Tractatus XV — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus XV

TRACTATUS QUINTUSDECIMUS

 

[DE PECCATO VENIALI]

 

Sequitur de peccato actuali. Actualium aliud veniale, aliud mortale.

Primo dicendum est de veniali ;

et primo de primis motibus, hoc ordine :

Primo utrum primi motus sint peccatum.

Secundo que sit causa quod primi motus sint peccatum.

Tertio que sit causa quod peccatum veniale sit veniale, et que sit differentia inter veniale et mortale.

 

 

Caput I

[Utrum primi motus sint peccatum].

 

Quod primi motus sint peccatum, probatur sic.

  1. Apostolus dicit : Quod nolo, hoc ago. Illud non potest intelligi de peccato mortali, quod constat esse voluntarium. Restat ergo quod intelligitur de primo motu, sicut dicit beatus Augustinus.
  2. Item dicit Apostolus, ad Romanos, VII : Quod odi malum, illud facio. Cum autem nichil sit odiendum nisi peccatum, et Apostolus primum motum odit, ergo primus motus est peccatum.
  3. Preterea Apostolus dicit quod primus motus est malum ; ergo malum culpe vel malum pene. Si pene, illud est a Deo maxime secundum quosdam, et si hoc est, Apostolus non debet illud habere odio, cum sciat Deum velle illud esse. Restat ergo quod primus motus sit malum culpe ; et ita est peccatum.
  4. Item primus motus est ad illicitum ; ergo est illicitus ; ergo est peccatum.

 

Contra. Super illum locum : Irascimini et nolite peccare, dicit Augustinus : Si surgat primus motus qui non est in nostra potestate, non consentiat ei ratio. Ergo primus non est in nostra potestate ; ergo non possumus vitare primum motum. Sed Augustinus dicit quod nemo peccat in eo quod non potest vitare ; ergo nullus peccat in primo motu ; ergo primus motus non est peccatum.

Item primi motus non sunt voluntarii, quia non sunt in nostra potestate, et nichil est ita in nostra potestate sicut voluntas vel voluntarium ; ergo primi motus non sunt voluntarii ; sed omne peccatum adeo est voluntarium etc. ; ergo primi motus non sunt peccata.

Item primus motus est naturalis, quia est communis nobis cum brutis. Sed nullum naturale est vituperabile vel laudabile. Ergo primus motus non est vituperabilis ; ergo non est peccatum.

Item sensualitas est communis nobis cum brutis ; ergo in ea non est virtus nec vicium ; ergo nec peccatum.

 

[Solutio]. Dicimus quod primus motus est peccatum, quoniam primus motus dicitur ille quo homo movetur voluntarie ad illicitum ante iudicium sive deliberationem rationis.

 

  1. Ad primum dicimus quod primi motus sunt in nostra potestate in singulari, et non in universali, quoniam de quolibet primo motu potest aliquis vitare ut non veniat, sed nullus potest vitare quin aliquis primus motus aliquando veniat, quoniam ilium primum motum quo aliquis concupiscit mulierem, potuit ipse vitare ante, si cogitasset de Deo et penituisset de peccatis suis. Sed non potest esse diu aliquis quin surgat aliquis primus motus, sicut iste nauta potest vitare quod aqua non intret per illud foramen, tamen non potest vitare quod non intret per aliquod.
  2. Ad secundum dicimus quod primi motus sunt voluntarii. Sed distinguendum inter motum vis concupiscibilis brutalis et motum vis concupiscibilis humane. Motus vis concupiscibilis brutalis non fit voluntarius, sed naturalis ; et ideo non est peccatum ad minus primo. Sed [motus] concupisc[entie] humane est voluntarius et peccatum, etiam quando movetur ante iudicium rationis ad delectandum in re sensibili.
  3. Ex hoc patet solutio ad tertio obiectum, quia primus motus non est naturalis sed voluntarius.
  4. Ex hoc etiam patet solutio ad quarto obiectum, quoniam primus motus non est in sensualitate brutali, sed potius dicitur esse in sensualitate, large sumpto hoc nomine sensualitatis, ut dicatur sensualitas quelibet potentia qua potest aliquis delectari in re sensibili.

 

 

Caput II

[De primis motibus].

 

Questio I

Que sit causa quare primus motus sit peccatum.

 

Secundo capitula queritur que sit causa quare primus motus sit peccatum, an hoc habeat ab origine, aut a fine.

Si ab origine, contra. Fomes non est peccatum post baptismum, maxime secundum eos qui dicunt quod fomes est pena illata a Deo, quoniam si fomes est bonus, ergo non propter fomitem pure erit primus motus peccatum.

Preterea si fomes non est peccatum, ergo non ex eo quod aliquid est a fomite, est peccatum, sicut est in libero arbitrio, quoniam nichil, ex eo ipso quod fit a libero arbitrio, est peccatum.

Si a fine, quia est ad illicitum, secundum hoc probatur quod primus motus in uxorem non est peccatum, quoniam eo non movetur homo ad illicitum.

 

Contra. In primo motu non est aliqua discretio, quia tunc non discernit homo uxorem a non uxore vel e converso ; ergo non est maior contemptus in non uxorem quam in uxorem ; ergo si motus in uxorem non est peccatum, nec motus in non suam.

