Distinctio XV — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XV

DISTINCTIO XV (AE)

 

1. Illud quoque praetermittendum non est ; [Omnis sensus animae est]. Si Christus timorem et dolorem recepit secundum aliquam vim animae, constat quod nonnisi secundum vim sensibilem.

[Quaedam non per corpus, ut timor]. Sed contra : timor et huiusmodi sunt passiones coniuncti.

Dicendum quod timor non fit in anima per corpus, sed aliquid fit in ipso corpore ex timore, ut pallor et huiusmodi. Unde Ioannes Damascenus : Timor est passio secundum systolem ; quoniam cor hominis movetur secundum systolem et secundum diastolem, id est movetur contrahendo et dilatando. Unde Ioannes Damascenus : Exspectatio boni concupiscentiam constituit, et praesens bonum laetitiam ; exspectatum autem malum timorem parit, et praesens tristitiam facit. Est unus timor in quo non compatitur corpus, et ahus in quo compatitur corpus ; ut timens Deum timore filiali vel timore obedientiae, non patitur secundum corpus ; sed quando timet gladium vel aliquid terribile extrinsecum, tunc compatitur corpus.

 

2. [Omnia infirmitatis nostrae praeter peccatum]. Ioannes Damascenus : Omnes naturales et indetractabiles hominis passiones assumpsit. Totum enim hominem assumpsit et ea quae sunt hominis, praeter peccatum. Hoc enim non naturale, neque a Conditore in nobis est disseminatum, sed ex diaboli superseminatione cum nostri liberi arbitrii electione. [Naturales enim et indetractabiles passiones sunt, quae non in nobis], quaecumque ex ea quae est transgressionis condemnatione in humanam devenere naturam.

 

  1. Augustinus, Ad Nebridium: Ira est turbulentus animi appetitus auferendi ea quae facilitatem actionis impediunt ; et ita in Christo non fuit ira.

Ioannes Damascenus : Ira est fervor eius qui circa cor est sanguinis ex vaporatione fellis ; et ita in Christo non erat ira, quoniam in eo erant humores secundum verissimam dispositionem.

Ioannes Damascenus : Ira est desiderium repunientis ; et ita cum Christus nihil fecit causa vindictae, in eo non fuit ira.

Super illud Psalmi : Tunc loquetur in ira sua : Ira Dei non est perturbatio mentis, quae ab eo penitus est relegata, sed vis qua iuste vindicat.

 

4. Christus in continua iucunditate fuit fruendo Patre Deo. Qualiter ergo tristis fieri potuit ? Augustinus : Dolor est sensus propriae corruptionis. Sed propriam corruptionem.sensit Christus ; ergo dolorem habuit.

Nemo propriam carnem odio habuit ; ergo Christus voluit removere nocivum a propria carne. Sed talis voluntas fuit dolor ; ergo Christus doluit.

Compassio fuit cum fratribus ; non secundum sensualitatem : ergo secundum rationem ; et ita in Christo erat tristitia rationalis.

Dicendum quod Christus non habuit tristitiam secundum superiorem partem rationis, quoniam secundum illam continue contemplabatur Deum Patrem ; sed habuit tristitiam secundum partem rationis inferiorem.

 

5. [Ad quam miseriam pertinet]. Nota quod est infirmitas movens illecebras, ut voluptatem. Est etiam infirmitas movens angustias culpabiles. Est etiam infirmitas movens angustias poenales et non culpabiles ; et talis dividitur in passionem et propassionem. Prima autem non erat in Christo ; secunda autem erat in Christo. Unde propassio in Christo erat, quoniam illa surgit in nobis nolentibus. Passio autem est illa inclinatio, quae est inordinatio, ad consensum. Ioannes Damascenus : Passio est motus irrationalis animae secundum suspicionem boni vel mali. Augustinus : Passio est affectio animi deliberati, si sit locus perficiendi. Propassio est subitus motus sine deliberatione boni vel mali operis.

 

  1. Nulla virtus defuit Christo ; sed ira per zelum virtus est, ut patet 5 Iob, 2 ; ergo non defuit ei. Gregorius, in Moralibus : Ira per vitium mentes excaecat, sed ira per zelum turbat. Et unde mens perturbatur, inde proficit ut ad videndum verius clarescat ; sicut infirmanti oculo, cum collyrium immittitur, lux penitus negatur, sed post plenius restituitur.

Dicendum quod ira per zelum, vel est ut actus, et sic erat in Christo ; vel ut passio, et sic non erat in Christo, quoniam ira passio est cum perturbatione.

Seneca probat quod in sapientem non cadit ira, quoniam virtus libera est et inviolabilis, immota et inconcussa. Ergo in sapientem non cadit iniuria, quae est cum diminutione alicuius boni quod habetur. Sapiens autem nihil perdere potest : omnia enim in se reposuit. Sed in quem non cadit iniuria, [ipse] caret ira, quoniam ira est cum reputatione iniuriae.

