Distinctio V — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio V

DISTINCTIO V (AE)

 

1. Praeterea, inquiri oportet Prius determinavit quis est assumens, quoniam Filius ; et quid est assumptum, quoniam humana natura ; deinde de quo, quoniam de Spiritu Sancto et de carne Virginis. In hac distinctione quaerit de proprietate eius quod assumitur et sumentis, utrumque persona assumpserit personam.

 

2. [An ita conveniat dici naturam esse incarnatam]. Divina natura est idem quod Deus ; ergo aeque convenienter dicetur divinam naturam incarnatam sicut Deus incarnatus dicitur.

Dicendum quod, licet idem sint secundum rem, differunt tamen in modo intelligendi. Dicitur enim « Deus » quasi habens divinam naturam, et sic conveniens alicui personae ; sed divina natura non dicit appropriationem vel comparationem ad aliquam personam.

 

  1. Adhuc, Verbum Dei assumpsit hominem, et non communem : ergo hominem individuum ; ergo personam.

Adhuc, Filius Dei dicitur persona secundum distinctionem aeternae originis ; corpus autem coniunctum animae, quod suscepit, individuatur per distinctionem originis temporalis ex Virgine et individuitate similiter proprietatum. Sed talis individuitas hypostasis facit personam, et talem personam ; ergo assumpsit personam.

Dicendum quod ibi est individuitas hypostaseos ; sed non omnis individuitas hypostaseos facit personam, sed excellens proprietas.

 

4. [Formam ergo servi]. Hic dicitur forma anima in coniunctione ad corpus.

 

5. Filius Dei assumpsit humanam naturam ; quaeratur ergo utrum assumpsit humanam essentiam.

Dicendum quod natura respicit rem in fieri, et essentia secundum esse ; unde non est dicendum quod assumpsit humanam essentiam.

 

  1. [In unitatem personae]. Anselmus , in epistola De incarnatione Verbi , quaerit quare Filius suscepit hominem in unitate personae, et respondet : Ut sint duae naturae in una persona. Ergo, cum divina natura sit persona, et humana natura erit persona.

Dicendum quod non sequitur, quoniam in Deo idem est quod est et quo est ; unde haec vera : divina natura est Deus. Sed in homine differt quod est et quo est ; unde humana natura non est homo.

 

  1. [Non quod commune est Trinitati]. Persona est commune toti Trinitati, et accepit in unitatem personae ; ergo in aliquid quod est commune toti Trinitati.

Dicendum quod persona est commune secundum rationem, et non secundum rem ; sed divina natura commune est secundum rem, et sic intelligit Magister.

 

  1. Nec humanitas. Argumentum quod, sicut divinitas Christi est divinitas Patris, sic eius humanitas erit humanitas matris.

[Illa natura quae semper genita]. Aliud argumentum quod divina natura generatur.

 

9. [intelligentiam fieri naturae]. Boethius, in libro De duabus naturis : Natura est eorum quae quoquo modo intellectu capi possunt ; et haec est communis substantiarum et accidentium. Est etiam natura eorum quae agere vel pati possunt ; et sic tantum substantiis convenit. Est etiam natura principium motus et status ; et sic tantum corporeis convenit. Est etiam natura unamquamque rem informans specifica differentia ; et sic est in essentiis specierum. Est etiam natura vis insita rebus ex similibus similia procreandi ; et sic homo hominem et Deus Deum generat. Est etiam natura illud ex quo fit primo essentia rei naturalis et est immutabile a sua virtute, sicut cuprum est natura idoli et elementa natura elementatorum. Dicitur etiam natura forma, et sic est finis generationis. Unde anima et corpus dicunt naturam hominis, ut materia dicitur natura.

 

  1. Et naturam solum. Divina natura assumpsit humanam ; sed divina natura commune est tribus personis ; ergo convenit Trinitati assumpsisse humanam naturam.

