Distinctio XVII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XVII (AE)
- Post praedicta considerari oportet etc. 5 Hebr., 7 : Exauditur propter sui reverentiam. In Psalmo : Voluntate labiorum non fraudasti eum.
Contrarium in Psalmo : Clamabo per noctem et non exaudies.
Dicendum quod primae auctoritates intelliguntur de capite, et secunda de capite ratione membrorum.
- Quocirca ambigendum etc. Augustinus, De anima et spiritu : Dolor est affectio de peccatis, spes de promissis, timor de suppliciis, gaudium de praemiis.
Augustinus, De libero arbitrio : Proprius locus doloris est in sensu interiori, quem vocat Philosophus « sensus communis ». Dicit ergo istum corporis sensum de corporibus iudicare. Ad illum pertinet voluptas et dolor, cum vel leniter vel aspere a corpore attingitur.
Augustinus, IX De civitate Dei : Cum animi visa veniunt ex terribilibus et formidabilibus rebus, necesse est ut sapientis animam moveant, ita ut paulisper moveatur metu vel tristitia contrahatur, tamquam passionibus praevenientibus mentis et rationis officium.
- Solet quaeri utrum omni motu sensualitatis meruit Christus. Quod videtur, quoniam omnis motus eius fuit sub ratione, et ita omnis motus in eo fuit ordinatus : quapropter meritorius.
- Et a carne. Super istud : Direxerit ad eum, 34 Iob, 14 : Spiritus movetur sursum, caro autem deorsum.
Sensualitas aliquando vult aliquid, et ratio non vult illud ; aliquando sensualitas vult aliquid, et ratio vult ipsam velle illud ; aliquando sensualitas vult aliquid, et ratio vult oppositum eius. Et isto ultimo modo dicitur quod caro concupiscit adversus spiritum.
Augustinus, super Gen. 6, 19 : Omnia erant pacificata in Christo ; ergo in eo caro non concupiscit adversus spiritum.
- [Carnalem delectationem]. Remigius : Delectatio alia est ipsius animae in se consideratae, et alia est corporalis. Sed talis, alia est naturalis et necessaria ; alia naturalis et non necessaria ; alia nec naturalis nec necessarria.
- [Geminus affectus]. Ioannes Damascenus : Permittente divina voluntate, patiebatur quae propria naturaliter. Nam quando renuebat mortem, naturaliter, divina voluntate permittente renuit ; et quando voluit divina voluntas, secundum humanam voluntatem mors ipsi voluntaria passio facta est. Non enim solum secundum quod Deus, sed secundum quod homo tradidit se in mortem.
- Ad mortem. Christus simpliciter voluit mori ; sed omnis martyr voluit mori propter vitam aeternam sequentem. Unde, nisi vita aeterna sequeretur, nec superior rationis portio nec inferior ei dictaret ut moreretur.
- Super II ad Cor. 12, 15 : Primo nascitur caritas, deinde nutritur, tertio roboratur et roborata perficitur. Perfecta dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Contra : Nolumus exspoliari, sed supervestiri.
Cupit dissolvi. Voluntate desiderii voluit dissolvi, sed voluntate obedientiae voluit vivere.
- Ex affectu igitur humano etc. Una voluntate Christus loquitur pro se, et alia voluntate pro membris : Non sibi orat transire calicem, sed discipulis.
Sed voluntas qua loquitur pro se, est naturalis voluntas in quantum Filius Dei est, vel in quantum homo est ; unde sic est utraque voluntas in se. Unde Augustinus : Christus expressit duas in se voluntates.
Sed si fuerit naturalis humana, ergo aut est naturalis in se, aut ex ordine ad divinam naturam. Unde Hieronymus super istud : Spiritus quidem promptus, caro autem infirma.
Si autem sit naturalis in se, tunc vel penes rationem, vel penes sensualitatem. Unde 21 Ioan., 18 : Cum senueris, extendes manus tuas.
