Continentia Capitulorum Tertii Libri (L) — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Continentia Capitulorum Tertii Libri (L)

CONTINENTIA CAPITULORUM TERTII LIBRI (L)

 

 

1. In hoc libro agitur de Reparatore et de donis quibus fit reparatio, et de praeceptis in quorum adimpletione est mereri secundum statum perfectionis personae.

Summa pars, quae est de Reparatore, extenditur usque ad XXIII distinctionem, quae incipit : Cum vero supra etc. ;

secunda extenditur usque ad XXXVII, quae incipit : Cum duo sint praecepta caritatis.

 

2. Prima autem pars in tres partes dividitur.

Prima est de assumptione ; secunda de unione, tertia de passione.

Prima autem pars extenditur usque adVdistinctionem, quae incipit sic : Praeterea inquiri oportet ;

secunda vero pars extenditur usque ad XV distinctionem, quae incipit : Illud quoque praetermittendum ;

tertia vero usque ad XXIII distinctionem.

 

3. Prima vero pars, quae est de assumptione, dividitur in quinque partes. Prima est de assumptione, secunda de assumpto, tertia de eo ex quo assumitur, quarta de dispositione assumpti, quinta quo vel de quo assumitur. Haec enim ad assumptionem exiguntur.

 

Prima vero pars continetur in I distinctione, quae ibi terminatur : Et quia in homine. In qua parte dicitur de tempore assumptionis, et cui personae non conveniebat assumere, scilicet Patri vel Spiritui Sancto, et cui conveniebat. Et licet assumens persona in hoc distingueretur a non assumente, in quarto capitulo ostenditur quod assumptio illa est commune opus totius Trinitatis.

 

Secunda vero pars, quae est de assumpto, extenditur usque ad medium II distinctionis, quae sic incipit : Quaeritur autem de carne Verbi ; quae habet tres partes.

In prima dicitur quae sunt assumpta, scilicet anima et caro ;

in secunda vero parte, quoniam caro mediante anima : dico autem ordinem naturae vel dignitatis, non temporis ;

et ideo in tertia parte ostenditur quod simul assumpta sunt et anima et caro.

 

Tertia vero pars, quae est de eo ex quo fit assumptio, scilicet de carne beatae Virginis, in duas partes dividitur, et usque ad III distinctionem extenditur, quae sic incipit : Cum autem illa etc. [In prima autem parte dicitur modus assumptionis ex parte eius ex quo est assumptio ; quod tangitur ibi] : Post concessum sacrae Virginis Spiritus Sanctus etc.].

In secundo vero capitulo ostenditur quod beata Virgo in ipsa assumptione omnino fuit depurata et a peccato et a fomite peccati.

 

Quarta vero pars, quae in III distinctione terminatur, dicit dispositionem assumpti in quo, utrum caro Christi fuit in lumbis Abrahae secundum corpulentam substantiam et rationem seminalem, aut tantum secundum corpulentam substantiam. Et hoc dicitur in primo capitulo.

Et in secundo dicitur quod assumpsit carnem praeter fomitem peccati et stimulum, non tamen praeter poenam. Et haec assumptio fuit ratione dispensationis futurae, scilicet redemptionis humani generis. Oportuit enim in ea esse medicamentum vulneris praeter contractum vulnus praevaricationis.

In tertio vero capitulo determinatur de perfectione membrorum, quoad formam instantanea, quoad quantitatem successiva.

 

Quinta vero pars, quae est de eo quo fit assumptio, sive de quo fit conceptio, ostendit quod conceptus est de Spiritu Sancto sive natus.

In primo vero capitulo ostenditur quare specialiter ei attribuitur haec operatio.

In secundo vero ostenditur quod, licet de ipso sit natus, non tamen est dicendus pater eius.

In tertio vero capitulo dicitur ratio illius per definitionem eius quod est esse de aliquo. Est enim esse de aliquo quoad substantiam vel quoad potestatem. Filius autem est de Patre quoad substantiam, Christus vero natus de Spiritu Sancto vel conceptus quoad potestatem sive operationem. Operatione enim Spiritus Sancti, quae specialiter significatur cum dicitur : Spiritus Sanctus superveniet etc., facta est conceptio.