Et quidam concedunt quod verum est, dicentes Patrem assumpsisse, sed Filio, et Filium sibi.

 

11. Atque incommutabilis eius sit humanitas. Argumentum quod Christus est homo in triduo, quoniam eius humanitas est incommutabilis.

Dicendum quod ipsa unita divinitati est incommutabilis, non tamen simpliciter.

 

12. Nos vero ; [sibi unisse vel] assumpsisse. Per « assumere» designatur quod aliquid sit in quod unio fit ; per « unire» vero designatur quod non in termino aliquo fiat unio, sed solum potentia activa. Unde bene dicitur : « persona assumpsit humanam naturam » et « divina natura univit sibi humanam ».

 

13. Unitam carni. Ioannes Damascenus : Aliud est unitio et aliud incarnatio ; quoniam unitio solum demonstrat copulationem, sed incarnatio dicit ad quem facta est copulatio, sicut ignitio.

 

14. [Unam naturam Dei Verbi incarnatam]. Ioannes Damascenus, III libro, 7 Deus [igitur] Verbum incarnatus. Non autem eam quae nuda contemplatione consideratur naturam assumpsit : non enim incarnatio haec, sed deceptio et fictio incarnationis ; neque eam quae in specie consideratur : non enim omnes assumpsit hypostases ; sed eam quae est in atomo - primitias enim assumpsit nostrae massae - non secundum se ipsam subsistentem et atomum prius exsistentem et ita ab ipso sumptam, sed in ipsa sui hypostasi exsistentem. Ipsa enim quae est Dei Verbi hypostasis generata, est carni hypostasis.

 

15. Omnis creatura est alicuius generis rerum ; sed unio humanae naturae cum divina est creatura ; ergo alicuius generis rerum. Sed omnes creaturae alicuius generis rerum fuerunt factae in sex primis diebus, ita quod vel in se, vel in sua specie, vel in sua materia. Quod autem haec unio non in se, patet, quoniam temporalis erat ; postea, non in sua specie, quoniam nulla erat eiusdem speciei praecedens ; nec in sua materia.

Dicendum quod, sicut compositio substantiae ad substantiam in ipsis substantiis reducenda est ad substantiam, et non ad alterum genus quam extrema, similiter dicendum quod unio divinae naturae ad humanam non proprie reduci debet ad aliquod genus rerum, cum unum illorum, scilicet divina natura, sit extra omne genus.

 

  1. [Utrum divina natura caro facta].

a. Ioannes Damascenus : Naturam Verbi, passam in carne nunquam legimus vel audivimus ; Christum autem passibilem in came edocti sumus. Quare hypostasim non manifestat dicere naturam Verbi. Relinquitur ergo quod [esse] incarnatum est carni esse unitum.

b. Adhuc, quoniam Filius Dei est unitus carni, ideo dicitur passibilis et mortalis ; ergo similiter, cum divina natura sit incarnata, dicetur passibilis et mortalis.

Dicendum quod non sequitur, quoniam persona recipit idiomata humanae naturae ; quoniam ipsa non est unita in divinam [naturam, sed in divinam] personam. Fihus enim Dei habet proprietates per a d naturam, et easdem habet Fihus hominis per gratiam

c. Magister dicit quod divina natura non diceretur caro facta, quoniam putaretur quod natura converteretur in naturam. Sed contra : Verbum dicitur caro factum non tamen videtur Verbum converti in carnem.

Dicendum quod secus est de Verbo et de divina natura, quoniam Verbum concernens personam et humana natura non opponuntur : ideo dicetur Verbum caro factum ; sed divina natura et humana opponuntur : non dicetur ideo divinam naturam carnem factam.

 

17. Ideo non sic dicitur divina natura esse homo. Contra : divina natura est Filius Dei, et Filius Dei est iste homo, et iste homo est homo ; ergo, a primo, divina natura est homo.