Si autem fuerit penes rationem, tunc aut pro [ut mota est a] sensualitate, aut prout mota est a divinitate. Unde Ioannes Damascenus : Prius a naturali infirmitate tentata, seeundum sensum eam quae in separatione earnis naturaleni eompassionem passa Domini anima, ut vere hominis facti seeundum beneplaeitum eius, rursus divina munerata voluntate adversus mortem audet.
Et est voluntas hominis in se, et alia eiusdem prout unitur divinitati. Unde Augustinus : Hominis affectus gerens Christus.
- Duas voluntates. In Christo differunt voluntates secundum numerum, sed tamen ordinatae sunt, ut una sub alia est ; in nobis autem non sunt ordinatae, ita quod una sub alia est, quoniam una semper deorsum est, sed alia semper sursum.
- Motus sensualitatis surgens in Christo, aut erat ordinatus, aut inordinatus. Si inordinatus, tunc non approbavit ; si ordinatus, tunc non repulit.
Dicendum quod approbavit ut surgerent, sed non approbavit ut procederent. Motus sensualitatis in Christo fuit ordinatus quoniam debitus erat, et quoniam indicativus suae humanitatis, et quoniam rectus.
- Hominis assumpit affectum ; Ioannes Damscenus : Ut homo volens calicem transire, haec naturalis timoris dixit verba : Verum non mea fiat voluntas, secundum quod tui heterousios, id est alterius substantiae sum ; sed tua, scilicet mea et tua, secundum quod tibi homousios sum, id est consubstantialis.
- Illud etiam etc. ; Sed forte ; [festinaret implere]. Non praecipit, sed praedicit malum Iudae, nobis bonum ; quoniam hoc vult fieri cito, non festinando in illius poenam, sed in nostram salutem.
- [Si non potest]. Anselmus : Non potuisse transire calicem nisi biberet eum dixit, non quia non mortem posset vitare si vellet, sed quoniam, ut dictum est, impossibile erat mundum aliter redimi, et quoniam malebat mortem pati quam mundum non salvari.
DISTINCTIO XVII (L)
- Post praedicta. Quaeritur in hoc loco utrum Christus in omni oratione sua fuit exauditus. Et videtur quod sic. 5 ad Hebr., 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia. Et Psalmus : Voluntate labiorum non fraudasti eum.
Contra, Psalmus : Clamabo per diem et non exaudies.
Respondeo : primae auctoritates intelliguntur de capite secundum se ; aliae de capite gratia membrorum, ut quando quis petit quod· sibi inutile est, non exauditur.
- Quocirca ; et infra : Caro contra spiritum. Nota quod triplex est voluntas. Quandoque caro vult quod spiritus non vult. Quandoque caro sive sensualitas vult quod ratio non vult, ratio tamen vult carnem ita velle ; et tunc caro non dicitur concupiscere adversus spiritum, sicut nec primo modo. Quandoque caro vult quod ratio vult ipsam non velle, et tunc caro adversus spiritum concupiscit. Hoc modo erant duae voluntates in Christo.
Sed contra : dicitur 6 Gen. in Glossa : Omne animal pacatum erat in arca Noe, id est omnes motus ; ergo non erant istae voluntates in eo. Si dicas quod non erant contrariae, contra : volitum erat contrarium volito, scilicet mori et non mori ; ergo voluntas voluntati.
Respondeo : motu sensualitatis nilul voluit quin ratio voluerit ipsam hoc velle ; nec sequitur contrarietas in voluntatibus, nisi sit ex parte volitorum et iudicis, id est materiae et primi moventis.
- Carnalem delectationem. Remigius, libro De anima : Quaedam sunt delectationes animales, scilicet solius animae, ut delectatio virtutum et scientiae ; aliae corporales, scilicet in quantum anima iungitur corpori. Corporalium autem aliae naturales et necessariae, ut delectatio nutrimenti ; aliae naturales et non necessariae, ut delectatio virtutis generativae ; aliae nec naturales nec necessariae, ut delectationes peccatorum.
