Tractatus XIV — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
TRACTATUS QUARTUSDECIMUS
[DE PECCATO ORIGINALI]
Peccatorum aliud originale, aliud actuale.
Primo videndum est utrum peccatum originale sit aliquid.
Secundo quid sit et quomodo deletur in baptismo.
Tertio utrum unum originale sit maius alio.
Quarto qua iusticia anima, que nullum fecit peccatum, contrahat originale.
Quinto utrum originale sit peccatum mortale ante baptismum.
Sexto utrum sint plura originalia.
Caput I
Utrum peccatum originale sit aliquid.
Multipliciter potest probari quod nichil sit peccatum originale.
- Primo indirecte sic. Omnes peccavimus in Adam, I ad Corinthios XV, ut dicit Apostolus. Sed Deus est pronior ad miserandum quam ad condempnandum. Sed per iusticiam Dei omnes peccavimus in Adam peccante ; ergo multo fortius satisfecimus in Adam satisfaciente ; et si hoc est, nullum contrahimus peccatum ex ipso ; et ita peccatum originale nichil est.
- Preterea ideo peccavimus in Adam, quia eramus in lumbis eius, quando peccavit ; ergo eadem ratione satisfecimus in Adam, quia eramus in lumbis eius, quando satisfecit.
- Item si peccavimus in Adam primo peccante, eadem ratione peccavimus in Adam secundo peccante, quoniam similiter tunc eramus in lumbis eius ; eadem ratione peccavimus in omnibus patribus nostris, quia eramus in illis, quando peccabant, et secundum hoc infinita originalia contrahit quilibet, quando nascitur.
Solutio. 1. Ad primum dicimus quod prima argumentatio non valet, quoniam peccatum est ex naturali libero arbitrio, et naturaliter corrumpit naturam ; et ideo potest contrahi naturaliter. Sed gratia qua homo satisfacit a solo Deo est, et non a naturali libero arbitrio, et ideo non potest contrahi per naturam.
- Ad secundum dicimus quod hec est falsa : ideo peccavimus in Adam, quia eramus in lumbis eius, quando peccavit. Hec enim non est sufficiens et precisa causa ; sed ista duo sunt et sufficiens et precisa causa, scilicet quia fuimus in eo, quando natura eius fuit corrupta, et quia nascimur ab eo per concupiscentiam carnis. Ex hoc patet quod Christus non peccavit in ipso, sicut non fuit decimatus in Abraham ; et hoc ideo, quia non descendit per concupiscentiam carnalem.
- Ad tertium dicimus quod hec argumentatio non valet : peccavimus in Adam primo peccante ; ergo secundo, quia humana natura per primum peccatum Ade corrupta fuit, non per secundum, duabus de causis : prima est propter naturam corruptionis, sicut pannus madescens ex toto non est susceptibilis alterius madefactionis ; et aqua calefacta ex toto non est susceptibilis alterius calefactionis. Secunda causa est novitas humane nature propter quam tunc erat valde susceptibilis corruptionis, et firmius. Unde : Quod nova testa capit, inveterata sapit, sicut patet in speculo, quod, quando est novum, inficitur ex visu mulieris menstruate ; si autem vetus esset, non inficeretur.
- Item constat quod anima non trahit peccatum originale ex sui creatione, sed ex coniunctione cum carne corrupta. In carne autem non, est aliquod peccatum, quia caro non est susceptibilis virtutis, ergo nec vicii sive peccati. Ergo corruptio illa que est ex carne non est peccatum, sed tantum pena. Omnis autem pena, cum sit iuste inflicta a Deo propter peccatum, a Deo est ; ergo illa corruptio carnis a Deo est, sed ex illa corruptione immediate et directe est peccatum originale ; ergo peccatum originale est a Deo.
Nec potest poni instantia in libero arbitrio ex quo est malum, quia liberum arbitrium directe est ad bonum, et quando ex eo est malum, divertitur a recto. Illa autem corruptio non se habet ad duo : ad unum directe, et ad aliud oblique, quoniam non se habet ad animam nisi ut causa corrumpens et inficiens.
