Distinctio XXXV — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV (AE)

 

  1. Post praemissa diligenter etc. In hac distinctione ostendit differentiam inter sapientiam et scientiam.

Gregorius, super 1 Iob, 13 : In electorum corde primum bonorum subsequentium sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus Sancti primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia nostra fides est, Propheta attestante : Nisi credideritis, non intelligetis. Et ita, secundum Gregorium, sapientia est fides ; et ita donum idem est quod virtus.

Dicendum quod multipliciter dicitur sapientia. Uno enim modo dicitur cognitio rerum humanarum ac divinarum . Alio modo dicitur sapientia cognitio rerum tantum divinarum ex cognitione creaturarum accepta, et sic sapientia dicitur fides. Tertio modo dicitur sapientia cognitio rerum divinarum intemporaliter acceptarum. Unde sapientia primogenita proles dicitur, et in hoc idem est quod fides, licet non simpliciter.

 

2. Scientia est de humanis, sapientia est de divinis. Sed caritas Dei et caritas proximi non faciunt distinctionem virtutum ; multo fortius non faciet distinctionem donorum hoc quod est humanum et divinum.

Dicendum quod, licet caritas sit Dei et proximi, tamen unum est volitum in caritate ; et voluntas est distinctionem recipiens penes diversa volita. Et sic cognitio differt penes diversa cognita, et ideo penes humanum cognitum et divinum cognitum diversa distinguuntur cognita.

 

3. Ostensa differentia etc. Augustinus, De anima et spiritu : Per intelligentiam veritatem intelligimus, per sapientiam diligimus. Sapientia namque est amor seu sapor. Mentis visio est intelligentia, gustus sapientia. Illa contemplatur, ista delectatur. Et sic videtur quod duplex est cognitio in intellectu practico : scilicet per modum gustus, ut sapientia ; et per modum visus, ut intelligentia.

 

  1. Intellectus est donum quo conspicimus Creatorem et creaturam. Quaeratur ergo quae sit ratio communis Creatori et creaturae in qua conveniunt.

Dicendum quod haec ratio est ens sine fine vel ens indeficiens ; et creaturas quibus istud convenit, conspicimus per donum intellectus.

 

5. Videtur quod intellectus evacuetur in patria. Augustinus, in sermone De timore : Sextus apud Isaiam est intellectus, ubi ab omni falsitate corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. Cum ergo ad finem perventum fuerit, iam consistitur, iam requiescitur et secura pace triumphatur. Et quis finis, nisi Christus ? Et ita videtur quod, adveniente eo quod patriae est, intellectus evacuabitur.

Dicendum quod Augustinus per primam partem huius auctoritatis intendit comparare donum intellectus ad sextam beatitudinem, de qua dicitur : Beati mundo corde ; et per hanc partem auctoritatis, ut pura intentio dirigatur, intendit comparare donum sapientiae ad septimam beatitudinem, de qua dicitur : Beati pacifici.

 

6. Dicitur in littera quod intellectus est de rebus temporaliter exortis. Et ita videtur quod, cum huiusmodi non sint in patria, nec intellectus donum remanebit in patria.

Dicendum quod, licet quaedam res temporaliter oriuntur, non tamen temporaliter finiuntur ; et talium est donum intellectus : unde remanebit in patria.

 

7. Donum fidei et sapientiae et intellectus sunt de Deo, et alia dona non. Sed cum differentes sint cognitiones fidei et sapientiae et intellectus, quaeratur secundum quem modum cognoscat donum fidei, et secundum quem modum donum intellectus.

Dicendum quod triplex est modus cognoscendi Deum hic. Aut enim prout unitas, veritas, bonitas reperiuntur in omni creatura ; et ab ista cognitione habet initium fides. Alius est modus cognoscendi prout cognoscitur Deus in creatura quae est imago eius, prout in ipsa inveniuntur intelligentia, memoria, voluntas ; et ab ista cognitione habet intellectus initium. Est autem tertius modus, prout cognoscitur per gratiam creatam, quae reformat imaginem in hac trinitate : fides, spes, caritas, vel quae succedit iis ; et ab ista cognitione habet sapientia initium. Et sic patere potest qualiter non sunt plura dona secundum quae cognoscitur Deus.

 

8. Utrum tam intellectus quam sapientia sit in intellectu, vel in affectu. Cum autem utraque ad cognitionem referantur, utraque erunt in intellectu ; et cum virtutes sint, videtur quod in affectu remanere debent.

 

9. Utrum habens unum, habeat omnia dona. Dona enim sunt ex gratia gratum faciente, quae non est secundum partem. Sed quoniam ex illa gratia sunt virtutes, ideo habita una virtute habentur omnes ; ergo et habito uno dono habentur omnia.