- In eo geminus fuit affectus. Ioannes Damascenus, in cap. De duabus voluntatibus : Permittente divina voluntate patiebatur quae propria naturaliter. Nam quando renuit mortem, naturaliter, divina voluntate hoc volente et permittente renuit ; et quando voluit divina voluntas, secundum humanam voluntatem mors ipsi voluntaria facta est. Non enim solum secundum quod Deus tradidit se in mortem, [sed] secundum quod homo.
Sed opponitur : dicitur secundum voluntatem sensualitatis dixisse : Pater, si possibile est ; sed conditio talis non cadit sub sensu ; ergo non fuit voluntas sensualitatis.
Respondeo : conditio ista [cadit] sub ratione in quantum ratio gerit personam sensualitàtis ut eius advocatus.
- Pius mentis ratione cupit dissolvi. Contra, II Cor. 5, 4, super hunc textum : Nolumus exspoliari, in Glossa.
Sed ad hoc plura obiciuntur. II Cor. 12, 15, textus : Superimpendar, Glossa :
Primo nascitur caritas, deinde nata nutritur, nutrita roboratur, roborata perficitur, perfecta dicit : Cupio dissolvi etc. Ergo, cum hoc totum sit perfectae caritatis, quod dicitur in textu, esse melius manere cum fratribus in carne etc., ad 1 Philip., 23, non fuit sensualitatis, immo et rationis ; et sic non dicit verum : « Sensu carnis refugit ».
Item, « manere propter fratres » dicit utilitatem aliorum ; sed hoc non intendit sensualitas ; ergo hoc non erit sensualitatis : Manere etc.
Respondeo : aliud est cupio dissolvi, et aliud cupio dissolvi et esse cum Christo ; sic enim desideratur ut mors sit via et medium eundi ad Christum, non terminus. Illa ratio Apostoli, Nolumus exspoliari, dicitur de infirmis.
Vel aliter : est voluntas necessaria, scilicet propter se ipsum recte ordinatum ad Deum ; alia est voluntas utilitatis propter proximum. Quoad primam dicitur : Cupio dissolvi etc. ; quoad secundam : Melius manere etc. Quoad hoc quod dicitur : Manere in carne, tantum est voluntatis sensualitatis ; et sic intelligit Magister. Quoad hoc quod sequitur : Propter fratres, est rationis.
- Ex affectu igitur. Ad notitiam eorum quae dicuntur in hoc capitulo notandum quod « duplex voluntas est in Christo » multiplicem habet expositionem. Prima expositio est : pro Christo secundum se et secundum membra. Et sic intelligitur illud Hilarii : Non sibi orat transire calicem etc.
Secunda est secundum quod ambae exponuntur de Christo secundum se : una est voluntas naturalis humana qua renuit mortem, altera naturalis divina qua voluit mori, quia in Christo duae fuere naturae. Et sic intelligitur auctoritas Augustini in littera : Christus in passione duas expressit in se voluntates etc.
Tertia expositio est secundum quod utraque voluntas est humana, et [hoc] vel humana in se et naturalis, vel in ordinatione ad divinam. Et sic intelligitur illa auctoritas Heironymi super hoc : Spiritus promptus est etc.
Quarta expositio secundum quod utraque est humana in se, et hoc vel rationis, vel sensualitatis. Et sic intelligitur illa auctoritas : Cum senueris, alius te cinget, in Ioanne.
Quinta est secundum quod utraque est rationis : pro[ut mota est a] sensualitate, vel secundum quod mota est a divina voluntate. Et sic intelligitur illud Damasceni : Prius a naturali infirmitate tentata, secundum sensum eam quae in separatione carnis naturalem [com]passionem passa Domini anima, ut vere hominis facti secundum beneplacitum eius, rursus divina munerata voluntate adversus mortem audet.