 

  1. Sed quia nonnulli etc. Tristis est anima. Contrarium, 42 Is., 4 : Non erit tristis neque turbulentus.

Super illud : Tristis est anima, 14 Marc., 34 : Semota delectatione aeternae divinitatis, taedio humanae infirmitatis afficitur ; et ita videtur quod Christus non fuit comprehensor in via.

Dicendum quod « semota » dicitur, quoniam non cohibuit tristitiam.

 

8. Dicitur in littera quod pati poterat secundum substantiam assumptam. Dionysius dicit contrarium : Qui enim sunt veritatis amatores, a passione recedunt materialium ; et ita Christus non habuit passiones.

Non enim dolor. Dolor est solutio continuitatis.

 

  1. [Christum nee vere timuisse]. Est timor naturalis, quo anima non vult separari a corpore. Est etiam timor reverentiae quae est secundum rationem, et talis remanebit in patria ; unde dicitur : Requiescet super eum spiritus timoris Domini. Est etiam timor initialis ut quando quis timet ne possit satisfacere pro peccatis Deo. Est etiam timor servilis, quem habet exsistens in peccato et timet poenam aeternam. Est etiam timor mundanus, prout quis timet amissionem temporalium. Est etiam humanus, quando quis timet vulnus vel laesionem aliquam. Est etiam timor sensualis, sed hic duplex : primus enim qui est communis nobis et brutis, secundus qui est hominis solum. Et talis duplex : nam aut est ut fuit ille quem habuit ante peccatum, aut est ut est corruptae naturae per peccatum. Primo modo dicitur timor irrationalis impetus ex terribili apprehenso ; secundo modo est timor propassio. Unde Hieronymus, super 5 Matth., 22 : Subitus motus cui non consentitur, propassio est ; accedente autem consensu, passio est, et tunc mors in domo.

 

10. Ne autem in sacris litteris Christus non habuit timorem, quoniam non habuit causam timoris, id est peccatum ; et quoniam non ex necessitate, ut nos, sed ipse quia voluit, timuit ; et quoniam non timorem habuit passionem, sed propassionem ; et quoniam non eo fine quo nos. Et sic patet qualiter per omnes causas timoris removetur timor ab ipso.

 

11. [Propassionem et passionem]. Remigius : Passio est motus sensibilis virtutis appetitivae, aut phantasiae sensibilis, in apparitione boni vel mali. Idem : Motus, secundum quod sunt ab habitibus passibilis animae, actus sunt ; secundum autem quod immoderate et praeter naturam, passiones sunt.

 

12. [Aliquando vere timuisse, aliquando non vere]. Hieronymus : Contristatur, non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter scandalum Apostolorum et eversionem Ierusalem.

Super 6 Tob., 3 : Christus, imminente mortis periculo, incepit pavere : non diabolum, sed mortem, naturali carnis fragilitate perhorrescens.
Ioannes Damascenus : Timoris nomen duplicem habet intelligentiam. Est enim timor naturalis, nolente anima dividi a corpore, propter eam quae a principio a Conditore imposita est ei naturalem compassionem ; et sic est timor virtus secundum systolem, id est contractionem, essentiae desiderativa. Est etiam timor praeter naturam irrationalis systole, id est contractio. Et ita videtur quod timore naturali timuit mortem, sed non irrationali.

 

  1. Quidquid ergo. Dionysius : Non aliquando ita insaniam, quod putem vos aliquid pati, sed et Corporis passiones, sed solum iudicare ipsas sentire credo.
    Dicendum quod secundum rationem verum est.

 

14. Verumtamen magis Seneca : Invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur. Laedi autem nonnisi infirmior potest. Non est autem fortior nequitia virtute ; non ergo laedi potest : quare nec pati.

Seneca : Caret perturbatione vir erectus ; sapiens est huiusmodi ; ergo non habet perturbationem. Passio autem omnis cum perturbatione est ; ergo in sapientem non cadit passio.

 

15. [Calcare undas]. Dionysius, Ad Gaium monachum : Super hominem operatur quae sunt hominis. Et declarat hoc Virgo supernaturaliter parturiens, et aqua instabilis materialium pedum sustinens gravitatem, et non imaginativa, sed supematurali virtute ad insolubile constituta.
Super illud : Iube me venire, 14 , 28 : Fiant aquae solidae et corpus leve contra naturam.

 

16. Augustinus, 83 Quaestionum : Signum perfectionis nullus timor est. Ergo, cum in Christo fuit summa perfectio, nullus timor in eo fuit.

Ioannes Damascenus : Christo patiente, quod passibile est passum est, et non compassum est quod est impassibile. Nam anima, passibilis exsistens, corpore inciso, ipsa non incisa, condolet et compatitur corpori ; deitas autem, impassibilis ens, non compatitur cum corpore. Sicut sole superlucente in ligno, si securis incidit lignum, incisibilis et impassibilis remanet sol.