Preterea motus quo aliquis movetur ad cognoscendum uxorem suam spe prolis tantum est meritorius, et ille est a fomite, quoniam illa actio non est tantum a naturali potentia coeundi, sed etiam a pronitate coeundi ; non ergo ex eo quod aliquid est a fomite, est peccatum ; non ergo primus motus est peccatum ex eo quod est a fomite, quoniam non est a fomite, nisi in quantum pulsat potentiam coeundi. Sic enim motus meritorius est a fomite.

 

[Solutio]. Dicimus quod primus motus ideo est peccatum, quia est ad illicitum. Movet enim animam humanam ad delectandum in re sensibili, et hoc facit propter fomitem. Fomes ergo est origo ut sit peccatum, quia solus operatur et movet ad illicitum. Ergo si velimus assignare causam efficientem quare primus motus est peccatum, dicemus quia fomes movet voluntatem humanam ad illicitum, scilicet ad delectandum in re sensibili, quia cum homo debeat totum cor suum Deo, sicut preceptum est : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde etc. [Deuteronomio, VI], non licet ei dare aliquam partem creature, ut aliquo modo delectetur in illa. Hec est prima causa.

Alia causa est, quia cum anima humana coniungitur creature per delectationem, obumbratur ab ea et peioratur, sicut quando coniungitur Deo, illuminatur et melioratur. Talis enim voluntas improba dicitur libido, quando aliquis vult delectari in creatura ; et est primum peccatum et principium omnis peccati, sicut dicit Augustini Glosa.

 Si queritur causa unde habet primus motus quod sit peccatum, dicendum est quod a fomite, qui est corruptio proveniens ex peccato primi parentis. Sic enim fit questio de causa in generali, quoniam fomes, quando per se operatur nec trahitur ad bonum finem imperio rationis, non movet nisi ad malum per se. Causa autem formalis que dinoscitur ex fine, quare primus motus sit peccatum, est quia est ad illicitum.

Ex predictis patet quod primus motus in propriam uxorem est peccatum, tamen aliquis potest cognoscere propriam uxorem sine omni peccato, ut si secundum animam humanam displiceat ei omnibus modis carnalis delectatio, vel si nullo modo placet ei, ut non conglutinetur vel contaminetur Dei imago cum re sensibili per delectationem.

 

 

Questio II

An primus motus ad comedendum sit peccatum.

 

Item queritur utrum primus motus ad comedendum sit peccatum. Quod videtur in illo qui statim appetit comedere, cum tenetur tamen ieiunare usque ad horam nonam. Iste primus motus est ad illicitum, ergo est peccatum, eadem ratione qua primus motus ad coeundum.

 

Contra. Ille motus non subiacet libero arbitrio, quoniam velit nolit appetit iste comedere ; ergo non est peccatum.

 

Solutio. Appetitus ad comedendum qui est in vi brutali non est peccatum, nec valet hec argumentatio : iste motus est ad illicitum ; ergo est peccatum, quoniam non est ad illicitum potentie brutali, sed est ad illud quod est illicitum libero arbitrio sive voluntati humane. Sed si motus ille est a libero arbitrio, tunc est peccatum, ut patet in lecatore saturo qui dolet quia non potest comedere bonum morsellum : in eo movetur voluntas humana, et non brutalis appetitus.

Similiter dicendum est de primo motu ad coeundum, quoniam si movetur tantum concupiscibilis brutalis, non est peccatum, quoniam non est actuale peccatum sine voluntate humana. Unde Augustinus : Si concupiscentia, que preter legem voluntatis movetur, sine peccato est in corpore dormientis, quanto magis in corpore non consentientis.

Aliud tamen est de concupiscentia ad comedendum, et aliud est de concupiscentia ad coeundum, quoniam concupiscentia ad comedendum movetur sine omni apprehensione ; et ideo nullo modo subiacet libero arbitrio. Sed concupiscentia ad coeundum movetur per apprehensionem ; et ideo aliquo modo subiacet libero arbitrio ; et ideo non potest ratio refrenare motum ad comedendum, potest tamen refrenare motum ad coeundum, quoniam vis nutritiva, que est substantiva individui, magis est naturalis quam vis generativa, que est conservativa speciei.

Hec autem argumentatio non valet : iste motus ad coeundum aliquo modo subiacet libero arbitrio ; ergo est voluntarius, quoniam non subiacet secundum se, sed propter precedentem apprehensionem. Quando enim delectabile carnale cadit in apprehensionem et in estimationem, de necessitate movetur concupiscentia brutalis, velit nolit liberum arbitrium.

 

 

Questio III

An primus motus ad coeundum sit peccatum mortale.

 

Item queritur utrum primus motus ad coeundum sit aliquando peccatum mortale. Videtur quod sic in eo qui provocat primos motus per electuaria ut per diasaterium, quoniam tales primi motus sunt ex tali provocatione, que est mortale peccatum. Ergo et tales primi motus sunt mortale peccatum, quoniam si aliqua voluntas est ab alia voluntate mortali, ipsa est mortalis. Propter hoc dicitur quod primus motus in tali casu est mortale peccatum.