 

18. Ideo non personam hominis Richardus de S. Victore : Exsistentiae convenit quod habeat substantiale esse et ex aliqua proprietate. Proprium autem est mixtorum habere esse ex sola propagatione ; hominum, ex propagatione secundum corpus, procreatione secundum animam ; angelorum autem ex sola creatione ; Dei autem sine inchoatione et creatione. Exsistentia autem alia est communicabilis, alia incommunicabilis. Communicabilis, ut divina essentia, quae ex nullo habet originem ; incommunicabilis est quae habet esse ex incommunicabili proprietate. Haec autem est persona ; igitur persona est rationalis naturae individua exsistentia ; vel persona est exsistens per se solum iuxta singularem quemdam exsistentiae.rationalis modum.

 

19. Richardus de S. Victore : [Quod humana persona] in simplicitate substantiae quandoque invenitur, non de naturae ipsius conditione, sed de conditionis corruptione fore deprehenditur. Divina natura habet pluralitatem personarum in unitate substantiae, et homo plures substantias in unitate personae ; angelus vero unitatem tam personae quam substantiae.

 

  1. Anselmus, De incarnatione Verbi : Omnis homo individuus persona esse cognoscitur : ergo homo assumptus est persona ; quare alia persona Dei et hominis assumpti.

Respondet : Sicut in Deo una natura est plures personae, ita in Christo una persona est plures naturae. Et sicut Pater est Deus etc., non tamen tres dii, ita in Christo Deus est persona et homo est persona, non tamen duae personae. Non enim alius Deus, alius homo in Christo, quamvis aliud sit Deus, aliud homo. Verbum enim Dei assumpsit naturam aliam, non aliam personam. Nam, cum profertur « homo », natura quae communis est hominibus significatur ; cum vero demonstrative dicimus  « istum » aut « illum », vel proprio nomine Iesum, personam significamus, quae cum natura collectionem habet proprietatum. Eadem enim Verbi Dei et hominis assumpti est proprietatum collectio. Diversarum vero personarum impossibile est eamdem esse collectionem proprietatum aut de se invicem praedicari. Substantia est in qua est proprietas, et sic dicitur hypostasis ; sed substantia in qua est proprietas excellens est persona.

 

 

DISTINCTIO V (L)

 

21. Praeterea inquiri etc. Determinatum est quis assumens, quid assumptum et a quo materialiter et motive. Nunc quaeritur utrum persona personam, vel persona naturam vel e converso, vel natura naturam assumpsit. Et haec spectant ad unionem.

 

22. Et an divina natura incarnata sicut Deus. Videtur quod sic : in Deo idem est esse « quod est» et « quo est» ; sed « quo est » [est] divina natura ; ergo sicut [Deus] est incarnatus, et divina natura.

Respondendum est : Deus est incarnatus, id est « habens divinam naturam », id est persona. Natura autem dicit, sive essentia, ut in abstractione.

 

23. Nec persona personam. Contra : assumpsit humanam naturam, id est corpus et animam ut coniuncta : ergo assumpsit hominem ;

non communem, ergo individuum : ergo personam.

Solutio per distinctionem naturae. Ut dicit Boethius in libro De duabus naturis : Natura est eorum quae quodam modo intellectu capiuntur ; et haec communis substantiarum et accidentium. Est natura eorum quae agere vel pati possunt ; et haec est in substantiis tantum. Natura est principium motus et status in unoquoque ; et haec est in corporeis tantum. Natura dicitur unamquamque rem informans specifica differentia ; et haec dicitur in essentiis specierum. Natura dicitur virtus insita rebus ex similibus simile procreandi ; et secundum hanc homo hominem natura generat, et proportionaliter Deus Deum natura generat. Dicitur etiam natura ex quo fit essentia rei naturalis, et immutabile a sua virtute, sicut dicitur : cuprum est natura idoli ; per hunc modum elementa dicta sunt natura rerum naturalium. Dicitur natura forma, et sic est finis generationis.