 

17. [Vitiosae infirmitatis nostrae]. Super Psalmum In te, Domine, speravi : In se ostendit esse quod non habet ex natura suae conditionis, sed misericorditer assumpsit de corruptione nostrae infirmitatis, cum dicit se tristari.

 

18. Utrum timor servilis sit in Christo, nulla est dubitatio. Sed, cum in eo fuerit timor reverentiae, quaeratur utrum maior fuit effectus timoris reverentiae in Christo quam in nobis. Quod non, videtur, quoniam timor est resilitio a Dei maiestate in suam parvitatem ; sed maior est nostra parvitas quam sua ; ergo maior effectus timoris reverentiae in nobis quam in ipso.

 

19. [Non habens naturam]. Augustinus : Habuit originem generis, sed non originem criminis.

 

20. Tristitiam tamen Hilarius, in libro De synodis : Cum haec passionum genera infirmitatem carnis afficiant, Deus, cum Verbum caro factum est, non potuit a se demutabilis esse patiendo. Verbum enim, quoniam caro factum est, licet passioni se subdiderit, non tamen demutatum est passibilitate patiendi. Nam pati potuit, passibile esse non potuit ; quoniam passibilitas naturae infirmae significatio est, passio autem est eorum quae sunt illata perpessio.

 

  1. Non propter mortem. Super illud : Preces, 5 Hebr., 7 : Oravit pro nobis et totum fecit pro nobis, et non pro se, quoniam non timore mortis, sed causa nostrae salutis oravit.

Ioannes Damascenus, contrarium : Ut homo exsistens, eam quae humanitatis est demonstravit voluntatem : haec enim naturaliter renuit mortem.

 

DISTINCTIO XV (L)

  1. 22. Illud quoque ; et infra : tristitiam, dolorem. Si quaeritur secundum quam vim istae passiones, id est passibiles qualitates, erant in Christo, intelligendum est secundum sensualitatem.

Quaedam non per corpus, ut timor. Contra : ista passio coniuncti est ; ergo per corpus inest animae.

Respondeo : dicuntur tales sine corpore inesse, quia corpus non est medium. Fames enim et esuries et huiusmodi defectus ex parte corporis insunt, et non timor. Unde dicit Damascenus : Timor est passio secundum systolem. Cor enim humanum quandoque movetur secundum systolem, quandoque secundum diastolem, id est quandoque dilatando, quandoque comprimendo. Damascenus : Exspectatum bonum concupiscentiam constituit, praesens laetitiam ; exspectatum malum timorem, praesens tristitiam. Est autem quidam timor in quo compatitur corpus, et alius in quo non compatitur. Non compatitur in timore filiali, quia iste erit in patria ; compatitur autem in timore poenae materialis.

 

23. Consumpsit nostram duplam culpae et poenae. Contra : passio Christi erat sufficiens pretium redemptionis nostrae ; ergo, ea posita, ponitur effectus ; ergo Christo passo, deleta fuit in nobis et culpa et poena.

Respondeo : quandoque causa simul est cum suo effectu, quandoque effectus sequitur. Passio Christi cum Baptismo delevit culpam, remittendo scilicet originale cum poena prima respondente ei secundum quid ; sed poenae particulares et secundae manent usque ad statum gloriae, et quoad hoc causa non est coniuncta cum effectu. Unde potest poni triplex gradus : in passione causa non erat coniuncta cum effectu ; in Baptismo coniuncta quoad communia ; in gloria sequitur effectus utriusque.

 

24. Item, quaeritur utrum ignorantia geometriae defectus fuit. Respondeo : sic, quia Adam omnem scientiam habuit, et theorice et practice, quibus indiguit in impositione nominum animalium ; et ideo uterque poena et defectus fuit in nobis ex peccato.

 

25. Sed forte aliquis ; et infra : nee culpandus esset Deus. Hoc intelligitur de ignorantia secundum quod est ignorantia nescientia, non poena.

a. Et infra : Omnes defectus nostros suscepit. Unde Ioannes Damascenus : Omnes naturales et indetractabiles hominis passiones assumpsit. Totum enim hominem assumpsit et ea quae hominis, praeter peccatum. Hoc enim non naturale, neque a Conditore in nobis est disseminatum, sed ex diaboli superseminatione, cum nostri liberi arbitrii electione. [Naturales enim et indetractabiles passiones sunt, quae non in nobis], quaecumque ex ea quae nostrae est transgressionis condemnatione in humanam devenere naturam.

b. Sequitur textus : Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis, vel ad impletionem operis ad quod venerat, vel ad spem nostram erigendam. Prima causa refertur ad naturam susceptam, secunda ad medicamentum vulneris, tertia ad spem meriti. Plures non possunt esse gradus : vel ratione naturae sumptae, vel liberando a malo, vel erigendo ad bonum.

 

26. Sed quia nonnulli ; Tristis est anima. Contra, 42 , 4 : Non erit tristis neque turbulentus. Et distinguitur super hoc de tristitia quae est passio, et haec non erat in eo ; vel propassio, et haec in ed erat.