 

Sed contra. Per talem preparationem liberatur vis concupiscibilis ab impedimento, sicut vis gressibilis per aliquam medicinam liberatur ab aliquo impedimento, vel vis appetitiva ad comedendum ; tamen non diceretur tunc quod appetitus ad comedendum vel motus gradiendi esset a medicina. Eadem ratione primus motus in predicto casu non est ab illa preparatione ; ergo propter illam non est mortale peccatum.

Quod concedimus hac ratione, quoniam etsi medicina sit potens ad introducendum motum brutalem, non tamen potens est ad introducendum motum voluntarium, quoniam primo primi motus ad coeundum non sunt peccata, sed secundo primi sunt peccata, quia sunt voluntarii.

 

 

Questio IV

An primi motus sint in prohibitione.

 

Item queritur utrum primi motus sint in prohibitione.

  1. Quod probatur per hoc quod peccatum ita diffinitur ab Augustino : Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Ergo quodlibet peccatum est contra legem Dei. Sed primi motus sunt peccata ; ergo sunt contra legem Dei ; ergo sunt in prohibitione.
  2. Preterea unde essent peccata, nisi essent contra legem Dei ?
  3. Preterea Apostolus dicit, ad Romanos, VII : Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces. Hoc non potest intelligi de peccato mortali, quoniam Apostolus discretissimus bene sciebat et de consensu et de opere quod esset peccatum mortale. Ergo loquitur de primis motibus. Cum, ergo dicitur : Non concupisces, sic prohibentur primi motus ; ergo primi motus sunt in prohibitione.
  4. Item fere omnes dicunt quod Adam non potuit peccare venialiter primo ; ergo primi motus fuissent in eo mortalia ; ergo erant in prohibitione, quantum ad ipsum ; ergo erant in prohibitione legis naturalis, quoniam tunc non subiacebat ipse nisi legi naturali. Sed lex naturalis est immobilis ; ergo adhuc sunt in prohibitione.
  5. Item Augustinus dicit quod quedam precepta non possunt impleri in via, ut hoc : Diliges Dominum Deum etc. ; et hoc preceptum : Non concupisces, generaliter intellectum et de cotidianis venialibus et mortalibus, erat preceptum quod non poterat impleri in via, sed implebitur in patria ; ergo in hoc precepto prohibentur primi motus ; et ita primi motus sunt in prohibitione.

 

[Solutio]. 1. Dicimus quod non sunt in prohibitione, sed in cohibitione. Et cum dicitur : Peccatum est dictum vel factum etc., diffinitio est peccati actualis mortalis tantum, quod omnimoda contrarietate est contrarium legi Dei. Tamen si dicitur esse diffinitio peccati generaliter actualis sive venialis sive mortalis, tunc dicendum est quod hec dictio contra non notat omnimodam contrarietatem in illa diffinitione, sed qualemcumque repugnantiam, de qua dicit Apostolus, ad Romanos, VII : Sentio legem in membris meis repugnantem legi mentis mee.

  1. Ad aliud dicimus quod primi motus, licet non sint in prohibitione, tamen sunt peccata, quia ducunt ad illicitum, et ad illud quod est contra Iegem Dei ; et propter hoc dicuntur repugnare legi mentis sive legi Dei.
  2. Ad tertium dicimus quod cum dicitur : Non concupisces, is est sensus : Post concupiscentias tuas, sive post motum concupiscentie tue, non eas per consensum vel operationem. Et constat quod sic non prohibetur per legem nisi consensus et operatio, sed oblique ostenditur primus motus esse malus per legem, sicut si aliquis diceret filio suo : noli ire post istum hominem, innuit quod iste homo sit malus. Quia ergo per legem cognoscitur primus motus esse malus, ideo dicit Apostolus : Concupiscentiam nesciebam etc. Quod autem illud preceptum : Non concupisces sit predicto modo intelligendum, patet per illud quod dicitur in Ecclesiastico : Fili, post concupiscentias tuas non eas.
  3. Ad quartum, secundum nos, patet solutio, quoniam diximus supra quod Adam in primo statu bene potuit peccare venialiter.
  4. Ad ultimum dicimus quod licet aliquod preceptum affirmativum sit quod non potest in via impleri, tamen nullum negativum est tale, et ideo contingit quod preceptum affirmativum non obligat ad semper. Sed negativum obligat ad semper.

 

 

Questio V

An primi motus sint in ratione.

 

Item queritur utrum primi motus sint in ratione. Videtur quod non, quia primus motus est qui preoccupat iudicium rationis. Sed nullus motus est in ratione qui sit peccatum et preoccupet iudicium rationis ; ergo nullus primus motus est in ratione.

Preterea si aliquis primus motus est in ratione, ille est erroris, quoniam de alio motu rationis non videtur hoc posse dici. Sed omnis error aut est in articulis fidei, aut extra articulos fidei. Si in articulis fidei, est peccatum mortale, et non est primus motus, cum omnis primus motus sit peccatum veniale. Si extra articulos, nullo modo est peccatum ; et ita non est primus motus. Restat ergo quod nullus error est primus motus ; ergo nullum iudicium erroneum est primus motus, nec aliquid aliud quod sit in ratione est primus motus ; ergo nullus primus motus est in ratione.

