Distinctio XXXVII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXXVII (AE).
- Utilitates praeceptorum sunt huiusmodi, 5 Rom., 20 : Lex subintravit ut abundaret delictum, et ad domandum superbiam, et ad flagellandum durum, et ad instruendum insipientem, et ad ostensionem delicti, et ad declarationem infirmitatis, et ad gratiae manifestationem, et ad futurorum significationem.
2. Divisio autem praeceptorum talis est. Nam alia sunt praecepta mystica, alia non. Mystica autem, alia sunt caerimonialia, alia sacramentalia. Sacramentalia sunt quorum est evidens ratio, ut circumcisio et sabbati observatio. Caerimonialia sunt quorum non est evidens ratio, quale est hoc : Non indues contextum ex lino, et lana. Haec autem et illa dicuntur figurativa. Sed figurativa aut sunt rei faciendae, aut rei futurae. Quae autem sunt rei futurae recesserunt advenientibus rebus quarum sunt signa. Quae autem sunt figurativa rei faciendae manserunt in thurificio et aqua benedicta.
Non mystica autem praecepta, alia sunt naturae, alia disciplinae. Naturae vero, alia instituta a natura, ut matrimonium et quod unus cum una ; alia sunt quae dictat natura, ut honorare parentes. Sed haec et illa manent. Disciplinae vero, alia sunt moralia, alia iudicialia. Moralia manent. Iudicialia in parte manent, in parte non ; illa enim quae communicant cum moralibus, illa manent ; quae vero ad rigorem, non manent.
3. De ordine praeceptorum, quare differenter ordinantur in prima et secunda tabula.
a. Ratio autem huius haec est. Nam Ordinantur tam in prima quam in secunda tabula secundum quod Deus vult hominem secundum magis et minus obligari. Ad hoc enim sunt praecepta, ut obligent. Unde, cum praeceptum cordis ad melius obligat in prima tabula quam praeceptum oris vel operis, et illud quod est operis in secunda tabula ad melius obligat quam[illud quod est] oris vel cordis, merito in prima tabula praeceptum cordis praecedit, et in secunda praeceptum operis.
b. Nam non colere unum Deum est transgressio contra primum. Si vero colitur unus Deus, vel colitur habito respectu ad ea quae aeternaliter sunt ipsius, aut habito respectu ad ea quae temporaliter sunt ipsius, ut ad incarnationem. Si primum, tunc fit exclusio incarnationis et fit transgressio contra secun dum. Exponitur tamen secundum ulterius vel aliter : Si colitur unus Deus, tunc aut colitur Creator et creatura, ita quod utraque, et tunc sumitur nomen Dei in vanum ; aut colitur ipse Filius Dei, de quo dicitur Creator et creatura, et tunc non assumitur nomen Dei in vanum. Si vero colitur unus Deus et non est error culturae quantum ad incarnationem, consequitur ut toto affectu in ipsum tendatur, et hoc est sanctificare diem sabbati.
Si vero non toto affectu tendatur in ipsum, sed fiat conversio in creaturam, fit transgressio tertii praecepti. Sic ergo patet quod, si colatur unus Deus et non sit error in incarnatione et toto affectu tendatur in eum, sic erit perfecta dilectio in his tribus praeceptis.
c. Praecepta autem in secunda tabula sic ordinantur, quod primum est praeceptum operis, secundo oris, ultimo cordis. Primum enim est concupiscere, deinde est concupiscentiam egredi in verbis, ultimo in opus ; et sic maius peccatum operis quam verbi, et maius peccatum verbi quam cordis in eodem genere peccati. Principalius ergo est prohibitivum praeceptum operis quam oris, vel oris quam praeceptum cordis.
- a. Super 20 Ex., 3 : Non erunt tibi dii alii, Glossa Augustini : Qui dicunt quatuor esse, praecepta usque ad praeceptum de sabbato, dicunt unum esse : Non erunt tibi dii alii praeter me, aliud vero ubi figmenta esse colenda prohibentur.
Et unum praeceptum volunt esse istud totum : Non concupisces uxorem proximi, et Non concupisces domum proximi. Qui vero dicunt tria esse in una tabula et septem in alia, dicunt e converso. Mihi autem congruentius videtur accipi illa tria et ista septem, quoniam illa videntur Trinitatem insinuare quae ad Deum pertinent ; et quod dictum est, Non erunt tibi dii alii, perfectius explicatur. In secunda, concupiscentia uxoris et domus alienae in peccando differunt. Haec sunt verba Augustini.
b. Hesychius vero, super illud : Decem mulieres in uno clibano, 26 Levit., 26, Glossa : Decem mandatorum littera custodiri et impleri digna est. Nec mandatum sabbati contrarium est ; quamvis decem mandatis sit insertum, non tamen est ex eis. Si autem speciale mandatum ponimus : Ego sum Dominus Deus tuus etc., perfectum numerum mandatorum invenimus. Praeterea, sabbatum significat spiritualem requiem, in qua non licet operari servilia.
c. Origenes, super illud : Non habebis sculptile, 20 Ex., 4, Glossa : Primum mandatum est : Non erunt tibi dii alii ; secundum : Non facies tibi idolum neque aliquam similitudinem. Et ita, secundum Originem, sunt quatuor in prima tabula et sex in secunda ; et coniungit ista in unum : Non concupisces uxorem proximi et rem proximi. Hesychius vero in quodam convenit cum uno et in quodam cum alio ; sed in hoc discordat, quod non ponit illud de praecepto, scilicet : Memento ut sanctifices diem sabbati.
d. Et quoniam istae opiniones sunt praeter substantiam fidei, ideo non est aliquod periculum de contrarietate illarum. Secundum enim diversas considerationes, omnes verae esse possunt.
Ratio autem Augustini, quare coniungit in prima tabula Non facies sculptile, est ut insinuet Trinitatem : scilicet unitas, veritas, bonitas ; et in secunda tabula [dividit] ista : Non concupisces uxorem et rem proximi, quoniam Augustinus attendit divisionem concupiscentiae penes concupiscibilia vel concupiscibilium divisionem, quoniam ex alio principio est actus concupiscendi uxorem et rem proximi. Nam una est concupiscentia coniuncta virtuti generativae, et alia est concupiscentia coniuncta virtuti sensitivae ; et ideo, cum sint diversa principia concupiscendi, merito dicit diversa esse illa praecepta.
Sed Origenes aliter consideravit, qui dividit illa quae sunt in prima tabula et coniungit illa quae sunt in secunda, quoniam aliud est colere unitatem divinae essentiae, quod significatur in hoc praecepto : Non erunt tibi dii alii ; aliud est non fingere idolum. Unum enim est praeceptum affirmativum, alterum negativum secundum ipsum. Coniungit autem in secunda tabula ista : Non concupisces uxorem et rem proximi, quoniam haec concupiscibilia referuntur ad vim concupiscibilem animae rationalis, et sic non differt concupiscere nisi secundum materiam ; et ideo ponitur unumpraeceptum.
Uterque vero, cum enumerat praeceptum de sabbato, unum praeceptorum intelligit quietem interiorem a pravis affectionibus, et exteriorem ab operibus servilibus ; praeter diei determinationem, quoniam secundum hoc morale praeceptum erit. Et scribitur etiam in corde hominis sicut alia praecepta in Decalogo. Sed cum dicit Hesychius de sabbato, ipsum non esse decem praeceptorum, intelligit : cum determinatione diei et cum eo quod est signum perfectae requiei quae erit in patria, secundum quam rationem dicitur caerimoniale vel sacramentale, et non morale.
5. a. 22 Ex., 18, praeceptum erat occidere ; unde ibi dicitur : Maleficos non patieris vivere ; et 5 Matth., 21, prohibetur, ubi dicitur : Non occides. Et ita videtur quod Dominus praecepit contraria.
Adhuc, irasci est minus quam occidere, , et hoc est prohibitum in Evangelio ; qualiter praedicatur ab Ecclesia occidere ?
Adhuc, quare non fuit praeceptum non irasci sicut non concupiscere ?