In quarto autem capitulo ostenditur propter quid dicitur factus ex semine David sive muliere, non tantum natus, cum hoc in aliis natis non dicatur, ut filius sit a patre.

 

4. Sequitur pars illa quae est de unione, quae pars in duo dividitur.

In prima parte dicitur de iis quae pertinent ad unionem sive proprietatem uniti.

In secunda vero, quae in XIII distinctione sic incipit : Praeterea sciendum est, determinat dona collata ipsi Christo in ipsa unione. Et haec pars duas continet distinctiones. Prima vero pars in duas partes dividitur.

In prima parte determinatur de termino unionis ;

in secunda vero de proprietatibus eius.

Et prima pars extenditur usque ad VIII distinctionem, quae incipit : Post praedicta inquiri oportet. Haec autem pars prima in duo dividitur.

In prima enim parte ostendit ipse quod haec unio fit persona uniente sibi naturam vel natura naturam, non autem natura uniente sibi personam vel persona personam. Et hoc dicitur in V distinctione.

In secunda vero parte quaeritur utrum unitum sit aliquid secundum quod homo, et utrum sit unum vel plura. Et hoc dicitur in VI distinctione et VII.

Prior vero pars, quae est quod persona univit sibi naturam vel natura naturam, primo ponit auctoritates quibus ostenditur quod natura non univit sibi personam nec persona personam ; deinde quod persona univit sibi naturam et similiter assumpsit ; natura vero non assumpsit naturam nisi in persona. Et hoc dicitur in primo capitulo et secundo.

In tertio vero capitulo quaeritur utrum haec concedenda sit : natura divina facta est caro, sicut haec : Verbum factum caro.

In quarto vero capitulo ponitur probatio ad hoc, quod persona assumpsit personam, et deinde dissolvitur.

 

5. Sequitur pars illa quae est de unito, utrum sit abquid secundum quod homo, et si unum vel plura. Et haec pars primo continet sententias diversorum circa hoc, quae continentur in VI distinctione. In VII vero distinctione ponuntur rationes secundum diversas sententias, et rationes quaedam contra easdem.

Pars vero quae est de numeratione sententiarum in tres partes dividitur ;

in quarum prima ponitur ima sententia quae dicit Christum esse aliquid secundum quod homo et quoniam est plura.

 In secunda vero parte, quae ibi incipit : Sunt autem et alii , determinatur sententia illa quae dicit quod est aliquid secundum quod homo et unum ; et huic sententiae adhaerent Magistri communiter.

In tertia vero parte, quae ibi incipit : Sunt etiam alii , recitatur illa opinio quae dicit Christum non esse aliquid secundum quod homo ; et haec est reprobata per decretalem Alexandri papae. Ponuntur autem singula capitula, in quibus ponuntur auctoritates quibus videntur confirmare praedictam sententiam. Prima vero sententia uno modo habet veritatem, et alio modo secunda, secundum divisionem unius.

In VII vero distinctione ostenditur qualiter sustineri potest prima opinio primo, et qualiter secunda, et quid secundum illas opiniones concedatur quidve sit contrarium illis. In fine autem ostenditur quod, licet dicatur homo Deus vel caro deificata, non tamen dicendum est hominem deificatum vel hominem dominicum.

In VIII vero distinctione ostenditur quod, licet de Christo concedatur quod sit natus de Virgine et natus de Patre, non tamen de natura divina alterum illorum in Christo est concedendum. In secundo vero capitulo eiusdem distinctionis quaeritur, cum sit natus de Patre et natus de matre, utrum debeat dici bis genitus vel bis natus ; in quo determinat quod semel est natus de Patre, semel de matre, sed utrum bis, est in quaestione. Asserit tamen hoc Magister.

 

6. Sequitur pars illa quae est de proprietatibus uniti. Et haec pars continet in se quatuor distinctiones.

In prima determinatur cuiusmodi cultus tribuendus est carni Christi, scilicet utrum eadem adoratione vel non eadem sit honoranda qua divina natura, et determinatur quoniam hyperduha, et hoc confirmatur auctoritatibus Sanctorum.