 

Contra. Sicut vis concupiscibilis et irascibilis sunt corrupte, ita vis rationalis est corrupta ; ergo sicut in illis surgunt primi motus, ita in ista.

Preterea sicut ille sunt prone ad malum, sic et ista. Ergo sicut in illis est primus motus, sic in ista, quoniam in illis non surgunt primi motus, nisi ex pronitate ad malum.

Item sicut vis concupiscibilis delectari habet in summa bonitate, ita rationalis in summa veritate ; ergo sicut concupiscibilis peccat delectando in bonitate creata quandoque venialiter, quandoque mortaliter, ita vis rationalis sive ratio peccat, quando delectatur in veritate creata quandoque venialiter, quandoque mortaliter ; et ita primus motus venialis erit in ratione.

 

[Solutio]. Dicimus quod primus motus potest esse in ratione duobus modis. Primo modo, cum aliquis movetur subito per corruptionem rationis leviter motu erroris in contrarium articulo fidei sine deliberatione rationis precedente ; et quia est sine deliberatione precedente, et in illicitum, et ex sola corruptione, primus motus est et venialis. Si autem esset ex deliberatione precedente, peccatum esset mortale ; talis autem error qui est primus motus, est ab aliqua dubitatione subitanea, sive aliquis consensus levis et subitus in contrarium articulo, ex sola corruptione procedens, quoniam dubitare est utrique parti contradictionis equaliter consentire. Secundo modo est peccatum in ratione, cum subito et ex corruptione sola delectatur ratio in aliam veritatem quam in primam, quoniam si hoc esset ex deliberatione, et delectaretur magis in veritate creata quam in increata, peccatum esset mortale ; si minus, peccatum esset veniale, sicut dicitur de dilectione creature.

 

 

Caput III

[De peccato ventail].

 

Questio I

De differentia venialis ad mortale.

 

Sequitur de peccato veniali.

Primo de differentia venialis ad mortale.

Secundo utrum veniale potest fieri mortale.

Tertio que pena debetur veniali.

 

Primo sic obicitur. 1. Dominus dicit in Evangelio Mathei, XII : De omni verbo otioso reddituri sunt homines rationem. Per hoc videtur quod verbum otiosum sit peccatum veniale ad minus. Otiosum autem dicitur quod non est utile ad vitam eternam ; ergo cum opera indifferentia non sunt utilia ad vitam eternam, erunt peccata venialia.

  1. Preterea quare potius dicitur de omni verbo otioso etc., quam de omni opere otioso ?
  2. Item dicitur quod ebrietas si non ducitur in consuetudinem, est veniale peccatum ; si ducitur in consuetudinem, est mortale peccatum.

Contra. Secunda fornicatio non est in infinitum maior prima, nec tertia quam secunda, omnibus aliis circumstanciis paribus ; et sic usque ad centesimam vel millesimam ; ergo nec ebrietas secunda est maior in infinitum quam prima, et sic deinceps. Igitur si secunda est veniale peccatum, et tertia non erit mortale peccatum, quoniam omne mortale peccatum est in infinitum maius quam veniale. Similiter de centesima vel millesima potest probari quod non erit mortale ; ergo ebrietas sive ducatur in consuetudinem sive non, non erit peccatum mortale.

  1. Forte dicet quod ebrietas non est mortale peccatum, sed consuetudo inebriandi se. Contra. Consuetudo inebriandi aut dicetur iteratio inebriandi aut habitus inebriandi. Si primum, probatur quod consuetudo inebriandi illa non est peccatum, quoniam iteratio inebriationis non est actus, sed dispositio. Dispositio vero actus non est peccatum, sed potius ipse actus. Si habitus, probatur quod non est peccatum mortale, quoniam sicut dicit Aristoteles : Quales precesserunt actus, talis est habitus qui est ex actibus.

 

Solutio. Difficile est diffinire quid sit peccatum veniale et assignare differentiam generalem venialis ad mortale. Unde in multis locis quando Augustinus vult diffinire veniale peccatum, ponit exemplum de specialibus peccatis venialibus. Sed in libro de libero arbitrio dat doctrinam per quam potest intelligi differentia venialis ad mortale, ubi dicit quod libido est causa omnis peccati. Est autem libido improba voluntas qua movetur anima rationalis ad hoc quod delectetur in creatura, et si illa voluntate diligit creaturam plus quam Deum, peccatum est mortale ; si minus, peccatum est veniale. Unde dicit quod nimius amor uxoris et filiorum est peccatum veniale, si non preponitur amor Dei. Ex hoc patet differentia venialis ad mortale.