 

27. Doloribus repleta fuit anima eius. Dolor est solutio continuitatis, secundum Philosophum ; hoc modo fuit in eo. Sive dolor est distantia naturalium partium, et hoc modo fuit etiam in eo.

 

28. Item, quaeritur an susceperit iram.

a. Et videtur quod non : Augustinus, Ad Nebridium, ita definit : Ira est turbulentus animae [appetitus] auferendi ea quae facultatem (!) actionis impediunt. Sed Christus non fuit turbulentus ; ergo non habuit iram.

Damascenus sic definit : Ira est fervor eius qui circa cor est sanguinis ex evaporatione fellis. Ergo in Christo non fuit, quia omnes humores erant in Christo per aequalitatem, nec cholera super sanguinem dominabatur ; quia quando sic est, accenditur sanguis a cholera et fit ira.

Item, aliter definit idem : Ira est desiderium repunientis ; nihil fecit Christus amore vindictae, immo iustitiae ; ergo haec ira non fuit in eo.

Psalmus : Tunc loquetur ad eos in ira sua, Glossa : Ira Dei non est perturbatio mentis, quae ab eo penitus est relegata, sed aequitas qua iuste iudicat ; ergo non fuit in eo ira.

b. Contra : nulla virtus defuit Christo ; ira per zelum est virtus ; ergo non defuit ei. Probatio mediae : 5 Iob, 2, super hunc locum : Stultum interficit iracundia dicit Gregorius in Moralibus : Ira per vitium oculum excaecat, sed ira per zelum turbat. Et unde mens turbatur, proficit inde [ut] ad videndum venus clarescat. Sicut infirmanti oculo, cum collyrium immittitur, lux plenius negatur, sed post plenius restituitur. Ergo, cum Christus non indiguit collyrio, nec ira per zelum.

c. Respondeo : ira per zelum sumitur ut actus vel ut passio. Ut actus, erat in Christo quando eiecit ementes et vendentes de templo ; ira-passio in nobis est. Probat autem Seneca sapientem non irasci, sic : Virtus libera est, inviolabilis, immota et inconcussa. In sapiente ergo non cadit iniuria. Iniuria enim est cum diminutione alicuius boni quod habetur ; sapiens autem nihil perdere potest : omnia enim in se reposuit, ut nihil eorum amitteret. [Sed in quem non cadit iniuria, nec ira], nam ira est cum reputatione iniuriae.

 

  1. Suscepit animae passionem. 14 Marc., 34 : Tristis est anima; Glossa : Semota delectatione divinae aeternitatis, sive amota, taedio humanae calamitatis afficitur. Si ergo delectatio divinitatis fuit amota, non fuit comprehensor in via.

Respondeo : in Christo erat vis rationalis et sensualitatis, et secundum se, et secundum quod ordinata est ad rationem. In ratione fuit delectatio divinitatis ; et ideo dicitur semota, quia non cohibuit tristitiam quae erat in sensualitate.

 

30. Hominem passibilem susceptum. Dionysius, in epistola Ad Ioannem : Qui sunt veritatis amatores, a passione recedunt materialium. Ergo in Christo non fuit passio secundum rationem.

Ambrosius, libro De Trinitate : Confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Ut homo habuit tristitiam, quam meo suscepit affectu : mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles igitur, Domine Iesu, mea vulnera, non tua ; quia tu non pro te, sed pro me doles.

 

  1. Quaedam. a. Hieronymus : Contristatur, non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem ludam et scandalum Apostolorum et reiectionem Iudaeorum et eversionem Ierusalem.

Contra, 6 Tob., 3, textus : Quem expavescens ; Glossa : Christus, imminente mortis articulo, coepit pavere : non diabolum, sed mortem, naturali carnis fragilitate perhorrens. Ergo timore patiendi perhorruit. Damascenus : Timoris nomen duplicem habet intelligentiam. Est timor naturalis, quo anima timet a corpore separari, propter eam quae a principio a Conditore imposita est naturalem compassionem ; et [sic] est timor virtus secundum systolem, id est contractionem, essentiae desiderativa. Est autem timor praeter, naturam irrationabilis systole. Christus autem amore naturali mori timuit ; appetitu autem rationali voluit mori.