In X vero distinctione tria determinantur :

utrum Christus secundum quod homo sit persona et utrum secundum quod homo sit aliquid : quod coniunctum est praecedenti ;

et utrum Christus sit adoptivus Filius secundum quod homo, et utrum praedestinatio, quam commemorat Apostolus ad Rom. 1, 4, sit de persona vel de natura. Determinandae autem sunt hae quaestiones sic : quod non ex eo quod homo sit persona, sed in eo quod Filius ; est tamen ipse ens homo persona ; et quod non est adoptivus Filius secundum quod homo, sed Filius per gratiam unionis.

Tertia vero quaestio determinatur, quod attribuitur praedestinatio [personae] ratione humanae naturae.

In XI vero distinctione, quae incipit : Solet autem quaeri , quaeritur an haec sit concedenda : Christus est creatura, Cuius determinatio est quod, nonnisi cum hac determinatione : secundum quod homo, propter haeresim Arii, qui dixit Christum esse creaturam secundum quod est Filius Dei.

In XII vero distinctione, quae incipit : Post praedicta, duo quaeruntur, scilicet utrum homo ille esse coeperit ; quod similiter dicendum est cum praedicto : coepit enim esse secundum quod homo ; et utrum potuit assumere alium hominem, an de aho, an de alio sexu, an de aho genere quam Adae. Cuius determinatio est quod, licet potuit, non conveniebat.

 

7. Sequitur XIII distinctio, quae est [de] donis datis Christo. Et est summa illius intentionis, quod habuit plenitudinem donorum, ut dicitur , : Datus est ei Spiritus non ad mensuram, et Ioan. , : De plenitudine eius omnes accepimus. Sed principaliter agitur ibi de dono sapientiae.

In primo vero capitulo ponitur differentia gratiae exsistentis in ipso et exsistentis in Sanctis, scilicet quod in eo fuit perfecta gratia. Et quia quaedam auctoritates videntur dicere quod profecit scientia et gratia, ponit illas auctoritates et docet quahter sunt inteUigendae.

In XIV distinctione vero, supposito quod habuit scientiae plenitudinem secundum quod homo, quaeritur an habuit scientiam aequalem Deo vel non ; et deinde, cum dederit ei Deus omnem scientiam, quare non ei dederit omnipotentiam.

Prima autem quaestio determinatur sic in negativam partem, scihcet quod non habuit sapientiam aequalem Deo, hcet omnem habuerit scientiam ; et deinde quod non habuit omnipotentiam : hoc enim est contra rationem creaturae. Quo habito, terminatur pars illa de unione et proprietatibus uniti secundum esse et bene esse.

 

8. Sequitur pars illa quae est de pertinentibus ad passionem Christi.

 Et primo de antecedentibus passionem, usque ad illud : De merito etiam Christi , ubi incipit XVIII distinctio.

Secunda vero pars est de ipsa passione et effectibus eius, quae extenditur usque ad XXI distinctionem : Post praedicta considerandum est.

In tertia vero parte dicitur de consequentibus passionem, scilicet utrum separata fuerit anima vel caro a divinitate in triduo, et utrum in illo triduo fuerit homo, et de iis quae pertinent ad eius sepulturam.

 

9. Prima vero pars, quae est de antecedentibus passionem, in duo dividitur. In prima determinat ipse de assumptione passionum, ut timoris et consimilium, quae praecedebant passionem, et quos defectus assumpsit ipse et quos non. Et haec pars continet duas distinctiones XV et XVI. Sequens vero pars est de duplici voluntate in Christo, quae continetur in XVII distinctione.

Pars vero illa quae est de assumptione defectuum ita dividitur :

primo ostendit quod assumpsit animam passibilem et carnem passibilem ;

in secundo vero capitulo, quod assumpsit omnia quae sunt nostrae infirmitatis, praeter peccatum et ignorantiam et difficultatem bene operandi ;

in tertio vero capitulo, quod assumpsit vere dolorem nostrum et timorem, et hoc confirmat auctoritatibus Sanctorum, et dissolvit ea quae videntur contradicere. Et quia videtur auctoritas Hilarii in libro De Trinitate contradicere, exponit eam, scilicet quod Christus non habuit naturam ad dolendum ex se, sed ex assumptione.

