Distinctio XXXVI — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXXVI (AE)
1. Solet etiam quaeri. In hac distinctione ostendit qualis est connexio virtutum, utrum habita una, habentur omnes.
Dicendum quod in moribus, secundum Aristotelem, non est ponendum, licet in gratuitis ponitur.
- Augustinus, Ad Hieronymum : Haec sententia non est divina, sed humana, qua dicitur : ex quo habet unam virtutem, habet omnes ; sed hominibus visum est, studiosis, otiosis, ingeniosis.
Hieronymus, contra : Haec est sententia Iacobi dicentis : Qui offenderit in uno, omnium est reus ; ergo qui unam habet, omnes habet.
Dicendum quod Augustinus dicit hanc sententiam non esse divinam, quoniam non est confirmata per auctoritatem Veteris aut Novi Testamenti.
Ad aliud dicendum quod qui offenderit in uno, id est in caritate, vel in Deo auctore, vel in uno praecepto copulato ad aha praecepta, sic omnium est reus.
- Super illud : Venter meus ad Moab, 16 Is., 11, Glossa Hieronymi : Philosophorum sententia est, sibi haerere virtutes. Sed tunc est oppositio de virginitate et perseverantia, quae sunt virtutes : qualiter habentur habita una virtute ?
Dicendum quod virginitas uno modo dicit virtutem, alio modo dicit statum virtutis. Prout enim dicitur incorruptio mentis, sic ad virtutem pertinet ; prout dicitur incorruptio carnis, sic ad statum pertinet. Et primo modo, habita una virtute, habentur omnes, et virginitas ut virtus est.
Similiter dicitur quod perseverantia aliquando dicit virtutem, aliquando dispositionem virtutis, aliquando statum virtutis. Et isto ultimo modo dicitur perseverantia continuatio boni usque in finem ; sed ut est dispositio virtutis, dicitur continuatio boni in subiecto ; sed prout est virtus, sic dicitur habitus proponentis continuare se in bono.
4. Item, caritas est mater omnium virtutum ; ideo habita caritate, habentur omnes. Ergo similiter, cum superbia sit mater omnium vitiorum, habita superbia, habentur omnia vitia.
Dicendum quod in caritate tenet ratio praedicta gratia materiae, sed in superbia non tenet.
5. Item, quanto magis inest vitium, et minus inest virtus. Tunc simul inest virtus et vitium alicui.
Dicendum quod vitium uno modo dicitur privatio virtutis, et sic idem est quod malitia. Alio modo dicitur vitium conversio ad commutabile bonum, et sic idem est quod macula. Tertio modo dicitur vitium idem quod pronitas ad peccatum ex fomite contracta, et ita vera est haec : quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium.
6. [In Iob patientia]. Gregorius, in Moralibus : Informamur devotione in Petro, obedientia in Abraham, et continentia in Ioseph, et mansuetudine in Moyse, constantia in Iosue, benignitate in Samuele, sapientia in Salomone, tolerantia in Paulo.
- Dicitur in littera quod maxime meremur secundum caritatem. Quaeratur : si caeterae virtutes comparantur ad fidem, quae est fundamentum, quare non similiter maxime meremur secundum fidem ?
Dicendum quod aliquando dicimus secundum fortitudinem magis mereri quam secundum iustitiam ; hoc autem est quoad usum virtutis, et non quoad habitum. Unde dicendum quod ad motum cuiuslibet virtutis exigitur motus caritatis, et non convertitur. Unde caritas est sicut motor communis, et quaelibet alia virtus sicut motor specialis ; sicut sol in natura est motor communis, et homo sive planta motor specialis. Sed licet fides sit fundamentum, non tamen est motor universalis, quoniam opus fidei non est fundamentum operis aliarum virtutum ; et ideo non maxime meremur secundum fidem.
