Distinctio VII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO VII (AE)
1. Secundum primam Positis illis opinionibus, consequenter in hac distinctione ostendit quid dicatur secundum illas opiniones. Unde secundum primam dicitur Deus factus homo et homo factus Deus.
2. [Praedestinatus]. Augustinus : Recte dicitur praedestinatus Filius Dei non secundum id quod est Verbum Utquid enim praedestinaretur quod iam esset ? Illud erat praedestinandum quod non ante erat, ut suo tempore fieret. Quisquis ergo Filium Dei praedestinatum negat, hunc Filium hominis negat.
3. [Non idem dicere naturam vel personam]. XXIII distinctione primi libri, cap. Quod autem persona, contrarium : Non est Deo aliud esse, aliud personam esse. Sed idem est Deo esse et naturam esse ; ergo idem est Deo personam esse et naturam esse.
Dicendum quod idem est esse, sed non est idem dicere.
4. In quantum homo. Praedestinatio convenit personae in quantum homo.
Quando non erat. Id est, non est accipere tempus vel aeternitatem, in quo non erat.
5. In secunda vero sententia etc. ; vel tribus substantiis. Quaeratur quare non similiter dicitur « in tribus naturis » sicut « in tribus substantiis », scilicet in divina natura, in spirituali et corpora.
Dicendum quod substantia est nomen naturae, sed natura est nomen compositum ex substantiis.
6. Augustinus, in Ecclesiasticis dogmatibus : Humana natura est unita divinae, ut substantiae diversitas sit in uno et naturae proprietas in unito maneat.
Nota quod aliqua res ita alii apponitur ut ex illis [non] fiat unum, nec altera ab altera denominatur, nec sumit ab illa proprietatem, ut scilicet lapis appositus lapidi. Apponitur etiam alteri ita quod ex iis non fit unum, tamen altera trahit proprietatem ab altera, ut si pomum apponatur manui.
Vel apponitur unum alteri ita quod non fiat unum ex illis, tamen denominatur ex illo, ut quando pallium applicatur homini. Hanc voluit assignare Nestorius in Christo in incarnatione.
Vel unum apponitur alteri [ita] quod absorbetur ab eo, ut gutta vini ab aqua. Hanc dixerunt quidam esse in incarnatione.
Vel apponitur alteri ita quod utrumque confunditur et ex iis tertium nascitur, ut quando aqua miscetur melli. Et hanc voluit assignare Eutyches.
Aliquando autem fit unum ex illis, utroque manente in sua natura, ut homo ex anima et corpore.
Aliquando alteri applicatur, et fit unum insertu.
Et aliquando non fit una natura, sed [uniuntur] in persona praeexsistenti alteri unitorum et manent naturae distinctae. Et sic in incarnatione.
7. Isti dicunt Christum Ioannes Damascenus : Christus una persona est geminae substantiae. Neque tamen Deus vel homo pars huius personae dici potest ; alioquin Filius Dei, antequam formam servi accepit, non erat totus, et crevit cum homo divinitati accessit : quod inconveniens est.
8. Sed iis videtur ; Aliud Dei Filius. Quaeratur quare non est aliud a Patre, cum sit a Patre ; et est aliud a matre, cum tamen sit a matre.
Dicendum quod est aliud a matre, quoniam est ab ea per decisionem.
9. Haec autem ; natura qua est homo. Est natura qua dicitur Deus et homo, ut divinitas et humanitas ; et est natura qua est Deus vel qua est homo.
Differt hypostasis et persona, quoniam hypostasis est susceptibile proprietatum distinctivarum, et persona est iam habens proprietates distinctas.
Differunt ista nomina « Christus » et « Iesus » penes duas naturas in Christo, quoniam « Iesus » dicit personam humanatam, et « Christus » dicit hominem unctum ; unde dicit hominem Filium Dei.
10. Quod etiam dictum est Unum est « ens indivisum», et sic Christus, secundum quod homo et secundum quod Deus, est unum et unum, non tamen duo. Alio autem modo dicitur unum ens indivisum et ab aliis divisum, et sic est principium numeri ; et sic bene sequitur : Christus est unum et unum, ergo duo, sed primum falsum est.