 

  1. Ad primum dicimus quod verbum otiosum est quod procedit ex improba voluntate, sicut est mendacium iocosum, et est peccatum veniale ; et dicitur otiosum, quia secundum se est inutile ad vitam eternam et impedimentum ; quod non est verum de ind[if]ferentibus que naturaliter sunt bona, et ideo utilia quodam modo. Sed peccatum veniale cum repugnet legi Dei, ut dictum est, omnibus modis inutile est ad beatitudinem.
  2. Ad aliud dicimus quod per hoc quod dicitur : de omni verbo etc, satis datur intelligi per locum a minori quod de opere otioso etc.
  3. Ad aliud dicimus quod ebrietas qua delectatur homo in vino, non preponendo illam delectationem delectationi que est in Deo, est peccatum veniale. Si autem preponat, est mortale. Igitur sive sit decima sive sit vicesima, est peccatum veniale, si primo modo se habeat ; si secundo, mortale.
  4. Quod autem dicitur quod ebrietas ducta in consuetudinem est peccatum mortale, ideo dicitur, quia frequenter contingit quod, cum aliquis frequenter cadit in ebrietatem, magis et magis delectatur in dulcedine vini ; et sic cadit in ebrietatem mortalem per precedentes ebrietates occasionaliter. Propter quod dicit Augustinus quod nichil adeo est veniale quod non fiat mortale dum placet, id est dum occasionaliter facit cadere in illam delectationem. Similiter intelligi debet illud aliud quod dicit Augustinus : Vitasti grandia, cave ne obruaris harena.

 Item sicut fornicatio est ex concupiscentia carnali, ita ebrietas, quia sicut fornicatio absorbet rationem, ita ebrietas, immo magis ; et sicut fornicatio fit scienter, ita ebrietas. Ergo qua ratione fornicatio est peccatum mortale, et ebrietas, vel quare non ?

Si dicitur : ideo quia Dominus prohibet fornicationem et non ebrietatem, contra. Deus non prohibet fornicationem nisi quia mala. Sed eadem ratio malitie est in ebrietate que est in fornicatione, ut ostensum est ; ergo qua ratione omnis fornicatio est in prohibitione, et omnis ebrietas.

 

Solutio. Non est simile, quoniam ebrietate movetur homo in rem licitam que est necessaria individuo ; et ideo sequitur predictam regulam de delectatione et amore rerum licitarum. Sed fornicatione movetur homo in rem non necessariam et illicitam, quoniam tendit ad solam delectationem, vel ad minus non habet tantum de necessitate sibi adiuncta. Preterea ebrietate non maculat homo nisi animam suam, sed fornicatione et suam et alterius ; ideo fornicatio potius est peccatum mortale quam ebrietas.

Item dictum est quod minor amor temporalium est veniale peccatum. Sit ergo quod aliquis quadruplo minus diligat temporalia quam Deum, ex hoc peccat, et quanto plus diligeret temporalia amore, plus peccaret : si duplo, duplo ; et sic deinceps.

 

Contra. Si quadruplo magis diligeret quam triplo, diligeret illa equaliter Deo secundum proportionem ; et si hoc, mortaliter peccaret ; et si mortaliter peccaret, magis peccaret in infinitum quam triplo quoniam omne mortale est maius in infinities quam veniale. Non ergo si quadruplo magis diligeret temporalia, magis peccaret quadruplo quam triplo, immo in infinitum magis.

 

Solutio. Dicimus quod hec argumentatio non valet : si duplo magis diligeret, duplo magis peccaret ; si triplo magis, triplo magis peccaret ; ergo si quadruplo magis diligeret, quadruplo magis peccaret, quoniam quando venitur ad quadruplam proportionem, non sola circumstantia intensionis augmentat peccatum sicut prius, sed etiam equalitas dilectionis creature et Dei augmentat peccatum in infinitum magis quam prius.

 

 

Questio II

Utrum peccatum veniale possit fieri mortale.

 

Secundo capitulo queritur utrum veniale potest fieri mortale.

Quod probatur multipliciter.

  1. Primo sic. Dicitur quod delectatio morosa est peccatum mortale, et non morosa est peccatum veniale. Sed constat quod de non morosa fit morosa ; ergo de veniali fit mortale.
  2. Item primo motu delectationis potest advenire consensus rationis ; ergo idem motus qui prius erat venialis sine consensu, postea cadit sub consensu. Sed motus cum consensu ad illicitum est peccatum mortale ; ergo tunc veniale efficitur mortale.
  3. Item aliquis diligit filios ita quod amando peccat venialiter, et iste amor potest intendi tantum quod erit peccatum mortale ; hoc non est dubium ; ergo veniale potest fieri mortale.

Si concedatur, contra. Peccatum veniale et peccatum mortale sunt diverse species peccati. Sed nulla res potest permutare speciem ; ergo veniale non potest fieri mortale.

Item sicut in paradiso fuerunt tres : serpens, mulier, vir, ita in paradiso spirituali, scilicet in anima humana, sunt tres : serpens, mulier, vir. Serpens est primus motus qui suggerit mulieri ut comedat pomum vetitum, sive caro que semper primum motum suggerit. Mulier est inferior pars rationis que tunc comedit pomum vetitum, quando consentit illicite delectationi. Vir est superior pars rationis que comedit pomum vetitum, quando consentit eidem delectationi. Constat autem quod antequam mulier comedisset pomum, non debebat eici vir vel mulier de paradiso terrestri. Ergo similiter in paradiso spirituali, antequam mulier comedat pomum vetitum, id est antequam inferior pars rationis consentiat illicite delectationi, non est eiecta de paradiso adhuc ; ergo adhuc non est aliquod peccatum mortale ; ergo nec morosa delectatio ante consensum est peccatum mortale. Sed consensus est primum peccatum mortale. Constat autem quod nichil quod sit ante consensum est sive efficitur consensus. Ergo nullum peccatum veniale quod fuit ante consensum, efficitur mortale.