- [Virtutes pares esse]. Super illud : Mensus est atrium, 40 Ezech., 47, Glossa Gregorii : Dum in hac vita sumus, omnes virtutes apud nos aequales invenimus. Quantum enim amamus, tantum de spe praesumimus ; et quantum credimus, tantum amamus. Caritas tamen maior fide et spe dicitur, quoniam illis cessantibus, haec perficietur.
- [Fortitudo prudentior]. Nulla virtus denominative dici debet de alia ; qualiter ergo fortitudo dicitur prudentior ?
- [Qui habet unam]. Super illud : Facies altare, 30 Ex., 1, Glossa : Perfectorum anima, foederatis ad invicem virtutibus ; et ita videtur quod foederantur virtutes ad invicem.
- [Non sic peccata]. Recedente una virtute, recedunt omnes ; sed recedentibus virtutibus, inerunt vitia ; quare videtur quod habito uno vitio, habentur et omnia.
Super illud : Pones arietes, 4 Ezech., 2, Glossa : Aliquando singula vitia hinc inde mentem feriunt.
Ad primum dicendum quod peccatum non tantum consistit in privatione, sed in positione alicuius : est enim conversio ad bonum commutabile ; et isto modo non sequitur quod habens unum peccatum, habet omnia.
Ad aliud dicendum quod 4 Ezech. loquitur de peccatis ut in conceptu sunt, et non in affectub. Unde dicitur ibidem : Quae in gyro a praedicatore ostenduntur, dum ostendit quam blande luxuria percutit.
12. Bernardus, Ad Eugenium papam : Est quidam concentus complexusque virtutum, secundum quem altera ex altera pendet. Nam prudentia in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit, quae mater est fortitudinis ; illis assignans quod satis est, istis quod nimis est demens, et sic ex alterutro tertiam format virtutem, scilicet temperantiam. Nonne etiam prudentia determinat illud, ut quod non vult sibi fieri, alii non faciat ; et quod sibi vult fieri, hoc alii faciat ? Prudentia ergo statum iustitiae metitur. Connexa ergo est etiam iustitia cum aliis ; nam, cum dicat Dominus: Omnia quaecumque vultis ut faciant, sic est ordinata mens, ut non velit aliquid superfluum, nec necessarium superstitiose velit, quod est temperantiae. E converso iustitiae temperantia modum imponit. Similiter et prudentiae ab ipsa modus imponitur, dicente Apostolo, 12 Rom., 8 : Non plus sapere quam oportet. Hae autem non sunt sine fortitudine : eius enim est cohibere nolle et velle suum quantum ad parum et ad nimis. Ergo modum tenere iustitia est et temperantia et fortitudo. Sed in hoc differunt, ut iustitiae res sit in affectu, fortitudinis in efficacia, eius vero passio atque usus apud temperantiam. Ab hac communione non excluditur prudentia, quae modum coopertum quadamvetustatis caligine reperit. Iustitia ergo appetit, prudentia invenit, fortitudo vindicat, temperantia possidet.
13. Habita caritate, utrum sufficiat sine aliis virtutibus. Augustinus, in sermone De caritate : Habe caritatem, et fac quidquid vis ; et ita, habita caritate, non necesse est alias habere.
Adhuc, valet quantulacumque caritas ad resistendum cuilibet tentationi, et valet ad omne meritum ; habens ergo caritatem noh indiget aliis virtutibus.
Dicendum quod necessariae sunt omnes virtutes et per omnes possumus mereri.
Sed duplex est posse, scilicet universale et particulare. Per solam autem caritatem possumus secundum posse universale ad omne meritum ; sed secundum posse particulare possumus ad meritum particulare per alias virtutes. Ut patet in sole, qui est potens in quolibet generabili et corruptibili ; et in planta vel homine, qui potens est in speciali generabili et corruptibili.
14. Utrum ex intensione unius virtutis intendantur omnes. Cum autem virtutis intensio sit ex intensione gratiae, et illa, intensa, facit omnes intendi virtutes, quoniam ipsa non secundum partem est.