Adhuc, si occidere est malum cuius oppositum scriptum est in corde, et nulla dispensatio fit contra ius naturae, nullo modo potest hoc recte fieri. Augustinus, in libro De libero arbitrio : Quapropter legem quidem non reprehendo quae tales permittit interfici ; sed quo pacto illos defendam qui interficiunt, non invenio.
b. Ad praedicta solet dici quod occiditur quia malus, sed non quia homo. Sed quomodo potest fieri istud, cum non sint facienda mala ut eveniant bona Dicendum ergo ad primum sicut Augustinus, Contra Adimantum : In Veteri Testamento dicitur de interfectione et odio inimicorum ; in Novo Testamento dicitur de dilectione inimicorum : quae sibi videntur adversari. Sed interfectio illa carnali populo congruebat, cui Lex tamquam paedagogus data erat. Si qui vero in illo populo spirituales erant, utrum quos interficiebant diligerent, multum latet indoctos qui suam diligunt caecitatem. Quid enim dicitur de Apostolo, I ad Cor. 5, 5 : Ego absens corpore, praesens spiritu, tradidi huiusmodi hominem satanae, ut spiritus sit salvus in die Domini ? Quod ergo in Veteri Lege praeceptum fuit occidere, non erat praeceptum habito respectu ad naturam, sed ad maleficium, quo exsistente non posset manere iustitia qua fit hominum congregatio. Unde, cum fiebat interfectio, habendus erat respectus ad iustitiam, et non ad vindictam nec ad occidendi libidinem. Nec est contrarietas inter ipsa Testamenta, nec inter partes [Veteris] Testamenti. Nec est peccatum ministro legis civilis interficere maleficos, si habeatur respectus ad maleficium. Infirmis enim non est hoc praeceptum simpliciter, non occidere, nisi habito respectu ad naturam ; perfectis vero simpliciter est praeceptum.
c. Ad aliud est dicendum quod non auctoritate Ecclesiae fit interfectio, sed auctoritate Ecclesiae fit acquisitio Terrae Sanctae, et ex consequenti auctoritate civili fit interfectio infidelium. Auctoritate tamen Ecclesiae fit interfectio haereticorum, et auctoritate regia, cum sint in haeresim obstinati
d. Ad aliud dicendum quod non fuit pronitas liberi arbitrii ad interficiendum, natura repugnante et corruptione non vincente naturam. Pronitas autem ad interficiendum est ira, quae est impetus ad vindictam. Et ideo non fuit prohibitum irasci quantum ad litteralem intellectum, sed quantum ad spiritualem prohibetur. Secus autem est de concupiscentia. Corrupta enim fuit concupiscibilis in nobis et infecta ; ideo quoad concupiscentiam invaluit corruptio illa supra naturam, et ideo necessaria fuit prohibitio divina, qua homo retraheretur a concupiscendo.
e. Ad ahud dicendum sicut Augustinus, De libero arbitrio : Videtur mihi legem quae populo regendo scribitur [recte] ista permittere et per divinam providentiam vindicari. Ea enim vindicanda sibi haec assumit, quae satis sunt conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi. Illae vero culpae alias habent poenas, a quibus sola potest liberare sapientia.
- Utrum praeceptum de sabbato intelligendum sit ad litteram vel non ; deinde utrum sit mysticum praeceptum vel morale.
a. Videtur quod ad litteram, cum sit de substantia Decalogi ; et ita, cum sit morale, ad litteram est intelligendum. Talia enim, accipiuntur secundum intellectum communem : omnes enim oportet in moribus perfici.
Sed quod figurative, videtur. Super illitd : Septimus dies erit, 35 Ex., 2, Glossa : Ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit quod ibi figurative dicitur. Novem alia praecepta, sicut ibi, sic in Novo Testamento observanda non dubitamus. Illud autem de sabbato adeo velatum est mysterio, ut hodie a nobis non observetur, sed solum significatum intueamur.
b. Quod autem dici debeat mysticum, patet 20 Ezech., 12 : Insuper etiam sabbata mea dedi eis ut essent in signum inter me et eos ; et quod est in signum, est mysticum. Hieronymus, super illud : Sabbatum fuit signum veri sabbati et circumcisio [signum] verae circumcisionis, ut a vitiis purgati, per totam vitam, die ac nocte ei serviamus, ut in aeterno sabbato quiescamus. Et ita, cum circumcisio cessavit re sua adveniente, sicerit de sabbato.
Hoc idem probari potest per Glossam super 5 Ioan., 17, textus : Pater meus usque modo operatur : Cum semper operetur Deus, constat sacramentum esse quod legitur de requie sabbati.
c. Contra hoc sic procedatur : sanctificare diem sabbati nihil aliud est in via nisi cessare a vitiis et a servilibus operibus in die determinato ; hoc autem est morale, et signatio diei non impedit, sicut nec in praecepto de decimis.
Et idem arguitur per similitudinem de praecepto thurificationis. Illud enim manet, et est morale ; significat tamen orationem : significat enim quod semper est faciendum. Unde, cum sabbatum significet cessationem a vitiis, erit ad mores pertinens, cum hoc semper sit faciendum.
d. Ideo dicunt quidam quod praeceptum de sabbato est mysticum et sacramentale simpliciter, et non est morale nisi ratione significati per ipsum, quod semper faciendum est. Unde dicunt quod ratione significati interseritur moralibus. Non sic autem est de praecepto circumcisionis, quoniam ipsa significat rem futuram non semper faciendam. Cessavit enim circumcisio adveniente prima re significata per ipsam, licet non plene adveniret res secunda quae principaliter significatur per ipsam.
e. Sed videtur potius dicendum quod simpliciter est morale, quoad quid tamen mysticum. Prout enim intelligitur cessatio vel requies interior et exterior, morale est ; prout signatur dies, mysticum est. Et sic nihil prohibet fieri mutationem : non enim secundum hoc cecidit in substantiam Decalogi. Quiescunt autem Iudaei in die sabbati, qui est septimus, qui significat remissionem peccatorum quae fit in Spiritu septiformi. Nos autem quiescimus in octavo die, qui significat octavam in qua fiet omnium bonorum adimpletio. Et quoniam naturalis est transitus a remissione peccatorum usque ad perfectam bonorum repletionem, ad hoc designandum facta est transmutatio diei in quo erat feriandum a septimo usque in octavum qui primus dicitur. Haec autem translatio facta est per resurrectionem Christi, quae erat effectiva illius octavae in nobis [et] significativa.
- Utrum ista decem praecepta iustificent, quae sunt moralia. Secunda quaestio est utrum in his praeceptis sit perfectio vitae ; et ista duo non sunt idem, sicut non est idem habere caritatem et habere caritatem perfectam. Tertia quaestio est utrum omnia alia referuntur ad decem. Quarta quaestio est quae praecepta ad dilectionem Dei et quae ad dilectionem proximi referuntur. Quinta quaestio est quare sunt decem et non plura. Sexta quaestio est quare sic ordinantur, scilicet e contrario in prima tabula et in secunda. In prima enim tabula primo obligat cor, deinde os, ultimo opus ; econtra in secunda tabula, nam primo obligat opus etc. Septima quaestio est de diversitate et contrarietate inter Augustinum et Origenem et Hesychium.
I. a. Circa primam quaestionem sic opponatur. Quod moralia non iustificant, videtur. Super illud : Non iterum accepistis spiritum etc., 8 Rom., 15, Glossa : Moralia ex timore servili servabantur, et ita non iustificabant.
Super illud : Littera occidit, II Cor. 3, 6, Glossa : Decalogus est littera occidens, et ita non iustificans. Si dicatur quod sine gratia, similiter dicendum quod praecepta evangelica, si sine gratia sint, non iustificant.
Super Non concupisces rem, 20 Ex., 17, Glossa : Lex collibet manum, non animum. Et super Psalmum Lex Domini immaculata, Glossa : Lex vetus non faciebat immaculatos ; et ita praecepta illius non iustificant.
b. Sed contra, 19 Matth., 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; et ita iustificant. Beda dicit ibidem : Iustitia Legis, suo tempore observata et custodita, non solum bona terrae, is sed vitam aeternam praebebat.