Nec valet argumentatio praedicta, quia, cum dicitur « persona assumit naturam », natura humana ponitur ibi pro materia, cum tamen sit in aliis hominibus in ratione formae dicta, ut humanitas ; et quia assumendo coniunxit et coniungendo assumpsit coniuncta, ut terminus sit assumptionis ipsa coniunctio.

 

  1. Item, tripliciter fit persona in substantiis rationabilibus : origine, ut in Trinitate, quia Pater a nullo [et] alius ab eo, Filius ab alio et alius ab eo etc. ; vel origine et proprietatibus, ut [in] individuis hominibus ; vel solum proprietatibus, ut in angelis, scilicet proprietatibus, quia angelus non est ab angelo, sed differt ab eo perspicacitate intelligentiae et singularitate essentiae et consimilibus.

Circumscribamus autem intellectu personalitatem Filii Dei. Sunt ibi corpus et anima quae proprietates haberet, et corpus habet originem ; ergo est ibi quaedam personalitas, et hanc Filius Dei assumpsit ; ergo persona assumpsit personam.

Respondeo : personalitas distinguitur secundum proprietatem eminentem et digniorem ; sed proprietas originis est dignior, quia dicit comparationem ad causam, reliqua in comparatione ad accidentia ; et ideo non sunt ibi duae personalitates in illa collectione distinguentium. Si vero separatur illa humana natura a persona divina, remaneret adhuc personalitas, quia tunc illa proprietas qua homo est persona esset praeeminens, sicut accidit in puris hominibus ; et sic persona non assumpsit personam.

 

  1. Praeterea, dicitur in Concilio quodam quod persona humana absorpta est a divina ; sed hoc non videtur esse nisi assumpserit personam, et assumendo de persona fecerit non personam.

Respondeo : dicitur « absorpta », quia licet, quantum est de se, homo habeat proprietatem eminentem, secundum quam nata est sumi personalitas, non tamen, unione facta, fuit praeeminens ; unde secundum eam non dominatur essentiale, et ideo oportet absorberi.

 

26. Humanam naturam in unitatem. Ergo natura humana est Filius Dei.

Respondeo : in termino assumptionis iam factus est homo, et natura dicit ut in motu ; ideo non conceditur : « humana natura est Filius Dei », sed « homo ». E converso tamen dicitur : « iste homo vel Fihus Dei est divina natura ».

 

  1. Per misericordiam : relevando miseriam ; et per caritatem, in quantum in nobis erat bonum imaginis et similitudinis Dei, quae penitus destructa non erant, quae in nobis dilexit.

 

  1. Ut carnem et animam mundaret. Contra : per passionem mundavit, quia tunc solutum erat pretium poenae.

Per hoc non notat causam immediatam, sed mediatam ; et haec coniunctio « ut » non notat causam, sed effectum. Incarnatio autem fuit ut haberetur illud « in quo » facta fuit redemptio ; passio vero ut « per quam » facta fuit.

 

  1. Commune Trinitati. Contra : persona est commune, quia dicitur de qualibet ; ergo non assumpsit.

Respondeo : est commune non secundum rem, nisi ratione essentiae.

 

30. Formam servi. Scilicet animam in coniunctione ad corpus, vel proprietates rationales. Invenit servilem, reddidit liberam.

 

  1. Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. Quaeritur utrum haec sit concedenda : « persona assumpsit humanam essentiam ».

Respondeo : non, quia « assumere » dicit per modum unitionis, « essentia » autem ut est in esse.

Natura quae semper est genita. Ergo natura est genita.

Respondeo : id est id in quo est natura.

 

32. Solum Verbum carnem fac Anselmus, in epistola De incarnatione Verbi, quaerit quare Filius suscepit hominem in unitatem personae. Respondet : Ut sint duae naturae, divina et humana, una persona. Haec tamen non est concedenda : « homo est humana natura», quia in qualibet creatura differt « quod est» et « quo est », licet Deus sit divina natura.