Sexta expositio est : est voluntas rationis secundum se, et eius prout unitur divinitati. Et sic intelligitur illud Augustini : Hominis affectus gerens.
- Vide te in me. Nota. Est voluntas naturalis et est voluntas deliberativa. Naturalem Deus vult non velle, et hanc suae non tenemur conformare voluntati, sed aliam.
- Mea est voluntas quam suam dixit. Damascenus : Ut homo volens calicem transire, haec naturalis timoris dixit verba : Verum non mea fiat voluntas, scilicet [secundum] quod tui heterousios, id est alterius substantiae sum ; sed tua, scilicet mea et tua, secundum quod tui homousios, id est consubstantialis sum.
- Ad quid ergo petiit ; et infra : Bonum petiit. Petiit ut [non rnoriretur, sed rnelius erat ut] rnoriretur ; sed mori et non mori sunt contraria, et utrumque bonum ; ergo bonum est contrariurn bono.
Respondeo : non sunt bonum eiusdem generis. Non mori enim est bonum naturae, mori vero pro redemptione hominum est bonum gratiae. Mori autem absolute non est bonum, immo malum naturae.
- Hoc autem loco incidit quaestio de oratione Christi remotionis calicis.
I. Unde primo videndum est quid sit oratio.
a. Augustinus ita definit : Oratio est pius animae affectus in Deum directus. Et haec oratio est interior, et sic sumitur 8 Rom., 26 : Spiritus postulat pro nobis, secundum quod exponitur de spiritu creato.
Damascenus sic : Oratio est ascensus intellectus ad Deum, vel petitio decentium a Deo.
b. Ex prima definitione videtur oratio esse in rationali, et ex secunda. Sed videtur quod sit in concupiscibili. 1 Iob, 7, de locutione Satan, Glossa : Animae Sanctorum loquuntur per sua desideria ; ergo desiderium est oratio, et ita in concupiscibili. Item, Psalmus : Exaudi, Domine, iustitiam meam, Glossa : Deprecationem, quae est de malis cavendis ; orationem, quae est de bonis habendis.
c. Quod omnis operatio recta sit oratio, videtur. I Thess. 5, 17 : Sine intermissione orate, Glossa : Semper orat, qui semper bene agit ; et sic recta operatio est recta oratio.
Item, et quod bona vita sit oratio, dicit ibidem Glossa : Nunquam desinit iustus orare, nisi desinat iustus esse.
Item, videtur quod Christi actio sit oratio. 5 Hebr., 7 : Exauditus est pro sua reverentia, Glossa : Omnis Christi actio fidelium est astrinctio et ad Deum oratio.
d. Ex iis omnibus colligitur communis definitio ad omnes huiusmocli rationes : Oratio est expressio affectus in Deum directi, pro bonis habendis vel malis amovendis, vel verbum vel opus, interius vel exterius.
Et sic oratio est quidam actus mixtus ex ratione et appetitu concupiscibili, ut dicit Philosophus in fine primae Ethicae, quod phantasmata iustorum meliora sunt quam quorumlibet : recta enim et optima deprecatur [sermo]. Et sic, secundum diversa ibi inventa, est partim in concupiscibili, partim in rationali ; per se tamen est rationalis.
II. Item, quaeritur quae sint petenda et quis sit petendus : an Deus tantum vel etiam Sancti, et an spiritualia et temporalia.
a. Quod tantum Deus sit orandns, sic probatur : Psalmus : Exaudi, Deus, deprecationem, 60, 1, Glossa: Deprecatio est, quae assidua est et hominibus [etiam] offertur, non tantum Deo. Oratio est, quae tantum Deo offertur. Dicunt tamen Magistri, licet minus probabiliter, quod Sancti orantur, cnm dicitur : « Sancte Petre, ora pro nobis » etc.
b. Item, in Psalmo : Exaudi orationem, qui est post Deus in nomine tuo, dicit Glossa : Oratio quorumdam impleta est, et post despicitur, quia non est de aeternis. Licet enim Deus det temporalia alicui Glossa : Primum, [non] quia post, ista ; sed quia summum, propter se, extra quod nihil petitur. Item, alia Glossa ibidem : Illud est petendum, hoc propter illud necessarium. Ideo non subdidit : Deinde quaerite ista, sed : Haec adicientur. In intentione aeternitas, in usu temporalitas esse debet. Ergo, cum temporalia non debent esse in intentione, non sunt petenda.