In XVI vero distinctione quaeritur utrum habuit necessitatem patiendi vel moriendi ; et determinatur quod non habuit necessitatem contractam, sed voluntarie assumptam. Et ideo in sequenti capitulo determinatur, cum sint quatuor status hominis, quid acceperit de unoquoque illorum.

In XVII distinctione, in qua agitur de duplici voluntate, ostenditur qualiter fuit duplex voluntas in eo : secundum divinam naturam una, alia secundum humanam. Et haec adhuc duplex : secundum sensualitatem et rationem. Secundum rationem vero adhuc duplex : vel quoad suam naturam qua corpori coniungitur, vel in quantum divinae naturae uniebatur. Et secundum hanc distinctionem solvitur quod de contrarietate voluntatum obicitur. De oratione autem eius determinatur in eadem parte, qua petiit : Pater, si possibile est etc. Et hoc multipliciter accipitur secundum expositionem diversorum Sanctorum.

 

  1. Sequitur pars illa de passione. Haec pars multipliciter [dividitur] :

agit enim primo de utilitate passionis sive merito quoad se ipsum et quoad nos ; et hoc dicitur in XVIII distinctione.

In XIX dicitur a quibus liberati sumus per passionem et quod ei conveniat esse redemptorem et mediatorem.

In XX autem distinctione, utrum Deus aliter potuit hominem liberare quam per mortem Christi.

 

11. Haec pars tres continet distinctiones. Prima autem, quae est de merito, sic dividitur :

in primo capitulo ostendit quod non tantum sibi meruit, sed et membris ;

in secundo capitulo, quod non tunc meruit, sed ab instanti conceptionis ;

in tertio vero capitulo, quid sibi meruit et quid nobis.

Et hoc idem dicitur in quarto capitulo. Meruit enim gloriam impassibilitatis et immortalitatis, et exaltationem sui nominis, et iudiciariam potestatem, et accelerationem gloriosae resurrectionis.

In quinto capitulo determinat de merito passionis quoad nos, scilicet de apertione ianuae et redemptione a peccato, a poena, a diabolo, et de exemplo humilitatis nobis collato.

 

  1. A quibus autem fiat haec liberatio, subiungitur in sequenti distinctione : Nunc igitur quaeramus.

In primo vero capitulo determinatur quomodo facta [est] liberatio a servitute diaboli, cui subditi eramus per originale peccatum. Ab hac autem servitute liberati sumus per hoc, quod extendit manum in illum in quo nihil iuris habebat, et consequenter amisit potestatem in illos in quos aliquod ius habebat. A peccato autem liberati sumus ratione sacramentorum, et principaliter Baptismi, quod est sacramentum passionis, quod est medela contra originale peccatum et contra actuale in digne accedente. Quoad poenam vero peccati dupliciter, scilicet temporalem et aeternam. Ab aeterna, relaxando debitum quo omnes erant debitores carentiae visionis Dei ; a temporali, minuendo fomitem, ne tantum dominetur quantum prius.

Propter quam liberationem dicitur Christus redemptor, exhibitione humilitatis secundum quod homo, usu potestatis secundum quod Deus. Et hoc dicitur in quarto capitulo.

In quinto vero, quod ipse solus est mediator reconcilians homines Deo, et homines angelis, et homines hominibus. Coniunxit enim utrumque parietem, exsistens lapis angularis. Et hoc dicitur in duobus capitulis sequentibus.

 

  1. In XX vero distinctione, cum habitum sit de modo liberationis per passionem, quaeritur utrum alio modo potuit. Et hoc dicitur in primo capitulo, quod convenientissime hoc modo. Et ut hoc ostendatur, subiunguntur duo capitula, in quibus ostenditur illa convenientia. Placuit enim Deo liberare hominem non potentia tantum, sed iustitia. Propter quod oportuit quod de illo genere esset homo qui redemit, cuius generis esset homo qui peccavit. Et quia poena respondet culpae, maximae vero culpae maxima poena, oportuit per mortem Christi, qui erat de genere Adam, hanc fieri redemptionem. Non quod diabolus, qui hominem tenebat, iuste teneret hominem ; sed homo iuste tenebatur. Tenebat enim diabolus hominem non auctoritate, sed velut carcerarius. In duobus vero capituhs sequentibus determinatur qualiter unum erat opus Christi, Iudae et Iudaeorum et diaboli, sed alia et alia erat actio, loquendo ut in moribus ; nam actio Christi bona, Iudae, Iudaeorum et diaboli mala : Iudae prodendo, diaboli suggerendo, Iudaeorum principaUter operando.

