Distinctio XXXI — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXXI (AE)
1. Illud quoque non est Utrum aliquis habens caritatem cadere possit a caritate ; secundo utrum augeri possit caritas et intendi et remitti ; et si quis decidat a caritate, utrum possit resurgere in caritate tanta vel maiori ; et utrum ex quantulacumque caritate possit resistere quantaecumque tentationi.
2. Opponatur ergo sic : Caritas non excidit. Sed hoc non est quia aliquis habens caritatem [non] possit amittere eam, sed quoniam ipsa potest esse et in patria et in via.
[Numquam vera fuit]. Esse viae dupliciter dicitur : aut enim est esse viae et secundum modum viae, aut secundum modum patriae, ut patet in raptis. Si primum, tunc est haec vera : « caritas quae semel cecidit, nunquam fuit vera » secundum modum patriae. Sed adhuc secundum modum viae dupliciter est : quoniam aut secundum esse, aut secundum perseverantiam vel continuationem. Habere autem illam « quae deseri potest » [est habere eam quae] « nunquam fuit vera » veritate continuationis.
3. [Caritas est fons]. Alibi dicitur quod Spiritus Sanctus est fons bonorum. Supra dicitur quod caritas est mater et origo virtutum.
Dicendum quod Spiritus Sanctus est fons sicut persona inhabitans per gratiam, separata secundum substantiam a nobis ; sed caritas est fons sicut forma comparata ad finem.
- [Radicata est caritas]. Nota quod duplex est is perfectio caritatis : una enim quoad augmentationem, et sic erat in Christo ; alia quoad radificationem, et sic erat in Apostolo ; unde 8 Rom., 38-39 : Neque mors, neque vita poterit separare me. Est etiam perfectio continuationis, et sic secundum causam finalem.
5. [Quidam enim ad tempus].
a. Super illud : Deus manet : Habitas in Deo ut continearis, et Deus habitat in te ut contineat te ne cadas. Quomodo cadet, quem continet Deus ?
b. Glossa super illud idem : Per hoc ostendimur perfecte diligere Deum, per hoc quod non timemus adventum iudicis. Qui timet non est perfectus in caritate. Sic videtur quod nullus in via perfectam habeat caritatem.
Dicendum quod istud verum est de timente quoad timorem servilem. Super illud Psalmi : Fundamenta habetur de hac materia.
c. 7 Matth., 25, Glossa : Qui cadit, non aedificatur in Christo. Augustinus, in Enchiridion : Si quis res temporales maluit tenere quam Christum, eum non habuit fundamentum, quia haec priore loco habuit, cum in aedificio nihil sit prius fundamento.
- Quod vero Apostolus ait. In isto capitulo, in fine, incidit argumentum circa remissionem peccati et infusionem gratiae : quod illorum prius debet esse.
Dicendum quod ista duo simul sunt tempore ; sed secundum naturam, ex parte recipientis prius est remissio peccati ; et ex parte motoris vel infundentis prior est infusio gratiae. Et uno modo dicitur materia natura, aho modo dicitur forma natura.
7. Utrum quis indifferenter in quacumque caritate resurgere possit. Et videtur quod de necessitate in aequali vel in maiori resurget. Super illud 8 , 28 : Omnia cooperantur in bonum, Glossa dicit quod etiam casus per mortale peccatum cooperatur in bonum ; sed si resurgeret in minori, non cooperaretur in bonum.
Super illud : Factum est vespere et mane, Origenes in originali : Vespertina lux est caritas a qua quis cadit, matutina vero non minor ; et ita in qua resurget non minor erit.
Dicendum quod potest resurgere in minori et tanta et maiori. Et ad obiecta dicendum quod omnia cooperantur in bonum, quoniam post lapsum ferventior est caritas in illis, sed non maior.
[Ad aliud] dicendum quod caritas est aequalis quoad peccata delenda, sed matutina dicitur « non minor » propter originem.