Solvunt quidam quod temporalia petenda sunt, non propter se, sed propter aeterna, et ideo dicuntur ibi non petenda esse.
Contra, I ad Cor. 9, 17 : Si invitus, mihi dispensatio credita est, Glossa : Ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatis, et ista necesseria propter illud. Prohibet ergo ne temporalia constituamus ut finem sub fine, quia inter spirituale et spirituale non debet cadere temporale medium ; et ita temporalia non sunt petenda.
Responderi potest quod petimus temporalia non ut finem, sed ut medium ; nec tamen ut temporalia, sed potius ut necessaria ad aeterna ; et sic temporale est potius spirituale.
III. Item, quaeritur quot exigantur ad hoc quod oratio sit exaudibilis. Dicunt Magistris quatuor : pie, pro se, perseveranter et ad salutem. Et hoc habent ex quadam interlineari 7 Matth., 8 : Omnis qui petit, accipit, Glossa :Pie, perseveranter, pro se et ad salutem. Item, 15 Ioan., 16 : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Augustinus, in epistola De orando Deo, dicit : In vitae huius tenebris, in quibus a Domino peregrinamur quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem, desolatam se debet anima christiana [re]putare, et ideo non desistat orare. Ora beatam vitam. Beatus est ille, qui omnia quae vult habet, nec aliquid vult quod non decet. Qui vero petit divitias et honores, non id attendens ut secundum Deum ex iis prosit hominibus, non inveniet in oratione dominica cui possit vota applicare ; in qua, si per omnia precationum sanctarum genera discurras, nihil quod non in ea contineatur invenies.
Item, quod tot debent in oratione esse, patet per numerum causarum. Est enim ibi causa efficiens vel motiva debita, scilicet Deus, quae notatur per « pie ». Est et causa materialis debita, « pro se » scilicet, quia secundum ordinem caritatis, post Deum primus gradus est respectu sui. Forma debita notatur per « perseveranter », finis per « ad salutem ».
IV. De quibus autem exaudiatur homo a Deo, dicit Glossa super Psalmum Deus, repulisti nos, versus : Ut liberentur dilecti, Glossa : De aeternis [semper] exauditur iustus, de terrenis autem nonnisi utiliter.
Contra : iustus praescitus orat beatitudinem, non tamen exauditur.
Respondeo : duplex est ratio exaudiendi : vel ex parte petentis, vel ex parte petiti. Quantum est de petito, exaudiendus est ; sed ex parte petentis est defectus, quia non orat perseveranter.
Item, 3 ad Eph., 18 : Sublimitas caritatis, Glossa : Caritatis est gratis amare Deum, ipsum adiutorem, ipsum coronatorem ; postremo ipsum praemium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama ; si vere amas, ipse sit merces quam amas.
- Ad quid ergo ; et infra : Bonum petiit. Anselmus, in libro Cur Deus homo : Non potuisse transire calicem nisi biberet eum dixit, non quia non posset mortem vitare si vellet, sed quoniam, sicut dictum est, impossibile erat mundum [aliter] salvari, et ipse maluit mortem pati quam mundus.
- Hic oritur quaestio etc. (?), inimo, cap. lllud ignorandum ; et infra : Non convenit ut pati nolit. 13 Ioan., 27 : Quod facis, Fac, sed velociter, Glossa : Non praecipit, sed praedicit Iudae malum, nobis bonum ; quia hoc vult cito fieri non tam festinando in ipsius poenam, quam in nostrum meritum in salutem fidelium.