 

  1. Sequitur XXI distinctio, in qua agitur de consequentibus passionem : utrum facta fuit separatio animae a divinitate sicut a carne. Et primo ponitur ratio ad hoc et quaedam auctoritas ; deinde ostenditur quod non facta est separatio ; immo nunquam deposuit animam et corpus quae assumpsit.

In XXII distinctione quaeritur utrum Christus fuit homo in triduo ; et dicendum est quod non. Et deinde quod totus fuit in inferno, totus in caelo, totus in sepulcro, sed non totum. Secundum corpus in sepulcro, secundum animam descendit in inferno, secundum divinam naturam erat ubique. In ultimo vero capitulo illius distinctionis determinatur quod ille homo qui ascendit, descendit.

 

15. Sequitur pars illa quae est de donis gratiarum quibus fit reparatio. Et haec dividitur : in prima agitur de virtutibus, in secunda de donis appropriato vocabulo. Et primo agitur de tribus virtutibus quas dicimus theologicas : fide, spe, caritate ; deinde de quatuor quae cardinales dicuntur.

Prima pars, quae est de virtutibus theologicis, extenditur usque ad XXXIII distinctionem ; illa quae est de cardinalibus unicam continet distinctionem ; illa autem quae est de donis tres distinctiones.

 

  1. Prima autem pars primo continet de fide, secundo de spe, tertio de caritate. Pars de fide tres continet distinctiones. Agitur autem in eis sic de fide : primo determinatur multiplicitas nominis ut accipitur pro credito, pro fide informi vel formata. Et hoc dicitur in primo capitulo.

In secundo [de] ratione eius : quae sit differentia inter credere Deum, Deo, in Deum.

In tertio vero capitulo, utrum fides informis accedente caritate fit virtus.

In quarto vero, quod est una fides ratione unius crediti.

In quinto et sexto capitulo subiungitur quid sit fides-virtus ; sed in quinto capitulo determinatur ratione huius partis : Argumentum non apparentium, in sexto ratione huius partis : Substantia rerum sperandarum ; et hoc idem manifestatur in septimo, et sic completur XXIII distinctio.

In XXIV distinctione, ratione definitionis fidei, ponuntur quaedam quaestiones, scilicet si fides tantum sit de non visis, et si Petrus habuit fidem passionis quando vidit Christum pati, et si de incognitis est fides.

 

Sequitur XXV distinctio, in qua dicitur, in primo capitulo, quod eadem fides est modernorum et eorum qui praecedebant incarnationem, licet tempora sint mutata.

In sequenti vero capitulo, quod est : Quid ergo dicetur, quod eadem est fides in simplicibus et maioribus.

In tertio vero capitulo, quod est : Sed quaeritur, quod non est fides sine principalibus articulis qui tanguntur ad Hebr. 11, 6 : Accedentem oportet credere quoniam est, et quoniam remunerator est.

In quarto vero capitulo, quod eadem sit fides distincta et indistincta, scihcet quae fuit in Cornelio priusquam instrueretur a Petro, ut Act. 10 ; distincta, ut illa quae fuit post instructionem ; et loco illius est catechismus in parvulis.

In quinto vero capitulo, de aequalitate [operis et fidei, spei] et caritatis. Et sic terminatur illa distinctio et pars illa quae est de fide et ratione fidei tum creditorum, tum credentium.

 

17. Sequitur XXVI distinctio, in qua agitur de spe. Et sunt tria capitula :

in primo, quoad substantiam spei sive definitionem ;

in secundo, quoad differentiam spei et fidei ex parte eorum de quibus, quod sic incipit : Et sicut fides ;

in tertio vero capitulo, quod sic incipit : Post haec , de ratione spei ex parte sperantium, verbi gratia de spe in Christo, de spe quae fuit in limbo inferni, de spe hic exsistentium, sive praedestinatorum sive praescitorum.