- a. Poenitentia in integrum omne restaurat ablatum ; cum ergo Deus promptior sit ad miserandum quam ad condemnandum , tantam caritatem aut maiorem conferre debet.
Reatus semper videtur crescere ; unde, sicut semper crescit malum per recidivationem, et sic in bono erit, quod caritas semper crescit per novam adeptionem.
Ad contrarium : quantulacumque caritas sufficit ad deletionem peccati ; ergo, cum minor sufficit, ad quid dabitur maior ?
Super 21 Ex., 18, textus : Si rixati fuerint duo viri, Glossa : Peccator debilis resurgit ; sed si in tanta vel maiori caritate surrexisset, non debilis resurgeret. Super illud : Filii Israel, 11 Num., 34, Glossa Hieronymi : Post consummatam in duodenario virtutem etc.
De hoc habetur super illud : Et placebit Domino, 3 Malach., 4, Glossa : Quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et poenitentiam placere incipiunt, omni sorde vitiorum et peccatorum purgata.
b. Videtur quod nunquam resurget ad eamdem dignitatem quam prius habuit. Super illud : Non adiciet ut resurgat, 5 Amos, 1, Glossa : Non negat posse resurgere, sed non resurget virgo Israel ; quoniam semel aberrans, etsi pii pastoris humeris reportetur, non habet eamdem gloriam cum illo qui nunquam a Deo erravit.
Contra istam partem : super illud 8 Zach., 13 : Eritis benedictio, Glossa : Revertentur in pristinum statum cum egerint poenitentiam.
Super 6 Levit. : Hostia pro delicto, Glossa : Aeque placet Deo virtus iustorum et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in gradum pristinum. Super 15 Luc., 21, Glossa : Pristinae dignitati filiorum restituit.
c. Ad primum dicendum quod ablatum restituit, scilicet tam in vi concupiscibili quam in vi rationabili.
9. [Advertendum etiam].
a. Super illud : Evacuatur, I ad Cor. 13, 10 : Caritatis quidem modus tolletur, sed non ipsa. Sed duplex est modus caritatis : [unus] prout dicitur perfecta et imperfecta ; alius autem penes causam diligendi, prout dicitur : diligis Deum propter se et diligis proximum propter Deum. Primus modus tolletur in patria, scilicet imperfectus ; sed modus qui est penes causam diligendi non tolletur.
b. Quoniam videmus per speculum, ideo fides dicitur ex parte ; similiter, cum diligamus Deum per speculum, erit et caritas ex parte. Per creaturas enim diligimus Deum sicut cognoscimus.
Respondeo : dicendum quod aliud est videre Deum in creaturis, et aliud diligere Deum in creaturis. Quoniam videre Deum in creaturis est videre creaturas, et sic viciens per speculum videt per similitudinem similitudinis speciei. Sic intellectus intelligit unitatem creatam, per quam venit in unitatem increatam. Unde nostra visio est ex parte, quoniam non est de increato in se ut causa est, sed potius est causae in causato ; sed in patria erit omnium creaturarum in sua causa, et sic perfecte. Unde Ambrosius : Quod imperfectum est tolletur, sed non id quod verum est.
c. Super illud : Evacuatur, I Cor. 13, 10 : Fidei succedit species, et spei succedit ipsa beatitudo.
Super illud : Quicumque, 3 Philip., 15 : Fidei et spei succedet res quae videbitur ; sed illa est Deus, et ipse nunc est [in nobis] : qualiter ergo succedet ?
Dicendum quod res, ut sub visione est, succedit fidei et spei ; sed ut ipsa res praemium est, sic succedet illis. Hilarius, in libro De Trinitate : Evacuatio fidei non est substantiae abolitio. Qui enim evacuat aliquid de aliquo, non evacuat illud a se ; et ita, si fides evacuatur, aliquid fidei remanet et aliquid tollitur.