11. Est autem et aliud
a. Super 6 Levit., 20 : Decimam partem ephi, dicit Hesychius : Decima pars ephi est Christi humanitas ; sed ephi tres modios capiens significat Trinitatem. Fiat ergo hoc argumentum : signum est pars signi, ergo signatum est pars signati ; et ita, cum decima pars ephi significet humanitatem, et humanitas erit pars Trinitatis ; sed nonnisi Filii vel personae unius.
Adhuc, Ioannes Damascenus : Hypostasis est ex humana et divina natura ; ergo videtur quod humana natura sit pars hypostaseos.
b. Dicendum quod quinque modis dicitur pars. Primo modo illud in quo possibile est dividi secundum quantitatem. Vel dicitur pars quod numerat suum totum, vel in quod possibile est formam dividi absque quantitate ; et sic dicuntur formae partes generis. Dicitur etiam pars quod venit in compositionem totius, ut cuprumpars sphaerae cupreae ; et quae sunt in definitione, ut genus pars formae, id est speciei. Dicendum ergo quod proprie non dicendum est humanam naturam esse partem. Tamen, si ad aliquam intentionem partis reduci debet, hoc erit ad partem definitionis, quoniam dicimus Christum esse Deum et hominem.
12. Non erat totus. Filius dicitur totus quoniam in eo nihil est recipere extra quod debet esse intra ; sed non dicitur totus prout est compositio partium.
Ioannes Damascenus : Totus fuit in sepulcro, sed non totum ; et ita aliqua pars fuit extra.
13. Item, divina natura univit sibi humanam naturam ; sed divina essentia, cum creat, dicitur ipsa creatio : quaeratur utrum cum unit dicitur ipsa unio.
Dicendum quod non, quoniam unio est res creata, sed creatio vel praedestinatio non ; ideo dicitur creatio, et non unio.
14. Secundum istos, dicitur Christus secundum quod homo. Per gratiam collatum est « ut ens homo sit Filius Dei». Sed haec gratia, aut est gratia gratis data, aut est gratia gratum faciens. Si sit gratia gratum faciens, tunc est virtus, et ita gratia unionis est virtus. Sed omnis virtus determinatur ad aliquem actum meritorium ; ergo iste per gratiam illam meruit uniri vel fieri Filius Dei.
Dicendum quod haec gratia est gratum faciens, sed tamen non est virtus ; quoniam virtus dicit gratiam ut ad aliquem actum determinatur, et haec gratia ita plena erat, quod ad omne bonum se habebat.
15. Et licet dicatur homo Deus Super illud : Elchana cognovit, I Reg. 1, 20, Beda : Quis est iste, nisi s dominicus homo ? Augustinus, 83 Quaestionum ; Monendum est ut aeterna bona expectentur ; quod maxime fit in dominico homine.
Dicendum quod Augustinus retractavit illud verbum « dominicus », quoniam est nomen possessivum ; unde designat quod humana natura sit possessio Domini, quod non est verum.
DISTINCTIO VII (L)
16. Secundum primam ; et infra : praedestinatus Filius. Ad Rom. 1, 4, Glossa : Recte dicitur Filius praedestinatus non secundum id quod est Verbum Dei. Utquid enim praedestinaretur quod iam esset, qui erat sine initio et termino sempiternus ? Aliud erat praedestinandum, quod nondum erat, ut suo tempore fieret, quemadmodum ante tempora est praedestinatum. Quisquis ergo Filium Dei praedestinatum negat, hunc Filium filium hominis negat.
17. Quaedam igitur substantia Deus. Substantia dicitur natura vel essentia vel hypostasis ; et hic sumitur pro hypostasi.
In secunda sententia ; Deus coepit esse. Athanasius, in libro De assumptione : Deus hominem, non homo Deum assumpsit. [Nam etsi assumpsit] de Maria Virgine, non quod semper fuit ante assumptionem amisit ; sed neque divinitas eius in homine augmentum aut detrimentum aliquod sustinuit.
Persona subsistens in duabus naturis. Si subsistens est, ergo persona ; ergo coepit esse persona. Solvitur per fallaciam accidentis.
18. Potest praedicari persona simplex vel Contra, dicit Augustinus : Non est Deo aliud esse, et aliud esse personam ; sed aliud est dicere « Deum» et dicere « personam».
Respondeo : Ioannes solum dicit aliud esse in dicendo, et non in essendo.