b. Est autem multiplex timor : naturalis, secundum quod anima habet naturalem compassionem a corpore non separandi, ut in prima auctoritate Damasceni. Est timor reverentiae, et iste in nobis manebit in patria. Et secundum hunc timorem anima Christi reverita est Deum, et iste est unum de septem donis. Est timor initialis, secundum quem aliquis timet ne possit satisfacere Deo de peccato. Est timor servilis, quo timetur poena gehennae. Est timor mundanus, quo homo timet amisio sionem temporalium. Est humanus, secundum quod homo timet vulnus vel aliam laesionem, de quo dicitur : « Iste timet pelli suae». Est timor sensualitatis, et hoc dupliciter : vel qua communicamus cum brutis, vel humanae. Et hoc dupliciter : ut humana est ordinata ad rationem naturae corruptae, vel incorruptae. Secundum quod timor est sensualitatis bru talis, definitur : Timor est irrationabilis impetus secundum fugam ex terribili apprehenso. Secundum vero sensualitatem humanam, naturae corruptae per peccatum, et secundum hoc est timor propassio. Unde Hieronymus, super illud Matth. 5, 22 : Quia omnis qui irascitur : Subitus motus cui non consentitur, propassio est ; accedente autem consensu, passio est, et est mors in domo. Patet ergo quod propassio de qua loquitur Hieronymus, est motus venialis ; talis non fuit in Christo, et quia est secundum naturam corruptam. Est autem passio secundum integram naturam sensualitatis, et haec fuit in Christo. Timor reverentiae fuit in Christo secundum superiorem partem rationis. Timor naturalis fuit in eo secundum inferiorem naturam ; timor mundanus, humanus, vel initialis, vel servilis, non.

 

32. Ne autem in sacris ; et infra : secundum passionem, propassionem. Remigius : Passio est motus appetitivae virtutis, aut motus sensibilis, in apparitione boni vel mali. Motus, secundum quod sunt a se ipsis, passibilis animae actus sunt ; secundum autem quod immoderate et praeter naturam, passiones.

Sed videtur quod passiones non fuerunt in Christo. Ut dicit Philosophus, passiones involuntariae sunt ; sed in Christo nullum involuntarium erat ; ergo nec passiones. Quod verum est.

 

  1. Tristis fuit. Dionysius, in decima epistola, Ad Ioannem : Non aliquando ita insaniam, quod putem vos aliquid pati ; sed et corporis passiones secundum solum iudicare ipsas sentire credo. Ergo removet a Ioanne passionem ; ergo multo fortius in Christo non fuerunt passiones. Et verum est hoc secundum rationalem vim eius.

 

34. Verumtamen ; et infra : Corpus Christi sine sensu poenae. Seneca, Ad Serenum monachum : Invulnerabile est non quod [non] feritur, sed quod non laeditur. Laedi autem nonnisi inferior potest. Non est autem fortior nequitia virtute ; non ergo laedi potest ; igitur nec pati.

Item, aliam rationem assignat idem : Caret perturbatione vir erectus ; sapiens est huiusmodi ; ergo non habet perturbationem. Passio autem omnis cum perturbatione ; ergo, cum in Christo erat summa virtus sapientia, in eo non cadit passio.

 

35. Feratur in undis, in liquidis. Dionysius, in tertia epistola, Ad Gaium monachum : Super hominem operatur quae sunt hominis. Et declarat hoc Virgo supernaturaliter parturiens et aqua instabilis materialium pedum sustinens gravitatem ; et non imaginativa, sed supernaturali virtute ad solubilem constituta.

Item, 14 Matth., 28 : Iube me venire ad te ; Glossa : Fiant aquae solidae et corpus leve contra naturam. Ex parte aquae erat miraculum, et ex parte corporis Christi ; et illud non fuit agilitas prout est dos.

 

36. Timuisse videtur. Augustinus, libro 83 Quaestionum : Signum perfectionis est nullus timor. Si ergo in Christo summa perfectio, ergo non timor.

Dicendum ut dicit Ioannes in canonica : Perfecta caritas foras mittit timorem, scilicet servilem, initialem et filialem ut est in via ; ita et in Christo.

 

37. Infirmitatem corporeae naturae non defuisse. Hilarius, libro De synodis : Cum haec passionum genera infirmitatem carnis afficiant, Deus tamen Verbum caro factum non potuit esse a se demutabilis. Verbum enim quod caro factum est, licet se passioni subdidit, non tamen demutatum est passibilitate patiendi. Nam pati potuit, et passibilis esse non potuit, quoniam passibilitas naturae infirmae significatio est.

 

  1. Videtur falsum dicere, quod passibilis erat secundum animam, quae timorem habuit. Praeterea, numquid passibilis erat secundum corpus ? Cum enim potentia praecedit actum et haec conceditur : « Deus patitur», ergo et ista : « Deus passibilis est».

Respondeo : potest sumi anima ut anima, et sic dicit comparationem ad corpus cui unita est ; vel anima ut spiritus in quantum coniuncta est divinitati. Primo modo passibilis est, secundo modo non, scilicet secundum rationem. Praeterea, « pati » dicit actum, « passibilis » dicit naturam ; unde, cum natura patiendi non sit in Deo, non potest dici passibilis ; tamen dicitur « passus » propter coniunctionem in quantum homo. Unde Ioannes Damascenus : Christo patiente, quod passibile est passum est, non compassum autem est quod est impassibile. Nam anima, passibilis exsistens, corpore inciso, ipsa non incisa, condolet et compatitur corpori ; deitas autem, impassibilis ens, non compassa est corpori. Sicut sole in ligno superlucente, si securis incidit lignum, incisibilis et impassibilis remanet sol ; et sicut si quis ignito ferro superfundat aquam.