Adhuc, caritas est vinculum aliarum virtutum ; sed intensa quacumque virtute, intenditur caritas ; [ergo] et intensa caritate, intenduntur omnes.
Alia est maioritas, scilicet quoad expeditionem operum ; sic non sequitur quod, si una intendatur, et omnes intenduntur.
15. In praecedenti distinctione proxima dicitur quod multi non pollent scientia, sed fide. Et ibi loquitur de scientia dono et fide dono ; et ita, habita una, non habentur omnes.
Dicendum quod hoc intelligendum est de usu scientiae doni, et non de dono ipso.
Contra, 21 Apoc., 16 : Latera civitatis : id est quatuor virtutes sunt aequales.
16. Cum malitia dicatur privatio, quaeratur utrum intendi possit. Quod non, videtur, quoniam nihil pravo pravius, nihil distorto distortius. Augustinus, in epistola Ad Hieronymum : Mihi videntur Stoici falli, qui proficientem hominem in sapientia nolunt habere omnino sapientiam, sed tunc solum cum perfectus est. Dicunt enim quod sicut nihil interest ad praefocandum hominem, utrum aquam stadiis multis habeat super se altam, aut uno palmo, sic est de eis qui in gurgite erroris sunt ad sapientiam. Et ita privatio intendi potest.
Dicendum quod ex parte eius a quo est privatio, non dicitur privatio secundum magis et minus, nisi secundum tropum dicatur, quoniam a maiori bono privatur. Unde sic peccatum originale, quod consistit in carentia, aeque est in omnibus. Malitia autem dicitur secundum magis respectu eius cuius est ; et ideo respectu eius circa quod est, id est circa hunc actum vel illum, unus dicitur peior alio.
17. Utrum privatio numeretur secundum ea quorum est privatio. Augustinus, Ad Hieronymum : Ubi vera est aliqua virtutum, et aliae sunt ; ubi autem aliae desunt, vera illa non est. Sunt tamen quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria. Sunt et quaedam contraria, ipsis tamen similia, ut prudentiae astutia, tenacitas parsimoniae, iustitiae vindicandi libido, audacia fortitudini, pertinacia constantiae. Laboriosum ergo est in vitiis ostendere qui habet unum habet omnia, immo, ut amplius dicam, impossibile est : propterea, quoniam uni virtuti opponuntur duo vitia, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur.
Dicendum quod secus est in vitiis quae opponuntur virtutibus moralibus et gratuitis ; quoniam in gratuitis, recedente omni virtute, aliquando inest vitium unum solum, quoniam quod privatur unum solum est, scilicet gratia. In moralibus autem fiunt virtutes per multiplicationem actuum, et in omnibus actibus non est una malitia respondens sicut in gratuitis. Ibi enim, ad veniente una gratia in anima, advenient virtutes in omnibus potentiis animae.
- [Magis contra caritatem]. Augustinus, Ad Hieronymum : Tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deum et proximum minor, et e converso ; et tanto plenior iniquitatis, quanto maior caritatis ; et tunc perfectissimus in caritate, cum nihil restat de infirmitate.
- [Octo virtutes]. Si numerentur beatitudines secundum praemia solum, tunc sunt septem, quoniam idem est praemium octavae et primae beatitudinis. Si autem numerentur secundum rationem merendi, tunc octo erunt beatitudines. Et quoniam primum praemium est abdicatio temporalium, ultimum persecutionem pati propter Christum, ut ergo ostendatur idem esse motivum in initio et in fine beatitudinis, scilicet regnum caelorum. Adhuc, cum circulatio sit in beatitudine patriae, ut idem ostendatur esse in beatitudine viae, ideo idem praemium redditur. Adhuc, in regno sunt duo, scilicet sufficientia et exaltatio ; unde primae beatitudini redditur sufficientia et octavae redditur exaltatio.