Nota. Cum dicitur « divina natura unitur humanae », nulla potentia passiva in divina natura est, sed solum activa ; sed in humana natura solum, quae ibi est tamquam materia. Notandum est tamen quod haec est impropria : « Pater assumit Filio carnem » et consimiles etc. ad tamquam terminum et ut ibi comparatur sumptio ad se ipsum.

 

33. Incommutabilis humanitas. Contra : mortuus est ille homo ; ergo non est immutabilis.

Respondeo : hoc dicitur ratione animae et carnis quae erant unita divinitati.

 

34. Nos autem. Determinatio praedictorum.

Vere incarnata dicitur. Non « carnea » ; quia illud dicit unitum, hoc autem carnis

 habens proprietatem, vel quod sit in carnem mutatum.

 

35. Item, dicit pro regula in libro De hebdomadi Assumens non est assumptum, uniens tamen est unitum. Et ratio est, quia « assumere» respicit principia compositionis quasi secundum naturam, « unire» vero communiter, et secundum naturam et secundum rationem. Unde, [ut] improprie loquamur, « assumere » dicit ut praecedens unitionem, unitio unionem. Haec tamen omnia simul tempore sunt ; ergo, secundum quod assumuntur corpus et anima, uniuntur divinae naturae. Item, est deitas humanitas ; item, Deus homo vel e converso.

 

36. Item, unio ista est creatura, quia in tempore ; ergo alicuius generis, scilicet substantiae, aut quantitatis etc. Item, est creatura : ergo in tempore sex dierum perfecta ; ergo vel in se, vel in potentia, materiae scilicet, vel in specie oportet assignare.

Respondeo : coniunctio animae ad corpus utique in creaturis sic redditur ad substantiam, quia principium substantiae. Sed haec unio non est creaturae genus proprie, cum unum extremum sit increatum ; unde unio ista genus non est secundum se nec secundum speciem.

Ad alterum autem respondeo quod haec fuit in duplici potentia, quarum una materialis ex parte corporis ad mirabilia quae fiunt supra naturam ; altera est ex parte animae, qua anima habuit potentiam unibilitatis. Quia ergo hoc habuit, possibile erat, gratia huius, animae uniri corpori in Christo homine.

Si vero quaeratur utrum idem sit unio quod incarnatio, respondet Ioannes Damascenus : Aliud est unitio, aliud incarnatio. Unitio solum demonstrat copulationem ; ad quod autem facta est copulatio, dicit in carnatio, sicut ignitio.

 

37. Hypostaseon. Ioannes Damascenus, libro III, cap. 8 : Dicitur (!) Verbum incarnatum (!). Non autem eam naturam quae nuda contemplatione consideratur assumpsit : non enim incarnatio haec, sed deceptio vel fictio incarnationis ; neque eam quae in specie consideratur : non enim omnes assumpsit hypostases ; sed eam quae est in atomo - primitias enim assumpsit nostrae massae - nec secundum se ipsam subsistentem et atomum exsistentem prius et ita ab ipso assumptam, sed in ipsa sui hypostasi exsistentem. Ipsa enim quae Dei Verbi est hypostasis generata, est carni hypostasis. Sicut in aliis facultatibus distinguitur universale praeter multa et de multis, ut commune ; et in multis, et hoc modo est in atomis.

 

38. Sed. quaeritur. Cap. Naturam, Ioannes Damascenus : Naturam Verbi passam in carne : nunquam audivimus ; Christum autem passibilem in carne edocti sumus. Quare hypostasim non manifestat dicere naturam Verbi. Relinquitur igitur quod incarnatum esse est dicere carni esse unitum.