Nota. Duo hic ponuntur exempla : de sole et ferro superfusa aqua. Sol non patitur, aqua tamen patitur. Sic et anima uno modo patitur, alio modo non, ut dictum est.

 

39. Meritum doloris non habuit. Psalmus : In te, Domine, speravi, non confundar; Glossa : In te : in se esse ostendit quod non habet ex natura conditionis suae, sed misericorditer assumpsit de corruptione nostrae infirmitatis, ut cum dicit se tristari.

Nota tamen quod in ipso non fuit corruptio. Unde Psalmus : Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, quod solet exponi de [in]corruptione Christi.

 

  1. Item, cum in Christo fuit timor reverentiae, qui et in nobis est, quaeritur utrum eius effectus aequaliter sit in nobis et in ipso. Videtur quod non, quia timor est resilitio a magnitudine Dei in suam parvitatem, et nostra parvitas maior est quam Christi fuit ; ergo et timor reverentiae, eius effectus.

Contra, 5 ad Hebr., 7 : Exauditus est pro sua reverentia ; Glossa : [Sicut] sua religio promeruit, quia amplius Deum omnibus reveritus est.

Posset responderi quod maior effectus reverentiae erat in via in ipso, et non in patria. Respondendum tamen est quod semper in eo fuit maior effectus reverentiae, quia habuit plenitudinem donorum, et ita timoris reverentiae prout est donum.

 

  1. Monet orare. 5 ad Hebr., 7 : Preces et supplicationes ; Glossa : Oravit pro nobis et totum fecit pro nobis ; non pro se, quia non timore mortis, sed causa nostrae salutis oravit.

Contra, Ioannes Damascenus : Ut homo exsistens, eam quae humanitatis est demonstravit voluntatem : haec enim naturaliter renuit mortem.

Respondeo : non timuit ratione ut ratio, quamvis timuit ratione ut est natura, quia, apprehenso terribili, naturaliter timet.

 

 

ADDITIONES CODICIS E.

42. Illud quoque praetermittendum non est etc. Augustinus, in sermone De beata Virgine : Mortem subiit Dominus temporalem ; quam lege humanae sortis sustinuit, quia homo de beatae Mariae Virginis utero susceptus est et profusus.

 

43. Super illud : Simplam accepit ille etc. Augustinus, De Trinitate, IV : Diabolus ad operandum mortem nostram duplam, simplam attulit suam. Mortuus enim in spiritu tantum, nobis impietatem quae est mors animae suasit, et sic mors corporis secuta est iusta damnatione. Quo ergo nos mediator mortis transmisit et ipse non venit, ibi Iesus Christus medicinam emendationis inseruit, quam ille non meruit.

 

44. Item, super illud : Duplam nostram consumeret etc. Nonne fuit susceptio propter hoc ? Ergo videtur quod non sit subsecuta suum effectum, et ita frustra, quia in nobis non est consumpta utraque vetustas. Et praeter hoc, fuit causa sufficiens ; ergo, ipsa posita, ponitur effectus ; ergo utriusque vetustatis facta est consumptio ; aut si non, non fuit sufficiens causa.

Respondeo : quantum in se est, fuit sufficiens causa.

 

45. Tradit auctoritas , super illud : Vel ignorantia non impedit salutem. Quaestio est utrum ignorantia geometriae vel consimilium sit defectus. Et videtur, per hoc quod sicut intelligentia practica est ad cognitionem eorum quae sunt ad salutem, ita intelligentia cognitiva est ad cognoscendum entium multitudinem ; ergo si non cognoscat, erit defectus. Et quod ita sit, accipitur ex hoc, quod Adam habuit scientiam secundum quam rationabiliter nomina imponeret, et haec non fuit de iis quae necessaria sunt ad salutem. Hanc autem amisit homo per lapsum primi peccati. Sed quomodo contingens est, cum huiusmodi ignorantia sit inordinata ad peccatum, sicut scientia huiusmodi ad rectum opus sive voluntatem ?

Responsio patet ex hoc, quod omnis scientia ordinata est aliquo modo ad virtutem sive ad beatitudinem. Dico autem virtutem, vel intellectualem, vel consuetudinalem. Et propter hoc, in defectu debitae voluntatis, consecutus est defectus scientiae.

 

46. Sed forte dicet aliquis, super illud : Sed postquam gratiam accepit. Argumentum quod primus homo habuit gratiam gratum facientem, quia habuit gratiam per quam potuit proficere ; cum supra, secundo libro, XXIV distinctione, habitum sit quod Adam habuit unde posset stare, non unde posset proficere.

 

47. Item, idem super illud : Quos enim defectus habuit. Nota tres rationes suscipiendi defectus, quae distinguuntur sic : ut prima ad naturam quam suscepit ; secunda ad medicamentum vulneris, scilicet solutionem poenae ; tertia ad spem meriti nobis erigendam.