DISTINCTIO XXXVI (L)
20. Solet etiam quaeri Hic quaerit Magister duo : primo an virtutes sint connexae, ut qui habet unam habeat omnes ; deinde an una intensa ; necesse est omnes intendi.
21. Quaeritur autem si virtutes coniunctae sint in subiecto.
a. Ad quod sic : Augustinus, Ad Hieronymum : Non est divina sententia qua dicitur : qui habet unam virtutem, habet omnes ; sed hominibus visum est studiosis, otiosis, ingeniosis.
Contra, Hieronymus, Ad Augustinum : Haec est sententia Iacobi, qui dicit : Qui offendit in uno, in omni reus est.
Respondeo : auctoritas Augustini sic intelligitur : id est, non est hoc confirmatum per aliquam auctoritatem Veteris vel Novi. Exponitur autem auctoritas Iacobi tripliciter : scilicet qui offendit in uno, praecepto scilicet in quantum ad caritatem refertur ; vel in imo, id est in Deo, qui est omnium auctor ; vel in uno, id.est caritate, quae est mater omnium ; quia nisi habeat caritatem, nullum praeceptum meritorie observare potest ; quam peccando amisit, et sic reus est in aliis omittendo.
b. Sed cum dicat Augustinus : humana sententia est, ubi legitur hoc in morali philosophia ? Nusquam, ut videtur.
Respondeo : apud Ciceronem, qui fuit in hac opinione, quam habuit a Stoicis. Peripateticorum autem non fuit opinio.
- Item, 16 Is., 11 : Venter meus ad Moab etc., Glossa : Philosophorum est sententia, sibi haerere virtutes ; ergo qui habet unam, habet omnes ; ergo habet virginitatem, cum sit virtus, et perseverantiam.
Respondeo : virginitas non tantum dicit virtutem, sed statum virtutis. Qui autem unam habet virtutem, habet et illud quod virtus est in virginitate, scilicet mentis incorruptionem, unde Apostolus, II ad Cor. : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, licet non habeat corporis incorruptionem, quae dicit statum corporis.
Perseverantia autem quandoque dicit nomen virtutis, quandoque nomen dispositionis virtutis, quandoque dispositionem status. Dicit dispositionem status, ut quando est continuatio boni usque in finem, et sic fere idem dicit quod esse confirmatum. Dispositionem virtutis dicit, ut quando dicit continuationem boni in subiecto, et sic idem est cum ipsa virtute quae continuatur. Virtus autem est per se quando dicit habitum proponentis continuare se in bono, et sic annexa est aliis virtutibus.
23. Tanto minus inest vitium. Sed si inest minus, ergo inest ; ergo virtus et vitium simul sunt in eodem.
Respondeo : uno modo dicitur vitium privatio virtutis, et sic idem est quod malitia. Alio modo dicitur habitus convertendi se ad mutabile bonum, et sic idem sonat quod peccatum ut est macula. Tertio modo dicitur a vitiando, et sic idem est quod pronitas ad aliud peccatum ex fomite contracta, qua bonum naturale vitiatur. Secundum primum modum impossibilis est haec oratio : quanto minus inest etc. Similiter secundum modum Secundum, quia , sensus esset : quanto minus habet de peccati macula, tanto plus habet de gratia. Tertio modo vera est, quia quanto minus potest in eo pronitas, tanto plus in eo gratia invalescit.
24. Utrum pariter ; in Iob patientia. Gregorius, in Moralibus : Informamur devotione in Petro, obedientia in Abraham, continentia in Ioanne (!), mansuetudine in Moyse, constantia in Iosue, benignitate in Samuele, sapientia in Salomone, tolerantia in Paulo.
25. Nullam plenius haberi quam caritatem. Sed nota quod, facta collatione aliarum virtutum a caritate ad divinitatem, dicitur quis plus mereri secundum unam quam secundum aliam. Quaeritur quare hoc sit, et non secundum caritatem. Sed si hoc ideo est quia caritas primatum tenet, eadem ratione videtur quod maxime quandoque quis debet dici mereri secundum fidem, cum fides sic sit fundamentum aliarum.