ADDITIONES CODICIS E
- Quaestio est de oratione. I. Augustinus : Oratio est pius animi affectus in Deum directus ; et haec oratio est rationis, et secundum hoc dicitur ad Rom. 8, 26 : Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus etc. : Id est postulare nos facit. Ex hoc arguittir quod sit generalis virtus.
Quod autem sit concupiscibilis, acciptur per hoc quod dicitur in illo Psalmo : Exaudi, Domine, iustitiam meam, Glossa : Deprecationem, quae est de malis cavendis ; orationem, quae est de bonis adipiscendis. Ergo oratio interior est desiderium boni. Et in Iob, ubi loquitur de locutione Satan, dicitur quod « animae Sanctorum loquuntur per desideria ».
Quod autem sit rationalis, habetur per definitionem Ioannis Damasceni, et per hoc quod dicitur in Psalmo : Verba mea auribus.
Quod est de bonis petendis, in Psalmo, super illud : Exaudi orationem meam. Praeterea, I Thess. 5, 17 : Sine intermissione orate, Glossa : Ipsum bonum desiderium est oratio. Ex quo derelinquitur quod oratio est in concupiscibili.
Quod autem sit in omni vi, habetur ibi ex alio verbo : Semper orat, qui semper bene agit ; et iterum : Nunquam desinit iustus orare, nisi iustus esse desinat. Ex quo accipitur quod bona vita est oratio.
Ex iis accipitur quod est expressio affectus in Deum dilecti pro bonis habendis vel malis amovendis, per verbum vel per opus interius vel exterius. Ex hoc patet quod actus est mixtus ex ratione et appetitu ; et hoc dicit Philosophus in fine I Ethicorum.
II. a. Quod autem oratio tantum debeat esse in Deum, habetur super Psalmum secundum (!) : Exaudi, Deus, deprecationem : Deprecatio est, quae assidua est et hominibus offertur, non tantum Deo. Oratio autem, quae pure Deo offertur.
Contra, in litania habetur : Sancte Petre, ora pro nobis ; unde ibi oramus Sanctos.
Respondeo : oratio est proprie respectu Dei, sed precatio vel deprecatio respectu Sanctorum.
b. Quod autem non sit orandum temporale, super illud : Exaudi, Deus, orationem meam, post Deus, in nomine tuo salvum, Glossa : Oratio quorumdam impleta est, et post despicitur, quoniam non est de aeternis. Licet enim Deus det temporalia alicui petenti, non est oratio accepta, quia caret fine debito.
Quod autem temporalia possint peti a Deo, habetur Matthaeo, super illud : Primum quaerite : Primum, non quod post, ista ; sed quod summum, quod propter se et extra quod nihil petitur. Sed alia Glossa dicit ibi quod illud est petendum, hoc propter illud est necessarium. Ideo non subdit : Deinde ista quaerite, sed : Haec apponentur, quasi dicat : Haec sine ullo impedimento venient, si illa quaeritis. In intentione aeternitas, in usu temporalitas esse debet.
Quod autem temporalia etiam propter aeterna non sunt petenda, I Cor. 9, 17, super illud : Si invitus dispensatio etc., Glossa : Ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatis, et ista necessaria propter illud.
III. Deinde quaeritur sic : quae exiguntur ad hoc quod oratio sit exaudibilis ? Et possunt ex quadam interlineari accipi Matth. 7, 8, super illud : Omnis qui petit, accipit, Glossa : Pie, perseveranter, pro se et ad salutem. Et videntur accipi ex hoc quod dicitur 15 Ioan., 16 : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Augustinus, in epistola De orando Deo, qualiter orandum, quia perseveranter, his verbis : In vitae huius tenebris, in quibus a Domino peregrinamur quamdiu per fidem ambulamus, non speciem, desolatam se debet anima religiosa vel christiana putare, et ideo non desistat orare. Subiungit autem quid orandum, dicens : Ora bonam (!) vitam. Ille autem beatus est, qui omnia quae · vult habet, et nihil vult quod non deceat. Qui vero divitias petit aut honores, non id attendens secundum Deum ut ex eis prosit hominibus, non inveniet in oratione dominica cui possit vota aptare ; in qua, si per omnia petitionum sanctarum genera discurras, nihil quod non [in ea] contineatur invenies.