19. Determinant auctoritates ; et infra : Compositionis huius etc. In libro De hebdomadibus dicit Gilebertus Porretanus super hanc regulam : Humana natura est unita divinae, ut substantiae diversitas sit in uno et naturae proprietas sit in unito. Aliqua res ita alii apponitur ut ex his duabus non fiat unum, nec altera ab altera denominetur vel sumat proprietatem ab illa, ut si lapis lapidi apponitur. Aliquando res alteri apponitur, non ut fiat unum, sed altera trahit proprietatem ab altera, ut cum pomum apponitur manui. Aliquando apponitur res rei ut non fiat unum, sed denominatur ab ea, ut quando pallium applicatur homini. Hanc voluit Nestorius assignare in Christi incarnatione. Aliquando apponitur imum uni [ita] quod absorbetur ab eo, ut gutta vini ab aqua. Hanc compositionem dixerunt quidam haeretici esse in incarnatione. Aliquando alterum alteri apponitur [ita] quod utrumque confunditur et ex iis nascitur tertium, ut quando aqua miscetur melli. Hanc confusionem voluit Eutyches assignare. Aliquando fit imum ex illis, utroque illo manente in sua natura, ut homo ex anima et corpore. Aliquando apponitur unum alteri et fit unum insertu. Aliquando unitur unum, tamen non ita quod sit una natura, sed uniuntur in persona praeexsistenti alteri illorum unitorum, et nihilominus manent naturae distinctae. Per hunc modum est unio in Christo.
20. Haec autem Ad intelligentiam eorum quae hic dicuntur, Damascenus, libro IV : Eorum quae sunt unitione modi sunt tres. Quando ex meliori sermonem facimus, deificationem carnis et beatificationem et quae talia sunt dicimus, quae advenerunt carni divitias ostendentes. Quae autem a minori, incarnationem Verbi Dei, humanationem, exinanitionem etc. aimus. Haec enim [et] quae talia sunt ex complexione quae ad humanitatem dicuntur. Quando autem ex ambobus sermonem facimus, unitionem, communicationem, configurationem, coniunctionem et talia inquimus. Propter hunc autem modi praedicti dicuntur. Propter unitionem enim quae [est] secundum hypostasim, et caro dicitur deificata, et Deus fieri, et facta esse homotheos Verbi, id est simul Deus ; et Verbum incarnatum fieri, et homo et creatura dici, et ultimus vocari. Non ut duabus naturis transmutatis [in] unam com positam : impossibile est enim in una natura simul contraria fieri ; sed ut duabus naturis secundum hypostasim unitis et circumincessionem inconfusibilem ad invicem habentibus. Circumincessio enim non ex carne, sed divinitate facta est. Impossibile est enim carni ex se divinitatem circumincedere ; sed divina natura, per carnem circumincedens, dedit carni ineffabilem circumincessionem, quam unionem dicimus. Est autem unio convenientia naturarum in persona et communicatio proprietatum ad invicem.
21. Aperte ; et infra : Non aliud esse Filium Dei. Contra, Isidorus, in libro De Trinitate : Mediator Dei et hominum, homo [Iesus] Christus, aliud est ex Patre, aliud ex Virgine ; non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine.
Solutio : aliud, id est alterius naturae.
22. Est autem aliud ; et infra : Nec tamen Deus vel homo pars personae i]. Contra : Levit. 6, 20, super hunc locum : Decimam partem ephi, Glossa : Id est Christi humanitatem. Ephi quidem, tres modios capiens, significat Trinitatem. Sed humanitas non est pars Trinitatis ; ergo erit pars personae.
Item, sicut se habet signum ad signum, ita signatum ad signatum ; sed decima ephi est pars ephi ; ergo humanitas pars Trinitatis.
Respondeo : notatur signatio propter numerum determinatum. Ephi significat Trinitatem propter ternarium, decima pars carnem Christi. Decima enim duo dicit : similam subtilem, per quod significatur caro quae purgata erat ab omni fomite ; denarius significat animam informatam lege Decalogi. Unde non sequitur, cum denarius non sit pars ternarii et cum referatur ad animam.
23. Item, hypostasis est ex divina et humana natura, ut dicit Augustinus in multis locis ; ergo ut pars.
Item, sicut anima et corpus ad hominem, et utraeque naturae ad Christum : ergo ut pars.