Respondeo : meritum in virtutibus attenditur secundum usum ; unde et ista praeeminentia de usibus intelhgitur, quia ab habitu unius virtutis frequentius elicimus actum quam ab habitu alterius. Sed motus caritatis necessarius est ad motus cuiuslibet virtutis. Unde est in omnibus motor particularis, ut ipsa virtus ; et motor universalis, ut ipsa caritas. Operatur enim unaquaeque propter bonum dilectum ; in quantum dilectum, movet caritas ; in quantum hoc bonum vel illud, movet ipsa virtus. Sicut non solum planta plantam generat, sed et sol, et non potest movere particularis sine universali.
Fides autem est fundamentum in anima respectu habituum, et non est fundamentum secundum motum suum ; ut semper motus eius praeexigatur, nisi in quibusdam, ut in timendo poenam praeexigitur fides poenae ; ad motum spei etiam praeexigitur motus fidei.
26. Ut qui in una alteri par exstiterit. 40 Ezech., 47 : Et mensus est atrium in latitudine centum cubitorum, Gregorius in Glossa : Dum in hac vita vivimus, omnes virtutes apud nos aequales invenimus. Quantum enim amamus, tantum de spe praesumimus ; et quantum credimus, tantum amamus. Caritas tamen maior fide et spe dicitur.
27. In fortitudine aequales sunt. Bernardus, Ad Eugenium papam : Quidam concentus complexusque virtutum est, quia altera ex altera pendet. Nam prudentia in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit, quae mater est fortitudinis : illis assignans quod satis est, istis quod minus est demens ; et sic ex alterutro tertiam format virtutem, scilicet temperantiam. Nonne etiam prudentia determinat illud, utquod sibi non vult fieri, alii non faciat ; et quod vult sibi fieri, hoc etiam alii faciat ; Prudentia ergo statum metitur iustitiae. Connexa est etiam iustitia cum aliis ; nam cum dicat Dominus : Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, sic ordinata est mens, ut non velit aliquid superfluum, nec necessarium superstitiose velit : quod est temperantiae. E converso autem iustitiae temperantia modum importat. Similiter et prudentiae ab ipsa modus imponitur, dicente Apostolo, 12 Rom., 3 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Hae autem non sunt sine fortitudine : eius enim est cohibere velle et nolle quantum ad parum et minus. Ergo modum tenere est temperantiae, iustitiae et fortitudinis.
Sed in hoc differunt, ut iustitiae res sit in affectu, fortitudinis in efficacia, eius autem passio atque usus apud temperantiam. Ab hac communione non excluditur prudentia, quae modum coopertum quadam vetustatis caligine reperit. Iustitia ergo appetit sive vult, prudentia invenit, fortitudo defendit, temperantia possidet.
28. Non videtur quod caritas sola sufficiat. Augustinus, in sermone De caritate : Habe caritatem, et fac quidquid vis ; ergo illa sufficit.
Quantulacumque caritas quantaecumque tentationi resistere potest, unde Apostolus : Fidelis Deus, qui non permittet etc. ; ergo cum caritas omni tentationi resistere potest et valet ad omne meritum, illa sola sufficit.
Respondeo : necessariae sunt omnes. Sed duplex est posse ad merendum et duplex ad resistendum. Est posse particulare, ut planta potest in generationem plantae ; et est universale, secundum quod sol potest. Caritas potest universaliter, sed non distinguit proprium oppositum, immo solum oppositum commune.
Ad auctoritatem Augustini dicendum quod intelligitur : quia caritate habita, habentur aliae, sed non convertitur.
- Habito quod plures sunt virtutes, quaeritur am una intensa, intendantur omnes. Quod videtur : intensio virtutis non est nisi a gratia, quae est una ; ergo, ea intensa in anima, intenditur virtus in omnibus potentiis.
