propter se delectatur, vel in fortitudine ; quod prohibetur per Ieremiam : Non glorietur dives in divitiis suis, nec fortis in fortitudine sua etc. Ita quandoque aliquis propter se delectatur in vita ista temporali et transitoria, et bene potest coniungi vite sue per apprehensionem, quia per apprehensionem coniungitur homo etiam rei non existenti, quandoque ut cum aliquis delectatur in spe alicuius boni quod nec habet nec unquam habebit. De tali amore dicit Gregorius quod est filia luxurie, et potest dici quod amor sui in secunda vel tertia significatione est fundamentum civitatis diaboli, quia magis se habet homo ad diligendum se quam ad aliud, et ideo homo corruptus citius et vehementis diligit se amore libidinoso quam aliud.

 

 

Caput III

Utrum illa dilectione de via faceret finem.

 

Circa tertium capitulum queritur utrum illa dilectione de via faceret finem et de creatura deum suum. Videtut quod sic :

  1. Quia dicit Augustinus : Vae illis qui diligunt nutus tuos pro te. Nutus Dei sunt omnes creature ; peccant igitur amatores mundi, quia de nutu faciunt rem, de via finem ; ergo naturalis dilectio, si apprehendit nutum pro re, viam pro fine, peccatum est.
  2. Preterea gulosus de ventre facit deum suum, quia facit ipsum suppremum finem sibi. Eodem modo avarus thesaurum divitiarum facit sibi deum suum, quoniam diligit eas propter se ; ergo cum homo naturali dilectione diligat se propter se, et faciat se suppremum finem sue dilectionis, restat quod ipse tali dilectione facit se deum suum. Sed constat quod ipse non est verus deus suus ; ergo tali dilectione peccat, quoniam nobis precipitur : Abicite deos alienos de medio vestri.
  3. Item angelus naturali dilectione diligebat se propter se et non propter Deum ; illa ergo naturalis dilectio excludebat ultimum finem ; ergo in ea erat privatio speciei, quia omnis actus voluntarii species est relatio ad Deum ; ergo in illa dilectione erat malitia ; ergo illa dilectio erat peccatum.

 

 Solutio. 1-2. Dicimus quod naturali dilectione qua diligit se homo propter sui utilitatem, non peccat, quoniam illa dilectione non fruitur se nec tendit ad fruendum se, quod esset se ipsum facere finem sibi suppremum et se ipsum facere sibi deum. Cum enim bonum naturaliter sit finis omnium, tunc homo creaturam facit sibi suppremum finem et deum suum, quando diligit eam ut summum bonum, id est ut delectetur in ea propter se ; cum autem diligit creaturam propter naturalem aliquam utilitatem, talis dilectio non excludit ultimum finem, sed ex hoc quod se diligit propter suam utilitatem, potest pervenire ad hoc, ut vere diligat Deum. Cum autem vere diligat Deum, tunc perfecte diliget se propter suam utilitatem ; quoniam omne animal mundum findit ungulam. Per ungulam significatur finis voluntatis sive operis, quia omnia desideria et opera nostra debemus referre ad gloriam Dei et utilitatem nostram, quoniam hoc vult Deus, ut eius sit gloria, sicut ipse dicit per Isaiam : Gloriam meam alteri non dabo ; ideo cantamus ei cotidie : Gloria Patri etc., in fine Psalmorum, per quos intelligitur operatio. Utilitatem autem vult Deus esse nostram, quoniam ipse bonorum nostrorum non eget, et ideo patet quod dilectio naturalis non est contraria caritati nec repugnans ei, sed potest esse via ad ipsam.

  1. Per hoc patet solutio ad tertio obiectum, quia licet illa dilectio naturalis careat debito fine, non tamen excludebat debitum finem, quia susceptibilis erat illius, sicut contingit in actionibus indifferentibus.

 

 

Caput IV

Utrum angelus in primo statu diligebat Deum.

 

Circa quartum capitulum sic obicitur.

  1. Angelus in primo statu diligebat Deum non propter Deum, sed propter se ipsum sive propter suam utilitatem. Ergo illa dilectione intendebat acquirere rem temporalem sive suam utilitatem ; ergo illa dilectio est simoniaca, quoniam ex eo est simonia et peccatum, quod aliquis intendit acquirere temporale pro spirituali ; et ideo quia pro maximo spirituali intendebat acquirere temporale, ergo illa dilectio erat maxime simoniaca ; ergo erat peccatum.

 Forte ad hoc dicet aliquis quod, licet pro hoc spirituali intenderet acquirere temporale, tamen in hoc non peccabat, quoniam non intendebat illud ex cupiditate.

 

Sed contra. Si aliquis episcopus non habens unde sustentaretur, venderet vel intenderet dare alicui prebendam pro re temporali hac intentione tantum, ut ex illo temporali sustentaretur, committeret simoniam ; hoc non est dubium, etsi illud non intendatur ex cupiditate ; eadem ratione et in dilectione naturali erat simonia ; ergo ipsa est peccatum.

