Tractatus XIX — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus XIX

TRACTATUS UNDEVICESIMUS

 

DE CIRCUMSTANCIIS

 

 

Caput I

[De circumstancia peccati, quid sit].

 

Quoniam contemptus surgit ex circumstanciis et sicut mensurari habet peccatum per contemptum, sic et per circumstancias. Ideo post contemptum dicendum est de circumstanciis in summa. Licet autem non inveniatur diffinitio circumstancie data ab auctore, tamen doctrinaliter sic posset describi : circumstancia est proprietas persone vel negocii, ex se pertinens ad laudem vel vituperium, diminuendo vel augendo vel contrahendo in genus.

Constat apud omnes quod circumstantia aggravat peccatum.

 

Sed contra. 1. Deus est pronior ad miserandum quam ad condempnandum. Sed bona circumstancia non auget meritum apud Deum ; ergo nec mala circumstancia auget demeritum apud Deum. Preterea talis circumstancia est bona in se ; ergo si coniungatur malo, non augmentat illud, immo potius diminuit.

  1. Forte dicet quod bona circumstancia non per se auget peccatum sed per accidens, scilicet quia auget obligationem ; et ex hoc sequitur quod ille qui facit contra illam obligationem augmentantem, magis peccat. Sed propter hoc non cessat obiectio, quoniam, si facere contra maiorem obligationem est maius peccatum sive demeritum, facere secundum maiorem obligationem erit maius meritum vel e converso. Quorum utrumque est falsum, quoniam ex primo sequitur quod bona circumstancia auget meritum, secundum est manifeste falsum, quoniam non quisquis magis meretur, facit secundum maiorem obligationem.

 

  1. Dicimus quod prima argumentatio non valet, quoniam meritum attenditur tantum penes caritatis intensionem ; et ideo non augetur meritum propter aliquam circumstanciam. Sed quia peccatum non habet aliquam radicem secundum quam mensuretur, et ad esse peccati pauciora exiguntur quam ad esse virtutis, ideo aliqua sunt que demeritum augent potius quam meritum. Est autem quasi per se notum quod magis obligatus magis peccat, si facit contra illam obligationem. Sed magis obligatus non magis meretur, quoniam servicia quanto magis debita, tanto sunt minus grata.
  2. Ad secundum dicimus quod re vera circumstancia non obligat per se, sed per accidens, ut dictum est in opponendo, ubi scilicet essentie sue quam habet omnino annexa est obligatio. Sic enim sumpsimus ex se in diffinitione circumstancie. Nec valet hec argumentatio : quicumque facit contra maiorem obligationem, magis meretur, vel e converso. Nec est locus ibi a contrariis, quoniam facere contra maiorem obligationem et facere secundum maiorem obligationem non sunt contraria ; sed facere contra maiorem obligationem et facere ex caritate secundum maiorem obligationem sunt contraria, sicut hec duo facere contra conscientiam, facere secundum conscientiam, non sunt contraria, sed hec duo facere contra conscientiam, facere secundum conscientiam ex caritate, sunt contraria, quoniam facere secundum maiorem obligationem est commune ad unum contrariorum et ad medium, scilicet ad opus virtutis formate et ad opus bonum sed informe.

 

 

Caput II

[Utrum peccatum mensuretur per circumstancias].

 

Item Dominus dicit in evangelio Mathei, XI : Qui minimus est in regno celorum, est maior Iohanne Baptista. Et ita minimus angelus habet maiorem caritatem quolibet viatore. Sed constat quod aliquis viator meretur premium equale alicui angelo, quoniam ruine angelorum reparabuntur ex hominibus, et beata Virgo exaltata est super choros angelorum. Et ita aliquis homo ex minori caritate meretur tantum premium quantum angelus ex maiori. Non ergo secundum caritatem tantum mensuratur meritum, sed etiam secundum circumstancias. Unde non est verum generaliter : Ubi par caritas, par premium.

Dicimus quod hoc contingit propter diversos status.

Sed queritur quare diversus status diversificet meritum, cum status sit circumstancia persone potius quam alie circumstancie.

Ad hoc dicitur quod hoc ideo contingit, quoniam angeli merentur habitum, sed ho.ines merentur habendum. Sed hec ratio videtur nulla esse, quoniam si duo homines fodiunt in vinea alicuius equaliter et alteri detur premium priusquam fodiat, non ideo diversificantur merita. Eadem ratione nec in spirituali merito diversificatur propter hoc meritum.

Alii dicunt quod hoc contingit propter caritatis raritatem in via respectu caritatis patrie, in qua est habundantia caritatis, et quoniam omne rarum preciosum, preciosior est caritas in via quam in patria, sicut vinum preciosius est in Hibernia quam in Gallia.

