Appendices I-IV — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Appendices I-IV

APPENDIX I

(Introd.)

 

Incipit liber secundus de mundo creato.

 

Postquam dictum est de mundo archetipo, dicendum est de mundo creato.

Et primo de dignioribus creaturis, scilicet de angelis agendum.

Et primo de eorum creatione.

Secundo utrum in primo statu habuerunt caritatem.

Tertio de secundo statu malorum angelorum.

Quarto de bonis angelis.

 

Circa primum ergo notandum quod in angelorum creatione omnes conveniunt in hoc quod creati sunt a Deo.

Notandum quod iste locus Genesis : In principio creavit Deus celum et terram, [multipliciter] exponitur, et omnes expositiones vere sunt et catholice, quas omnes intellexit Spiritus Sanctus, qui loquebatur in Moyse, licet Moyses non omnes intelligeret : ita dicit beatus Augustinus in libro Confessionum.

 

Et est una expositio talis : In principio etc., id est in initio temporis creavit Deus celum, ut ponatur celum pro continente et pro contentis, id est celum empireum, id est angelos, et terram, id est materiam quatuor elementorum. Sunt ergo ista quatuor primitive rerum creature coequeve : tempus, celum empireum, angeli, materia quatuor elementorum.

 

Dixerunt tamen magistri philosophi, scilicet peripatetici, quod mundus erat ab eterno, sive rerum universitas ; quod nitebantur probare primo sic :

  1. Sufficientia rerum fuit ab eterno ; quod probatur per hoc quod, ad hoc quod artifex exeat in actum, tria sufficiunt, [scilicet] potentia, sapientia, voluntas, ubi nullo modo exigitur extrinsecum aliquid coadunans vel necessarium ad operationem. Sed constat quod sapientia divina ab eterno fuit, similiter potentia divina et divina voluntas, nec indiget summus artifex aliquo extrinseco ad operandum, quoniam aliter non esset summe potens, ut dictum est. Ergo sufficientia creaturarum ab eterno fuit ; ergo creature ab eterno fuerunt.
  2. Item ipsi sumebant talem propositionem tanquam per se notam : intellectus purus et verus [testatur] quod eadem re prorsus eodem modo se habente ut prius, si aliquid modo est ab ea, et prius fuit ab ea ; sed Deus eodem modo prorsus se habet, ut habuit ab eterno, et res modo ab eo sunt ; ergo ab eterno fuerunt ab eo.
  3. Item tertia ratio est quam ponit Augustinus in XII libro de civitate Dei : Divina bonitas nunquam potuit esse vacua, quin sit summa et summe fluens et summe habundanter fluens ; ergo semper operata est creaturas ; ergo creature fuerunt ab eterno.

 

Sed contra. Deus per se potens est ; per se potens est facere quicquid po­ test facere ; nec indiget aliquo extrinseco, vel modo vel tunc. Vel potuit creare ab eterno aliquam animam ; ergo modo potest creare aliquam animam. Ponatur. Deus creat hanc animam : aut eodem modo prorsus se habet ut prius, aut non ; non potest dici quod se habeat ali[qu]o modo, cum sit invariabilis secundum omnem opinionem. Relinquitur ergo quod Deus prorsus eodem modo se habeat ut prius. Sed modo hec anima exit ab eo ; ergo et prius exivit ; quod est contra positum. Restat ergo quod ista propositio est falsa, quam dicunt esse per se notam, scilicet intellectus purus etc. Ex hoc igitur patet quod Deus creat mundum ; non sequitur quod ab eterno creavit ipsum, sicut ipsi nitebantur probare. Et verum est, sicut fides catholica habet, quod mundus incepit esse sive universitas creaturarum.

Et due sunt rationes quare creaturas non fecit ab eterno. Prima est, ut ostenderet se non indigere creaturis ad perfectam sui bonitatem, ut gratuita voluntate Dei res esse monstrare[n]tur, quoniam si indiguisset rebus ab eterno ad perfectam sui bonitatem, eas ab eterno creasset, cum esset summe potens ad hoc. Secunda ratio est, ut nulle res suum esse sibi attribuerent, sed soli Deo.

 

Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : Sufficientia creaturarum fuit ab eterno ; ergo creature fuerunt ab eterno ; et est fallacia secundum consequens, quoniam non omni casu concomitantur se causa et effectus, sic non semper concomitantur se esse comptum et errabundum de nocte, et esse adulterum. Et hoc ideo contingit quia voluntaria causa est dilatoria, quoniam non sequitur, si volo ire ad Sanctum Dionisium, et scio et possum, quod statim eam, quoniam non volo ire statim. Eodem modo Deus ab eterno voluit facere mundum, sed non voluit facere ab eterno, sed posterius eternitate predictis rationibus, quoniam causa voluntaria per electionem operatur, previdendo quid, quando et quomodo debeat operari. Est ergo divina voluntas simpliciter intellecta causa essendi ; est in rebus simpliciter secundum quod fuerunt future. Voluntas autem divina essendi nunc est causa ut res sint nunc, voluntas essendi post est causa ut sint post, et similia.