- Item illa corruptio est tantum pena et immediate agit in animam ; ergo non introducit in animam nisi penam, quoniam non potest dare nisi quod habet immediate, sicut ignis cum agit in aliud corpus, oportet quod calefaciat primo illud ; quare cum illa corruptio non sit nisi pena et bonum, quomodo introducit malum immediate et per se ?
- Item constat quod anima, quando infunditur, non habet aliquam maliciam ex sui creatione, sed ex corruptione carnis contrahit maliciam, que corruptio est a culpa. Ergo si culpa potuit introducere in carnem corruptionem talem sive feditatem carnis, cum gratia sit potentior qualibet culpa, potens fuit removere eandem feditatem carnis, quando data fuit gratia Ade penitenti ; ergo illa feditas non remansit in Adam, ergo nec in filiis eius ; ergo nec peccatum originale est traductum ab eo.
- Item intellectus est inpermixtus carni, quoniam nec eius esse nec eius opera dependent a carne ; ergo non contrahit aliquam maculam ex permixtione carnis. Anima enim ligatur carni per sensum, imaginationem et ceteras vires brutales, non per intellectum. Ergo intellectus in commixtione ad carnem non trahit maculam. Eadem ratione nec vis concupiscibilis humana, nec vis irascibilis humana, quarum operationes sunt abstracte a sensibus. Ergo in commixtione anime ad carnem non maculatur anima secundum vires humanas. Ergo non contrahit aliquod peccatum in aliqua vi humana ex commixtione ; ergo simpliciter nullum, quia anima non est susceptibilis virtutis nisi secundum vires humanas ; ergo nec vicii.
- Item ignorantia invincibilis excusat a toto, et similiter omnimoda impossibilitas. Sed anima pueri nullo modo potest vitare maculam illam qua maculatur a carne ; ergo non est ei peccatum.
Solutio. 1. Duplex est corruptio. Est enim quedam corruptio passibilitatis ; est alia vicii. Corruptio passibilitatis est, qua passibilis est anima a nimio frigore, calore, fame, siti, labore, morbo, morte, que sunt sagitte infixe a Domino propter primum peccatum primi parentis. Hec corruptio est a Deo, nec ex hac est peccatum originale. Item alia est corruptio vitii sive feditatis carnis, que contrahitur ab Adam, et hec est ex peccato Ade tantum, non a Deo, secundum illos qui dicunt quod non omnis actio a Deo est, et ex hac corruptione sive feditate nascitur peccatum in animabus parvulorum. Solvimus ergo ad primum obiectum per interemptionem huius : omnis pena est a Deo, quia pena contracta non est a Deo, sed inflicta.
- Ad secundum dicimus quod, licet in carne non sit corruptio nisi pene, tamen corrumpit animam corruptione peccati ; et non est generaliter verum hoc : Nullus potest dare quod non habet. Duobus enim modis aliquid introducit proprietatem speciei cuius formam non habet : vel per hoc, quia immediate introducit, ut vinum ebrietatem ; vel per hoc quod agit in subiectum alterius modi sive alterius speciei, ut coloratum agens in aera non introducit colorem, set imaginem coloris, quoniam non est tantum in agente quod introducat aliquem effectum, sed etiam in patiente ; et ideo caro, corrupta tantum corruptione pene, potest corrum pere animam corruptione peccati. Quia ergo illa corruptio, que est in carne tantum pena, est ex culpa precedente, introducit culpam in animam.
- Ad tertium dicimus quod hec argumentatio non valet : culpa potuit introducere corruptionem vicii in carne ; ergo quando gratia advenit, potuit eam removere, cum sit potentior quam culpa, quoniam non est tantum in agente, sed in patiente effectus agentis, quoniam culpa, quando invenit naturam novam, invenit eam facilime corruptibilem et ei corrupte tena[c]issime et inseparabiliter adhesit corruptio ; et ideo gratia adveniens postea non potuit eam amovere, licet esset fortior.