Item, ibidem : Est necessitas illata, ut moriendi ex vulnere illato ; et est contracta aut traducta, ut moriendi ex originali peccato ; est assumpta, quam Christus assumpsit.

 

48. Athanasius : Omnis potestas signorum vel prodigiorum Deo facienti est adscribenda, et omnis necessitas tristitiae passionis homini est imputanda.

Aristoteles, in Ethicis : Passiones sunt quibus universaliter consequitur delectatio aut tristitia ; passiones autem involuntariae sunt.

 

49. Nota : Aliud est tristem esse usque ad mortem, aliud propter mortem. Ubi enim propter mortem tristitia est, ipsa mors causa est tristitiae ; ubi vero usque ad mortem, non est causa, sed finis.

Hilarius : Vincti pueri in medio ignis, ignem non timent. Daniel lacum leonum non timet. Paulo libatio sua corona iustitiae est. Desecanda colla percussoribus cum hymnis martyres tendunt. Usque adeo sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infirmitatis metu, corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corporis invehatur, animatumque corpus in id tantum se sentiat, in quo animae studio commovetur ; ut quod pati animus gloriae cupi ditate contemnit, id se pati corpus [anima] vegetante non sentiat. Haec si in corporibus sunt naturalia per animae ardentis ad gloriam calorem, ut passiones suas nesciant et vulnera ignorent et mortem non intelligant, Dominus vero gloriae, Iesus Christus, cuius fimbria virtus est, in ea infirmitate corporis deputabitur, in qua gloriosos et beatos viros fidei suae spiritus non reliquit ?

 

  1. Hugo de S. Victore : Quaeritur de illa anima rationali, quam Verbum cum carne in unitate personae assumpsit, utrum sicut eam cum ineffabili unione divinitatis perfectam virtutem et sapientiam et bonitatem accepisse dicimus, ita quoque ab initio, prius quam gloriam resurrectionis per immortalitatem carnis indueret, ex eadem divinitatis unione plenam beatitudinem habuisse dicamus. Quod si concedimus, obicient quod anima illa ante resurrectionem passionem et dolorem sustinuit, et [per] hoc plena beatitudo esse non potuit. Sed non attendunt quod anima illa secundum alterum unita sit divinitati, et secundum al terum carni. In eo quod carni unita fuit, vita carnis ipsa fuit ; in eo quod divinitati unita, vita eius fuit ipsa divinitas. Quia ergo in sensu carnis dolorem ad tempus sustinuit, in societate divinitatis plenum et perfectum gaudium possedit. Ubi enim plene et perfecte iungebatur, plene beatificabatur. Ubi ad tempus minus habuit de dispensatione, et post suppletum est in glorificatione ; ita tamen ut quod habebat verum bonum in parte sublimiori, nec aliquando redderetur, quia nunquam fuit amissum ; nec suppleretur, quia, ex quo datum est, mansit perfectum.

 

51. Cap. Ne autem in sacris litteris, super illud : A rectitudine vel Dei contemplatione, et tunc propassio est ; aliquando autem movetur et turbatur, et tunc passio est. Christus vero non ita turbatus fuit in anima timore vel tristitia, ut timore a rectitudine Dei vel ab eius contemplatione declinaret.

 

52. Item, super illud : Ut veritatem probaret assumpti hominis. Ex hoc videtur quod non potuit probari veritas illa, nisi passio esset in rationali. Et hoc etiam dicitur in Glossa super Matth. 26, 38 : Ne putetur anima Christi irrationalis , coepit timere. Unde videtur quod passio haec esset secundum rationalem ; ergo non tantum propassio.

Respondeo : haec fuit secundum sensualitatem humanam.

 

  1. a. Hilarius, De Trinitate, X : Ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans, omnes has passiones naturae suae infert, ut foret, compungat et vulneret ; sed naturam suam in hoc passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aerem vulnerari, quamvis naturae teli sint haec omnia. Passus est Dominus noster Iesus Christus, sed in corpus irruens passio [nec] non fuit passio : non tamen naturam passionis exercuit, dum et poenali ministerio poena desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet ut calcet undas nec clausae domus obstaculis arceatur. Sed si haec sit natura corporis dominici, ut sua virtute feratur in humidis, quid per naturam humani corporis conceptam ex Spiritu carnem iudicamus ? Homo ille de Deo est, habens ad patiendum corpus, sed naturam non habens ad dolendum.

b. Hilarius : Natura eius non vincitur inedia, quae naturam viriditatis iussa ariditate demutet. Non, cum esurivit Dominus aut sitivit aut flevit, bibisse aut manducasse aut doluisse monstratus est ; sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis est suscepta consuetudo. Et cum potum aut cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit.

Item, quam infirmitatem dominatam huius corporis credis, cuius tantam habuit natura virtutem ? Sed forte dolorem vulnerum timuit, ut dicis ? Sed quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit terrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu ? Qua fide infirmus fuisse naturaliter defenditur, cui naturale fuit omnem humanarum infirmitatum inhibere naturam ?