 

39. Ne si illud dicatur, convertibilitas putetur. Sed contra : ergo eadem ratione cum dicitur : Verbum caro factum est.

Respondeo : non est simile, quia persona unitur naturae humanae se ipsa et in se ipsa, et ideo dicitur Verbum factum caro ; sicut homo fit dux, non quod hoc in illum transeat, sed quod recipiat illius praedicationem, quam prius non habuit. Sed divina natura non dicitur facta caro sive homo, qui per « carnem » supponitur, quia ipsa, licet se ipsa uniatur, non tamen in se ipsa, sed in persona ; et ideo in termino unionis natura non dicitur de natura, sed utraque essentia dicitur de persona.

 

  1. Divinam naturam hominem.

a. Contra : divina natura est Filius Dei, et Filius Dei est iste homo, et iste homo est homo ; ergo, a primo etc. Si concedatur, ergo est animal mortale, vel substantia corporea.

Respondeo : in hac argumentatione est commutatio praedicamenti, et fit commutatio ab eo quod est « quis » in « quid ». Cum enim dicitur « iste homo », praedicatur persona divina. Est tamen illa dividenda, quia aut potest nominare personam, et sic vera est ; vel individuum rationis, et sic est falsa.

b. Praeterea obicitur : idem est omnino Deus quod divina essentia, quia non differt « quod est» et « quo est» ; ergo, cum haec sit vera : « Deus est homo », est haec vera : « divina essentia est homo ». Si forte dicatur quod hoc nomen Deus potest trahi ad personam, non autem divina essentia, ut Deus generat, hoc non erit hic.

Respondeo : Deus stat personaliter. Ad hoc trahitur ratione coniuncti, quod importat personalem unionem.

 

41. Ideo vero non personam. Nota de persona. Magister Richardus de S. Victore : Exsistentiae convenit quod habeat substantiale esse et ex aliqua proprietate. Proprium autem est brutorum habere esse ex sola propagatione ; hominum autem ex propagatione secundum corpus, procreatione secundum animam ; angelorum autem ex sola creatione ; Dei autem sine inchoatione et creatione. Exsistentia autem est alia communicabilis, alia incommunicabilis. Communicabilis extra (!) est divina essentia, quae ex nulla essentia habet originem ; incommunicabilis autem est quae habet esse incommunicabili proprietate. Haec autem est persona. Persona igitur est naturae rationalis individua exsistentia, vel persona est exsistens per se solum iuxta singularem quemdam exsistentiae rationalis modum. Est autem distinctio triplex : est distinctio singularitatis, et hanc habet anima ; singularitatis et incommunicabilitatis, et hanc habet homo ; singularitatis et incommunicabilitatis et dignitatis, et hanc habet Christus. Et ideo dicitur : « secundum quemdam exsistentiae rationalis modum».

 

42. Hic a quibusdam ; et infra : Quando per se, est anima persona. Ergo anima separata a corpore est persona, et inde a resurrectione non erit persona (et sic amittit dignitatem ). Quod falsum est.

Unde dicendum quod Magister non dicit verum. Deceptus enim fuit per similitudinem angeli, qui est persona ; sed non est simile, quia anima separata habet in se ordinem ad corpus, et ratione virium quae... quaerit unionem corporis ; sed angelus non sic.

 

43. Item, Magister Richardus : Quod humana persona in simplicitate substantiae quandoque invenitur, non est de naturae ipsius conditione, sed de conditionis corruptione fore deprehenditur. In simplicitate substantiae ponitur ibi pro anima ; ergo est persona.

Solvitur per hoc quod sequitur : de conditionis corruptione, quia conditio animae semper est ad corpus ; et ita non est persona nisi extenso nomine personae. Unde in homine est multitudo substantiarum sub eadem personalitate.

 

  1. Anselmus, in libro De incarnatione : Omnis homo individuus persona esse cognoscitur ; ergo homo assumptus persona ; quare aha persona Dei et hominis assumpti.