- Ad quartum dicimus quod intellectus non est permixtus carni ita ut eius esse vel eius operatio dependeat a carne ; nec per talem commixtionem contrahit maculam, sed per concomitantiam et coherentiam cum sensu et imaginatione, quoniam vires humane per vires brutales operantur in sensibus et peragunt ab eis. Unde dicitur quod colerici iracundiores sunt in estate quam in hieme, quia fervor estatis accendit coleram, colera accensa accendit vim concupiscibilem brutalem, que accensa trahit vim concupiscibilem humanam, licet non ex necessitate, tamen propter colliganciam et concomitantiam.
- Ad aliud dicimus quod ignorantia invincibilis excusat a toto ; similiter omnimoda impotentia. Sed cum potentia sit ad agere, impotentia non excusat nisi obmissionem actus, et ideo non excusat originale peccatum, quod non est ex omissione actus, sed ex naturali infectione.
Item anima pueri ex commixtione ad carnem trahit maliciam ; ergo voluntarie, vel violenter, vel naturaliter. Constat quod non voluntarie, quia puer tunc non habet usum liberi arbitrii. Si dicitur quod violenter et ex toto violenter, quia non potest dici quod partim voluntarie, partim violenter, ergo non est ei imputandum, quia quod prorsus est violentum, non est imputandum ei. Si dicitur quod naturaliter, sed propter naturalia non est homo vituperabilis neque laudabilis ; ergo propter peccatum originale non est homo vituperabilis ; ergo non est ei imputandum ; ergo nec peccatum ; nec propter illud dampnandus est.
[Solutio]. Dicimus quod naturaliter generatur peccatum in anima pueri, non de natura secundum primam institutionem, sed naturaliter, id est de corruptione que inolevit pro natura. Et bene sequitur : est naturale, ergo non est vituperabile ei primo, nec est imputandum ei primo, nec etiam imputandum ad penam sensitivam, sed reprobatur, quia facit indignum presentari conspectui Dei.
Caput II
Quid sit peccatum originale, et quomodo deletur in baptismo.
Viso quomodo potest sustineri secundum fidem quod peccatum originale sit aliquid, secundo capitulo videndum est quid sit originale peccatum et quomodo deletur in baptismo.
Super hoc duplex est opinio. Quidam dicunt quod peccatum originale est fomes sive pronitas concupiscendi rem sensitivam illicite Alii dicunt quod peccatum originale non est fomes, sed macula anime, et hoc volunt probare multipliciter :
- Quia fomes non deletur in baptismo sive pronitas peccandi, sed peccatum originale deletur in baptismo ; ergo non est fomes.
- Item accidentale est fomiti quod sit peccatum originale, quia post baptismum est, et non est peccatum. Illud autem accidens quo fomes est peccatum deletur in baptismo per gratiam, et non fomes. Ergo illud accidens est magis contrarium gratia quam fomes. Sed id quod maxime est contrarium in parvulo gratie est peccatum originale ; ergo illud accidens est peccatum originale in parvulo, et non fomes.
- Item ante baptismum etiam fomes imputatur ad penam eternam ; ergo per se vel per aliud. Si per se, ergo et post baptismum sicut ante. Si per aliud, ergo illud aliud obligat ad penam eternam ; ergo illud est potius peccatum originale quam fomes. Quod multi concedunt hiis rationibus.
Sed contra. Dicit Augustinus quod peccatum originale transit reatu et remanet actu. Sed macula in baptismo ex toto deletur nec remanet aliquid de ea : nec actus, nec reatus. Ergo macula non est peccatum originale.
Item dicit Augustinus quod peccatum originale est concupiscentia que parvulum facit concupiscibilem, adultum concupiscentem ; et ita peccatum originale est fomes, quia fomes nichil aliud est quam concupiscentia.
Item Apostolus, ad Romanos, VI : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, id est fomes peccati.