 

Sed queritur quare huius raritas hoc faciat. Nonnisi propter difficultatem utendi caritate in fragili corpore ; et ita sequitur iterum quod circumstancia auget meritum.

Item si diversi status difficultas auget meritum, eadem ratione in omni casu ; ergo secundum hoc mulier que est debilior, magis meretur in pari caritate quam vir qui fortior est ; quod patet esse falsum.

Dicimus quod hoc contingit ex hoc quod angelus meretur ex gloria sed homo ex gratia. Ideo angelus non potest peccare, et quoniam homo potest peccare et non peccare, ideo ista libertas arbitrii Iiberi augmentat meritum in homine.

Sed iterum redit obiectio, quoniam illa libertas est circumstancia ; et ita circumstancia auget meritum. Quod verum est in hac sola circumstantia que naturalis est libero arbitrio ex prima sui creatione, et est naturalis mater et primordialis meritorum. Unde in laudem viri sancti dicitur : Qui potuit transgredi, et non est transgressus. Vel etiam posset dici quod hec circumstancia non auget meritum nisi per occasionem, et non ex se. Omnino enim essentie sue aliquid annexum est, ex qua necessitate sive causaliter causatum meritum premii augmentetur. Posset etiam dici quod augmentum proprie dicitur eorum que sunt unius generis et unius proportionis et unius status.

 

 

Caput III

[Utrum magis peccet fidelis quam infidelis in eodem genere peccati].

 

Item queritur utrum magis peccet fidelis quam infidelis in eodem genere peccati, aliis circumstanciis paribus.

Probatio quod fidelis, quoniam plus commissum est ei, et cui plus commititur, plus ab eo exigitur.

Item cadit a maiori bono ; ergo magis leditur, et non leditur nisi a peccato in quantum peccatum ; ergo magis peccat.

Item fortiora habet arma quibus potest defendere se ; ergo magis est imputandum ei si subcumbit.

 Ad idem facit quod dicit beatus Petrus : Melius est viam veritatis non agnoscere quam post retroire. Si hoc concedat, ergo infidelis minus peccat ; ergo aliqua circumstancia minuit peccatum, nonnisi infidelitas. Ergo de dolo infidelitatis reportat lucrum.

Item falsus christianus dicitur equus pallidus in Apocalypsi, verus christianus equus albus, infidelis equus niger. Constat autem quod pallor est medius inter albedinem et nigredinem. Ergo falsus christianus medio modo se habet inter verum christianum et infidelem ; ergo est minus peccator quam infidelis ; ergo non semper magis peccat eodem genere peccati.

 

[Solutio. Dicimus quod re vera in eodem genere peccati] fidelis magis peccat quam infidelis ; aliis paribus circumstanciis, propter predictas causas ; nec valet hec argumentatio : infidelis minus peccat ; ergo aliquid diminuit in eo peccatum. Deberet enim addere : vel aliquid in alio augmentat peccatum. Sicut ille qui habet mediocrem scientiam, minus peccat eodem genere peccati quam qui habet excellentiorem scientiam, tamen nichil diminuit in eo peccatum simpliciter.

 

 

Caput IV

[Utrum theologus aliquis existens in mortali magis peccat quam vetula que cadit a caritate aliis circumstanciis paribus].

 

Item queritur utrum theologus aliquis existens in mortali magis peccat quam vetula que cadit a caritate, aliis circumstanciis paribus.

Quod videtur, quoniam, ut dicit Gregorius, ubi est maius donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe. Et in Evangelio : Servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens vapulabit multis.

 

Contra. 1. Hec vetula magis leditur cum amittat caritatem, et ille non ; et non leditur nisi quia peccat ; ergo magis peccat.

  1. Item fortiora habet arma ad se defendendum, scilicet caritatem ; ergo magis est ei imputandum, si subcumbit.
  2. Item vetula que est in carita te habet scientiam donum Spiritus Sancti, que in infinitum est melior quam scientia huius theologi ; ergo in infinitum clarius videt quid faciendum, quid non ; ergo ei magis est imputandum, si subcumbit.

 

  1. Dicimus quod re vera theologus magis peccat, nec valet hec argumentatio : vetula magis leditur et nonnisi a peccato ; ergo magis peccat. Quod enim magis leditur a peccato, hoc est ex accidenti, quia peccatum invenit quod aufert, scilicet gratuita, que non invenit in theologo. Sed hec argumentatio tenet, si sic diceret : magis leditur in naturalibus a peccato ; ergo magis peccat.
  2. Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : fortiora habet arma quibus se deffendit, ergo magis est ei imputandum, si subcumbit. Deberet enim addi : et maiorem habet industriam utendi armis.
  3. Ad tertium dicimus quod vetula habet clariorem scientiam, sed theologus habundantiorem, et per plura scit discemere et conferre nocumentum peccati ; et ideo magis peccat. Licet autem nulla alia circumstancia aggravet peccatum sicut scientia, tamen episcopus magis peccat minus sciens quam simplex theologus ; et hoc ideo quia ignorantia eius aut parum aut nichil diminuit peccatum, quoniam tenetur scire novum et vetus Testamentum. Dignitas autem multum aggravat.