Gregorius, super illud : Filii faciebant, 1 Iob, 4, contrarium, Glossa : Minor est sapientia si intellectu careat ; inutilis est intellectus sine sapientia. Si enim sine ea altiora penetrat, sua illum levitas levat [gravius] ruiturum. Et ita videtur quod unum possit esse sine altero.

Dicendum quod qui habet unum habitu, habet omnes ; sed non necesse est quod, qui habet unum secundum actum, quod habeat omnes secundum actum.

 

10. Utrum dona possent esse occasio peccati. Gregorius in eodem : [Holocaustum] offert, dum pro unaquaque virtute preces Deo immolat, ne sapientia elevet, intellectus aberret, ne consilium dum se multiplicat, confundat ; ne fortitudo per fiduciam praecipitet, ne scientia inflet, ne pietas extra rectum vertat, ne timor plus iusto trepidans desperet. Et ita videtur quod unumquodque donum sit occasio peccati.

Dicenndum quod verum est. Sicut enim superbia aliquando nascitur ex adipe naturalium bonorum, aliquando ex adipe gratuitorum, sic accidit quod, si consideretur donum ut. creatura est et sic vanitas est, et sic occasio peccati est, si fiduciam habeamus in dono ut creatura est. Sed si fiduciam habeamus ut a Deo est et in Deo est, sic non est occasio peccati.

 

11. Et notandum quod intellectus etc. Cum sex sint genera cognoscibilium, et donum fidei et sapientiae et intellectus dicantur ratione cognoscibilium, quaeratur quae cognoscibilia cui dono respondeant.

Magister Hugo dicit : Sex sunt genera contemplationum. Primum est in imaginatione et secundum imaginationem, quando scihcet visa magnitudine, pulcritudine et bonitate visibilium, potentiam, sapientiam et bonitatem Dei inde miramur. Secundum est in imaginatione et secundum rationem, quando in visibihbus rationem, ordinem et uniuscuiusque rei causam, modum, utilitatem rimamur et per hoc Deum cognoscimus. Tertium est in ratione secundum imaginationem, quando in rerum invisibilium speculationem per rerum visibilium similitudinem sublevamur, sicut est in parabolis evangebcis. Quartum est in ratione ses eundum rationem, quando semoto omnis imaginationis officio, solum illis animus intendit quae imaginatio non novit ; et hoc est cum ex notis secundum experientiam, intelligibilibus ab intellectu, ad ea procedit quae experiendo non novit. Quintum genus contemplationis est in intelligentia secundum rationem. In hoc ascendimus quando ex divina revelatione cognoscimus quae nec humana ratione plene comprehendere, nec integre investigare sufficimus, ut de divinitatis natura et simplicitate essentiae ; et in iis credimus Scripturarum auctoritati. Sextum genus est intelligentia supra rationem, quando ex divini luminis radiatione cognoscit ea quibus humana ratio reclamat, ut sunt pene omnia quae ad Trinitatem et Incarnationem spectant.

 

 

DISTINCTIO XXXV (L)

 

12. Post haec diligenter considerandum ; et infra : Sapientia est rerum humanarum. Videtur quod idem sit sapientia quod fides. 1 Iob, 13, Gregorius in Moralibus : In electorum corde prior sequentium bonorum sapientia nascitur, atque per hoc donum Spiritus Sancti primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia nostra fides est, Propheta attestante qui ait : Nisi credideritis, non intelligetis, 7 , 9. Ergo prima.

Respondeo : sapientia dicitur multipliciter. Uno modo dicitur scientia [rerum] humanarum et divinarum. Alio modo dicitur cognitio divinarum tantum, ex cognitione creaturarum accepta, et sic dicitur sapientia fides, extenso vocabulo. Tertio modo dicitur cognitio rerum divinarum intemporaliter acceptarum.

 

13. Sapientia proprie nuncupatur, scientia vero. Suntne idem donum sapientiae et scientiae ? Videtur enim per hoc quod hic dicit. Humanum et divinum non faciunt distinctionem donorum, quia nec virtutum, ut patet in caritate, quae est virtus eadem circa Deum et proximum ; ergo nec in donis debent facere distinctionem.

Respondeo : virtus penes immediatum volitum distinguitur, et in caritate idem est volitum ; donum autem penes cognitum, quod specie differt in sapientia et scientia : unum ex parte superiori, alterum ex parte inferiori.

 

  1. Ostensa differentia etc. Quaeritur de differentia doni sapientiae a dono intellectus : an donum sapientiae sit in affectu, donum autem intellectus in intellectu, an e converso vel utrumque in eodem ; et si in intellectu, an in intellectu practico vel speculativo.