Super illud : Ex operibus Legis non iustificatur, 3 Rom., 20, Glossa : De Lege loquimur secundum caerimonialia, non secundum moralia, quae utique iustificant et in Evangelio consummantur.
c. Ad praedicta dicendum quod iustificare dicitur multipliciter. Vel dicit [facere] ut habeatur iustitia, et sic nullum praeceptum iustificat, sed solum gratia vel virtus, nec aliquod opus sic iustificat. Alio modo dicitur iustificare : exercitio bonorum operum facere iustum, et sic moralia tam in Veteri quam in Novo iustificant ; differenter tamen. Duae enim sunt partes iustitiae, scilicet declinare a malo, quod est ordinatum ad timorem ; et facere bonum, quod est ordinatum ad amorem. Et decem praecepta ut erant in Veteri Lege etiam iustificabant quoad declinare a malo : inducunt actum timoris, dummodo sint a carnalibus observata. Si vero observentur a spiritualibus, tunc iustificant quoad hanc partem iustitiae, scilicet facere bonum. Sed hoc dupliciter : aut enim iustificant liberando a culpa aut a poena. Si ergo gratia adiungatur intelligentibus spiritualiter et in fide Venturi et operantibus in caritate, non adhuc iustificant quoad poenam perfecte, sed quoad culpam solum. Sed gratia adiuncta praeceptis evangelicis iustificabat perfecte quoad poenam et quoad culpam. Et sic possunt solvi prius obiecta.
d. Illud enim quod dicitur 8 Rom., 15, intelligitur de iustificatione quoad facere bonum. Et illud quod dicitur II Cor. 3, 6, solvi debet quod secus est de Decalogo Veteris Testamenti et Novi. Quoniam [si] ponens spem in Decalogo, credit iustificari ex illis, tunc littera eum occidit ; si autem quaerat gratiam in observando Decalogum, tunc convertitur littera in spiritum.
Et quod dicitur 20 Ex., 17, intelligendum est quantum ad spiritualiter intelligentes, et illos tam cohibet Lex secundum animum quam secundum manum ; sed quoad camaliter observantes non cohibet nisi manum.
Et illud Beda e intelligendum est sic : quoniam nullum bonum est irremuneratum, ideo carnalibus bona terrae conferebat, et spiritualibus vitam aeternam. Dicendum etiam quod caerimonialia nec iustificabant quoad declinare a malo, nec quoad facere bonum ; sed moralia in Veteri Testamento iustificabant quoad declinare a malo, et in Novo quoad facere bonum.
II. Circa secundam quaestionem habetur super illud : Eduxit me, 40 Ezech., 17, Glossa : Denarius numerus pro perfectione ponitur, quoniam in decem praeceptis Legis custoditio continetur. Activa enim vita et contemplativa in Decalogo coniunctae sunt, in quo amor Dei et proximi servari iussus est.
Super illud : Lex neminem ducit ad perfectum, 7 Hebr., 19, contrarium, Glossa : Neminem iustificat perfecte ; et si aliqui tunc perfecti fuerunt, non tamen ex ea vel per eam, sed per fidem Venturi.
Dicendum quod perfectio dicitur dupliciter : est enim perfectio sufficientiae et perfectio excellentiae ; et hoc est idem dicere quod prima perfectio in moribus et secunda perfectio in moribus. Prima autem facit mereri vitam aeternam, secunda facit mereri aureolam vel aliquam specialem gloriam. Omnes autem praedictae auctoritates intelliguntur, quod Lex neminem iustificat sine gratia.
III. Ad determinationem tertiae quaestionis sic procedatur. In ultima lectione dictum est quod, sicut ad octo virtutes omnia cetera referuntur, sic omnia praecepta referuntur ad decem.
Quidam expositor, licet non sanctus, dicit quod sunt summae praeceptorum quatuordecim in faciendo vel non faciendo. Prima est de iis quae pertinent ad obedientiam intellectus, ut de eo quod assurgendum est coram cano capite. Secunda est de prohibitione idolatriae, et ea quae sunt de mixtura vestimentorum et vinearum quoad seminationem. Tertia continet praecepta quibus mores hominum rectificantur, ut de coniunctu. Quarta continet eleemosynas et donationes et pretia redemptionum et servitutum. Quinta prohibet iniurias et similia. Sexta continet lites pecuniarias, sicut de furto et testibus, 16 Deut., 18 : Constituantur iudices in portis. Septima continet iudicia pecuniaria quae sunt in emptione, deposito et mutuo et pertinentibus ad hereditatem. Qctava continet praecepta dierum festorum, ut sabbata et neomeniae. Nona continet praeceptum de operibus quae facienda sunt in illis diebus, ut canere, orare. Decima continet praeceptum de ornatu templi. Undecima continet haec quae pertinent ad sacrificium et de sacrificiis. Duodecima de immunditiis et pollutionibus propter quas prohibebantur ab ingressu templi. Decima tertia de iis quae pertinent ad vota et ad vitam perfectorum, ut Nazaraeorum ; et hoc erat ad abscindendum multitudinem delectationum et libertatis in voluptatibus. Decima quarta, in quibus continentur prohibitiones de accessu ad quasdam mulieres, ad diminutionem libidinis, ut circumcisio, prout in littera intelligitur.
IV. Scitum autem est quod omnia praecepta dividuntur in duo, scilicet de lege inter homines ad invicem et inter homines et Deum. Nam tertia et quarta in parte et quinta et sexta et septima sunt de lege inter homines ; reliquae vero ratione legis inter homines et Deum. Quare haec referuntur ad ea quae sunt de colendo Deo in Decalogo, illa autem ad ea quae sunt in diligendo proximo.
V. a. De numero autem praeceptorum ait Augustinus in sermone De decachordo Psalterii : Quidquid lege Dei iubemur vel prohibemur facere, ad duo praecepta Legis est referendum. Lex autem posita est propter transgressionem. Sed transgressio facta est corde vel ore aut opere. Erit ergo praeceptum quod de Deo colendo est, aut ut cordis est, aut ut oris, aut ut operis ; et sic patet qualiter sunt tria. Et quoniam Dominus prius pensat cor, ideo illud primum est praeceptum quod est cordis, scilicet de colendo uno Deo et de iis quae adnexa sunt illi. Hoc autem est obligans cor : colere, ut dicit Origenes super 20 Ex., 5, est toto mentis affectu sese illi mancipare. Secundum praeceptum obligat os, scilicet : Non assumes nomen Dei tui in vanum ; et istud retrahit a mendacio et periurio et blasphemia. Tertium obligat opus, quale est hoc : Memento ut diem sabbati sanctifices. Et quoniam perfecta cohibitio est a transgressione cordis, oris, operis ; cultus autem divinus, ex parte eius quod colitur, est unitatis in Trinitate ; relinquitur quod non erunt nisi tria praecepta quae referuntur ad dilectionem Dei. Unde Augustinus, super illud : Hoc est primum et maximum mandatum, 22 Matth., 38, Glossa : Deus tuus Deus unus est, Non assumes nomen Dei tui in vanum, Observa diem sabbati : haec tria ad dilectionem Dei referuntur, cuius cogitas unitatem, veritatem, bonitatem. Et in hoc tangit appropriationem trium praeceptorum : in primo enim exprimitur de uno Deo colendo ; in secundo prohibetur vanitas quae est contra veritatem ; in tertio de observatione sabbati, in quo intelligitur interior quies a delectationibus sensuabbus et exterior ab operationibus servilibus ; unde ibi dicitur : Omne opus servile non facies in eo.
b. Sicut autem in istis tribus fit transgressio quoad Deum, sic eisdem modis fit transgressio quoad proximum. Et quoniam compositio invenitur in homine, qui est rationalis creatura, simplicitas vero in Creatore ; et plures sunt modi ordinis quoad proximum quam quoad Deum, et ita plura erunt praecepta quae ad proximum referuntur quam quae ad Deum. Tribus enim modis contra proximum fit transgressio in opere, duobus modis in affectu, uno modo in verbo, ut sit in genere sumere. Quoniam vero praeceptum non solum est prohibitivum respectu proximi, sed affirmativum, ideo quoddam affirmativum adiungitur ilbs sex prohibitivis.
Fit enim transgressio in opere propter tres rationes. Tribus enim modis potest proximus laedi opere : vel quoad id quod ipsius est secundum esse, vel secundum bene esse tantum, vel secundum quid ad esse et se eundum quid ad bene esse. Istud autem praeceptum, Non occides, prohibet nocumentum proximi quoad esse ; et illud, Non furaberis, quoad bene esse ; et illud, Non moechaberis, quoad esse secundum quid et quoad bene esse secundum quid. Nam quoad esse, in hoc quod salvatur species per opus virtutis generativae, ad quod ordinat copula coniugalis viri et feminae ; quoad bene esse autem, quoniam data est uxor in subsidium viri. Quoniam igitur non est nisi triplex transgressio in opere, ideo non sunt nisi tria praecepta prohibitiva operis.