Item, intensa aliqua virtute, intenditur caritas, quae est forma ; qua intensa, intenduntur omnes aliae, eo quod est vinculum perfectionis.
Respondeo : dupliciter attenditur quantitas in virtute. Una est quoad efficaciam merendi, et sic verum est : una facta maiore, et omnes aliae maiorantur. Alia est quoad expeditionem operum, et sic aliquis est expeditior, ad operandum per unam virtutem quam per aliam.
Magister autem distinguit intensionem secundum habitum vel habilitatem et secundum usum. Sed nota quod intensio secundum habitum dupliciter est, quia dupliciter est habilitatio. Una est per infusionem gratiae, alia est ex parte operum ; vel secundum coniunctionem ad potentiam secundum se, vel dispositam, scilicet quando per doctrinam vel per aliquid aliud plus disposita est ad vitium quam ad ahud. Quoad habilitationem gratiae, una intensa, intenduntur omnes, sed [non] quoad alias habilitates. Et ideo morales, non loquentes secundum gratiam, dicunt quod una intensa, non intenduntur omnes.
Quod autem caritate intensa, aliae intendantur, patet 3 Col., 14 : Caritas est vinculum perfectionis, Glossa : Caetera perfectum faciunt, sed caritas sola ligat omnia perfecta.
Alia ratio est : caritas est amor et prima similitudo amoris divini. Cum autem datur nobis caritas, datur Spiritus Sanctus ; dando Spiritum Sanctum, dat se ipsum. Quid ergo aliud bonum est quod non convenit dari ? Et ita, dato bono quod est caritas, dantur omnia alia. Sed si eadem causa est esse caritatis et aliarum, et intensio consequitur esse, necesse est quod, caritate intensa, intendantur et aliae.
30. Patet virtutes non modo esse connexas sed pares. 21 Apoc., 16 : Latera civitatis sunt aequalia, Glossa : Fides, spes, caritas et opera bona ; et alia Glossa : Latera civitatis sunt prudentia, fortitudo, temperantia, iustitia.
Contra, proxima distinctione supra, cap. « Post praedicta », ibi dicitur : Multi non pollent scientia, qui pollent fide ; et loquitur de illis ut sunt dona.
Respondeo : non intelhgitur quantum ad intensionem formae gratuitae, sed quantum ad praerogativam expeditionis in opere.
- Item, 30 Ex., 1-2, super illud : Facies ditare cubitum unum habens, Glossa : Recte altare thymiamatis in longitudine et latitudine fit quadrangulum, quia perfectorum anima, foederatis ad invicem virtutibus, quantum dihgere fratrem, tantum ferre sufficit et e converso.
32. Fortitudo minus prudens. Nulla videtur coniunctio.
Respondeo : haec denominatio est sicut concausae denominantis suam concausam, non ut ei inhaerentis.
- Peccata paria. Uria virtute habita, habentur omnes ; ergo una privata, privantur omnes ; et ita privationes omnium simul insunt et omnia peccata.
Item, in 4 Ezech., 2 : Pones arietem in gyro, Glossa : Aliquando singula vitia hinc inde mentem feriunt.
Respondeo : adveniente privatione unius virtutis, et omnium virtutum adest privatio ; non tamen sequitur quod omnia peccata adsunt, quia peccatum non solum consistit in privatione, sed in conversione ad bonum temporale, quod [est] multipliciter.
Glossa autem non loquitur de peccatis ut sunt in affectu, sed in conceptu, quando ad memoriam alia peccata redeunt. Unde infra, Glossa : Quae in gyro a praedicatore praeponuntur, dum ostendit quam blande luxuria percutit, quam aspere invidia punit.