Respondet : Sicut in [Deo] una natura est plures personae, ita in Christo una persona est plures naturae. Et sicut Pater est Deus etc., non tamen tres dii, ita in Christo Deus est persona et homo est persona, non tamen duae personae. Non enim alius est Deus et alius homo in Christo, quamvis aliud Deus et aliud homo. Verbum enim Dei assumpsit aliam naturam, non aliam personam. Nam, cum profertur homo, natura quae communis [est] significatur ; cum vero demonstrative istum vel illum, personam designamus, quae cum natura collectionem habet proprietatum. Eadem autem Verbi et assumpti hominis proprietatum est collectio. Diversarum vero personarum impossibile est eamdem collectionem proprietatum esse et de se invicem praedicari, quia quidquid habet Fihus Dei per naturam, habuit Fihus hominis per gratiam et unionem.

 

  1. Praeterea, sic obicitur : separetur homo a Filio Dei : hoc enim contingit intelligere ; constat, si separaretur, [quod] esset persona. Iterum uniatur ; constat quod nihil tollit Filius Dei a sibi unito, sed magis dat. Dei enim et [eius] quod divinum est, est dare esse et conservare. Ergo non aufert personalitatem ; ergo remanet persona secundum illam proprietatem secundum quam prius.

Respondeo : non tollit ab eo personalitatem, sed dat ei ut secundum nobiliorem proprietatem habeat esse personale. Tollit praeeminentiam in Christo simpliciter naturae rationabilis ; et secundum praeeminentem proprietatem dignum fuit accipi personam, et ita homo ille secundum divinae personae proprietatem est persona.

 

46. An aliquis vel quidam homo sit assumptus. Contra videtur Athanasius, De assumptione : Nec homo solitarius sine Deo, nec Deus solitarius sine homine quem susceperit dici potest. De quo videtur, cum homo sit assumptus et nonnisi individuus : assumptio enim singulare tangit, quod aliquis homo sit assumptus.

Respondeo : homo accipitur ibi pro humana natura, quae ut erat individua assumpta est.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

47. a. Super illud : Carnem et animam simul. Non quod caro sumatur in unitatem personae, vel anima, sed homo ex iis constans.

b. Obicitur, secundum distinctionem personae divinae et humanae secundum Magistrum de S. Victore, quod persona assumpsit personam. Circumscripta per intellectum persona divina, quae per rationem originis distinguitur, haec substantia individua habet originem de matre et habet proprietates naturae indi viduantes. Quare ergo non dicetur persona personam assumpsisse ?

Respondeo : persona, cum sit nomen moris secundum dignitatem, ab excellentiori proprietate sumitur. Haec autem est proprietas generationis aeternae. Nulla enim est ita excellens proprietas sicut ista, et haec est etiam « huius hominis » ; sed non esset « huius hominis » si separaretur secundum actum. Circumscriptio autem secundum intellectum non tollet quin ab hac proprietate sit iste homo persona, licet non sit ex hoc primo individuum.

c. Item, obicitur : separetur homo a Filio Dei ; constat quod separatus erit persona. Uniatur rursum ei ; constat quod nihil tollit Filius Dei a sibi unito, sed magis dat. Ergo non aufert personalitatem ; ergo remanet persona.

Respondeo : non aufert personalitatem, sed dat ei nobiliorem, scilicet ut sit persona quae est Filius Dei. Sed tollit ei praeeminendam simpliciter in re. Prius enim fuit natura rationalis principalior in re, nunc autem divina.

 

48. Super illud : Hic Deus humanam naturam etc. Contra : non potest dici quod humana natura sit Filius Dei, sed quod homo est Filius Dei ; ergo potius esset dicendum quod suscepit hominem.

Respondeo : hoc dicitur quia « suscepit » nominat ut fieri, non ut factum esse ; et ideo proprie dicitur : suscepit naturam, factus est homo.

 

49. Super illud : Ut carnem hominis animamque mundaret. Ad quid ergo est passus, si incarnatio fuit causa mundationis ?

Respondeo : fuit causa remota, non proxima. Fuit enim exemplar mundationis propositum.

Similiter quaeritur si hoc debeat dici finis. Respondeo quod non, quia non est finis minus nobilis quam id quod est ad finem, sed effectus notatur.