10. Nunc iam superest Ioannes Damascenus : Oportet scire quod Deus vult antecedenter omnes homines salvos fieri et regno eius potiri et fortunari. Non enim puniendo plasmavit nos, sed ad participandum bonitatem eius ut bonus ; peccantes vult puniri ut iustus. Primum ergo est antecedens voluntas ; secunda est sequens ex causa nostra. Et ita patet quod in Christo homine fuit duplex voluntas.
- Anselmus, in Monologion : Si cor hominis de tanto bono suo vix capiet gaudium suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum ? Et quoniam quisque, quantum diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet, sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amat Deum sine comparatione quam se et omnes alios secum, ita plus gaudebit absque aestimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum.
12. Augustinus : Quem [plus] diligit Iesus ; ille felicior est ; qui plus diligit Deum, ille melior est. Et est manifesta misericordia, sed etiam occulta iustitia minus diligentis eum a quo plus diligitur [et plus eum a quo minus diligitur]. Et per hos duos significantur duae vitae, scibcet contemplativa et activa. Unde vita contemplativa magis diligitur, sed activa magis dili
Augustinus, De doctrina christiana : Inter temporaba et aeterna hoc interest, quod temporale plus diligitur antequam habeatur, et vilescit cum advenerit. Non enim satiat animam, cui vera et certa sedes est aeternitas. Sed aeternum ardentius dibgitur adeptum quam desideratum. Nulli enim desideranti aestimare plus de illo conceditur quam se habet, ut [ei] vilescat cum minus invenerit, sed plus quam aestimaverit inventurus est.
DISTINCTIO XXXI (L)
13. Illud quoque ; et infra : nunquam vera fuit. Nota. Veritas multiplicatur ut esse. Est autem esse patriae et esse viae. Esse patriae est esse simpliciter, configuratum caritati divinae. Esse huic convenit caritatis veritas simpliciter ; ut hic dicitur de veritate viae, non est verum. Sed esse viae dupliciter potest esse : nam secundum modum patriae, ut in iis in quibus caritas est quasi firmata, qui modum comprehensoris habent ; et sic potest esse verum de hac. Vel potest sumi per modum viae, et sic non est verum quod hic dicitur de caritate ; vel [se eundum] continuationem finalis perseverantiae, et sic verum.
14. Caritas est fons proprius, cui non communicat alienus. Contra : fides est fons et origo ; ergo caritas non est singulariter fons. Et Spiritus Sanctus dicitur fons.
Respondeo : quod fides est fons, hoc habet a caritate. Differenter tamen. Spiritus Sanctus est fons sicut principium effectivum separatum a nobis secundum substantiam ; caritas est fons sicut formaliter, ut manens in subiecto ; gratia est fons sicut effectivum non separatum secundum substantiam, per modum formae comparatae ad finem.
15. Cui non coinmunieat alienus. Ut alienus nunc intelligitur praesenter. Vel potest intelligi alienus finaliter, id est praescitus, et sic sumitur hic.
[Radicata est]. Perfecta caritas : quoad augmentum, sicut in Christo crescere non potuit ; vel quoad radicationem, ut 8 ad Rom., 38 : Certus sum quod neque mors etc. ; vel de perfectione perseverantiae.
16. Semper manens : quoad omnem effectum.
Partim maneat : quoad effectum signorum.
Ficta caritas. Fictio caritati attribuitur non ratione sui, sed subiecti in quo est.
17. In his virtutibus sine quibus ad vitam. Non ergo infusio gratiae praecedit expulsionem peccati.
Respondeo : est sumere « prius » secundum materiam et « prius » secundum formam, hoc est prius active vel passive. Verbi gratia in motu albificationis, in ratione materiae prius est nigredo quae removeri debet a subiecto ; in ratione motoris prius est albedo. Sic infusio gratiae in ratione formae vel motoris prior ; secundum materiam remissio peccati.
18. Quidam ad tempus sunt boni.
a. In I Ioan. 4, 15 : Deus manet in eo, Glossa : Vicissim in se habitant, qui continet et [qui] continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis ; habitat in te ut te contineat ne cadas. Quomodo autem cadet, quem continet Deus ? Sed Deus semper continet [iustum] dum habet caritatem ; ergo nunquam cadere potest.