  1. Ad secundum dicimus quod hec est falsa : intellectus purus etc., quoniam non habet locum in Deo, qui per se operatur et per modum electionis, scilicet quando vult et sicut vult.
  2. Ad tercio obiectum dicimus quos hec est falsa, ut patet ex predictis. Summa bonitas non potest esse vacua, quoniam vacua idem est quod cessans ab opere. Si autem intelligeretur vacua a plenitudine beatitudinis vel dilectionis, vera esset.

Item dictum est quod primitive creature quatuor fuerunt : tempus, celum, angeli, materia quatuor elementorum. Primo autem dicendum est de angelis, de quibus concorditer dicunt omnes quod creati sunt a Deo, et heretici.

 

 

Utrum in primo statu habuit angelus caritatem.

 

Secundo capitulo queritur utrum in primo statu suo habuit angelus caritatem. Hoc capitulum dividitur in plura.

 Primo capitulo determinabimus an habuerit angelus caritatem in primo statu.

Secundo, supposito quod non habuerit caritatem, sed tantum naturalem dilectiinem, utrum illa naturali dilectione frueretur se.

Tertio utrum illa dilectione de via faceret finem et de creatura dominum suum.

Quarto utrum illa dilectio naturalis fuerit simoniaca et utrum illa dilectione diligeret summe, sicut volunt probare quidam opinantes quod naturali dilectione diligebat angelus Deum in primo statu summe, scilicet propter se et super omnia.

 Quinto utrum potentia diligendi quantum in se est, magis se habeat ad diligendum Deum quam ad diligendum temporalia.

Sexto utrum dilectio naturalis angeli in primo statu fuerit ordinata vel inordinata et iusta estrimatrix rerum vel iniusta.

Ultimo utrum dilectio naturalis fuerit eiusdem speciei specialissime cum dilectione gratuita que est caritas.

 

 

APPENDIX II

(cap. 2)

 

Utrum angelus naturali dilectione frueretur se.

 

Secundo capitulo sic obicitur. Angelus in primo statu diligebat se et propter se, ut patet ex predictis. Ergo amore inherebat sibi ipsi et propter se ipsum.

Sed frui est inherere alicui rei amore propter se ; ergo angelus in primo statu fruebatur se ; ergo fruebatur creatura.

 

Solutio. Hec argumentatio non valet : angelus in primo statu diligebat se propter se ergo etc., quoniam inherere illud est delectari per amorem in re amata, ut fiat talis vis in verbo inherendi. Dilectio que est coniunctio convenientis cum convenienti ; et ideo impossibile est quod aliqua creatura delectetur in se ipsa aliquo amore, licet Deus in se ipso delectetur, quoniam oportet quod delectatio fiat per aliquam passionem accidentalem in creaturam. Deus autem in se ipso et per se ipsum delectatur. Preterea naturalis dilectio non tendit ad delectationem, sed ad solam sui conservationem et utilitatem. Et ideo non est peccatum si aliquis diligens se propter se fruatur se.

 

 

APPENDIX III

(cap. 4)

 

Ad ultimum dicimus quod non valet hec argumentatio : Hoc preceptum : Diliges Dominum etc., erat scriptum in mente angeli naturaliter ; ergo naturaliter erat ei insitum diligere Deum ex toto corde etc., quoniam differentia est inter legem et gratiam, quoriiam lex docet quid faciendum, gratia dat potestatem ; unde debet concludere : ergo naturaliter erat ei insitum quod Deus erat diligendus ex toto corde etc. Erat enim per solam cognitionem, sed non per operationem ; hoc enim erat solius gratie.

 

 

Utrum potentia diligendi quantum in se est, magis se habeat ad diligendum Deum quam temporalia.

 

 Circa quintum capitulum queritur sic. Omnis potentia magis se habet ad illud ad quod principaliter et propter se est quam ad illud ad quod non principaliter nec propter se est. Sed vis concupiscibilis se habet ad diligendum Deum principaliter et propter se, sed ad diligendum creaturam nec principaliter nec propter se habet se ; ergo magis se habet ad diligendum Deum quam ad diligendum aliquam creaturam. Sed homo per eam solam potens est diligere aliam creaturam ultima dilectione, scilicet propter se et super omnia ; ergo multofortius per vim concupiscibilem solam. Et per se potuit angelus diligere Deum in primo statu ultima dilectione, scilicet propter se et super omnia ; sed hoc est motus caritatis, sicut probatum est prius ; ergo in primo statu angelus habuit caritatem et a natura. Eadem ratione homo in primo statu habuit caritatem, quod est heresis Pelagiana.

Item sicut habet se habitus ad habitum, ita potentia ad potentiam ; sed habitus quo diligitur Deus magis se habet ad diligendum Deum quam habitus quo diligitur creatura, quoniam, sicut dicit Augustinus, caritas magis diligit legem Dei quam cupiditas milia auri et argenti. Ergo potentia qua diligitur Deus magis se habet ad diligendum Deum quam potentia qua diligitur creatura ad diligendum creaturam. Et inde ut prius.