Item dicit Augustinus quod cogitationes sive voluntates nostre modo sunt decedentes, modo succedentes sibi invicem. In futuro autem erunt omnes simul, quando in una imagine, scilicet in speculo eternitatis, videbuntur simul omnia. Constat autem quod, eadem cogitatione manente, manet eadem voluntas, idem peccatum sive veniale sive mortale, quoniam, eadem cogitatione prorsus manente, non augmentatur voluntas. Adveniente autem alia cogitatione sive apprehensione, decedit prima voluntas, quoniam cessante causa, cessat effectus, et advenit nova voluntas, adveniente apprehensione que est mortale peccatum. Statim ergo precedens voluntas decedit ; ergo illa eadem voluntas non efficitur mortale peccatum, quoniam non manet eadem, sed succedit alia voluntas que est mortale peccatum. Per hoc probatur generaliter quod nullum veniale potest fieri mortale.

Quod concedimus predictis rationibus.

 

  1. Ad primo obiectum dicimus quod nulla delectatio dicitur morosa, nisi illa que est ex consensu ; aliter non esset peccatum mortale, quoniam nullus motus ante consensum est peccatum mortale, ut probatum est superius.
  2. Ad secundum dicimus quod ratio dicitur consentire primo motui, id est ei quod suggerit primus motus, scilicet fornicationi vel alii operi illicito. Adveniente enim consensu, mutatur voluntas sive desiderium, quoniam mutata est apprehensio sive cogitatio.
  3. Ad tertium dicimus quod amor mundi non potest intendi, nisi quia loco amoris minus intensi sequitur alius amor numero magis intensus, sive alia voluntas magis intensa, ut patet ex predictis.

 

Concedimus tamen quod bene possibile est quod ratio consentiat non in actu, sed in delectatione que est propter primum motum. Et tunc queritur utrum ille consensus sit venialis aut mortalis.

Videtur quod sit mortalis, quoniam mulier tunc comedit pomum, sed probatur quod est veniale, quoniam consentire veniali est veniale, ut consentire iocoso mendatio est veniale.

 

[Solutio]. Dicimus quod consensus in delectatione primi motus, id est in talem delectationem qualis delectatio est in primo motu, est peccatum mortale, quoniam ex consensu non potest esse delectatio talis nisi mortale peccatum. Sed mendacium iocosum est veniale in se, nec ducit nisi ad veniale ; et ideo consensus in ipsum venialis est.

Sed quod consensus in delectatione primi motus sit peccatum veniale, probatur auctoritate Augustini, dicentis in II Sententiarum, in illo capitulo : Nunc superest ostendere quod per hec tria, scilicet serpentem, mulierem, virum, consummatur peccatum in nobis. Serpens enim suadet in nobis mulieri comedere pomum vetitum, cum motus sensualis, scilicet primus motus, suggerit inferiori parti rationis, id est rationi cui deputata est scientia, que si consenserit illecebre, mulier comedit pomum vetitum. Post de eodem dat viro, cum superiori parti rationis, id est rationi cui deputata est sapientia, eandem illecebram suggerit, que si consenserit, tunc vir cum muliere comedit pomum vetitum. Si ergo in motu sensuali tantum peccati illecebra tenetur, veniale ac levissimum est peccatum. Si autem inferior pars rationis consenserit ita ut sola cogitationis delectatione sine voluntate perficiendi teneatur, mulier sola comedit, non vir, cuius auctoritate cohibetur voluntas, ne usque ad opus perveniat. Si autem assit plena voluntas perficiendi ut, si assit facultas, ad effectum perducatur, vir quoque manducat, quia superior pars rationis illecebre consentit ; et tunc est dampnabile et mortale peccatum. Quando autem mulier sine viro gustat, quandoque est veniale, quandoque mortale. Ut enim dictum est, tunc mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur ut faciendum non discernatur ; vel cum vir facit, ut non liceat mulieri effrenata libertate in peccatum egredi. Igitur si peccatum non diu tenetur delectatione cogitationis, sed statim postquam tetigit mulierem, a viro repellitur, veniale est. Si autem diu tenetur in delectatione, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est, et pro eo dampnabitur vir et mulier simul, id est totus homo, quia vir non cohibuit mulierem, sicut debuit ; unde potest dici consensisse. Hec sunt verba Magistri exponentis verba Augustini, que secuntur in illo capitulo, ubi dicit : Sicut in coniugio priorum hominum etc.

Ex hac auctoritate patet quod quando mulier comedit pomum vetitum, quandoque veniale est peccatum, pro quo dicendum est : Dimitte nobis debita nostra etc. Sed mulier non comedit pomum, nisi cum inferior pars rationis consentit illecebre. Ergo aliquis consensus rationis in illecebras primi motus est veniale peccatum, quod prius negatum est.