Item gratia est habitus ad bene agendum. Sed nichil est ita contrarium habitu ad bene agendum, sicut habitus ad male agendum. Sed in parvulo est habitus ad male agendum, scilicet fomes, nec est in eo alius habitus ad male agendum ; ergo quod maxime repugnat gratie in puero est fomes ; sed quod maxime repugnat gratie in parvulo est peccatum originale ; ergo fomes est peccatum originale.
Item habitus ad bene agendum est decor anime ; ergo habitus ad male agendum est turpitudo anime ; ergo cum fomes sit habitus ad male agendum in puero, est turpitudo anime parvuli ; et ita est macula, quia idem est turpitudo quod macula. Si ergo turpitudo que est in anima parvuli est peccatum originale, fomes est peccatum originale.
[Solutio]. 1. Ad hoc dicimus, sine preiudicio melioris sententie, quod fomes est peccatum originale ; et dicimus quod fomes deletur in baptismo, non in quantum est fomes, sed in quantum est peccatum, sicut si diceretur : iste amittit fidem per peccatum mortale, quia amittit fidem formatam, licet eadem fides remaneat in essentia secundum illos qui dicunt quod naturalia fiunt gratuita ; et sicut fides formata facit dignum vita eterna in intensione in qua formata est ; sed adveniente peccato mortali non facit dignum vita eterna, licet eadem remaneat, quia non remanet in eadem intensione, ita fomes peccati ante baptismum facit dignum morte eterna. Sed quia in baptismo debilitatur et remittitur, ideo post baptismum non facit dignum morte eterna, nec est peccatum, sicut fides informis non est vera virtus, et est fomes macula ante baptismum ; post baptismum autem est signum quod sumus filii Ade, et quodam modo macula in luna inseparabilis.
- Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : illud quo fomes est peccatum, deletur in baptismo ; et fomes non deletur essentialiter a gratia in baptismo ; igitur illud magis repugnat gratie quam fomes, quoniam sicut per peccatum mortale deletur intensio fidei, et non fides in essentia, et tamen intensio fidei non repugnat peccato mortali, sed potius fides sic intensa, quia ex ea eliciuntur motus contrarii actui peccati.
- Ad tertium dicimus quod non valet : fomiti debetur pena eterna ante baptismum et non post ; ergo propter aliud ; ergo illi alii potius debetur pena eterna quam fomiti. Sicut quod hoc nomen cursus sit nomen, habet a modo significandi, et tamen modus significandi non est nomen, et similiter fortitudo quod parit victoriam habet ab intensione, et tamen intensio fortitudinis non parit victoriam, sed fortitudo sic intensa, ita fomes intensus ante baptismum quod repugnet gratie habet a sui intensione, tamen eius intensio non repugnat proprie gratie sed fomes sic intensus.
Item hec argumentatio non valet : eadem causa efficiens et sufficiens est ante et post ; ergo idem effectus, quoniam ante baptismum corruptio carnis erat causa efficiens et sufficiens peccati Ade, post baptismum autem non, licet tunc sit ; et hoc ideo quia invenit ipsum patiens, scilicet animam, in alio statu, quoniam prius invenit eam in statu nature et novitatis, sed post baptismum in statu gratie, quando non est ita passibilis.
Caput III
Utrum peccatum originale sit maius alio.
Tertio capitulo queritur utrum unum peccatum originale sit maius alio.
Quod probatur multipliciter.
- Primo sic. Primum peccatum Ade, in quantum peccatum, corrumpit naturam carnis ; ergo secundum peccatum, in quantum peccatum, corrumpit eamdem naturam alia corruptione vel augmentat primam, sicut peccatum corrumpit naturalia anime ; et quanto sunt plura peccata, tanto magis corrumpitur anima ; ergo eadem ratione si propter peccatum, in quantum peccatum, corrumpitur natura carnis, et quanto plura sunt peccata, tanto plus corrumpitur, magis est corrupta caro nunc quam fuit antiquitus. Sed corruptio carnis est precisa causa peccati originalis, ergo maius est peccatum originale modo quam prius.