Item, ut habetur in Metaphysica, quinque modis dicitur pars : In quod possibile est dividi secundum quantitatem ; vel pars quae numerat, scilicet discreti aliquota.
Item, in quod possibile dividi formam absque quantitate, et sic dicuntur formae partes generis ; et ex quibus est compositum, ut cuprum pars sphaerae cupreae ; et quae sunt in definitione, et sic genus pars formae.
Nullo istorum modorum videtur hic pars sumi ; nec hoc ultimo modo, ut sumatur hic persona in quantum est hominis genus.
24. Non erat totus.
a. Immo ; sed « totum» dicitur respectu partis ; ergo humanitas est pars personae.
Respondeo : imo modo dicitur « totum » cui nihil est extra, ut perfectum ; et sic sumitur hic. Aliter dicitur compositio partium, et sic non sumitur hic.
b. Item, quaeritur utrum Christus possit dici « totum », sicut dicitur « totus ». Ioannes Damascenus : Totus fuit in sepulcro, totus in inferno, sed non totum. Constat ergo quod « totum » non dicitur ratione personae, sed naturarum ; ergo potest dici totum propter naturas.
Respondeo : « totum » sumitur materialiter, id est partes unitae, et sic dicitur Christus « totum » ; vel formaliter, compositio partium, et sic non.
25. Ad evidentiam trium praedictarum opinionum, nota. Ut dictum est, triplex est esse ; ita quasi tria principia inveniuntur in Christo : suppositum vel subiectum, substantia prima et persona. Moraliter, persona primum est in sustinendo ; naturaliter, subiectum, id est anima et corpus ; deitas namque non est in ratione subiecti ; secundum vero rationem, substantia prima sive iste homo : est namque medium per communicantiam inter praedicta duo.
Sumpta est ergo prima opinio secundum subiectum, nam ratione huius multae auctoritates sunt, ut « aliud Deus, aliud homo ». Haec enim conceditur cum istis determinationibus : « in quantum Deus vel homo », non tamen simpliciter, quia naturae sunt unitae. Et quoad hoc prima opinio falsitatem continet.
Secunda opinio sumitur secundum primum in sustinendo, quod communicat cum utroque, quod est « unum » et « unus », plures tamen habens naturas in unitate personae.
26. Item, ut dicit Ioannes in dicta auctoritate modorum praedicandi, divina natura unita est humanae et e converso ; ergo miio inest divinae naturae.
Quidquid est, vel est creatura vel Creator. Si creatura hic significatur, ergo vel substantia vel accidens. Non accidens, quia, ut dicit Boethius, nullum accidens cadit in Deum, in libro de De Trinitate ; ergo substantia. Quod omnes concedunt, dicendo quod hic praedicatur divina essentia ut connotatur effectus. Ille ergo effectus in aliquo erit. Non in humana natura, quia notantur ibi quasi duo cohabitus vel correlationes, quae ambae humanae naturae inesse non possunt, cum sint oppositae.
Respondeo : divina natura unitur humanae per suam hypostasim, quae ipsa est, et praedicatur ibi ut participatione « divina natura est unita ». Econtra praedicatur humana natura, et de ea unio ut accidens ; non accidens quod praedicatur de natura humana : sic enim indignius esset ; sed ut ad quod advenit ut complens eam. Concedimus igitur quod divina natura est unio ut auctor unionis ; unio vero passio de nulla natura dicitur.
27. Secundum istos ; et infra : collatum est ei per gratiam. Vel gratis datam, vel gratum facientem. Si ultimo modo, ergo est virtus.
Contra : virtus est elicitiva actus meritorii ; ergo illa gratia non erat unionis.
Item, natura humana [et] divina uniuntur immediate ; ergo non per virtutem mediam.
Concedendum quod est gratia gratum faciens, et erat in anima Christi unita divinae naturae prout caput erat principium gratiae respectu membrorum. Sed non sequitur : ergo virtus ; fecit namque gratia illa animam Christi gratam ad quantumcumque (!) actum.
Ad aliud dicendum : medium dicitur dispositio vel natura ; immediata erat naturarum unitio, quia non erat natura, immo dispositio.
28. Et licet dicatur. Quaeritur hic an Filius hominis dicatur homo dominicus. I Reg. 1 cap., 20 : Elchana cognovit ; Glossa : Quis est ille, nisi dominicus homo ?