Quantum ad affectum est pronitas ad duplicem transgressionem tantum, scilicet ad eam quae est in concupiscentia oculorum et ad eam quae est in concupiscentia carnis. Est autem tertia concupiscentia, scilicet inanis gloriae, et haec est de concupiscibili interiori, a quo non potest fieri cohibitio. Ab huiusmodi autem duplici transgressione sumitur duplex praeceptum, scilicet Non concupisces uxorem proximi nec rem proximi.
Contra vero proximum fit transgressio imo modo ore, quam contingit ab homine cohiberi. Cum enim sit triplex concupiscentia et triplex opus, ut praedictum est, principaliter deordinat transgressio oris [ad] proximum quantum ad concupiscentiam oculorum. Ut enim fiat subtractio possessionis vel alicuius rei separabilis a proximo, est transgressio oris quae est in ferendo falsum testimonium. Licet enim oris transgressio deordinat ad subtractionem uxoris, hoc non est in quantum uxor est, sed in quantum possessio. Sic ergo erunt sex praecepta ad proximum in prohibitione consistentia.
c. Unum autem est quod in positione consistit, in quo determinatur ordo ad quem inclinat natura, licet in nobis sit corrupta. Et quia invalescit corruptio super naturam, multa praecepta posita sunt prohibitiva, unum autem ad quod dictat natura. Licet enim ad plurima nos inclinaret natura cum integra vel incorrupta esset, in tantum diminutio facta est, ut remaneat ordo ad principia tantum essentialia secundum naturam. Et ideo datur praeceptum de parentibus honorandis.
Si vero quaeratur quare non similiter de filiis honorandis datur praeceptum, dicendum quod non tantum ad hoc inclinat natura bene instituta, sed et natura corrupta. Unde non oportuit praeceptum caritatis exprimi. Eodem modo non exprimitur praeceptum de subsidio filiorum sicut parentum. Altera potest esse ratio ad litteram : quoniam crescente in nobis virtute corporali, decrescit in parentibus ; et ideo egent nostro ministerio. Non sic autem est de filiis, sed decrescente in nobis virtute corporali, crescit in illis ; et ideo determinatur ordo in praecepto inferioris ad superiorem, secundum naturam parentum iam minorem in virtute corporali. Unde duo tanguntur in illo praecepto, scilicet exhibitio reverentiae et exhibitio subsidii, ut reverentia superiori debeatur, subsidium vero indigenti et deficienti. In universo ergo erunt septem praecepta quae ad dilectionem proximi referuntur.
- Solet quaeri quae sunt peccata quae consistunt in transgressione horum praeceptorum.
Determinat Augustinus in sermone Decachordi dicens : Decem sunt bestiae quae nos impugnant. Prima est superstitionis, secunda erroris, tertia amoris saeculi, quarta impietatis, quinta crudelitatis, sexta libidinis, septima rapacitatis, octava falsitatis, nona desiderium vel cogitatio ad adulterium, decima cupiditatis.
9. Videtur quod praecepta pertinentia ad dilectionem Dei non sunt secundum ea quae pertinent ad Trinitatem. Nam super illud : Vestibulum portae erat, 40 , 9, Glossa : Per Testamentum novum in corde fidelis populi super mandata Decalogi cognitio crevit Trinitatis. Non ergo referebantur tria praecepta ad tres personas secundum quod dabantur.
Dicendum quod est cognoscere Trinitatem duobus modis : uno enim modo sub rationibus generalibus, ut sub unitate, veritate, bonitate ; alio autem modo est cognoscere sub rationibus propriis, et sic cognoverunt habentes fidem distinctam in Nova Lege.
In primo dicendum est quod fides crevit, scilicet cognitio Trinitatis, iam apud fideles Veteris et apud fideles Novi Testamenti. Sic referebantur tria praecepta ad Trinitatem. Non sic autem est de iis qui camaliter et intelligebant et operabantur. Secundum enim eos omnia referebantur ad unitatem divinam, non habita distinctione personarum.
DISTINCTIO XXXVII (L)
10. Duo mandata. Utilitates, 5 , 20 : Lex subintravit ut abundaret delictum : Ad domandum superbum, ad flagellandum durum, ad instruendum insipientem, ad ostensionem delicti, ad infirmitatis declarationem, ad gratiae manifestationem, ad futurorum significationem.
- Praecepta, alia sunt mystica, alia non. Mystica, alia caerimonialia, alia sacramentalia. Sacramentalia sunt quorum est evidens ratio, [ut circumcisio et sabbati observatio. Caerimonialia sunt quorum non est evidens ratio] : Non indues contextum ex lino et lana. Haec autem et illa dicuntur figurativa. Figurativa autem aut sunt rei faciendae, aut futurae. [Quae autem sunt rei futurae] recesserunt venientibus rebus quarum sunt signa ; sed quae erant figurativa rei faciendae manserunt, ut thurificatio et aqua benedicta.
Non mystica, alia naturae, alia disciplinae. Naturae : instituta [a] natura, ut matrimonium et quod unus cum una ; alia sunt quae dictat natura, ut honorare parentes. Haec et illa manent. Disciplinae vero alia sunt moralia, alia iudicialia. Moralia manent ; iudicialia in parte manent, in parte non. Iudicialia enim quae communicant cum moralibus manent ; quae vero ad rigorem, non manent.
12. Sed iam distributio etc. Primo quaeritur si ista praecepta iustificent vel non ; et si sic, utrum in his decem sit perfectio vitae ; tertio, si sit ibi perfectio, an omnia alia ad ista referantur ; quarto, si haec referantur ad duo praecepta caritatis ; quinto, quis numerus, scilicet quare decem et non plura ; sexto de ordine utriusque tabulae, quare e converso ordinantur in prima et in secunda tabula ; septimo de contrarietate expositorum, scilicet Augustini, Origenis, Hesychii.
I. a. Quod autem moralia non iustificent, 8 Rom., 15 : Non accepistis spiritum : Ex timore servili illa servabantur ; ergo non iustificabant.
Et II Cor. 3, 6 : Littera occidit, Glossa : Decalogus est littera occidens. Si exponatur : occidit, id est hominem non habentem gratiam, eadem ratione et evangelica.
Item, 20 Ex., 17 : Non concupisces rem proximi tui, Glossa : Lex cohibet manum, non animum. Et in Psalmo : Lex Domini immaculata, convertens etc. ; ergo prima.
b. Contra, 19 Matth., 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; quae ibi enumerantur, scilicet mandata Decalogi.
Item, Bedae postilla : Nota quod iustitia Legis, semper custodita, non tantum bona terrae, sed vitam conferebat aeternam. 3 Rom., 20 : Ex operibus Legis non iustiiicabitur, Glossa : De Lege loquimur secundum caerimonialia, non secundum moralia, quae utique iustificabant et in Evangelio consummantur.
c. Respondeo : iustificare [dicitur] vel facere ut habeatur iustitia, id est rectus ordo ad Deum et ad proximum, et sic nullum opus iustificat, vel evangelicum vel morale, sed tantum gratia. Alio modo dicitur iustum facere exercitio bonorum operum, et hoc modo moralia iustificant, et in Novo et in Veteri. Sed iustitiae duae sunt partes ; declinare scilicet a malo, quod ordinatum est ad timorem ; facere bonum, ad amorem. Illa ergo decem praecepta, ut erant in Veteri Lege et a carnalibus observabantur, iustificabant quantum ad declinare a malo, quod est inductivum actus timoris. Si vero observabantur spiritualiter, ab habentibus scilicet fidem de Christo, iustificabant quoad facere bonum. Sed adhuc dupliciter : quia est iustificatio a culpa, et est iustificatio a poena ; sed spirituales observatores Veteris Legis, licet in fide Venturi et caritate, non iustificabantur quantum ad poenam perfecte, sed solum in Evangelio iustificantur sic. Et in hoc est differentia inter moralia evangelica et legalia, quia per gratiam crucifixi liberamur a culpa et poena obligationis carentiae divinae visionis.
d. Prima ergo auctoritas [intelligitur] in iis qui carnaliter observabant praecepta, et tales non iustificabantur quoad facere bonum.