- 1tem peccatum originale contrahitur ex libidine sive ex concupiscentia carnali ; sed aliquis generatur in maiori concupiscentia alio ; ergo maius contrahit peccatum originale, quoniam ubi est maior causa, ibi est maior effectus. Quod autem prima sit vera, probatur per hoc quod dicit Augustinus : Non propagatio sed libido transmittit peccatum originale ad posteros.
- Item aliquis pronior est ad malum alio, sed pronitas ad malum, que est fomes, est peccatum originale ; ergo unum peccatum originale est maius alio.
Solutio. 1. Ad primum dicimus quod hec argumentatio non valet : primum peccatum, in quantum peccatum, corrumpit naturam, et secundum peccatum etc., et hoc ideo quia non est in solo agente ut introducat aliquem effectum, sed in patiente ; et hoc ideo quia peccatum in venit naturam novam, et facile corruptibilem corrumpit ipsam. Sed secundum invenit ipsam iam corruptam tali corruptione que non fuit susceptibilis alterius corruptionis, nec potuit augmentari, sicut aqua calefacta non potest calefieri et pannus madidus etc. ; nec est simile de corruptione anime, quoniam eius corruptio est naturalium diminutio. Unde potest magis et magis corrumpi, quoniam naturalia magis et magis possunt diminui ; sed corruptio carnalis talis est qualis est novi vasis, que supra se non recipit aliquam corruptionem aliam.
- Ad secundum dicimus quod hec est falsa : peccatum originale est ex fervore concupiscentie ; immo procedit ex feditate carnis, ut dictum est ; nec ideo contraxit Christus peccatum originale, quia non fuit natus per concupiscentiam, sed ideo, quia sanguis ille, de quo formatum fuit corpus Christi operatione Spiritus Sancti, fuit depuratum a corruptione vicii, sed remansit in eo corruptio possibilitatis. Quod ergo dicit Augustinus : Non propagatio etc., ita est intelligendum : libido, id est causa libidinis, scilicet corruptio vicii que est in carne.
- Ad tertium dicimus quod quantum est de ipsa pronitate, nullus est magis pronus ad malum alio, quia omnes tales pronitates sunt equales naturaliter ; tamen dicitur quod aliquis est magis pronus ad malum alio propter aiuvantia, ut sanguineus, cuius complexio iuvat pronitatem ad coeundum, sicut aliquis dicitur potior alio ad aliquod faciendum, quia habet plures coadiutores quam alius, licet, quantum in se, non sit magis potens.
Caput IV
Qua iusticia anima que non peccavit contrahat originale peccatum.
Circa quartum capitulum sic obicitur.
- Cum anima ex sui creatione nullam habeat immunditiam, neque ex propria voluntate, videtur quod iuste potest conqueri de Deo, qui infundit eam vasi corrupto. Posset enim dicere : cur me incarceras ? Quid merui ? Unde dixerunt quidam, ut in Ezechiele, XVIII, dicitur : Non est equa via Domini. Patres nostri comederunt uvam accerbam, et dentes filiorum obtupescunt ; quasi dicat : patres peccaverunt et filii puniuntur. Puniuntur enim quandoque filii propter peccatum patris.
- Unde Augustinus : Dum sumus in lumbis, punimur pro peccato primi parentis, sed cum sumus separati a lumbis, tunc habet locum : Anima que peccaverit morietur, filius etc.
- Item si aliquis infunderet vinum bonum vasi corrupto, cum equa facilitate posset infundere illud bono vasi, nonne insipienter ageret ? Ita facit Dominus.
Solutio. 1. Dominus infundit animam vasi corrupto, quia noluit mutare suam constitutionem, qua consistit quod ex homine generetur homo naturaliter ; hoc etiam fecit propter humilitatem, ut homo humiliatus qui per superbiam cecidit, semper habeat secum causam humilitatis, scilicet fragilitatem suam. Nec iniuste agit cum anima sic eam infundendo, quoniam sic esse est melius ei quam non esse, sicut dicit Augustinus, quoniam ipsum esse in quo convenit cum primo esse est ei delectabile, nec facit Deus iniuriam anime, si non dat ei vitam eternam.