 

18. Sequitur XXVII distinctio, quae sic incipit : Cum autem Christus Pars illa, quae est de caritate, extenditur usque ad XXXIII distinctionem. Agitur autem ibi sic de caritate :

primo dicit quid est caritas ;

secundo agit de motu caritatis, in primo capitulo : Hic quaeritur ;

deinde agit ipse de substantia diligendorum in genere, in illo capitulo : Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus ;

in quarto vero capitulo, de conditionibus dilectionis Dei ;

in quinto, quod non penitus impletur in via ;

in sexto, propter quid praecipiatur viatori ; in septimo, quod nec proximus sine Deo, nec Deus sine proximo caritate diligatur, et hoc est de inseparabilitate motuum.

Habito iam de substantia diligendorum in genere et modo diligendi respectu illorum, sequitur XXVIII distinctio, quae sic incipit : Hic quaeri potest , in qua agitur de numero diligendorum, facta subdivisione. Et illa continet duo, cuius in priori agitur de numero diligendorum secundum has differentias : supra nos, quod iuxta nos est, quod nos sumus, quod infra nos est ; in secundo vero capitulo, an angeli teneantur ad illud praeceptum dilectionis.

 

Sequitur XXIX distinctio, in qua agitur de ordine caritatis ; et primo de ordine quoad rationes substantiales diligendorum, deinde accidentales. Dico autem substantiales, cum dicitur : Deus, anima et corpus ; accidentales, cum dicitur : parentes, filii, domestici, extranei.

In primo ergo capitulo agitur quoad substantiales rationes ;

in secundo vero capitulo et tertio ponuntur rationes quoad accidentales rationes diligibilium ;

deinde in quarto capitulo determinantur.

In quinto capitulo quaestio fit si parentes mali vel filii plus vel minus diligendi sunt extraneis bonis.

In sexto vero capitulo agitur de dilectione inimicorum, et ratione illius agitur de diversis gradibus caritatis.

 

Sequitur XXX distinctio, ubi quaeritur utrum plus meriti sit diligere amicos an inimicos ; in XXXI vero, utrum caritas semel habita possit amitti. Et determinatur in affirmativam partem, habita tamen quadam distinctione. Aliud enim est loqui de ipsa caritate secundum se, et aliud de subiecto participante ipsam. Deinde sequitur capitulum quod est de permanentia caritatis secundum genus suum in via et in patria, hcet fides evacuatur.

 

Sequitur XXXII distinctio, quae continet dilectionem Christi secundum quod homo et dilectionem Dei.

In primo capitulo, utrum Christus observaverit ordinem diligendi determinatum secundum quod homo ;

in secundo vero capitulo, utrum dilectio Dei sit eadem, qua diligimus ipsum et qua diligimus nos ; et cum ita sit, quod eius dilectio sit sua substantia, quahter possit magis diligere unum quam alium. Deinde de dilectione eius aeterna et temporali respectu praescitorum et electorum. Et sic habetur de caritate tum ex parte formae caritatis, tum motus, tum dihgibihum, quoad substantiam, numerum et ordinem diligentium, tum quoad eius permanentiam secundum genus suum et in subiecto.

 

19. Sequitur XXXIII distinctio, in qua agitur de quatuor cardinalibus : quid unaquaeque sit, et an eosdem habeant usus in via et in patria et quos non.

 

  1. Sequitur XXXIV distinctio, in qua agitur de septem donis ; et extenditur tractatus usque ad XXXVI distinctionem. Primo autem dicitur an dona sint virtutes, an omnia fuerunt in Christo, an eosdem habeant usus in via et in patria. Et hae sunt quaestiones quoad dona generaliter ; sunt tamen aliae quoad dona specialiter.

In primo capitulo agitur an dona sint virtutes ;

in secundo, quod omnia erant in Christo ;

in tertio, quod quaedam habent eosdem usus in via et in patria, ut sapientia et intellectus ; quaedam non, ut alia. Timor tamen, quantum ad quamdam rationem, eumdem usum habet.

 

Sequuntur quaestiones speciales, quoad donum timoris primo, et deinde quoad dona sapientiae, intellectus et scientiae.

Primo autem distinguit quot sunt genera timoris ; deinde de comparatione quantum ad numerum : quidam enim ponit plura genera, quidam pauciora. Deinde de eo quod dicitur I Ioan. 4, 18 : Perfecta caritas foras mittit etc., et quoad hoc sunt duo capitula sequentia.