Respondeo : intelligitur secundum tempus determinatum : dum continet.
b. Item, eodem capitulo : Haec est perfecta caritas, Glossa : Per hoc ostendimus nos perfecte diligere Deum, si non timemus adventum iudicis. Qui timet non est perfectus in caritate. Sed omnes timent ; ergo nullus est perfectus.
Item, 7 Matth., 25 : Fundata est supra firmam petram, Glossa : Qui cadit, non aedificatur in Christo ; ergo a perfecta nullus cadit.
Respondeo : fiat vis in timore iudicis, ut timeatur iudex secundum quod iudex, ut inferens poenam. Hoc enim pertinet ad timorem servilem, quem perfecta caritas expellit.
Ad aliud, verum est : qui cadit non aedificatur ut est in actu cadendi.
c. Item, Psalmus Eructavit, versus : in fimbriis, Glossa : In fine tota perfectio invenitur, ubi invenitur caritas plena. Augustinus, in Enchiridion : Si quis res temporales maluit tenere quam Christum, eum non habet in fundamento, quia haec priore loco habuit, cum in aedificio non sit aliquid prius fundamento.
- Quod vero Apostolus ; et infra : radicitus evulsa.
a. Quaeritur in hoc loco an cadens a caritate resurgat in minori vel aequali vel maiori. Videtur autem quod semper in aequali vel maiori. 8 ad Rom., 28 : Iustis omnia cooperantur in bonum, Glossa : Etiam casus per mortale peccatum. Sed in bonum non cooperatur, si caritas minuatur ; ergo prima.
Item Gen. 1, 5 : Vespere et mane dies unus, Origenes in originali : Vespertina lux est caritas a qua aliquis cadit ; matutina autem non minor : ;. ergo tanta vel maior.
b. Item, poenitentia in integrum omnia ablata restituit ; sed pronior est Deus ad indulgendum quam ad damnandum ; ergo ratione poenitentiae restituetur ad tantam, ratione misericordiae Dei ad maiorem.
Item, omnis reatus semper crescit post lapsum ; ergo caritas augetur in resurgendo.
Contra : quantulacumque caritas sufficit ad delendum maximum peccatum : ad quid ergo inexperto et immerito maior daretur ? Item, 21 Ex., 18 : Si rixati fuerint duo viri et unus alium percusserit, Glossa : Super baculum ambulat qui a peccato debilis resurgit ; sed si ad tantam vel maiorem, non resurgeret debilis.
Item, 11 Num., 24 ; Profecti sunt filii Israel de sepulcris concupiscentiae, ubi fuit decima tertia mansio, Glossa Hieronymi : Post consummatam in duodenario virtutem, quia superbivit Israel et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit, rursus fundamentum iacit, et atria, id est vestibula vir tutis, ingreditur. Ergo resurgit ad minorem.
Item, 3 Malach., 4 : Et placebit Domino sacrificium, Glossa : Quomodo in principio placuerunt, sic post peccatum ad poenitentiam placere incipient, omni sorde vitiorum et peccatorum purgata ; ergo ad aequalem vel maiorem.
c. Item, videtur quod nunquam resurgat ad eamdem dignitatem. 5 Amos, 1 : Non adiciet ut resurgat virgo Israel, Glossa : Non negat posse resurgere, sed non resurgere virgo Israel, quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pii pastoris, non habet eamdem gloriam cum eo qui nunquam a Deo aberravit.
44 Ezech., 10-13 : Levitae qui longe recesserunt a me, erunt in sanctuario meo aeditui, et non appropinquabunt ut sacer dotio fungantur.
Contra : 8 Zach., 13 : Et eritis benedictio, Glossa : Revertentur in pristinum statum cum egerint poenitentiam, et videbunt pacem et confessionis suae gloriam possidebunt.