- Per hoc patet solutio eius quod dicit Augustinus, quod filii ante separationem puniuntur propter peccata parentum, id est incurrunt dampnationem pro peccatis eorum, sed postquam sunt separati, non pu niuntur nisi propter sua peccata.
Sed contra videtur esse quod Dominus dicit in Exodo, XX : Ego sum Deus zelotes, vindicans peccata patrum in filios usque ad tertiam et quartam generationem. Ergo videtur quod postquam separati sunt a lumbis, puniuntur propter peccata patrum. Sed solutio huius sequitur statim in Exodo : In hiis qui oderunt me, quoniam non punit Dominus filios propter peccata patrum, nisi filii imitentur nequitiam eoruin. Sed tunc punit eos quandoque citius propter peccata patrum, nunquam tamen pure propter peccata patrum punit eos.
- Ad ultimum dicimus quod hec est falsa : si aliquis infunderet bonum vinum etc., quoniam posset hoc facere aliqua rationabili causa, scilicet ut vinum illud fieret acetum, vel alia rationabili causa. Ita Dominus infundens animam vasi corrupto hoc facit rationabili causa ; et ideo non insipienter agit.
Caput V
Utrum peccatum originale ante baptismum sit mortale.
Quinto capitulo queritur utrum peccatum originale ante baptismum sit peccatum mortale, post baptismum veniale.
Quod videtur, quoniam ante baptismum debetur ei pena eterna, scilicet carentia visionis Dei ; post baptismum non debetur ei nisi pena temporalis, scilicet mors corporalis.
Solutio. Proprie peccatum mortale non dicitur nisi illud cui debetur mors eterna et etiam temporalis. Post baptismum nulla debetur ei pena, quoniam penitus est dimissum ; unde si statim moreretur, evolaret.
Sed queritur : cum peccatum originale sit dimissum, quare moriuntur homines baptizati ? Videtur quod omnis pena debet removeri, cum peccatum sit dimissum. Unde igitur tot miserie, morbi, fames et huius ?
Ad hoc dicimus quod non ad puniendum aliquod peccatum remanserunt, sed propter alias causas, quarum prima est, quia si baptizati non morerentur morte corporali, peterent potius baptizari pro vita temporali et obliviscerentur vite eterne. Secunda causa est, ut ista misera vita semper cogat nos ad cogitandum de vita eterna. Tertia, ut homo afflictus hiis miseriis et humiliatus per humilitatem redeat ad vitam eternam, a qua cecidit per superbiam. Quod autem dicit Augustinus : Quicquid sustinemus, peccata nostra meruerunt, intelligendum est sic, id est nisi essent peccata nostra, non sustineremus.
Item dicit Augustinus quod carentia eterne visionis Dei est mitissima pena.
Sed contra. Auctoritas dicit quod carentia visionis Dei est maxima penarum.
Solutio. Maxima dampno, minima acerbitate.
Caput VI
Utrum plura originalia sint in homine.
Sexto capitula queritur utrum plura originalia sint in homine. Quod videtur, quoniam David dixit in Psalmo : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum etc. Et dicit ibi Glosa : id est in peccatis originalibus
Preterea sicut vis irascibilis est corrupta per peccatum, ita vis concupiscibilis et rationabilis ; et sicut pronitas ad peccandum est in una, ita et in alia. Ergo sicut secundum unam est peccatum originale, sic secundum aliam ; et sic sunt plura peccata originalia.
Item quedam Glosa super Numeri dicit quod septem sunt fomites, ubi loquitur de septem capitalibus viciis ad que pronus est homo ab adolescentia sua, sicut dicitur in libro [Genesis], VIII : Proni sunt sensus hominis in malum ab adolescentia sua.