 

 

Caput V

[De circumstancia temporis].

 

Item queritur de circumstancia temporis, utrum secunda fornicatio sit maius peccatum quam prima, aliis paribus circumstanciis.

Probatio quod prima maior est, quoniam in prima habet homo arma quibus potest defendere se, in secunda non ; ergo magis peccat in prima quam in secunda.

Preterea prima fornicatio magis nocet, quia aufert caritatem, et non nocet nisi quia peccatum ; ergo maius peccatum est prima quam secunda. Item cui plus committitur, plus ab eo exigitur, sed plus commissum est homini in prima fornicatione quam in secunda ; ergo magis exigitur ab eo ; ergo magis peccat.

Item maiorem habet scientiam in prima quam in secunda ; ergo magis peccat in prima, cum alia sint paria.

 

Contra. 1. Secunda fornicatio magis accedit ad peccatum consuetudinis quam prima ; et ita magis accedit ad maximum peccatum ; ergo est maius peccatum quam prim[a].

  1. Preterea decima ebrietas est mortale peccatum, quia iam est in consuetudine ; ergo secunda ebrietas est maius peccatum quam prima, quia magis accedit ad decimam ; ergo secunda fornicatio maior est quam

 

Solutio. 1. Dicimus quod prima fornicatio est maius peccatum quam secunda, quoniam impossibile est omnes alias circumstancias esse pares. Necesse est enim quod.in secunda fornicatione homo sit magis ignorans et magis infirmus quam in prima : que duo diminuunt peccatum in secunda fornicatione. Unde dicimus generaliter quod quanta magis recedit a prima, tanto est minus peccatum, aliis paribus circumstanciis que non sunt naturaliter annexe ; nec est verum quod peccatum consuetudinis, id est peccatum frequenter iteratum, sit maius quam simplex peccatum operis. Dicitur tamen quod sit maius peccatum propter duo, scilicet quia peccat[or] tunc est in peiori statu propter maiorem cumulum peccatorum, et quoniam propter maiorem infirmitatem citius cadit in peccatum desperationis et presumptionis.

  1. Ad secundum dicimus quod hec est falsa : decima ebrietas est mortale peccatum nisi in illa preponat homo amorem vini amori Dei, quod similiter potest dici de prima.

Item constat quod circumstancia temporis aggravat peccatum. Sit ergo quod mala voluntas istius duret per aliquantum tempus, et similiter mala actio. Constat quod in quolibet instanti huius temporis iste est deterior quam prius ; ergo in quolibet instanti maius est peccatum illius quam prius ; ergo quodlibet instans aggravat peccatum huius. Sed infinita sunt instantia ; ergo hoc peccatum aggravatur in infinitum per infinitas circumstancias ; ergo in infinitum maius est peccatum in fine quam in principio ; quod falsum est, quoniam peccatum mortale non potest in infinitum esse maius alio mortali, quia oporteret quod infinita pena deoeretur ei que sustineri non posset.

Ad hoc dicimus quod hec argumentatio non valet : infinitis circumstanciis hoc peccatum aggravatur ; ergo in infinitum aggravatur, quoniam illa aggravatio non se habet in aliqua proportione ad totale peccatum, sicut angulus contingentie non se habet in aliqua proportione ad ang[u]lum rectilineum ; et si anguli contingentie infiniti adderentur angulo rectilineo, non propter hoc in infinitum augmentaretur angulus rectilineus, vel esset in infinitum maior.

 

Sed quod aliquod mortale sit maius in infinitum alio mortali, probatur per circumstancias persone, quoniam in infinitum tenetur homo magis diligere Deum quam proximum.

Quod probatur : 1. per hoc quod nullus tenetur diligere aliquid nisi quia bonum. Sed Deus in infinitum est magis bonus quam proximus ; ergo in infinitum magis tenetur quilibet diligere Deum quam proximum.

  1. Item caritas diligit Deum prout precipitur diligi ; ergo caritas diligit Deum prout tenetur quis diligere Deum. Sed caritas diligit Deum in infinitum magis quam proximum ; ergo in infinitum tenetur quis magis diligere Deum quam proximum.

 

Solutio. 1. Dicimus quod hec est falsa : in infinitum tenetur quis magis diligere Deum quam proximum, secundum quod hec determinatio in infinitum determinat verbum tenendi. Si verbum diligendi, vera, quia proprie diligemus rem que bona est. Licet enim diligamus et teneamur diligere rem que bona est, quia bona precipitur diligi, tamen proprie diligitur, quia bona ; et proprie tenetur diligi, quia precipitur diligi. Quoniam ergo eadem est causa proprie qua tenemur Deum diligere et qua tenemur proximum diligere, ideo non in infinitum magis tenemur diligere Deum quam proximum, secundum quod determinatio determinat verbum tenendi.