Alia auctoritas, littera occidit, intelligitur in spem ponentibus in Decalogo et credentibus salvari sine gratia. Talis enim spes non vivificat. Si vero credant sine gratia se non posse salvari, iam littera convertitur in spiritum.
Quod autem dicitur, lex cohibere tantum manum, intelligitur quoad carnaliter intelligentes ; in spiritualiter autem intelligentibus et manum et animum cohibebat, quia ipsi puniebantur pro concupiscentia.
Ad alias auctoritates, ut Bedae, respondeo : carnaliter observantibus bona opera temporalia, spiritualiter autem vitam aeternam Lex conferebat ; et in hoc distinguit unum ab altero.
Ad aliud, caerimonialia nullo modo iustificabant, moralia praedicto modo.
II. Item, quod perfectio vitae contineatur in Decalogo, 40 Ezech., 17 : Eduxit me ad atrium exterius, Glossa : Denarius numerus pro perfectione ponitur, quia in decem praeceptis Legis custodia continetur. Activa enim vita et contemplativa in Decalogo coniuncta est, in qtto amor Dei et proximi servari iussus est.
Contrarium huius, 7 ad Hebr., 19 : Neminem ducit ad perfectum, Glossa : Neminem iustificat perfecte ; et si aliqui perfecti fuerunt, non tamen ex ea vel per eam, sed per fidem Venturi.
Respondeo : duplex est perfectio. Est perfectio sufficientiae, vel est excellentiae, id est primo in moribus et secundo. Prima sufficit homini ad merendum, secunda superaddit.
Prima auctoritas in Ezechiele intelligitur de perfectione sufficientiae, quia in genere continentur in Decalogo omnia quae requiruntur ad sufficientiam merendi vitam aeternam ex caritate.
Quod dicitur ad Hebraeos, intelligitur de Lege secundum se, quod non iustificabat, immo per fidem Venturi solum erat perfectio.
III. Sequitur tertia quaestio, an omnia alia praecepta ad ista decem referantur. Et videtur, per auctoritatem supra in Sermone Domini in monte, ubi dicit Augustinus quod ad ista decem referuntur omnia.
Qualiter autem referantur, sic patet. Sunt enim numero CCCC et LXII. Ut dicit quidam, sunt summae praeceptorum in faciendo vel non faciendo quatuordecim. Prima est in iis quae pertinent ad obedientiam intellectus, ut de eo quod assurgendum est coram cano capite. Secunda de prohibitione idolatriae, et ea quae sunt de mixtura vestimentorum et vinearum quoad seminationem et consimilium. Tertia continet praecepta quibus mores hominum rectificantur, ut de coniunctu. Quarta eleemosynas et redemptiones et pretia servitutum. Quinta, praecepta quae prohibent iniurias, rapinas et huiusmodi. Sexta quae continent lites pecuniarias, ut de furto et testibus ; unde 16 Deut., 18, praeceptum est ut iudices constituantur in portas. Septima continet indicia pecuniaria quae sunt in emptione, venumdatione, locatione et mutuo et deposito et pertinentibus ad hereditatem. Octava, praecepta dierum festorum, ut sabbati et neomeniae et consimilium. Nona, praecepta de operibus quae facienda erant in illis diebus, ut orare, canere et huiusmodi. Decima de ornatu templi et huiusmodi. Undecima de iis quae pertinebant ad sacrificia et de sacrificiis. Duodecima de immunditiis propter quas prohibebantur ab ingressu templi. Decima tertia de pertinentibus ad vota et vitam perfectorum, ut Nazaraeorum ; et hoc erat ad abscindendum multitudinem delectationum et libertatis in delectatione vel voluptatibus. Decima quarta, in quibus prohibebantur accessus ad quasdam mulieres, ad diminutionem libidinis ; et ad hanc pertinebat circumcisio, secundum quod in littera intelligitur.
IV. Scitum autem est quod omnia praecepta dividuntur in duo : de lege inter homines ad invicem, et homines ad Deum. Nam tertia et quarta [in] parte et quinta et sexta et septima sunt de lege inter homines ; reliquae vero de lege inter homines et Deum. Quare haec referuntur ad ea quae sunt de colendo Deo in Decalogo, illa vero ad ea quae sunt de diligendo proximo.
V. a. Multiplicatio de tali haec est. Dicit Augustinus in quodam sermone : Quidquid lege Dei iubemur vel prohibemur facere, ad duo praecepta dilectionis est referendum. Lex autem posita est propter transgressionem, quae fit ex corde vel ore vel opere. Fuit ergo praeceptum quoddam quantum ad illud quod est cordis. Ideo primum est illud praeceptum quod est de colendo uno Deo et de iis quae ei sunt adnexa. Hoc autem est praeceptum obligans cor : colere enim est, ut dicit Origenes 20 Ex., 5, toto mentis affectu sese illi mancipare.
Secundum vero praeceptum obligat os principaliter, scilicet : Non assumetis nomen divinum in vanum, quod retrahit a mendacio et periurio et blasphemia. Tertium obligat quoad opus exterius, scilicet : Memento ut diem sabbati sanctifices. Et quia perfecta cohibitio a transgressione est cordis, oris et operis, cultus autem divinus, ex parte eius quod colitur, est unitas in Trinitate, reUnquitur quod non erunt nisi tria praecepta quae referuntur ad Dei dilectionem. Unde Augustinus super illud Matth. 22, 38 : Hoc est enim primum et maximum, Glossa : Deus tuus Deus unus est, Non assumes nomen Dei in vanum, Observa diem sabbati : haec tria ad dilectionem Dei referuntur, cuius cogites veritatem, unitatem, voluntatem. In hoc tangit appropriationem trium praeceptorum : in primo exprimitur de uno Deo colendo : ideo dicit unitatem ; in secundo prohibetur vanitas, quae contra veritatem est ; in tertio est de observatione sabbati, in quo intelligitur quies interior a delectationibus sensualibus, et exterior quies de operibus servilibus ; unde ibi dicitur : Omne opus servile non facies etc.
b. Sicut autem contingit transgressionem fieri quoad Deum his tribus modis, ita quoad proximum. Sed quia compositio remanet in rationali creatura, simplicitas vero in Creatore, secundum plures modos est ordo ad proximum, secundum simplicem modum ad Deum. Singula ergo sunt praecepta quae ad Deum referuntur, plurima quae ad proximum. Tribus enim modis fit transgressio in opere, duobus modis in affectu, uno modo in verbo, ut ita sit in genere sumere. Quia vero praeceptum [non] tantum est prohibitivum respectu proximi, sed est affirmativum, iam adiungitur affirmativum quoddam illis sex prohibitivis.
Fit autem transgressio in opere propter tres rationes. Tribus enim modis potest laedi proximus opere : vel quoad id quod ipsius est secundum esse, vel bene esse tantum, vel quod ipsius est secundum quid quoad esse, secundum quid quoad bene esse. Illud ergo praeceptum, Non occides, cohibet a nocumento proximi quoad esse ; illud vero, Non furaberis, a nocumento proximi quoad bene esse tantum ; Non moechaberis secundum quid quoad esse, quoad quid secundum bene esse. Quoad esse, in hoc quod salvatur species in individuis per opus virtutis generativae, ad quod ordinat coniunctio matrimonialis viri et feminae ; quoad bene esse vero, quia data est uxor in subsidium viri. Quia ergo in genere non est nisi triplex transgressio in opere, non sunt data nisi tria praecepta prohibitiva quoad opus.
Quantum autem ad affectum est pronitas ad duplicem transgressionem tantum, videlicet ad eam quae est in concupiscentia oculorum et concupiscentia carnis. Triplex est concupiscentia, ut habetur I Ioan. 2, 16 : vel quae est inanis gloriae, et haec est de concupiscibili interiori a quo non potest fieri cohibitio ab homine ; et concupiscentia oculorum et carnis, a quibus potest fieri cohibitio ab homine : non quoad concupiscentiam plenam, sed quoad concupiscentiam non progressivam in opus. Et ideo sunt duo praecepta cohibitiva ab huiusmodi duplici transgressione duplicis concupiscentiae : Non concupisces uxorem proximi, Non concupisces rem proximi.