Item, Augustinus, 83 Quaestionum : Monendum est ut aeterna bona exspectentur ; quod maxime fit in homine dominico. Ad quid igitur hoc retractat Augustinus ?
Respondeo : quia « dominicum » nomen videtur esse possessivum, et est ne humana natura videatur esse possessio : plus enim est esse Deum quam possideri.
29. Non hominem deificatum. Sed in fine superioris capituli contrarium dicit Damascenus, in praedictis de modo praedicandi.
Respondeo : illa non conceditur, quia homo notatur ut subiectum et prius fuisse [supponitur] ; e contrario tamen conceditur.
ADDITIONES CODICIS E
30. Athanasius, De assumptione : Deus hominem, non homo Deum assumpsit. Nam si assumpsit de Maria Virgine, non quod semper fuit ante assumptionem amisit ; sed neque divinitas eius in homine augmentum aut detrimentum aliquod sustinuit.
31. Super illud : Quia subsistens in duabus naturis. Contra : subsistens in duabus naturis ab aeterno fuit Deus, quia haec dictio « subsistens » supponit pro persona. Similiter haec est falsa : « homo factus est Deus », quia nullus homo factus est Deus, nec homo simpliciter factus est Deus, quia tunc aut de nullo diceretur, aut de omni.
Respondet Praepositinus in talibus : Factum est quod homo est Deus.
Ad aliud dicendum quod aliud est dicere de eo quod est « subsistens in duabus naturis » quod est ab aeterno Deus ; et aliud de subsistenti in duabus naturis in quantum duabus. Et hoc dupliciter : uno modo ut is sit sensus : aeternaliter verum fuit quod subsistens in duabus esset Deus, et sic falsa ; vel sic : ut qui subsistit nunc in duabus naturis, sit ab aeterno Deus.
32. Determinat autem , super illud : Et sicut unum eumdemque dicunt. Contra : quorum definitiones sunt diversae, ipsa sunt diversa ; sed Dei et hominis sunt definitiones diversae ; ergo ipsa sunt diversa.
Respondeo : est unum secundum hypostasim, et est unum secundum naturam. Primo modo supponitur illud ; secundo modo sumuntur auctoritates.
33. Cap. Haec autem in hunc modum determinant. Hieronymus, De assumptione : Emmanuel dum unus est [et] in eo uterque, id est Deus et homo, quae sunt utriusque naturae veraciter gessit, secundum aliud et aliud operans : secundum quod Deus, quae divina sunt ; secundum quod homo, quae humana sunt.
Ioannes, cap.3 libri III : Si unius naturae compositione ens Christus, homousios, id est consubstantialis est Patri, erit ergo Pater compositus et carni homousios, id est consubstantialis : quod est inconveniens et omni blasphemia plenum. Qualiter autem una natura substantialium differentiarum contrariarum susceptiva fieret ; Impossibile enim est unam naturam esse creabilem et increabilem, mortalem et immortalem, circumscriptibilem et incircumscriptibilem. Si autem unius naturae dicentes Christum etc.
Isidorus, in libro De Trinitate : Mediator Dei et hominum, homo Iesus Christus, quamvis aliud sit ex Patre, aliud ex matre, non tamen alius ex Patre, alius ex matre ; sed ipse aeternus ex Patre, temporalis ex Virgine matre. Infra : Nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus.
34. Item, Ioannes Damascenus dicit quod totus fuit in sepulcro, non totum ; ergo videtur crementum fieri divinae naturae adveniente humana. Est enim nunc dicere « totum », quod non prius. Et secundum hoc erunt ibi partes, cum totum dicatur partium totum. Praeterea, si dicitur « totus», respectu quorum dicitur totus?
Respondeo : « totum » accipi potest pro natura aliqua constante ex duobus, et sic non dicitur totum in Christo.
Vel potest accipi pro naturis unitis, non in naturam, sed in personam ; secundum hoc dicit Damascenus quod non totum fuit in sepulcro, sed secundum corpus in sepulcro, secundum animam in inferno. Et secundum hoc patet quod, licet dicatur totum, non erunt partes. Non enim in naturam erat unio, sed in personam. Pars autem in divinis removetur, quia partis est esse diminutum et imperfectum, quod Deo non congruit.