  1. Propter consitniles obiectiones que infinite possunt hic fieri, dixerunt quidam et adhuc dicunt multi quod angelus sive Adam in principio diligebat se non propter se, sed propter Deum et Deum propter Deum tantum, et quod naturali dilectione diligebat Deum propter se et super omnia. Quod nituntur quidam probare sic. Naturali dilectione non diligit aliquis nisi suam utilitatem ; hoc enim est diligere se ; ergo maiorem sui utilitatem magis diligit ; suam ergo summam utilitatem summe diligit. Deus autem est sua summa utilitas sive sibi summe utile ; ergo naturali dilectione summe diligit Deum ; ergo diligit Deum propter se et super omnia ; ergo naturali dilectione diligit Deum propter se et super omnia vel ad minus diligit Deum equaliter sibi, cum diligat Deum summa dilectione et se summa dilectione.
  2. Item hoc preceptum : Diliges Deum etc., preceptum morale est ; ergo erat scriptum a natura in mente angeli. In primo statu ergo naturaliter insitum erat angelo diligere Deum ex toto corde etc ; ergo naturali dilectione diligebat Deum propter se et super omnia.

 

[Sed contra. Angelus in primo statu diligebat Deum propter se et super omnia] ; sed huius dilectione dilector integer rerum estimator est, qui iuste estimationi nec aliquid addit nec aliquid detrahit. Talis est qui iuste et sancte vivit, sicut dicit Augustinus in primo libro de doctrina Christiana, ergo sola dilectione naturali iuste et sancte vivitur, quod est heresis Pelagiana.

Preterea excellentissimus modus diligendi Deum est diligere Deum propter se et super omnia, sicut hoc ipsum dare elemosinam est quidem actus informis, sed per circonstantias formatur, ut si quis det elemosinam dando quantum debet, quando debet et cuius gratia debet etc., talis motus est informatus talibus circonstantiis ; similiter diligere Deum est motus informis secundum se, sed si apponantur circonstantie, scilicet propter se et super omnia, erit plenissime formatus, quoniam non sunt alique circonstantie que possint addi ut meliorem efficiant motum ilium ; ergo talis motus diligendi Deum est excellentissimus, ut nichil bonitatis possit addi, ut meliorem efficiat motum ilium ; ergo talis motus diligendi Deum est gratie, non nature.

 

Solutio. Duplex est dilectio naturalis, scilicet voluntaria et involuntaria, sive naturalis rationalis et irrationalis. Est autem duplex dilectio involuntaria : una quam habemus communem cum brutis, qua homo diligit se, id est vitam suam, salutem et sanitatem, et conservationeni istorum, quoniam tali amore diligimus membra nostra et magis diligimus magis necessaria, ut capud pro quo conservando exponimus cetera membra : tali dilectione diligunt se bruta, que per vim estimativam fugiunt nociva et appetunt iuvativa et ea que conservant esse vel bene esse. Talis dilectio non potest esse peccatum, quoniam non est voluntaria, nec potest esse voluntaria ; omne autem peccatum est voluntarium.

Est alia dilectio involuntaria, que proprie est hominis sive humane anime, qua naturaliter anima diligit summum bonum, appetens beatitudinem sine omni deliberatione et preelectione, quoniam sicut dicit Tullius : Deus est vox nature , et sicut dicit Boetius : Deus est bonum quod ab omnibus desideratur. De ista dilectione dicit Ecclesia in Cantico : In lectulo meo per noctes quesivi quem diligit anima mea. Et Augustinus : Deus est quem diligit quicquid diligere potest. Haec igitur dilectio que est rationalis et involuntaria non potest esse peccatum.

Dilectio autem voluntaria dividitur in duas, scilicet in concupiscentiam et amicitiam sive benivolentiam. Concupiscentia est dîlectio qua diligimus omne illud quo frui appetimus vel quod habere volumus, sicut aliquis dicitur diligere vinum, quia appetit frui eo. Dilectio que dicitur amicitia est qua diligimus omne illud cuius bonum volumus, id est cuius bonis congratulamur. Utraque dilectione, sive concupiscentia ; sive benivolentia, diligimus Deum per naturam sine adiutorio gratie et per gratiam : per naturam vero, quando est inducta per creaturarum testimonia, quoniam creature sunt sufficientes ad inducendum testimonia de suavitate Dei, per que concupiscentiam aliquam possunt accendere in anima humana, sicut dicitur in Sapientia, XIII. Et talis concupiscentia, inducta testimoniis creaturarum, est amor quo diligitur Deus per modum nature. Sic possunt creature persuadere Deum esse dignum cuius bonum diligitur et cuius bonis congaudetur, dum ostendunt nobis et clamant quod ipse fecit nos et non ipsi nos, et quod omnia visibilia fecit propter nos, et sic inducunt in nobis dilectionem que est amicitia vera ad Deum, et talis amor Dei est naturalis, quia per naturalia acquisitus sine gratia gratum faciente, nec tamen est simoniacus, quoniam natura non facit ipsum viam ad acquirendum aliud ; ideo tali amore volumus summum bonum Deo et eius bono gratulamur, licet inde nichil boni nobis accidat, sicut amor quo pater diligit magistrum filii sui propter filium suum, ille amor est gratuitus ex parte cause finalis, licet sit inductus ab amore filii, quoniam vult ei bonum, licet nichil commodi inde ei proveniat.