Deinde sequitur de comparatione timoris ad donum sapientiae ut dicitur eius initium ; deinde ut castus timor permanet in saeculum saeculi, et hoc est de usu timoris in patria.

In ultimo, cum esset timor poenae in Christo ante passionem, an fuit mundanus vel servilis vel initialis ; et respondet quod naturalis : non quia natura in eo esset corrupta vel aliqua poena contracta, sed assumpta.

In XXXV distinctione agitur de differentia sapientiae et intellectus et scientiae, in primo capitulo, et ponitur triplex differentia.

In sequenti, de differentia sapientiae et intellectus.

In tertio vero, quia nomen intellectus et scientiae aequivoce sumitur, ut sunt dona et naturaliter sunt in nobis, ponitur differentia inter illa.

In quarto vero distinguitur multiplicitas huius quod dicitur sapientia Dei, vel quia sit de Deo, vel quia Deus ea sapiat.

 

21. Sequitur XXXVI distinctio, in qua agitur communiter de donis et virtutibus, principaliter tamen de virtutibus. In qua sunt tria capitula : primo, an qui habet unam, habeat omnes ; in secundo, an sint aequalis intensionis.

 

22. Sequitur XXXVII : Cum duo sint, in qua agitur de praeceptis Decalogi ; et continet haec pars tres distinctiones. In prima agitur, quoad primum capitulum, quod omnia decem praecepta referuntur ad duo praecepta caritatis.

In primo capitulo agitur de primo praecepto, et sic secundum ordinem [usque] ad quintum.

Ratione autem quinti, agitur in XXXVIII distinctione de mendacio.

In primo capitulo agitur quod tria sunt genera mendaciorum ;

in secundo, de subdivisione mendaciorum, et sunt octo, quod sic incipit : Sciendum est ;

in tertio, quid mendacium et quid mentiri ;

in quarto, si mendacium sit praeter intentionem fallendi, et utrum sit mortale peccatum et secundum quem modum et quem non et quibus ;

in quinto, de effectu mendacii, scilicet falli : cum sit malum, an poenae, an culpae ; et si poenae, an aliquando culpae, an aliquando non.

In ultimo de mendacio Iacob et aliis mendaciis figurativis.

 

23. Sequitur XXXIX distinctio, ubi agitur de periurio, ratione quinti praecepti et quia quamdam additionem facit supra mendacium.

In primo agitur quid sit periurium, et ratione eius, qui et quot sint comites iuramenti.

In secundo, an ille magis peierat qui falsum voluntate fallendi iurat ; vel qui falsum, putans quod verum est, iurat ; vel qui verum, putans quod falsum est, iurat. Et determinatur quod duobus modis, secundo vero modo improprie.

In tertio vero, de peierantibus in promissis : quando in eis sit peccatum, an cum primo iurant, an cum transgrediuntur ; et haec quaestio est quoad tempus.

In sequenti vero capitulo, an iurare sit malum in genere.

In quinto capitulo, an liceat per creaturam iurare, et haec est ex parte eius per quod iuratur ; et si licet, an magis tenetur qui per Deum, an qui per Evangelium.

In sexto vero agitur de forma iuramenti, quae mutata est apud modernos et antiquos.

In sequenti, utrum utendum est fide eorum qui iurant per idola, et si peccent consentientes.

In sequenti vero capitulo, utrum omne iuramentum sit implendum, et si ille qui mutat, periurus debeat dici, maxime cum iurantur illicita.

In penultimo, quod accipienda sunt iuramenta secundum eum cui iuratur.

In ultimo, si peccet qui cogit aliquem iurare.

 

  1. Sequitur sextum praeceptum et septimum, in quo quaeritur utrum idem sit praeceptum in duobus praecedentibus, scilicet : Non moechaberis, Non furaberis. Quo habito, in XL distinctione, quae incipit : Multum differunt etc. , agitur de differentia Legis et Evangelii quoad praecepta moralia et caerimonialia. Et sic terminatur iste tertius liber.

 

 

Explicit liber tertius Sententiarum

Previous section
Section 42 of 42