- Magis contra caritatem. Augustinus, Ad Hieronymum : Tanto in peccato commitendo maior, quanto in diligendo Deum et proximum minor, et e converso ; tanto plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis ; et tunc perfectissimi in caritate, cum nihil a restat de infirmitate.
Ideo recte dicitur : Qui offenderit etc. Quod Augustinus, in libro Ad Hieronymum, tripliciter exponit, ut dictum est supra.
35. Cum duo sint De hoc quod supra dictum est in textu : pravo pravius, quaeritur : Cum malitia sit privatio, an privatio intendi possit ; et si non, an malitia intendi possit ; deinde an privatio numeretur secundum ea quorum est privatio, ut [cum] dicatur : qui habet gratiam, habet omnes virtutes, utrum aequaliter dicatur : qui habet carentiam gratiae, habet omnes malitias. Item, cum virtus sit medium inter duas malitias, an cadens a virtute tali habet malitiam utrorumque extremorum, si talis, an quoddam commune ad haec.
I. Sed quod privatio non intenditur, videtur : huic privationi respondet carentia gloriae, quae secundum magis et minus non dicitur ; ergo nec ea cui respondet ut poena. Praeterea, ista privatio est a summo bono, quod ex parte sui simpliciter est ; ergo, cum privatio ex hac parte simplex est et nomen capiat ab eadem, ergo malitia cum sit privatio non intenditur.
Contra, dicit pravo pravius. Item, in epistola Ad Hieronymum : Mihi videntur Stoici falli, qui proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc solum cum est perfectus. Dicunt autem quod sicut nihil interest ad praefocandum hominem, utrum aquam stadiis multis habeat super se. altam, aut uno palmo, sic eis qui in gurgite erroris sunt ad sapientiam. Ergo videtur quod pravo pravius.
Respondeo : ex parte eius quod est, non est privatio magis et minus, nisi fortasse secundum tropum quo dicitur maiori bono privatur ; et sic peccatum originale, quod consistit in carentia, aeque inest omnibus. Malitia tamen dicitur secundum magis, quia non tantum dicit privationem ab aliquo, sed respectu cuius ; et ideo respectu eius circa quod est, id est hunc actum vel illum, unus peior alio est. Et sic intelligitur quod dicit Augustinus.
II. Ad aliam quaestionem, Augustinus, Ad Hieronymum : Ubi vere est aliqua virtutum, et aliae sunt ; ubi autem aliae desunt, vera illa non est. Sunt tamen quaedam vitia virtutibus aperta distinctione contraria. Sunt quaedam contraria ipsis, tamen similia, ut prudentiae astutia, tenacitas parsimoniae, iustitiae vindicandi libido, audacia fortitudini, pertinacia constantiae. Laboriosum ergo est ostendere in vitiis qui habet unum habet omnia, immo, ut amphus dicam, impossibile : propterea quia uni virtuti duo vitia opposita sunt, et quod aperte contrarium est, [et] quod specie simihtudinis obumbratur.
Respondeo : secus est in moralibus malitiis et in his malitiis quae opponuntur gratuitis. Quia in gratuitis, recedente omni virtute, quandoque inest solum unum vitium, quia quod privatur solum est unum, scilicet gratia, et secundum unum solum cadit, scilicet peccatum. In moralibus autem fiunt virtutes per multiplicationem actuum, et non est una malitia omnibus illis respondens sicut in gratuitis. Ibi enim adveniente una gratia in anima, adveniunt virtutes in omnibus potentiis.
III. Ad aliud dicendum : quando cadit a virtute per aliquod suorum extremorum, tunc alterum inest ei ; non quando per ahud peccatum cadit.
38. Octo virtutes. Id est beatitudines. Si numerentur secundum praemia, solum sunt septem, quia idem est praemium octavae et primae ; si autem secundum rationem merendi, octo. Et idem est praemium primae et octavae, quia primum est abdicatio temporalium, ultimum persecutionem pati propter Christum : ut ergo ostendatur idem esse motivum in initio beatitudinis et fine, scihcet regnum caelorum. Praeterea, cum circulatio sit in beatitudine patriae, ut idem ostendatur in beatitudine viae, idem praemium redditur. Praeterea, in regno duo sunt : sufficientia et exaltatio ; unde primae redditur ratione sufficientiae, octavae exaltatio, quia se humiliavit usque ad mortem.