Item, 7 Levit., 1 : Haec est lex hostiae pro delicto, Glossa : Aeque placet Deo virtus iustorum et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in gradum pristinum.
Luc., : Proferte stolam primam, Glossa : Pristinae filiorum dignitati restituit.
d. Respondeo : resurgere potest etiam in minori et maiori et aequali. Quod opponitur : casus cooperatur in bonum, verum est, quoad cautelam et motum ardentiorem, sicut post tactum glaciei vel alicuius frigidi manus fit calidior.
Ad aliud dicendum quod secundum substantiam omnis caritas aequalis est quoad omnia peccata delenda ; sed quae orta est in vespere dicitur maior propter lucis raritatem in tenebris consuetis.
Ad aliud bene concedimus quod poenitentia omnia ablata restituit ; intelhgitur : omnes virtutes quoad omnem potentiam, non [quoad] aequalitatem ad statum priorem.
Ad aliud respondeo : Poenitentia est commissa deflere et flenda iterum non committere. Remanet enim apud ipsum vinculum perpetuae detestationis praeteritorum omnium peccatorum. Quod si iterum recidivat, tenetur [ad] dolorem transgressionis illius vinculi et iterum ad dolorem aliorum. Et sic maior obligatio, et sic intelligitur quod reatus augetur.
Ad aliud dicendum : quod dicit Hieronymus super Amos, intelligitur quoad dignitatem status, non quoad essentiam caritatis.
20. Advertendum est.
a. I Cor. 13, 10 : Caritatis quidem modus tolletur, sed non ipsa nec eius actus. Unus est enim modus caritatis secundum quod dicimus perfectum et imperfectum ; alius est modus quoad rationem diligendi proximum et Deum. Primus modus tolletur, quia caritas non est intensibilis vel augebilis ; secundus manebit.
b. Item, fides dicitur esse ex parte propter visionem specularem ; ergo, cum caritas diligat Deum in proximo tamquam in imagine, caritas est ex parte. Sed illud quod ex parte est, sive quod imperfectionis est, evacuabitur ; quod secundum veritatem est, non ; ergo [caritas] evacuabitur ut fides.
Respondeo : in creatura relucet unitas, veritas, bonitas Dei ; unde per fidem videndo creaturas, videmus Deum. Aliter autem est in caritate : quia gustando donum eius, ipsum gustamus in dono ; donum tamen diligo quia Deum diligo, et non per donum Deum diligo. Sed per creaturam video Deum ; unde, cum hic videatur causa in causato, quoad hoc fides evacuabitur, quia in patria videbitur causatum in causa. Sunt autem duo in fide : cognitio specularis et assensus per illuminationem, qui immediate est in Deum ; et iste non evacuabitur. Unde Augustinus : Quod imperfectionis est tolletur, non autem id quod verum est.
c. Item, qualiter stare potest quod ibi dicit Glossa, I 13 Cor., 10 : Fidei succedet species quam videbimus, spei succedet ipsa beatitudo ad quam perventuri sumus ; caritas autem augebitur potius, nec ei aliquid succedet. Sed nota : duplex est substantia in fide : substantia inferior, quae dicitur hypostasis, quae est ab inferioribus creaturis ; et substantia superior, quae est a Deo illuminante intellectum. Prima tolletur, secunda non. Et hoc secundo modo fides fuit fides in Christo, quia non habuit cognitionem specularem, sed assensum primae veritatis [et] perfectissimam illuminationem.
d. Item, ad Philip. 3, 15 : Quicumque perfecti sumus, Glossa : Fidei et spei succedet res quae videbitur ; sed haec est Deus ; ergo fidei succedet Deus. [Sed Deus] modo est in anima per gratiam ; ergo non succedet. Si dicatur : in quantum videbitur succedet fidei, non videtur verum, quia visio erit merces fidei.
Item, cum beatitudo sit tota merces omnium virtutum, non videtur Glossa dicere verum, quod succedet spei.