 

Solutio. Dicimus quod hec propositio est falsa : omnis potentia magis se habet etc., quia vis concupiscibilis non se habet ad diligendum Deum ex caritate, sicut ad diligendum creaturas, propter tres rationes. Prima est quia summum, cum non videatur nisi per speculum in enigmate, magis remotum est a cognitione humana ; et ideo magis remotum a dilectione. Unde dicitur in Iob quod sapientia de absconditis trahitur.

Secunda ratio est, quia dilectio qua diligitur Deus, maiori indiget prelectione et maiori et subtiliori iudicio quam dilectio qua diligitur res temporalis. Unde per omissionem huius iudicii quo deberent decernere creatorem esse di­ scernendum a creaturis, incurrerunt antiqui peccatum idolatrie. Unde eis com­ minatur propheta : Ve vobis qui convertitis iudicium in absinthium, id est qui convertitis iudicium quo debuistis discernere creatorem a creaturis in amaritudinem idolatrie, quoniam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, quia non sunt usi iuditio perfecte rationis, ut perciperent Deum esse fontem omnium bonorum, et ei attribuerunt cognitionem quam iam habebant. Est igitur multiplex et subtile iudicium quod preexigitur ad veram dilectionem Dei. Unde minus se habet vis concupiscibilis ad diligendum Deum quam ad diligendum temporalia, quia maior discretio exigitur in virtute quam in vitio, quoniam virtus et ars circa difficilia, ut dicit Aristoteles.

Tertia ratio est, quia vis concupiscibilis et alie vires anime non sunt ut possibiles et materiales ad ea que sunt gratie et ad ea que sunt glorie, quia non possunt habere virtutes per modum acquisitionis sed tantum per modum receptionis. Unde licet potentie active sint ad diligendum temporalia, non sunt tamen nisi passive ad veram dilectionem Dei. Ad opera vero virtutum possunt esse active, adiuvante gratia et principaliter adiuvante. Ex hoc patet quod vis concupiscibilis, licet per se se habeat ad opera Christi, tamen non per se se habet ad opera caritatis et aliarum virtutum ; et ideo magis se habet ad diligendum temporarlia quam ad diligendum Deum.

Quarta ratio est fomes in solis hominibus, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam.

Secundum istam distinctionem causarum patet solutio ad primo obiectum, quia prima propositio manifeste falsa est, hec scilicet : omnis potentia etc., iuxta hanc regulam : Quod per se est tale, magis est tale quam illud quod secundum aliud est tale.

Ad secundo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : sicut se habet habitus ad habitum etc., sed habitus diligendi Deum magis se habet ad diligendum Deum quam habitus diligendi temporalia ad diligendum temporalia ; ergo potentia qua diligitur Deus magis se habet ad diligendum Deum quam potentia qua diliguntur temporalia ad diligendum temporalia. Et est ibi fallacia secundum accidens, quia proceditur ex indiffinitis, quia si prima propositio intelligatur universaliter, ipsa est falsa, quoniam habitus quo diligitur Deus, scilicet caritas, quadam iucunditate mentis iuvatur, qua vehementissime trahitur ad dulcedinem Dei, quam pregustat, nec tantum posset trahi habitus quo diliguntur temporalia per aliquam dilectionem falsam, que est in temporalibus. Potentia autem qua diligitur Deus, non habet in sui natura tale iuvans ; et ideo prima propositio universaliter intellecta est falsa.

 

 

APPENDIX IV

(post cap. 5)

 

Utrum dilectio naturalis sit eiusdem speciei specialissime.

 

Circa ultimum capitulum videtur quod dilectio qua diligebat angelus Deum in primo statu erat eiusdem speciei specialissime cum caritate.

Probatio. Illa dilectione naturali diligebatur idem propter idem quod diligitur caritate, sed Deus propter se, et proprie idem propter se. Ergo illa dilectio erat eiusdem speciei specialissime cum caritate.

Hec argumentatio est necessaria, ut patet in aliis affectibus. Sed nichil est eiusdem speciei specialissime cum caritate, quod non sit caritas, sicut nichil sit eiusdem speciei specialissime cum albedine, quod non sit albedo ; et sic de omnibus similibus. Ergo naturalis dilectio est caritas.

 

Solutio. Ad hoc dicendum quod actus dilectionis naturalis et actus caritatis sunt eiusdem speciei specialissime, non tamen habitus [ex] quibus insurgunt illi actus sunt eiusdem speciei ; habitus enim non sunt simpliciter ad agere, sed ad facile agere ; et ubi habitus explicat aliam difficultatem, est alterius speciei ; et ideo quia habitus caritatis explicat talem difficultatem qualem non potest explicare naturalis dilectionis habitus, ideo habitus qui est caritas est alterius speciei quam naturalis dilectio, sicut patet in largitate et prodigalitate, que sunt diversi habitus diversarum specierum, propter difficultatem specialem qua expetit largitas ; et tamen ex eis surgunt actus eiusdem speciei, scilicet dare danda.