Distinctio XII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
Distinctio XII (AE)
1. Post praedicta quaeritur
Solet etiam quaeri etc. ; summa gratia. Contra : gratia beatitudinis est maxima.
Dicendum quod ad unionem Dei cum anima sequitur beatitudo ; et talis unio maxima gratia est, quoniam non potest participari a quocumque.
2. Utrum possibile fuit Patrem illum eumdem hominem assumere quem Filius assumpsit. Anselmus, De incarnatione Verbi : Si unus homo cum [singulis] pluribus personis est una persona, necesse est plures personas, quae aliae sunt ad invicem, esse unam eamdemque personam : quod non est possibile. Quapropter impossibile est, Deo incarnato secundum unam quamlibet personam, illum eidem homini secundum aliam personam incarnari. Et ita Pater non potest sumere illum hominem quem assumpsit Filius.
3. Utrum possibile esset assumere hominem qui non esset de genere Adae. Anselmus, Cur Deus homo : Si genus Adae per alium hominem relevaretur, qui non esset de genere Adae, non in illam dignitatem, quam habiturus erat Adam si stetisset, restauraretur ; et ita non esset integra restauratio.
4. [Non caro, fides]. Utrum maius erat concipere fide aut carn Augustinus, in libro De virginitate : Beatior est Maria in concipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi ; nam dicenti : Beatus venter qui te portavit, respondet : Quinimmo beati etc. Sic materna propinquitas nihil matri profuisset, nisi [Christum] magis corde quam carne gestasset.
- Ideo non immerito etc. Utrum ille homo potuit mentiri. Anselmus, Cur Deus homo, opponendo dicit : Potest proferre has dictiones : Non scio eum , et ita potest mentiri, et ita peccare.
Anselmus, in eodem : Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dicitur « possum loqui », subauditur « si volo » ; ergo, cum non potuit velle mentiri, nec potuit mentiri.
6. [Non unita Verbo, posse peccare]. Sed ipsa caro confirmata est ; separetur : non posset peccare, quoniam non aufertur quod datum est in confirmatione.
- Quidam tamen probare conantur etc. Contra : VII distinctione secundi libri, cap. Sed boni, dicitur quod non est hoc a natura, sed Dei gratia, quod peccare non posset.
DISTINCTIO XII (L)
8. Solet quaeri utrum ; et aliam animam et aliam carnem. Et secundum hoc conceditur : si plures animas assumpsisset, qui est iste homo est ille homo, personaliter ; non tamen quod est iste homo est ille.
9. Summa gratia in unione. Contra : gratia fruitionis celsior secundum quam est beatitudo, quia beatitudo est status omnium aggregatione bonorum perfectus ; ergo prima.
Respondeo : erat in Christo unio animae ad divinitatem, et secundum illam est fruitio, quia merito illius unionis Christus habuit omnes dotes ; et haec communis est animabus sanctis. Est unio divinitatis ad carnem, quae propria erat Christo, et haec erat causa beatitudinis ; et ideo dicitur summa, et de hac loquitur hic.
10. Vinceret inimicum. Anselmus, libro Cur Deus homo : Si genus Adae per alium hominem relevaretur, qui non esset de eodem genere, non in illam dignitatem, quam habiturus erat Adam si stetisset, homo restauraretur ; et ideo non esset integra restauratio. Ergo de genere Adam oportuit esse.
11. Item, quaerit Anselmus : si Pater eamdem animam et idem corpus assumpsisset, utrum Pater et Filius essent idem homo ; et reputat istam nullam quaestionem. Sic Anselmus, De incarnatione Verbi : Si unus homo in pluribus personis est una persona, necesse est plures personas, quae aliae sunt ab invicem, esse unam eamdemque personam : quod non est possibile. Quapropter impossibile est, Deo incarnato secundum unam quamlibet personam, illum eidem homini secundum aliam personam incarnari.
12. Conceptum, fides, non libido. Augustinus, libro De virginitate : Beatior est Maria concipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem ; nam dicenti : Beatus venter qui te portavit, respondet : Immo, beati Sic materna propinquitas nihil matri profuisset, nisi felicius Christum corde quam came gestasset.
13. Ideo non immerito. Quaeritur an ille homo potuit peccare. Anselmus, libro Cur Deus homo : Potuit proferre has tres dictiones : Non scio eum, et proferendo peccaret ; ergo potuit mentiri, [et ita] peccare. Idem : Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico possum loqui, subauditur si volo. Si ergo non potuit [velle mentiri, nec potuit] mentiri et nec peccare.
14. Si esset non unita Verbo, posset peccare. Contra : confirmata est ; ergo nec separata peccare posset.
Intelligendum : si nunquam fuisset unita.
ADDITIONES CODICIS E
15. a. Utrum ille homo potuit mentiri. Anselmus, Cur Deus homo, opponendo dixit : Nonne potuit, cum dixit : Si dixero quoniam non scio eum, ero similis vobis, mendax, proferendo has dictiones non scio eum. Et ita potuit mentiri, et ita peccare.
Respondeo : hoc dicere potuit, et peccare non potuit. Quod probat Anselmus in eodem sic : Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dicitur possum loqui, subauditur si volo ; ergo, cum non potuit velle mentiri aut pec care, non potuit mentiri nec peccare.
b. Sed obicitur ex hoc : Si non potuit peccare, ex necessitate servavit iustitiam ; ergo non est laudandus, sicut nec angeli si non possent nec prius potuissent peccare.
Respondeo : angeli non sunt laudandi quia peccare nequeunt, sed quia a se quodam modo habent quod peccare nequeunt. Deus autem laudandus est ex suis bonis, quae servat aeterna immutatione. Homo autem ille qui est Deus, quia omne bonum quod ipse habet, a se habet, non necessitate, sed libertate a se iustus, et ideo laudandus est. Nam si humana natura habeat hoc a Deo, nihilominus a se habet, quia Deus et homo est una persona.
c. Item, Ioannes Damascenus, cap. De ignorantia, libro IV : Si, secundum theologum Gregorium, separabis quod videtur ab eo quod intelligitur, et serva dicetur caro et ignorans ; propter hypostaseos autem, id est personae identitatem, ditata est Domini anima futurorum cognitione. Sciendum enim quod servam non possumus dicere : haec enim non substantiae, sed scheseos, id est habitudinis, sunt significativa.