Respondeo : fidei succedet res quae videtur in quantum videtur, spei in quantum habita. Et licet modo habeatur per gratiam, non tamen plene, quia non est in nobis gratia manens per totalitatem ut in Christo ; sed in patria erit per modum rei,ut fiat vis in hoc nomine res, quasi in subiecto erit radificata.
Ad aliud dicendum : est species rei videntis, scilicet speciositas ; et haec fidei succedet secundum intellectum inuminatum. Est autem species rei quae erit praemium omnium, beatitudo ; est autem species dilectio aeternaliter habita. Et sic beatitudo secundum unum modum suae rationis succedet uni, secundum alium succedet alii.
e. Item, Hilarius, libro De Trinitate : Evacuatio formae non est substantiae abolitio. Qui enim evacuat aliquid ab aliquo, non evacuat illud a se. Ergo si fides evacuatur, per nominis proprietatem oportet aliquid manere.
Et hoc concedimus, per modum supradictum.
21. Nunc autem ; et infra : quod optavit. Ioannes Damascenus : Oportet scire quod Deus vult omnes homines salvos fieri et regno eius potiri et fortunari. Non enim ad puniendum plasmavit nos, sed ad participandam bonitatem eius ut bonus ; peccantes autem vult punire ut iustus. Prima ergo est antecedens voluntas, secunda est voluntas consequens ex causa nostra. Sicut enim mors sua erat causa sufficiens omnibus, licet non efficiens, sic omnes vult salvari quantum est in se voluntate antecedente ; sed consequente non vult, quia non est solum in ipso, sed in ipso et libero arbitrio.
- Item, magis Deo placet gloria Petri quam Lini, quia maior ; ergo, cum comprehensori nihil placere potest nisi quod Deo placet, ut hic dicitur in textu, plus diliget unusquisque bonum Petri quam Lini ; ergo, eadem ratione, quam bonum proprium.
Contra : ordinatissima erit ibi caritas, et nullus ordo caritatis hic habetur.
Ad solutionem huius ecce quid dicit Anselmus in Monologion, 25 : Si cor hominis de tanto bono vix capiet bonum suum, quomodo capax erit tot et tantorum bonorum ? Quoniam quis, quantum diligit aliquid, tantum de bono eius gaudet : sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum, ita plus gaudebit sine aestimatione de Dei felicitate quam de sua et aliorum secum.
Respondeo : ex parte eius in quo gloriatur plus, plus gloriabitur de maiori bono alterius quam de minori proprio ; secus tamen ex parte gloriantis. Et licet tantum glorior de bono Petri quam Petrus, non tamen sequitur quod tanta gloria ; immo, de tanto, ut illud quod est formale respectu gloriae Petri, sit materiale respectu gloriae meae.
23. Item : Simon Ioannis, diligis me ? ultimo Ioan., 15. Videtur quod uno modo plus dilexit Petrum : ergo fuit melior ; alio modo plus Ioannem : ergo Ioannes in hoc melior. Unde Augustinus : Videtur quidem qui diligit plus melior, quem [plus] diligit Iesus felicior. Et est manifesta misericordia, sed occulta est iustitia minus diligentis eum a quo plus diligitur. Per istos autem duos significantur duae vitae : [per Ioannem] contemplativa, quae similior est supernae vitae ; per Petrum autem activa, quae est signum maioris dilectionis propter curam proximi.
Item, Augustinus, De doctrina christiana : Inter temporalia et aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur ; vilescit autem cum advenerit : non enim satiat animam, cui vera et certa sedes est aeternitas. Aeternum autem aliquid ardentius diligitur adeptum quam desideratum. Nulli enim desideranti aestimare plus de illo conceditur quam se habet, ut ei vilescat cum minus invenerit, sed plus quam aestimaverit inventurus est. Est autem intentio Augustini quod Ioannes plus habuit de eo quod erat misericordiae, Petrus autem plus de eo quod erat iustitiae.