Solutio. Quidam dicunt quod unicum est peccatum originale, et non est peccatum originale nisi secundum concupiscibilem, que est infecta et lesa per peccatum primi parentis. Alie autem vires sunt tantum lese. Sed hec solutio nulla videtur esse. Cum enim omne peccatum sit macula anime, et non tantum peccatum luxurie, et in qualibet vi est pronitas ad peccandum, non videtur ratio quare potius una dicitur infecta quam alia. Propter hoc dicimus plura esse peccata originalia in eodem homine, quia plures sunt pronitates ad peccandum ; tamen possunt dici unum peccatum propter unam obligationem ad penam, quoniam unica pena debetur eis, scilicet carentia visionis Dei, que tamen carentia diversificatur secundum diversas vires, si quis subtiliter inspiciat.
Item summa delectatio et summum premium est videre Deum ; ergo summa tristicia et summa pena est carere visione Dei.
[Solutio]. Dicimus quod hec non valet, quoniam delectatio que est ex visione Dei non habet contrarium, quoniam Deus non habet contrarium, cum nichil sit summe malum ; et ideo delectatio que est in ipso non habet contrarium, quoniam, sicut dicit Aristoteles, quoniam delectationi, que est considerare quoniam diameter est assimeter coste, nichil contrarium est, quoniam diameter esse assimeter coste non habet contrarium, cum falsum nichil sit ; et similiter delectatio, que est secundum carnalem actum, non habet contrarium, quia causa eius contrarium non habet ; et sicut delectatio que est ex dulci est contraria tristicie que est ex amaro, et non illi tristicie que est ex carentia dulcis, ita delectationi que est in Deo contraria est tristicia que est ex summe malo, si aliquid esset tale ; et non est contraria illi que est ex carentia visionis Dei quam habent etiam illi qui sunt in inferno, qui tristantur de carentia visionis Dei quia multotiens cogitaverunt de bonitate Dei. Parvuli autem non tristantur ex hoc, quia nunquam cogitaverunt de hac cogitatione voluntaria. Patet ergo quod predicta argumentatio non valet, nec est ibi locus a contrariis.
Item originale habuit ortum a peccato primi parentis, quo comedit pomum vetitum, et quia secundum vim concupiscibilem peccavit illo peccato, corrupta fuit vis illa. Sed illa vis plures habet partes : unam que est ad coeundum, aliam que est ad comedendum ; ergo potius fuit infecta secundum illam que est ad comedendum quam secundum illam que est ad coeundum. Ergo potius debent esse peccata primi motus ad comedendum quam primi motus ad coeundum.
Solutio. Quidam dicunt quod de iusticia Dei, non de natura peccati magis est corrupta vis concupiscibilis secundum partem illam que est ad coeundum quam secundum illam que est ad comedendum, quoniam secundum Dei iusticiam debebat pena peccati transire ad posteros, et secundum partem illam fit propagatio, et ideo post peccatum sensit Adam membra illa inobedientia primo.
Sed videtur quod hec solutio non potest sustineri, quoniam secundum istam opinionem sequitur quod corruptio boni sit a Deo ; et ita malitia sive peccatum esset a Deo.
Nos dicimus quod illa pars que est ad comedendum magis vel eque fuit corrupta, sicut illa que est ad coeundum. Sed quia maior est delectatio in illa que est ad coeundum, ideo magis per corruptionem suam trahitur ad peccatum. Illa enim que ad comedendum est, trahitur ad necessitatem magis quam ad delectationem. Sed que ad coeundum, magis ad delectationem ; et ideo potius primi motus ad coeundum sunt peccata quam primi ad comedendum, id est potius surgunt primi motus ex illa que est ad coeundum quam ex vi que est ad comedendum.
Item dicit Augustinus quod omne peccatum adeo est voluntarium quod, si non sit voluntarium, non est peccatum. Ergo peccatum originale est voluntarium.
Ad hoc solvit Augustinus, dicens quod peccatum originale est voluntarium voluntate remota, non propinqua, scilicet voluntate parentum, non voluntate parvulorum.
