Appendices V-VIII — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
APPENDIX V
(cap. 3)
Solutio. Dicimus quod re vera liberum arbitrium fuit causa sue prime voluntatis, sed non fuit eius causa per se nec causa necessaria, et ideo dicit Augustinus quod nichil est causa efficiens prime male voluntatis, quoniam nichil per se et necessario est causa ipsius ; et ideo dicit Augustinus quod nichil est efficiens causa prime voluntatis. Tamen liberum arbitrium est causa male voluntatis non secundum se sed secundum accidens, scilicet per defectum sive per nichilum, ex quo est homo sive anima hominis, quoniam ex eo quod creatura rationalis ex nichilo est, corruptibilis est, et ex eo potest deficere per peccatum, sicut in claudo vis gressibilis est causa claudicationis non secundum se neque per se, sed per defectum qui est in altero crure vel pede, et in ceco vis gressibilis est causa quare cadit in foveath, non propter se sed propter defectum visus. Similiter liberum arbitrium non secundum se est causa peccati, sed secundum nichilum ex quo est ipsa res. Unde dicit Augustinus in libro contra epistolam Fundamenti : Cum dicitur : Deus fecit res de nichilo, non unum sed plura dicuntur. Similiter cum dicitur : natura est corruptibilis, non unum sed duo dicuntur ; quod dicitur natura pertinet ad Deum ; quod dicitur corruptibilis pertinet ad nichilum.
Ex hoc patet solutio ad preobieota, quoniam patet quod beatus Augustinus dicit quod libero arbitrio male agimus, tamen eius causa non est effectus sed defectus, quia liberum arbitrium non est per se causa eius quod est male agere, sed per accidens, scilicet per defectum ilium naturalem, sicut patet in claudicatione.
Quod autem res sint ex nichilo, probat beatus Augustinus in XII libro confessionum, dicens : Domine, tu fecisti omnia, non de tua substantia, quoniam si de tua substantia essent, essent illud quod tu es ; et si essent illud quod tu es, essent equalia Unigenito Filio tuo. Quare, Domine, de nichilo fecisti omnia.
APPENDIX VI
(cap. 4)
Si autem queritur quare Lucifer non perseveravit, respondendum est : quia malum voluit et iniustitiam esurivit, et ita iustitiam deseruit. Si queritur quare malum voluit, huius non est causa necessaria, sed sufficiens, quoniam liberum arbitrium fuit causa quare malum voluit cum predicto defectu naturali.
Ex predictis patet solutio ad obiectionem que sic fit. Lucifer fuit auctor primi peccati, et non in quantum bonus peccavit ; ergo in quantum malus peccavit ; quod falsum est ; immo quia peccavit, fuit malus, quia non aliter se habet in bono, aliter in malo, quoniam in bono ita se habet quod quia ipse est bonus, bene agit, et non e converso, sed in malo e contrario tantum.
Ad hoc quidam dicunt quod hec est dupplex : diabolus, in quantum malus, fuit actor primi peccati : si hec vox in quantum notat concomitantiam, vera est ; si ordinem falsa est. Sed hec solutio nulla, quia hec vox in quantum non notat concomitantiam neque ordinem, sed causam. Unde eadem obiectio potest fieri cum hac dictione quia• sic : diabolus fuit actor primi peccati ; ergo vel quia bonus, vel quia malus ; et sic perit illa solutio, nec habet hic locum.
Ad hoc dicimus quod hec argumentatio non valet : diabolus fuit actor primi peccati ; ergo vel in quantum bonus, vel in quantum malus, vel quia malus, vel quia bonus. Et est ibi fallacia secundum consequens, sicut hic cum dicitur : iste est coloratus, ergo vel albedine, vel nigredine, vel viriditate, quoniam insufficienter dividit ; quoniam diabolus non fuit actor primi peccati in quantum bonus, vel in quantum malus, sed in quantum habens liberum arbitrium cum defectu.
APPENDIX VII
(cap. 7, q.2)
Ad tertium dicimus quod hec argumentatio non valet : Fides in diabolo est a Spiritu Sancto ; ergo eius motus est a Spiritu Sancto. Instantia. Liberum arbitrium est a Spiritu Sancto ; ergo et eius motus.
Ad quartum dicimus quod re vera nullus motus virtutis etiam informis est peccatum ; sed fides diaboli non est virtus informis, sed est scientia naturalis, qua naturaliter cognoscebat Deum et adhuc cognoscit per speculum, quia nunquam vidit Deum facie ad faciem. Postea dicetur quod sit illud speculum quando de cognitione angelorum dicetur.
Ad primum obiectum ex opposita parte dicimus quod hec est falsa : omnis motus qui est in diabolo ex libero arbitrio est peccatum, quoniam ille qui [per] violentiam extorquetur non est peccatum. Unde dicimus quod exitus quo exibat diabolus a corporibus obsessis, non erat peccatum, nec voluntas illa erat peccatum, quia erat coacta. Nec valet hec argunientatio : credendo murmurat sive credendo peccat ; ergo credere est ei peccatum, quia actus concomitans non deformat alium actum, nisi procedat ab eo. Sicut si aliquis ad ecclesiam eat, et dum it, videt mulierem ad concupiscendum, illa concupiscentia non deformat intentionem. Sed si ex illa concupiscentia iret ad ecclesiam, tunc primus motus deformaret secundum, quod retorqueret ipsum ad suum fidem. Eodem modo dicimus quod murmur diaboli quo murmurat exeundo, non facit quod exitus sit peccatum.
Tamen fere omnes dicunt quod eius exire erat peccatum et quod diabolus erat perplexus in exeundo inter duo mortalia, quoniam remanendo peccaret mortaliter faciendo contra preceptum Dei, exeundo etiam peccaret mortaliter, quoniam ita est obstinatus quod non posset exire nisi murmuraret.
Sed hec solutio videtur nobis impossibilis, quia secundum hoc Deus preciperet aliquid diabolo quod esset ei peccatum necessario, quod est contra bonitatem Dei, qua summe odit peccatum, quoniam contra bonitatem Dei esset precipere aliquid homini quod sciret ipsum non posse facere sine peccato ; ergo eadem ratione contra Dei bonitatem esset precipere aliquid diabolo quod non posset facere sine peccato diabolus. Et sic patet quod illa solutio nulla est.
APPENDIX VIII
(cap. 7, q.4)
Ad ultimo obiectum dicimus quod hec est falsa : diabolus vult esse beatus, nec valet hec argumentatio : diabolus vult quod omnia optata succedant sibi ipsi ; ergo vult esse beatus, quoniam hoc non est diffinitio beati : beatus est cui omnia optata succedunt. Et Ambrosius opponit hoc : Et nichil mali vult ; quasi diceret : beatus est cui omnia optabilia succedunt, id est optanda. Et hoc non est in diabolo, quoniam diabolus non vult quod aliquid optandum sibi succedat, quoniam non vult frui Deo ; nec vult aliquam participationem habere cum Deo. Tamen vult esse beatus quadam falsa beatitudine, ut omnia que ipse optat succedant ei.