IV. Item, Ioannes Damscenus, in cap. De oratione, III libro : Oratio est ascensus intellectus ad Deum, vel petitio decentium a Deo. Qualiter ergo pro Lazaro et tempore passionis orabat ? Neque enim ascensione quae est ad Deum indigebat eius sanctus intellectus semel secundum hypostasim Deo Verbo unitus ; sed nostram sibi faciens propriam personam, et formans in se ipso quod nostrum est, docens nos petere et per sanctum eius intellectum dirigens nobis eam quae ad Deum est ascensionem. Item , cum dixit : Deus, Deus meus, quare me dereliquisti etc., nullam propriam fecit personam, neque hominis, neque Filii Dei : non enim fuit unquam derelictus ; sed nos sumus qui sumus despecti ; quare nostram faciens propriam personam haec oravit.
Item, 5 ad Hebr., 7, super illud : Exauditus est : Omnis Christi actio fidelium instructio est et ad Deum oratio.
Augustinus : Ille orandus, cui dicitur : Dominus illuminatio mea, ut illuminatio detrahat ignorantiam, salus infirmitatem. Augustinus, XI Confessionum : Cur tibi tot rerum narrationes digero ? Non utique ut per me noveris eas, sed affectum meum incito in te. Ante enim tempus vides quid fit in tempore.
85 Psalmo : Unus homo cum hominibus orat in forma servi, qui oratur in forma Dei, Orat enim pro nobis ut sacerdos ; orat in nobis ut caput nostrum ; oratur a nobis ut Deus noster.
V. De quibus semper exauditur homo digne, Psalmus : Deus, repulisti nos, versus : Ut liberentur dilecti tui, Glossa : De aeternis semper auditur iustus, de terrenis nonnisi utiliter.
Sed obicitur de praescito iusto in praesenti.
Respondeo : fit ibi comparatio secundum rationem ex parte petiti, non ex parte petentis ; et deest ex parte petentis haec conditio : « perseveranter », licet tres adsint. Retorquentur autem illae ad quatuor causas.
VI. Super illud Psalmi : Clamavi ad te, Glossa : Clamo cordis est magna intensio cogitationis ; clamor autem cordis a Deo semper auditur.
Contra : non semper audiuntur, licet corde clament, ut Paulus, II Cor. 12, 7-8, qui petiit stimulum carnis amoveri a se. Item, super illud 5 I Ioan., 14 : Quaecumque petierimus secundum voluntatem eius, audiet nos, Glossa : Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit voluntatem, ut Apostolo Paulo contigit. Similiter ad Rom. 8, 26 : Quid oremus sicut oportet, Glossa : Fallimur putantes prodesse quae poscimus, cum non prosint, ut ipsi Paulo contigit cum oraret.
Quod autem audiendus esset, videtur per conditiones orationis impetrabilis. Item, in eadem Glossa ad Romanos dicitur quod caritas, quae per Spiritum Sanctum facta est in nobis, ipsa gemit, ipsa orat. Contra hanc aures claudere non novit, qui ipsam dedit. Item, super illud ad Romanos : Spiritus adiuvat infirmitatem : Ne vel ante tempus vel contrarie petamus. Infirma enim est oratio quae contra rationem postulat ; et ideo oportet hanc infirmitatem a Spiritu Sancto adiuvari.