Contra vero proximum fit transgressio uno modo ore, quam contingit ab homine cohiberi. Cum enim triplex est concupiscentia et triplex opus, ut praehabitum est, principaliter deordinat transgressio ad proximum ratione concupiscentiae oculorum. Ut enim fiat subtractio possessionis vel alicuius rei separabilis a proximo, est transgressio.
c. ... ad quem … et quia invalescit corruptio ... praecepta prohibitiva ; unum autem ad quod dictat natura. Licet enim ad plurima nos inclinaret natura cum erat integra et incorrupta, in tantum diminuta est, ut remaneat tantum ordo ad principia essentialia secundum naturam. Et ideo datur praeceptum de honorandis parentibus.
Si vero quaeritur quare similiter non datur praeceptum de filiis iuvandis, responsio est : non tantum inclinat ad hoc natura, sed natura corrupta. Transfusa enim est generatio filiorum cum libidine, quae est poena originalis peccati. Sicut enim praeceptum non datur de diligendo se ipso, quia ad hoc inclinatur unusquisque non tantum ex natura, sed ex natura corrupta, unde non oportuit exprimi praeceptum caritatis ad hoc : similiter nec de subsidio filiorum sicut parentum. Ad litteram altera est etiam ratio ad hoc : quod crescente in nobis virtute corporali, decrescit in parentibus, et ideo indigent nostro auxilio. E converso est in filiis nostris, et ideo semper determinatur ordo ex praecepto inferioris ad superiorem secundum naturam, minorem tamen virtute corporali. Unde duo determinantur in illo praecepto : de exhibitione reverentiae et subsidii, ut reverentia superiori debeatur, subsidium vero indigenti et deficienti. In universo ergo erunt septem praecepta quae referuntur ad dilectionem proximi.
- Si autem quaeratur quae sint peccata propria quae consistunt in transgressione horum praeceptorum, in sermone Decachordi determinat Augustinus, dicens : Decem sunt bestiae quae nos impugnant. Prima est superstitionis, secunda erroris, tertia amoris saeculi, quarta impietatis, quinta crudelitatis, sexta libidinis, septima rapacitatis, octava falsitatis, nona desiderium vel cogitatio ad adulterium, decima cupiditatis. De chordis istis, Rom. 13, 10 : Plenitudo legis dilectio, Glossa de hoc.
14. Sed videtur quod non debeant distingui praecepta quae pertinent ad dilectionem Dei per ea quae pertinent ad Trinitatem. 40 Ezech., 9 : Vestigium vel vestibulum portae, Glossa : Per Testamentum Novum in corde fidelis populi super mandata Decalogi cognitio crevit Trinitatis. Non ergo secundum quod dabantur tria prima praecepta, referebantur ad tres personas Trinitatis.
Respondeo : est cognoscere Trinitatem duobus modis : vel sub rationibus generalibus, ut sub unitate, veritate, bonitate sive voluntate, ut supra in Glossa 22 Matth., 37 : Diliges Dominum Deum tuum. Est iterum cognoscere, sub rationibus propriis, sicut cognoscunt habentes fidem distinctam in Nova Lege. In illis ergo qui cognoverunt primo sub rationibus generalibus crevit fides, et cognoverunt sub rationibus propriis ; et ita apud fideles Veteris Testamenti et fideles Novi Testamenti referebantur tria prima praecepta ad Trinitatem. Non sic autem erat de eis qui carnaliter intelligebant et operabantur ; secundum eos enim omnia referebantur ad unitatem divinam sine distinctione personarum.
- Formam dedit stultitia hominum. Ergo ab homine.
Respondet Augustinus, VIII De civitate : Daemon, simulacro arte impia colligatus, ab homine factus est Deus ; sed tali homini, non [omni] homini. Et 2 Habac., 19 : Omnis [spiritus] non est in visceribus eorum, Glossa Hieronymi : Nulla spiritualis gratia, nulla virtus est in eis. Potest tantum assidere simulacrum spiritus immundus, sed intrinsecus esse non potest. Ex quo assumitur argumentum quod non potest esse unum ex daemone et simulacro. ... tunc primo in nomine Domini sunt idola fabricata.
Respondeo : idolum dupliciter accipitur : vel communiter, ut est ductivum in illud cuius est ; proprie, quando propter se colitur et aestimatur aliquid numinis in eo esse. Primo modo, ut communiter sumitur, servit memoriae ; secundo modo idolatriae.
16. a. Item, de contrarietate expositorum. 20 Ex., 3 : Non erunt tibi alii dii praeter me, Glossa : Qui dicunt quatuor esse usque ad praeceptum de sabbato, dicunt unum esse Non erunt tibi dii alii praeter me, aliud vero ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse Non concupisces uxorem proximi et Non concupisces domum. Qui vero dicunt tria in una et septem in altera, dicunt e converso. Mihi autem congruentius videtur accipi illa tria et ista septem, quia Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare ; et quod dictum est, Non erunt tibi alii dii etc., perfectius explicatur. In secunda vero, concupiscentia uxoris alienae et domus alienae in peccando differunt.
b. Item, 26 Levit., 26 : Decem mulieres in uno clibano coquant, Glossa Hesychii : Decem mandatorum littera custodiri et impleri digna est. Nec mandatum sabbati contrarium est : quamvis enim decem mandatis sit insertum, non est ex eis. Si enim speciale mandatum ponimus : Ego Dominus Deus qui eduxi etc., decem mandatorum numerum invenimus. Praeterea spiritualem significat requiem, in qua non licet operari servilia.
c. Origenes in Glossa 20 Ex., 4 : Non habebis sculptile : Primum mandatum est : Non erunt tibi dii alieni praeter me ; secundum : Non facies idolum nec aliquam similitudinem. Secundum Origenem enim sunt quatuor in una tabula et sex in alia.
d. Istae opiniones autem praeter substantiam fidei sunt ; nec sunt tamen contrarii in fide, ut dictum est de creatione mundi in principio secundi libri. Ratio coniunctionis duorum in prima tabula est secundum Augustinum, ut dictum est in Glossa super Matthaeum, ut demonstretur per tria unitas, veritas, bonitas. In secunda autem tabula Augustinus dividit duo quae Origenes coniungit, quia dividit ibi praecepta secundum concupiscibilia, quia actus concupiscendi uxorem est secundum vini generativam, actus vero concupiscendi rem proximi est concupiscentia coniuncta sensualitati. Unde, cum alia et alia sunt principia concupiscendi, recte dividit ; unde et peccatum quod determinatur secundum actum est aliud, et non est differentia tantum secundum materiam.
Secundum considerationem Origenis aliter est. Dividit enim quae sunt in prima tabula et coniungit quae sunt in secunda tabula, quia aliud est colere unitatem divinae essentiae, quod significatur secundum ipsum hoc praecepto : Non erunt tibi dii alii praeter me ; aliud est non fingere idolum. Unum enim praeceptum ad affirmationem reducitur, alterum ad negationem. Coniungit autem in secunda tabula ista : Non concupisces uxorem, non domum, [eo] quod si referantur haec concupiscibilia ad concupiscibilem animae rationalis, solum erit differentia secundum materiam.
Uterque vero, tam Augustinus quam Origenes, cum enumerat praeceptum de sabbato, unum praeceptorum intelligit [requiem] interiorem a pravis affectionibus et exteriorem ab operibus servilibus ; praeter diei determinationem, quia secundum hoc est morale praeceptum, et est scriptum in corde hominis sicut aHa prima praecepta. Cum autem dicit Hesychius non esse de substantia decem praeceptorum, intelligit ipse cum determinatione diei et cum eo quod est signum perfectae requiei quae erit in patria, secundum quam rationem est caerimoniale sive sacramentale, non morale.