 

  1. Ex hoc patet solutio ad primum quesitum, scilicet amor naturalis quo diligitur Deus non est simoniacus, sicut amor cupidorum qui diligunt Deum propter nummum ordine perverso, sicut dicit Augustinus ; et ideo amor naturalis quo diligitur Deus, gratuitus est ex parte cause finalis, non tamen est omnino gratuitus, quoniam non est gratuitus ex parte cause efficientis, cum ·sit inductus a naturalibus rationibus et innititur illis. Sed amor qui est caritas, sive concupiscentia, sive amicitia, gratuitus est ex omni parte.
  2. Ad secundum dicimus quod ille amor naturalis quo diligit anima humana Deum sicut sibi optimum sive sicut suam, summam utilitatem, ille idem amor est amor quo homo diligit se. Est enim regula generalis quod omni amore qui est concupiscentia, diligens sed iligit illud quicquid aliud illo diligit ; et dicimus quod illo amore diligit homo Deum summe secundum statum in quo est, scilicet secundum possibilitatem nature. Similiter angelus in primo statu tali dilectione Deum naturaliter diligebat nec magis nec minus quam se sed equaliter, sicut iste non magis diligit dulce quam vinum, vel minus sed equaliter ; et hoc contingit, quia ex eadem dilectione numero et eodem modo se habente qua diligit dulce, diligit vinum. Quod autem dictum est superius, quod homo magis diligit se quam Deum naturali dilectione, dictum est de dilectione amicitie qua diligitur Deus.
  3. Ad ultimo obiectum dicimus quod preceptum hoc : Diliges Dominum ex toto corde etc., insitum est in corde hominis quantum ad scientiam, non quantum ad faciendi potestatem, quoniam haec potestas solius gratie est ut per eam diligat homo Deum plus quam se et ut levet se supra se. Trenis IV.

 

Caput V

De naturali dilectione qua angelus in primo statu ditigebat Deum.

 

Quinto et ultimo queritur sic. Naturalis dilectio qua angelus in primo statu diligebat Deum, aut erat ordinata aut inordinata.

 

Probatio. Augustinus in libro de doctrina christiana assignat talem ordinem caritatis : primo debemus diligere Deum, secundo nos, tertio illud quod iuxta nos est, quarto corpus proprium. Dilectio igitur naturalis aut tota est ordinata secundum ordinem hunc aut aliquid habet contra hunc ordinem. Si primum, ergo est simpliciter ordinata ; si secundum, ergo est inordinata ; ergo naturalis dilectio aut est ordinata aut inordinata.

  1. Sed Augustinus dicit quod ordinata dilectio est caritas ; ergo si naturalis dilectio est ordinata, ipsa est caritas [ergo naturalis] ; et si inordinata, est peccatum, cum ordo caritatis sit in precepto ; ergo naturalis dilectio aut est caritas aut est peccatum ; sed constat quod non est peccatum ; ergo ipsa est caritas, et ita angeli in primo statu habuerunt caritatem. Item angelus in primo statu tenebatur diligere Deum ex caritate ; ergo tenebatur diligere Deum plus quam se, et diligebat Deum minus quam se et se magis quam Deum, ergo peccabat.
  2. Preterea illa dilectio erat iniusta estimatrix et ponderatrix Dei, quia magis diligendus minus diligebatur ea et minus diligendus magis ; ergo erat peccatum.

 

Solutio. Dilectio naturalis angeli in primo statu differebat a caritate in duobus tantum, scilicet in causa efficiente sive originàli, et causa inducente sive motiva ; causa enim efficfens naturalis dilectionis est sola potentia, causa inducens sive movens sunt beneficia temporalia. Neutrum autem istorum neque ista simul faciunt contrarietatem dilectionis ad dilectionem, sed solus finis dilectionis ; unde dilectio qua tendit creatura ad fruendum creatura vel ad delectandum in ea, est contraria dilectioni qua quis fruitur Deo vel tendit ad fruendum eo propter se. Unde una istarum est virtus, alia peccatum, quia de creatura facit dominum suum. Dilectione autem naturali qua diligitur Deus, delectatur anima in Deo per modum nature, et ita naturalis dilectio non repugnat quantum ad finem caritati, immo potius convenit cum ea et non est ei contraria, licet sit disparata.

 

  1. Patet igitur quod naturalis dilectio non est inordinata secundum quod inordinata notat vicium vel contrarium respectu caritatis ordinate. Sed non ex toto est ordinata. Similiter haec propositio quam ipse proponit est falsa : naturalis dilectio aut est ex toto ordinata secundum hunc ordinem aut habet aliquid contra hunc ordinem, quia re vera nichil habet contrarium huic ordini sed disparatum, ut patet ex predictis.
  2. Similiter illa dilectio non est iniusta estimatrix Dei, quoniam haec dictio iniusta importat vicium, sed non est cuiuslibet rei iusta estimatrix ; quod si esset, esset caritas.