ADDITIONES CODICIS E
37. Contra, 21 Apoc., 16 : Latera civitatis etc., Glossa dicit : Fides, spes, caritas et opera bona ; et alia Glossa : Latera civitatis, id est prudentia etc.
Contra, proxima distinctione praecedenti, ubi agitur de differentia sapientiae et scientiae : Multi non pollent scientia, qui pollent fide.
Respondeo : hoc non dicitur quantum ad intensionem formae, in quantum secundum eam est dignitas praemii aeterni ; sed quantum ad expeditionem actus. Causa autem exlo peditionis potest esse penes naturalia, aut penes habitum susceptum, aut penes usum, aut penes statum, sicut accidit in neophito aut noviter poenitente, qui ampliores habet tentationes.
b. Quaedam Glossa Exodi : Recte altare thymiamatis in longitudine et latitudine fit quadrangulum, quia perfectorum anima, foederatis ad invicem virtutibus, quantum diligere fratrem, tantum ferre sufficit, et quantum ferre, tantum dihgere.
Virtutes dicuntur pares essentia, habitu et effectu ; impares autem auctoritate, dignitate et usu. Auctoritate et dignitate, sicut caritas ; usu, sicut humilitas.
c. Quod virtus vel caritas minuitur. Super illud : Diminutae sunt veritates a filiis etc., Glossa : Cavete ne quae in vobis est virtus corrumpatur aut minuatur.
Item, contraria nata sunt fieri circa idem ; augmentum et diminutio sunt contraria ; ergo etc.
Item, quod sit causa meritoria suae diminutionis sicut sui augmenti, videtur : nam sicut custodia praeceptorum et mortalia peccata opponuntur, ita venialia et consiliorum adimpletio. Suaduntur enim consilia, dissuaduntur autem venialia. Sed unum est causa meritoria augmenti, ut dicitur ; ergo alterum diminutionis. Respondeo quod non, quia possunt simul esse consilia et venialia.
Item, habens perfectam caritatem potest aedificare lignum, foenum et stipulam ; ergo videtur quod possit cadere in imperfectam caritatem.
Item, peccatum veniale cum sit malum, adimit aliquid : aut bonum naturale, aut gratuitum. Sed si nihil de gratuito, nec de naturali, quia manente gratuito in omni sua dispositione, manebit naturale. Et ita minuit de gratuito.
Item, virtus est habitus ad expedite operandum ; sed ista expeditio tollitur ; ergo virtus minuitur.
Item, perfecta caritas foras mittit timorem ; pari ratione per veniale peccatum, si diceretur quod remittitur, tunc per tantum veniale tanta pars caritatis, per maius veniale maior pars, et ita maximum veniale tolleret caritatem aliquam.
Praeterea, pars caritatis est caritas ; quare veniale non permittet secum caritatem. I Thess. ultimo, 23 : Ut spiritus vester, Glossa : Ut gratia Spiritus Sancti non minuatur, vel fugetur. Ex. 21, 18 : Si rixati fuerint, Glossa Rabani : Si quis cum proximo contenderit etc., et sequitur : a fervore dilectionis langueat.
38. Super illud : Qui offenderit in uno etc. Id est in uno praecepto in quantum ad caritatem refertur, quae est finis praecepti, I Tim. 1, 5. Et ideo dicitur : Qui enim dixit : Non moechaberis, dixit : Non occides. Vel contra caritatem, quae est forma omnium virtutum ; vel contra Deum omnium auctorem. Et super has tres expositiones fundatur liber quartus (!) Augustini Ad Hieronymum.