  1. Eodem modo est duplex : caritas diligit Deum, prout tenetur diligere, quoniam si hoc adverbium prout determinat hoc verbum diligere, vera est ; si hoc verbum tenetur, falsa, quoniam inter dilectionem et tentionem diligendi non est aliqua collatio, cum sint res diversi generis, et non participant in aliquo.

 

 

Caput VI

[Utrum iste qui furatur unum nummum minus peccet quam ille qui centum furatur, aliis circumstanciis paribus].

 

Item iste furatur isti unum nummum, ille centum, aliis circumstanciis paribus ; queritur ut[er] eorum magis peccet.

Videtur quod si furatur unum, quoniam minorem causam habet motivam, sicut magis peccat qui fornicatur cum turpi muliere.

Item qui furatur pro paupertate, minus peccat quam si non haberet causam motivam ; ergo eadem ratione per contrarium qui habet minorem causam motivam, plus peccat. Sed qui furatur unum nummum, minorem habet causam motivam ; ergo magis.

 

Contra. Uterque peccat proprie in proximum, et uterque peccat proprie in proximum nisi quia dampnificat ipsum ; ergo qui magis dampnificat, magis peccat ; sed qui furatur centum, plus dampnificat ; ergo plus peccat.

Quod concedimus, dicentes quod hec argumentatio non valet : qui furatur unum, habet minorem causam motivam ; ergo magis peccat. Debet enim addi : ergo magis peccat quantum ad hoc. Potest enim esse alia circumstancia ex alia parte que magis aggravat, scilicet circumstancia facti, que dampnificat proximum magls vel minus, scilicet numerus illorum in quibus dampnificat qui quodam modo cadit in essentia peccati, dum per eum dampnificat proximum.

Item notandum quod sicut scientia et fortitudo aggravant peccatum, ita ignorantia et infirmitas diminuunt peccatum.

Sed contra. Quanto iste infirmior est, tanto magis pronior ad peccandum ; et quanto pronior est ad peccandum, tanto intensius movetur ad peccandum ; et quanto intensius movetur ad peccandum, tanto magis peccat. Ergo a primo quanto aliquis est infirmior, tanto magis peccat ; ergo infirmitas auget peccatum, non ergo diminuit.

 

Solutio. Infirmitas per modum cause motive augmentat peccatum, sed per modum circumstancie diminuit ; et ideo utraque regula est vera : quanto aliquis infirmior est, tanto magis peccat ; quanto aliquis infirmior est, tanto minus peccat, quia infirmitas uno modo augmentat, alio modo diminuit, sicut paupertas peccatum luxurie et augmentat et diminuit ; diminuit, in quantum est causa compellens ad acquirendum necessaria per luxuriam ; augmentai autem in quantum est medicina et frenum cohibens a peccato. Et ita diversis modis verum est et in diversis casibus, quia eadem circumstancia et augmentat et diminuit idem peccatum, et secundum quod circumstancia, sed diversa ratione.

 

 

Caput VII

 [Utrum ille qui habuit diutius caritatem magis peccaret si caderet a caritate quam alter, aliis circumstanciis paribus].

 

Item sint hic duo qui habeant pares caritates, et omnes circumstancie sint pares utrobique preter hoc, quod alter diutius habuit caritatem.

 Inde sic. Ille qui diutius habuit caritatem, si caderet a caritate, magis peccaret ; ergo magis tenetur mereri ; propterea magis tenetur declinare a malo ; ergo magis tenetur mereri declinando a malo ; ergo magis tenetur mereri.

Contra. Pares caritates sunt in illis duobus, ex quibus est omne meritum ; ergo pariter tenentur mereri.

Quidam dicunt quod hec argumentatio non valet : iste magis tenetur mereri declinando a malo ; ergo magis tenetur mereri.

 

Nos autem dicimus quod est necessaria. Sed illud non valet : pares sunt caritates in istis ; ergo equaliter tenentur mereri. Tenetur enim homo et ex commisso et ex dimisso ; tenetur etiam non tantum ex commisso quod est caritas, sed [etiam] ex quolibet bono commisso. Unde diutumitas caritatis augmentat tentionem non tantum ad declinandum a malo, sed etiam ad diligendum et ad merendum.

Item notandum quod hec argumentatio non valet : hoc peccatum duplo magis aggravatur quam illud ; ergo est duplum ad illud. Quod patet, quia si isti temario addatur una unitas et alii temario addatur binarius qui duplo est maior numerus, non tamen excrescet duplo maior numerus, quoniam quinarius non est duplex ad quatemarium.