 

  1. Item obicitur : videtur posse probari per predicta quod vir cornedit pomum, quando sola pars inferior rationis movetur, quoniam tunc vir comedit pomum, quando adest plena voluntas perficiendi peccatum, ut si adsit facultas, perducatur ad effectum ; sed perfecte velle quod peccatum luxurie perducatur ad actum, hoc est in inferiori parte rationis que se habet ad omnia inferiora disponenda ; ergo per motum inferioris partis rationis comedit vir pomum vetitum, quod est falsum, immo mulier.
  2. Item videtur probari quod idem sit ratio superior et ratio inferior, quoniam idem habet officium. Actus enim rationis superioris est consentire illecebre, hoc idem est actus inferioris ; ergo idem est officium superioris et inferioris, quod est contra Augustini dicta, quod ratio superior et inferior non differunt essentia sed officio.

 

[Solutio]. 1. Ad primum dicimus quod duplex est consensus in illecebram carnis. Est enim quidam consensus subitus, non per prehabitam deliberationem, sed ex sola corruptione rationis, precedente apprehensione sensuali in primo motu, et talis consensus dicitur subrectio, et est peccatum veniale, cum sit ex sola corruptione ; et tunc mulier comedit pomum, si non diu tenetur peccatum in delectatione cogitationis, set statim a viro, id est superiori parte rationis, reprimitur et adnichilatur. Sed si est consensus ex deliberatione rationis et diu tenetur in delectatione cogitationis, est peccatum mortale, licet voluntas plena perficiendi non adsit.

  1. Ad secundum dicimus quod proprie loquendo consentire in illecebram carnis est actus solius inferioris partis rationis. Dicitur tamen improprie ratio superior consentire, quoniam non cohibet eam per legem scriptam in corde suo ; et hoc est quando homo non revertitur ad cor, nec ad primam veritatem que relucet in corde suo. Ex hoc patet solutio ad ultimo obiectum.

 

Notandum autem quod beatus Gregorius aliter distinguit illa tria quam Augustinus. Vocat enim serpentem diabolum, qui porrigit pomum vetitum mulieri, id est sensualitati, quando temptat exterius de illecebra carnis. Mulier autem, scilicet sensualitas sive caro, comedit pomum vetitum in primo motu. Vir autem comedit pomum in consensu rationis. Et ita videntur contrarii Gregorius et Augustinus.

 

Solutio. Dicimus quod beatus Gregorius attendit quod Eva non fuit eiecta de paradiso propter suam comestionem, sicut nec homo eicitur de spirituali paradiso propter primum motum. Sed Augustinus ostendit quod tam vir quam mulier eiecti sunt de paradiso propterea quia uterque peccavit mortaliter ; et ideo propter diversas rationes non est mirum si diversimode loquantur auctores.

 

 

Questio III

An peccato veniali debeatur pena eterna.

 

Tertio capitulo queritur utrum veniali peccato debetur pena eterna. Quod probatur, quoniam in inferno nulla est remissio. Ergo cum peccatum veniale in inferno puniatur, non remittitur pena illa. Ergo in eternum punitur, et non punitur nixi ex merito ; ergo ex merito debetur peccato veniali pena eterna.

Item cum aliquis decedit in peccato mortali et veniali, reatus sive macula venialis nunquam delebitur, quoniam non potest deleri nisi per caritatem que non potest esse in inferno ; ergo macula peccati venialis semper erit ; ergo macula pene venialis semper erit, quoniam peccatum veniale est cremabile ; ergo semper punitur homo pro veniali sine fine, nonnisi ex merito ; ergo ex merito etc.

 

Contra. 1. Per peccatum veniale meretur homo temporalem penam ; ergo iniuste agitur cum eo, si pro eo puniatur pena eterna.

  1. Preterea sicut se habet peccatum mortale ad penam eternam, ita se habet peccatum veniale ad penam temporalem ; sed mortale facit hominem debitorem pene eterne tantum ; ergo veniale facit hominem debitorem pene temporalis tantum.
  2. Item peccatum veniale non crescit in inferno ex adiunctione peccati mortalis, et secundum se non debetur ei maior pena quam in purgatorio ; ergo non est maius in inferno quam in purgatorio, et secundum mensuram culpe mensuratur pena. Sed in purgatorio non debetur ei secundum se nisi pena temporalis, nec ex adiuncto debetur ei maior pena, quia ex adiuncto non crescit ; ergo simpliciter non debetur ei nisi pena temporalis ; ergo iniuste agitur cum eo, si punitur ibi pena eterna.
  3. Item sit quod aliquis existens in caritate peccet venialiter, et post non deleto illo peccato veniali cadit per peccatum mortale, et sic decedit. Inde sic. lste hoc peccato non meruit nisi penam temporalem, quia, quando cecidit hoc peccato non fuit dignus nisi pena temporali, cum haberet caritatem nec postea augmentatum fuit illud peccatum in in finitum ; ergo nunquam pro ipso fit debitor pene eterne ; ergo nec in inferno punietur pena eterna.