- Deinde sequitur de ordine praeceptorum in utraque tabula, quare sic ordinantur. In prima quod est cordis praeponitur, deinde oris, ultimo operis ; e converso in secunda tabula.
a. Ratio huius est quia ordinantur secundum quod Deus vult magis vel minus hominem sibi obligari ad bene operandum vel fugiendum a malo …
b. ... transgressio contra primum praeceptum. Si vero colitur unus Deus, aut tantum habito respectu ad ea quae aeternaliter dicuntur de Deo, aut habito respectu ad unionem Verbi. Si primo modo, fit esclusio respectu incarnationis, et fit transgressio quoad secundum, quod est : Non assumes nomen etc. Exponitur tamen aliter secundum praeceptum : quia aut colitur Creator et creatura, ita quod utrumque, et tunc assumitur nomen Dei in vanum ; aut ipse Filius Dei, de quo dicitur Creator et creatura, et tunc non sumitur nomen Dei in vanum. Si vero colitur unus Deus et non est error culturae quoad incarnationem, consequitur ut toto affectu in ipsum tendatur, et hoc est sanctificare diem sabbati. Si vero non affectu, sed conversio fiat ad creaturam, praeponendo bonum commutabile incommutabili, tunc fit transgressio tertii praecepti. Sic ergo erit perfecta Dei dilectio, si colatur unus Deus creator et non sit error quoad incarnationem et toto affectu in ipsum tendatur.
c. E converso autem in praeceptis secundae tabulae, sicut videmus e converso esse in ratione. Primo enim est concupiscentia, deinde concupiscentiam egredi in verbum et ultimo in opus. Maius est peccatum operis quam verbi, et verbi quam cordis secundum idem genus. Principalius ergo est praeceptum prohibitivum operis, minus principale oris, minime cordis, secundum quod minus principale dicitur quod minoris peccati est prohibitivum.
18. Tertium praeceptum. Quaeritur utrum hoc praeceptum intelligendum sit ad litteram an non ; secundo an sit mysticum vel morale.
a. Est de substantia Decalogi ; ergo est ad litteram intelligendum.
Item, moralia ad litteram observanda sunt, quia accipiuntur secundum intellectum plurium, qui est principium in moralibus.
Item, 35 Ex., 2 : Septimus dies erit vobis sanctus, Glossa : Ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit, quod ibi figurative dicitur. Alia enim novem, sicut [ibi, sic] in Novo Testamento observanda non dubitamus. Illud autem unum de sabbato adeo velatum est mysterio, ut hodie a nobis non observetur, sed solum significatum intueamur. Ergo est figurativum.
b. Quod autem mysticum, 20 Ezech., 12 : Insuper sabbata mea dedi eis, ut essent in signum inter me et eos ; sed praeceptum datum in signum est mysticum.
Item, Hieronymus super illum locum : Sabbatum fuit signum veri sabbati et circumcisio verae circumcisionis, ut a vitiis omnibus purgati, per totam vitam ei die ac nocte serviamus, ut in aeterno sabbato quiescamus. Ergo [sicut] circumcisio re adveniente cessavit, ita sabbatum.
Et in 5 Ioan., 17 : Pater meus usque [modo] operatur etc., Glossa : Cum semper operetur Deus, constat sacramentum esse quod [de] requie sabbati legitur.
c. Contra : smctificare diem sabbati non est aliud in via nisi cessare a vitiis et operibus servilibus die determinato ; hoc autem est morale ; et signatio diei non impedit, sicut neque in praecepto de decimis.
Item, praeceptum thurificationis manet, et est morale, licet significat orationem : significat enim quod semper est faciendum ; ergo, cum sabbatum signi ficat cessationem a vitiis quae semper eSt facienda, erat morale.
d. Ideo dicunt quidam quod est mysticum et sacramentale simpliciter, et non est morale nisi ratione significati per ipsum, quod semper est faciendum ; et ideo inseritur moralibus ratione signati sui. Non sic autem est de praecepto circumcisionis, quod significat rem non semper faciendam. Cessavit circumcisio adveniente re prima significata pet ipsam, licet non plene adveniret secunda res quae per ipsam principaliter figurabatur.
e. Sed videtur potius dicendum quod istud simpliciter est morale, secundum quid mysticum. Quoad hoc quod intelligitur requies interior et exterior, morale est ; quoad hoc autem quod signatur dies, mysticum est. Et ideo quoad illud nihil prohibet fieri mutationem : non enim secundum hoc cecidit in substantiam Decalogi. Quiescunt autem Iudaei in die sabbati, qui est septimus dies, qui signat remissionem peccatorum quae est in Spiritu Sancto, quae fit in spiritu septiformi. Nos autem quiescimus in octavo die, qui significat [octavam] in qua fiet omnium bonorum repletio. Et quia naturalis est transitus a remissione peccatorum usque ad perfectam bonorum adimpletionem, facta est transmutatio diei in quo erat feriandum a septimo die usque in octavum, qui et primus [dicitur]. Haec autem translatio facta est...
19. [Usura prohibetur].. usuram et superabund… mutuo pauperi pupillo qui habitat... actor nec usuris opprimes.
Contra, Deut. 23, 19-20 : Non foenerabis fratri tuo, sed alieno. Et ita videtur permitti usura in Veteri. In Novo autem prohibetur : Date mutuo nihil sperantes inde. Ambrosius, in libro De virtutibus : Usuras accipe ab eo cui necem desideras.
Respondeo : exigere usuram est secundum se peccatum et est de genere malorum. Permissum tamen fuit in Veteri minus malum, ut sic retraherentur homines durae cervicis a maiori malo, ut in Deut. de libellis repudii, 24, 1. Sed hoc fuit permissum carnaliter intelligentibus Legem ; spiritualiter vero intelligentibus usura spiritualis, ut dicit Glossa 23 Deut. 20 : Infideli vel iniquo pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo praedicationis exigimus fidem, spem et bonam operationem. Quia vero oportuit illos a maiori malo removere necesse fuit gradatim procedere, maius malum prohibendo, minus permittendo ; a minori malo permisso ad bonum in praecepto quod fuit in Prophetis, in quibus fit superadditio Legi ; a bono in praecepto ad consilium quod in Evangelio. Et in hoc stabat perfectio. Et propter hoc in Exodo prohibebatur usura respectu pupilli pauperis qui habitabat in porta. In Deuteronomio, quod interpretatur nova lex, prohibebatur respectu fratris, permittebatur respectu alieni. In Propheta simpliciter prohibebatur ; in Evangelio autem, quod nec etiam sit spes.
Si vero obiciatur de nobili, per quem Christus intelligitur, 25 Matth., 14-30, qui tradidit pecuniam suam ad usuram, respondeo : loquitur ibi de usura bona, sicut patet in Glossa super illud 23 Deut., 20 : Fratri tuo autem, Glossa : Altera est pecunia quam ad usuram dare debemus, ut in Matthaeo : Nonne oportuit te pecuniam meam committere nummulariis ? Per usuras intelliguntur exactiones.
20. Si vero quaeritur ; et infra : ministros iudicis.
a. 22 Ex., 18 : Maleficos non permittes vivere. Contra, in Matthaeo : Non occides. Unde Adimantus haereticus opponit : Videtur quod Dominus praecipiat contraria. Et in Decalogo praecipit nihilominus non occidere.
Praeterea, si irasci est minus quam occidere et non est hoc minus permissum, quare occidere permittitur, immo praedicatur interfectio [in]fidelium ?
Praeterea, quare in Veteri non fuit praeceptum [de] non irasci sicut de non concupisci ?
Praeterea, si occidere est malum cuius oppositum est scriptum in corde hominis, et nulla est dispensatio contra ius naturale, ergo nullo modo recte fieri potest. Unde Augustinus, libro De libero arbitrio I : Quapropter legem non reprehendo quae tales permittit occidere, sed quo pacto defendam qui interficiunt, non invenio. Si vero dicatur quod occiditur, non quia homo, sed quia malus : sed quomodo hoc potest fieri, cum non sint facienda mala ut eveniant bona, ut dicit Apostolus ad Rom. 3, 8 ?
b. Respondeo ad primum per Augustinum, Contra Adimantum : In Veteri Testamento dicitur de interfectione et odio inimicorum, in Novo autem de dilectione inimicorum ; quae sibi videntur adversari. Sed semper oportuit (!) quod interfectio illa carnali populo conveniebat, cui Lex in paedagogum data erat. Qui vero in populo isto spirituales erant, utrum quos interficiebant difigerent, multum latet indoctos qui suam diligunt caecitatem. Quid enim dicitur de Apostolo I Cor. 5, 5 ? Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, tradidi huius modi hominem satanae, ut spiritus sit salvus in die iudicii.