Unde sic : omnis virtus est in practico, et omne donum est virtus ; ergo omne donum in practico intellectu. Item videtur, cum sensus cognitioni adaptetur donum sapientiae et donum intellectus, cum hoc recipiatur a Sanctis. Unde Augustinus, libro De anima et spiritu : Mens ideo dicta est quod emineat in anima. Praestantior siquidem vis [est], a qua procedit intelligentia. Per intelligentiam utique ipsam veritatem intelligimus, per sapientiam diligimus. Sapientia namque est amor boni seu sapor. Mentis visio est intelligentia, gustus sapientia. Illa contemplatur, ista delectatur. Patet ergo quod duplex est cognitio ex parte practici intellectus : una proportionatur visui, alia gustui.

 

15. a. Item, quaeritur utrum unum donum possit haberi sine altero. Et videtur quod non : dona sunt a gratia gratum faciente ; ergo, sicut virtutes connexae sunt propter gratiam, quae non infundit se secundum partem sed secundum se totam, ita et dona. Idem dicit Glossa 6 Matth., ubi loquitur de beatitudinibus.

Et si hoc, contra : 1 Iob, 4 : Filii fecerunt convivia, Glossa : Minor sapientia si intellectu careat ; inutilis est intellectus sine sapientia. Si enim sine ea altiora penetrat, sua illum levitas ruiturum levat. Ergo videtur quod unum possit esse sine alio.

Respondeo : connexio est secundum habitus propter indivisionem gratiae ; sed distinctio potest esse secundum actus, de quibus dicta Glossa intelligitur.

b. Item, cum dicat quod minor sit sapientia sine intellectu, quomodo nobilius donum indiget minus nobili?

Respondeo quod intelligitur : si anima non habeat doni intellectus usum, minor est usus sapientiae in ea ; non quod usus unius doni indigeat usu alterius.

 

  1. Item quaeritur an donum possit esse occasio peccandi alicui. Videtur quod sic. Gregorius, 1 Iob, 5 : Offert cum pro unaquaque virtute preces Deo immolat, ne sapientia elevet, intellectus oberret, ne consilium dum se multiplicat confundat, ne fortitudo per desidiam praecipitet, ne scientia inflet, ne pietas extra rectum vertat, ne timor plus debito trepidans desperet. Ergo donum potest esse occasio peccati.

Quod concedimus. Unde sicut superbia nascitur quandoque ex adipe naturalium, quandoque ex adipe gratuitorum, sic et alia peccata. Potest autem donum considerari ut est a Deo, et sic nulli est nec esse potest occasio peccandi ; vel ut est creatura ex nihilo, et sic est vanitas et occasio potest esse peccandi.

 

17. a. Item, cum sex sunt genera cognoscendi Deum ; unde magister Richardus de S. Victore : Sex sunt genera contemplationum. Primum est in imaginatione et secundum imaginationem, per quam, visa magnitudine et pulcritudine [et] bonitate visibilium, potentiam et sapientiam et bonitatem Dei admiramur. Secundum est in imaginatione secundum rationem, quando in visibilibus rationem, ordinem et uniuscuiusque rei causam, modum et utilitatem rimamur et per hoc Deum cognoscimus. Tertium est in ratione secundum imaginationem, quando in rerum invisibilium speculationem per rerum visibilium similitudinem sublevamur, sicut est in parabolis evangelicis. Quartum est in ratione secundum rationem, quando semoto omni imaginationis officio, solis illis intenditur quae imaginatio non novit ; et hoc est cum ex notis infra experientiam intelligibilibus ab intellectu, ad ea procedit quae experiendo non novit. Quintum est contemplationis genus intelligentia secundum rationem. In hoc ascendimus quando ex divina revelatione cognoscimus quae nec humana rationeplene comprehendere, nec investigare integre sufficimus, ut de divinitatis natura et simplicitatis essentia (!) ; et in iis credimus Scripturarum auctoritati. Sextum est intelligentia supra rationem vel contra, quando ex divini luminis irradiatione cognoscuntur quibus humana ratio reclamat et exultat, ut sunt pene omnia quae ad Trinitatem et Incarnationem spectant.

b. Ratio huius divisionis est : duae sunt vires quibus cognoscitur Creator in creatura : imaginatio, quae cognoscit per corporalia ; intelligentia, per spiritum creatum ; ratio autem est tamquam collatrix media conferens unum alteri. Secundum imaginationem sunt duo modi : quando cognoscit opera et imaginato quodam modo adiuvatur ; vel quando non stat in ipsis, sed ratiocinatur ultra usum rationis : hoc est bonum, ergo ab aho bono. Secundum rationem sunt duo : quando ratione rimatur et secundum ea quae sunt rationis ; vel quando ratione et ascendendo supra rationem per obiectum intelligentiae. Secundum intelligentiam sunt duo ultimi.

c. Quaeritur ergo quo istorum modorum cognoscit sapientia, intellectus et fides.