Hilarius : Omne quod timetur, vitari necessse est dum timetur ; et quod infirmum est, sumit ex infirmitate terrorem ; et quidquid dolet, dolendi in se habet demutabilem naturam.

Hilarius : Non habet hunc metus corporalis, penetrantem inferos. Et naturam hanc, mundi dominam, non sibi terror mortis et gehennae chaos vindicat, qua paradisi deliciae carere non possunt. Non est ambigendum in natura corporis eius infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuit omnem depellere infirmitatem.

 

 

NOTAE MARGINALES CODICIS A.

54. a. Nota. Ignorantia et difficultas bene operandi detractabiles sunt, quia possunt removeri per gratiam et doctrinam ; fames vero et sitis et huiusmodi indetractabiles sunt, quia quamdiu sumus in hoc corpore, a nobis removeri non possunt.

b. Augustinus, in libro 83 Quaestionum : Sicut ista : crucifixus, mortuus et sepultus, sine corpore facta esse intelligere nemo potest, sic affectiones illae, quas [in] Evangeliis legimus, nonnisi in anima esse possunt : ut iratus, turbatus. Sunt quaedam quae simul officia coniuncta corporis et animae ostendunt, scilicet esuries, dormitio, fatigatio.

Augustinus, in libro De civitate Dei : Miseratio est alienae miseriae in nostro corde quaedam compassio, qua, si possumus, subvenire compellimur.

c. Ioannes Damascenus : Sex sunt species timoris. Primus segnities, qui est timor futurae operationis. Secundus est erubescentia, qui est in exspectatione convicii. Tertius verecundia, qui est in turpe [non] insperabili ad salutem. Quartus est admiratio, ex magna imaginatione. Quintus stupor, ex inconsueta imaginatione procedens. Sextus est agonia, qui est timor ex infortunio. Christus solum illum habuit qui est admiratio, qui non procedit ultra sensum communem. Unde Christus in sensualitate tantum timorem habuit.

d. Augustinus, in libro De civitate Dei : Dolor est dissensus ab iis quae accidunt [nobis] nolentibus. Talis dolor non potuit esse in Christo, quia voluntarie omnia sustinuit.

Hugo de S. Victore : Continua fruitio vel delectationis magnitudo non minuit sensum doloris aut poenae, quia simul et semel potuit moveri diversis motibus, secundum sursum et deorsum.

e. Fuitne anima Christi passibilis ? Videtur. Hieronymus : Ne anima Christi putetur irrationalis esse, coepit tristari et maestus esse ; ergo etc. Nec potest dici quod tristitia illa sit propassio, quia subitus motus cui non consentitur est propassio , ut dicit Hieronymus ; sed in Christo nihil subitum, quia nihil improvisum ; ergo etc.

Solutio : nihil repentinum ex parte superioris partis rationis ; ex parte vero sensualitatis aliquid fuit subitum, et hoc modo fuit propassio. Hieronymus : Passio reputatur in vitio, et propassio, licet initii culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Unde anima videntis mulierem est titillata et propassione percussa ; si vero consentit et de cogitatione affectum fecerit, de propassione passionem fecit. Unde Remigius : Passio est motus etc. Et Aristoteles in Ethicis : Passiones sunt ad quas sequitur delectatio et tristitia.

f. Augustinus, in libro De civitate Dei : Dolor amissi boni est testimonium naturae bonae ; ergo amissio optimae naturae, maximus dolor. Item, in libro De civitate Dei : Tanta delectatione unitur anima corpori, ut nolit arctari ut velit corpus relinquere. Sed maiori delectatione est unita anima Christi cum suo corpore quam anima alicuius ; ergo maior dolor in separatione. Item, Hugo de S. Victore : Intensiori tristitia tristis fuit quam unquam purus homo ; ergo etc.

Solutio : poena dicitur maxima, vel quia est contra meliorem naturam, vel quia est contra voluntatem sustinentis, vel propter causam poenae. Primo modo poena Christi maxima, quia eius natura optima ; secundo minima, quia maxime voluntaria ; et ideo dicit Magister. quod non sensit dolorem, quia quod voluntarie [quis] sustinet, quasi non sentit. Tertio modo nostra poena maxima, quia pro peccato patimur ; Christus non pro suo peccato.

g. Quaeritur utrum Christus potuit pati secundum superiorem partem rationis. Videtur quod non. Gregorius : Fluctuabat Christus exterius, qui non timebat interius ; ergo non fuit timor in ipso in superiori, licet esset in inferiori. Praeterea, comprehensor fuit in via et in patria, et in nullo alteratum est gaudium secundum quod comprehensor in via ; sed in patria non potest sustinere passionem ; ergo nec in via.

Solutio : Concedo quod secundum quod comprehensor nullam sustinuit passionem, sed in quantum viator fuit.

Nota. In Christo ratio superior ut ratio, prout ordinatur ad corpus, passibilis fuit et patiebatur ; non autem prout uniebatur divinitati.