Ad hoc dicunt quidam quod mereri dupliciter dicitur, scilicet active et qualitative ; et dicunt quod hoc peccato veniali non meretur iste nisi penam temporalem active, sed qualitative meruit illo peccato penam eternam, quoniam eo fuit dignus pena eterna, quando fuit adiunctum mortali, sicut qualitative meretur homo maiorem penam per peccatum in quo moratur propter solam moram.

Sed propter hoc non evadunt priores obiectiones. Unde dicimus, sicut dicit Prepositinus, quod per peccatum veniale, quantum in se est, non meretur homo penam temporalem precise nec penam eternam precise, set secundum quasi diversa fora diversas meretur penas, quia quantum ad forum inferni meretur penam eternam, quantum ad forum presentis satisfactionis vel purgatorii meretur penam temporalem tantum, sicut aliquis parvo furto meretur Parisius mutilationem auris, Carnoti truncationem pedis.

 

1-2. Ex hoc patet solutio ad omnia obiecta, quoniam hec est falsa : per peccatum veniale homo meretur penam eternam, nisi intelligatur cum determinatione. Similiter hec est falsa : sicut se habet peccatum mortale ad penam eternam, sic se habet peccatum veniale ad penam temporalem etc.

3-4. Ad tertio obiectum et quarto patet solutio.

 

 

Questio IV

An peccatum veniale sit maius quam originale.

 

Item queritur utrum peccatum veniale sit maius quam originale. Videtur quod originale sit maius, quia solum originale facit dignum pena eterna, quod non facit solum veniale ; ergo est maius.

Preterea maius nocumentum facit originale quam veniale ; ergo est maius.

Contra. Augustinus dicit quod pena debita originali est minima ; ergo est] peccatum minimum ; quod concedimus.

 

Ad primo obiectum dicimus quod peccatum originale potest esse solum, sed peccatum veniale non, quia aut est cum mortali, aut cum caritate, gratia cuius debetur ei minor pena ; nec est verum generaliter quod originale magis noceat quam veniale, immo eis qui sunt in inferno magis nocet veniale quam originale.

 

 

Questio V

Ubi punitur qui moritur in originali et veniali similiter.

 

Item sit quod aliquis veniens ad annos discretionis primo peccet venialiter, et sic decedit. Aut punietur pro veniali in purgatorio aut in inferno aut in limbo inferni. In purgatorio non, quia ille locus est sanctotum tantum ; nec in inferno, quia nullum habet mortale ; nec in limbo, quoniam iste locus parvulorum est tantum.

Ad hod dicunt quidam quod impossibile est quod aliquis primo peccet venialiter, quoniam si non habet veram fidem, obmittit in primo instanti discretionis, et ita peccat mortaliter.

 

Sed contra. Nonne posset homo dormire vel cogitare de Deo naturali ductu rationis, nec tamen obmitteret, quia faceret quod in se est ut Deus illustraret eum ? Ergo non in primo instanti discretionis habet homo peccatum mortale, et tunc potuit moveri motu veniali ; ergo potuit primo peccare venialiter.

Quod concedimus. Dicimus quod iste punietur in exteriori parte inferni pro solo veniali cum originali. Sed pena pro veniali illata minor est in infinitum quam illa que infertur in inferno pro mortali. Unde solet dici quod pena illata in inferno pro mortali est sicut soliditas, illata in inferno pro veniali est sicut superficies, illata in purgatorio pro veniali est sicut linea, illata in presenti pro veniali est sicut punctus. Unde sicut hec quatuor sunt improportionalia, ita ille pene. Si quis autem in primo instanti discretionis venialiter peccaret, parvulus esset, id est pro parvulo deberet reputari, quia non exigitur ab eo quod in primo instanti faciat quod in se est. Sed datur ei tempus deliberandi, ut deliberet de creaturis et per creaturas de creatore, ut hoc ordine moveatur in creatorem suum, cognoscendo, honorando, diligendo, et sic faciat quod in se est, nec obmittit, nisi cum transacto illo tempore competenti non facit quod in se est. Aliter Dominus nimis stricte ageret cum talibus ; et ideo infra illud tempus habendus est pro parvulo, et potest peccare in illo venialiter,  ut dictum est.

 

 

Questio VI

An pena sit iniungenda pro veniali [de] quo quis penitet.

 

Item queritur utrum pena sit iniungenda pro veniali de quo quis penitet. Et videtur quod ita, quia ei debetur pena temporalis ; ergo pro eo est iniungenda pena.

 

 Contra. Pena temporalis est iniungenda pro mortali, sed quelibet pena temporalis est proportionalis cuilibet pene temporali ; ergo nulla pena temporalis est iniungenda pro veniali, cum veniale sit improportionale mortali.

 

Solutio. Hec est falsa : omnis pena temporalis est proportionalis cuilibet temporali, quoniam contrictio pro mortali est maior in infinitum quam illa que est pro veniali, quoniam anima bene disposita secundum mensuram culpe magis et minus conteritur. Sed de penis exterioribus potest esse verum. Unde nulla exterior debet iniungi, nisi ad cautelam, nec aliquis tenetur confiteri venialia, ut dicitur in Sententiis.