Quod ergo in Veteri Lege praeceptum fuit [occidere, non praeceptum fuit] habito respectu ad naturam, sed ad maleficium, quo exsistente non posset permanere iustitia qua fit hominum congregatio. Cum ergo fiebat interfectio, habendus erat respectus ad iustitiam, non ad vindictam vel occidendi Hbidinem. Nec est contrarietas inter [ipsa Testamenta, nec inter] partes Veteris Testamenti. Cum prohibetur, habetur respectus ad naturam ; cum permittitur, ad malefactum. Neque peccant ministri legis civilis interficiendo maleficos, quia imperfectis non est hoc praeceptum simpficiter, non occidere, nisi habito respectu ad naturam ; perfectis vero sim phciter est in praecepto.
c. Ad illud quod obicitur, propter quid praedicatur ab Ecclesia, respondeo : non fit interfectio auctoritate Ecclesiae, sed auctoritate Ecclesiae fit acquisitio Terrae Sanctae, ex quo occasionafiter auctoritate civifi fit interfectio.
Si vero quaeratur de haereticis, dicendum quod auctoritate Ecclesiae intenditur destructio haereseos ; potestate autem regia interfici permittuntur, cum sint obstinati et ab Ecclesia omnino separati.
d. Quod obicitur, quare non irasci non fuit praeceptum in Veteri, respondeo : non fuit pronitas liberi arbitrii ad interficiendum, [natura repugnante et corruptione non vincente naturam. Pronitas autem ad interficiendum] est ira, quae est impetus animi ad vindictam. Et propter hoc non fuit prohibitum quantum ad litteralem intellectum irasci, secus quantum ad spiritualem. Praeterea, corrupta fuit concupiscibilis in nobis et infecta ; et ideo, cum invaleret corruptio concupiscibilis supra naturam, necesse fuit prohibitionem fieri divinam, qua homo retraheretur ab ea.
e. Quod obicitur, contra ius naturale non fit dispensatio, respondeo per Augustinum, libro De libero arbitrio : Videtur mihi legem quae populo regendo scribitur recte ista permittere et per divinam providentiam vindicari. Ea enim vindicanda sibi haec assumit, quae satis sunt Conciliandae paci hominibus imperitis et quanta possunt per hominem regi. Illae vero culpae alias habent poenas, a quibus sola potest liberare sapientia.
ADDITIONES CODICIS E
- Cap. Sed iam distributio Decalogi ; super illud : Idolum nihil est. Ioannes Damascenus : Imaginis honor ad prototypum refertur ; prototypum autem est quod imaginatur, ex quo derivatur quod fit.
Augustinus, VIII De civitate Dei : Daemon, simulacro arte impia colligatus, ab homine factus est Deus ; sed tali homini, non omni
Super illud Habacuc : Omnis spiritus non est in visceribus etc., Glossa dicit : Nulla spiritalis gratia, nulla virtus in eis est. Potest tamen assidere simulacro spiritus immundus, sed intrinsecus esse non potest. Ergo non fit unum ex daemone et simulacro.
22. Super illud : Sed forma hominis in idolo. Contra, Gen. 4, in fine, super illud : Iste coepit invocare nomen, Glossa : Quidam arbitrantur quod tunc primum idola in nomine Domini sint fabricata.
Respondeo : idolum dicitur aliquando proprie, aliquando communiter. [Communiter, ut est ductivum in illud cuius est] ; proprie, cum non datur veneratio ei ut ductivo ad Deum, sed propter se colitur et aestimatur in eo aliquid numinis esse. Et sic instituitur ad memoriam, et sic ad idolatriam. Ex. 20, 4, secundum aliam translationem super illud : Sculptile, Interlinearis : Idolum, quod nihil est, quia ex nullius rei exsistentis similitudine sumptum est, sed otiose confectum est.
23. Tertium vero est ; super illud : Quorum primum ad patrem carnalem s]. Quaeritur quae sit differentia inter praecepta affirmativa et consilia, cum haec et illa non obligent ad semper, sed pro loco et tempore.
Respondeo : consilium non ex se obligat, sed ex statu personae quae suscipit ; praeceptum vero ex se obligat. Et semper obligatur consilio, non praecepto.
- Quaestio est propter quid magis subiungitur praemium in hoc praecepto quam in aliis.
Respondeo : videtur hoc esse propter duritiam Iudaeorum, qui duri et avari erant erga parentes, ut Marc. 7, 10-12. Praeterea, quia omnia alia ad proximum consistebant in prohibitione [quae] facilis erat observationis ; et ideo non oportuit apponere allicitivum quod est praemium, maxime cum praemium respondeat ei quod in positione consistit. Sed istud est affirmativum et difficibs observationis, maxime cum repugnet corruptae naturae quae ad se trahit ; et propter hoc oportuit praemium tamquam allicitivum adiungi, maxime quia omnis motus noster secundum depulsum, sicut dicit Philosophus, est, et cum aliquo attractu. Depulsus est in ministerio necessariorum, attractus in praemio dato.
25. De illo praecepto : Non foenerabis proximo tuo Nota : Usura est voluntas acquirendi aliquid praeter sortem . Quod non liceat dare ad usuram, Ezech. 18, 17 : Si usuram et superabundantiam non acceperit, et iudicia mea servaverit, et in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur etc. Ex. 22, 25 : Si pecuniam mutuam dederis pupillo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Contra, 23 Deut., 19-20 : Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec aliquam rem, sed alieno. Et ita videtur permitti usura in Veteri Testamento. In Novo autem dicitur, 6 Luc., 35 : Mutuum date, nihil inde sperantes. Item, Ambrosius, in libro De virtutibus : Usuras exigas ab eo cui nocere desideras.
Dicendum quod exigere usuram est peccatum secundum se. Permissum tamen fuit minus malum in Veteri Testamento, ut sic retraherentur a maiori malo, sicut erat de libello ripudii, Deut. 24, 1. Sed hoc fuit carnaliter intelligentibus ; spiritualiter vero intelligentibus est usura, et fuit tunc temporis, sicut dicitur in Glossa super illud Deut. 23, 20 : Infideli vel iniquo pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo praedicationis exigimus poenitentiam, fidem et bonam operationem.
Ad aliud dicendum quod, quia oportuit ipsos a malo retrahere et ad bonum adducere, necesse fuit gradatim procedere, a maiori malo ad minus permittendo ; a minori malo permisso ad bonum in praecepto quod fuit in Prophetis, in quibus superadditur Legi ; a bono in praecepto ad consilium quod in Evangelio est, et in hoc stabat perfectio.
Ad illud quod posset obici, quia etiam in ipsa Lege prohiberetur usura, respondeo : facienda est vis in hoc quod dicitur pauperi et quod dicitur opprimes. Cum enim sit malum, permissum non est omnibus modis, sed cum divisione mali ; et ideo non debet ibi esse oppressio neque pauperis, neque fratris, ut in Deuteronomio.
Si vero obicitur de eo quod dicitur 19 Lucae, de homine divite qui tradidit pecuniam suam etc. ; dicitur enim ibi : Quare non tradidisti pecuniam meam ad usuram etc., respondeo : loquitur ibi de usura bona. Unde 23 Deut., 20, super illud : Fratri autem tuo etc., Glossa : Altera est pecunia quam ad usuram dare debemus ; unde : Nonne oportuit te committere pecuniam meam nummulariis ?
26. Cap. Quartum est : Non furtum etc. ; super illud : Infirmi autem qui propter cupiditatem etc. Psalmus : Et eduxit eos in auro et argento, Glossa : Qualitas facti fuit in permissione cupidum, factum vero in praeceptione. Nec tamen hoc permisit fieri sine aliquo provectu animae carnalis. Per hoc enim quod de vicino carnale aliquid carnales habuerunt, postea legem et Dei iustificationes [facilius] receperunt.
27. Cap. Quintum praeceptum est ; super illud : Ubi crimen mendacii et periurii prohibetur. Videtur quod hoc praeceptum prohibitivum non differat a secundo quoad hoc quod utrobique prohibetur mendacium et periurium.
Respondeo : cum est periurium in falso teste, duplex irrogatur iniuria : Deo quem invocat in testem ; et proximo cui nocet peierans. Et ita secundum has rationes duplici praecepto prohibetur.