Respondeo : secundum ultimum. Sed differunt : completive ratio trium est intelligentia et secundum intelligentiam ; sed fides et intellectus incipiunt in ratione et terminantur in intelligentia ; sapientia autem incipit et terminatur in intelligentia. Sic igitur cognoscitur Deus, ascendendo gradatim ab infimis, donec Deus cognoscatur per medium quod ipse est.

 

18. Intellectus, temporaliter exortis. Omne quod exortum est temporaliter est ex parte ; talis est intellectus, ut hic dicitur ; ergo non permanebit in patria.

Respondeo : tempus potest sumi secundum quod est mensura mutationis, et sic omne quod oritur temporaliter desinit esse in tempore ; et sic non est verum. Vel dici potest quod incepit in tempore, licet non desinat ; et sic verum est.

 

19. Intellectu Creator et creatura. Iste enim intellectus comprehendit Deum in sua imagine. Sed cum intellectus iste donum comprehendat et Creatorem et creaturam, ut dicit, quae est communis ratio ei respondens ut communis est, licet secundum prius et posterius ?

 Respondeo : ens sine fine. Deus enim est sine principio et sine [fine], creatura rationalis sine fine.

 

20. Item, videtur quod intellectus evacuetur. Augustinus, 83 Quaestionum : Sextus apud Isaiam est intellectus, ubi ab omni falsitate carnalis voluptatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in Cum vero iam ad finem perventum fuerit, iam consistitur, iam quiescitur, iam secura [pace] triumphatur. Et quis finis nisi in Christo?

Respondeo : hic comparat donum intellectus ad sextam beatitudinem : Beati mundo corde etc. Illud vero quod sequitur, et ad finem pervenerit etc., comparat dono sapientiae et ad septimam beatitudinem : Beati pacifici.

 

  1. Item, ista tria sunt de Deo : donum fidei, sapientiae et intellectus ; ergo cognitiones eorum differunt. Dic qualiter.

Si fidei actus praecedit actum intellectus, et actus intellectus sapientiam, ergo imperfectior est actus fidei quam sapientiae vel intellectus.

Respondeo : tripliciter est modus cognoscendi Deum in creatura : uno modo secundum quod in omni creatura reperitur unitas, veritas, bonitas ; et ab ista cognitione initium habet fides. Est alia secundum quam cognoscitur Deus in creatura quae est imago eius secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Tertia est secundum quam Deus cognoscitur per gratiam creatam, quae reformat imaginem in trinitate quae est fides, spes, caritas, vel quae iis succedunt. A prima habet initium cognitio fidei ; a secunda donum intellectus ; a tertia donum sapientiae. Et ideo non sunt plures modi cognoscendi Deum ex parte creaturae ; respectu Dei non plura sunt dona gratiarum. Et licet haec tria dona ab aliis tribus habent initia, non tamen initiantur his cognitionibus, sed potius illuminationibus desuper venientibus.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

22. Super illud 1 Iob, 4 : Faciebant convivia, Glossa: Sapientia in die suo pascit, dum de aeternorum spe et contemplatione vitam reficit ; intellectus suo, dum de auditis cor illustrat.

Contra : spes evacuatur et sapientia non ; ergo non reficit spe. Praeterea, cum sint virtutes divinae fides, spes et caritas, caritas autem sit de non transeuntibus, ergo potius determinari haberet per caritatem.

Respondeo : haec differentia est sapientiae et intellectus in via, et sunt fides et spes et contemplatio praeambulae.

Ad aliud dicendum quod per refectionem intelhgitur caritas, quae refectio manet cum sapientia. Vel potest dici quod spes accipitur pro fiducia, secundum quod supra habitum est quod spes fuit in Christo.

 

23. Super illud : Abstinere vero a malis. Quaestio est, cum sint tria opera scientiae doni, sicut his tribus differentiis habetur, in quo uniuntur ut sint unum donum in specie ? Et distinguuntur haec tria per hoc quod unum est quoad Deum, alterum quoad proximum, tertium quoad se ipsum. Vel duo distinguuntur respectu duplicis passionis a proximo : vel potente, vel indigente ; vel respectu duplicis mali in proximo : culpae vel poenae.

Respondeo : actus communis est scire operabile in praecepto ; et hoc dicitur in iis quae pertinent ad fidem vel ad bonos mores.

 

24. Super illud : Utrumque in Christo agnoseimus etc. Quaestio est si scientia secundum hunc modum sit donum oppositum sapientiae. Et videtur, quia assignatur eius ad ipsum differentia ; et praeter hoc, haec est de aeternis, illa de temporalibus.

Respondeo : scientia accipitur tripliciter : uno modo communiter, et sic sapientia est scientia. Alio modo prout scientia est in Christo secundum quod homo, et sic est pars doni sapientiae vel intellectus. Tertio secundum quod est circa operabilia quae sunt in praecepto, et sic est unum donorum assignatorum.