 

  1. Item, super illud : Illa natura quae semper genita manet etc. Quaeritur utrum potentia quae erat in divina natura uniendi sibi humanam, erat aliquo modo passiva. Quod non, videtur, quia in ipsam nihil potest.

Contrarium videtur per hoc quod dixit : « suscepit ». Susceptio enim videtur aliquo modo inferioris.

Respondeo : aut subdividitur ratione eius quod capitur ; aut, si alio modo verum est, dicitur ratione hypostasis, quae praedicationem utriusque naturae suscipit. Et ideo natura pro hypostasi accipi debet, sicut exigit adiunctum.

 

51. Super illud : Nos vero omnis mendacii etc. Regula est quod assumens non est assumptum, sed uniens potest esse quod unitum Est autem assumere « ad se sumere », et notat velut actionem praecedentem ; unire vero est multa [unum] facere, aut ut hoc sit hoc, vel respectu tertii in quo conveniant. Quare dicitur de persona proprie quod « assumpsit», de natura vero quod univit ?

Respondeo quod assumptio, propter reciprocationem et actum, personae attribuitur ; unitio vero est naturae ad naturam in persona sive hypostasi, et definitur sic : Unio est duarum naturarum in miam personam conceptio. Item, assumptio notat ordinem, unio non.

 

  1. a. Si concedatur haec : « divina natura est homo », arguitur : ergo animal mortale, vel : ergo est substantia corporea ; ergo est corporea. Quidam concedunt quod sit animal, non autem mortale ; similiter quod sit substantia incorporea, non autem corporea, propter oppositionem proprietatum.

Respondeo : in hac argumentatione est commutatio praedicamenti : « divina essentia est iste homo », ergo est homo, ab eo quod « quis » in « quid ». Est autem prius dividenda « divina essentia est iste homo » : si dicatur persona per « iste homo », vera est ; si individuum rationis, non. Et sic tenet : iste homo, ergo homo.

Sed obicitur per destructionem consequentis : non est homo, ergo non est iste habens humanitatem. Respondeo : non sequitur.

b. Item, obicitur : idem est omnino Deus quod divina essentia aut natura, quia non differt [quod] est et quo est ; ergo, cum Deus sit homo, erit haec vera : « divina essentia est homo». Si dicatur quod hoc nomen « Deus » potest trahi ad personam, non autem alterum, ut « Deus generat», hoc non erit nisi ex adiuncto personali ; sed non est hic ; ergo non propter hoc haec est vera, illa non.

Respondeo : licet non adiungatur terminus personalis, tamen adiungitur illud ad quod sequitur persona vel quod personae appropriatur ; et ideo una conceditur, altera non.

 

53. Item, nonne conceditur quod est « humanata» natura ? Quare ergo non facta homo aut ens homo ?

Respondeo : « humanata » idem est quod unita humanae naturae.

 

54. Nota. Quaedam opinio dicit quod « quidquid est Filius Dei, est Filius hominis», et e converso « quidquid est Filius hominis, est Filius Dei».

Sed contra : Filius Dei factus est Filius hominis, nec tamen Filius hominis factus est Filius hominis cum non esset Filius hominis.

Respondeo : est ibi commutatio praedicamenti ab esse ad fieri.

 

55. Super illud : Ut homo Christus, sive ille homo, sive quidam homo etc. Anselmus, in libro De incarnatione : Non dicimus Verbum et simpliciter hominem eamdem esse personam, ne non magis dicamus illum hominem eamdem esse personam cum Verbo, quam quemlibet hominem ; sed Verbum et illum hominem assumptum, id est Iesum. Sicut non credimus eumdem hominem eamdem esse simpliciter personam cum Deo, sed cum illa persona quae Verbum et Filius est. Sed quia Verbum est Deus et ille homo assumptus est homo, verum est dicere quia Deus et homo eadem est persona.