Respsondeo : stimulus carnis secundum multas rationes considerari potest. Uno modo, prout est stimulus carnis, et sic multipliciter : prout intelligitur de dolore vel motu fomitis, nam aliter stimulat hinc et inde ; alio vero modo prout datum (!) est a Deo, sicut dicit Apostolus : Propter hoc datus [est ] mihi angelus Satanae. Secundo vero modo, prout est poena ; tertio modo, prout est impedimentum boni vel inclinatio in malum. Et propter hoc potest solvi, si quis arguit : Omnia cooperantur in bonum, ergo stimulus : ergo non est petenda eius amotio.
Respondeo : non, in quantum cooperatur ; et hoc est in quantum inducit sensum poenae, et sic per consequens humiliat et est iuvamentum contra extollentiam ex revelatione. Similiter ista infirrnitas iuvat ad perfectionem, eo quod virtus in in.firmitate perficitur. Ioannes Damascenus : Concedit sanctum pati male ut non ex recta conscientia [excidat], vel ex data ei gratia vel virtute in superbiam incidat, ut in Paulo. Conceditur etiam quis pati in alterius zelum, ut gloria eius qui passus est magnificata, impigra fiat aliis passio. Contingit etiam quem in deteriorem incidere peccati passionem, ut puta elatus in virtutibus incidit in adulterium, ut ex casu veniens in sensum propriae infirmitatis, humilietur. Derelinquitur etiam aliquis in poenam quandoque, non propter suum peccatum vel parentum, sed in Dei gloriam.
- a. Super II Cor. 12, 15, super illud : Superimpendar : Primo nascitur caritas deinde nata nutritur, tertio nutrita roboratur, et roborata perficitur. Perfecta dicit... voluit vivere.
b. Praeterea, videtur dicere quod illud, manere in carne propter vos, fuit sensualitatis. Contra : ibi ponitur ratio utilitatis cum proximo, quod non ponitur a sensualitate, sed a ratione. Praeterea, nonne hoc infirmorum est, non tantum perfectorum, sicut dicitur in Glossa.
Respondeo : quod dicitur hic de « sensu carnis » retoquetur ad hoc quod dicitur II Cor. 5, 4 ; nec hoc est contra hoc quod hic dicitur, quia hoc dicitur absolute, illud vero in persona infirmi et sub conditione « si posset ». Est autem utrumque hic rationis, sed ad duo respicientis.
- Ex affectu igitur humano etc. Multae sunt expositiones de duplici voluntate in Christo. Una sic, ut voluntas una sit naturalis in Christo humana, secundum quam renuit mori ; alia divina naturalis, secundum quam voluntarie subiit mortem. Et secundum hoc intelligitur illud Augustini : Christus in passione expressit in se duas voluntates secundum duas naturas. Ait enim : Pater, si.fieri potest.
Secunda est humana duplex : aut naturalis in se, vel ex ordine ad divinam naturam.
Unde Hieronymus super istud : Spiritus quidem promptus, caro autem infirma : Hic ostendit humanam, propter infirmitatem carnis etc.
Tertia est hominis : vel penes rationem, vel penes sensualitatem. Unde 21 Ioan., 18 : Cum senueris, extendes manus tuas. Sic etiam intelligitur quod dicit hic Magister, scilicet quod una secundum sensualitatem, altera secundum rationem.
Est iterum duplex humana secundum rationem : aut prout mota est a sensualitate, aut prout mota est a divinitate. Ioannes Damascenus : Prius a naturali infirmitate tentata secundum sensum eam quae in separatione carnis naturalem compassionem passa Domini anima, ut vere hominis facti secundum beneplacitum eius, rursus divina numerata (!) voluntate adversus morteni. audet. Et est iterum voluntas rationis in se, et alia eiusdem prout unitur divini tati. Unde Augustinus : Hominis affectus gerens Christus, ostendit privatam quamdam hominis voluntatem. Est iterum voluntas Christi pro se et pro membris. Et secundum hoc intelligitur quod dicit Hilarius : Non sibi tristis erat, non sibi orat transire calicem, sed discipulis.
