Distinctio XXII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXII (AE)
1. Hic quaeritur utrum in illo triduo Magister aliquando fuit de hac opinione, quae dicebat quod divinitas suscepit humanitatem tamquam habitum, et ideo dixit quod Christus fuit homo in triduo.
2. a. Super illud : Tu es sacerdos, in Psalmo : Christus secundum quod homo fuit sacerdos, et non desiit esse sacerdos ; ergo non desiit esse homo.
Dicendum quod Christus dicebatur esse sacerdos in aeternum quoniam sacerdotio eius non successit sacerdotium alterius.
Utrum fuit sacerdos in triduo ? Dicendum quod habitu fuit sacerdos in triduo, sed non actu ; quoniam non fuit sacerdos actu, nisi quando obtulit se passioni et quando sacramenta fluxerunt a latere eius.
b. Christus in triduo fuit rationalis ratione creata : aut ergo in triduo fuit homo vel angelus ; sed non angelus : ergo homo, quoniam erat corporeum, rationale.
Dicendum quod Filius Dei habuit animam rationalem in triduo sibi coniunctam ; sed propter hoc non erat homo, quoniam oportuit ad hoc quod esset homo, ut haberet animam rationalem tamquam is principium sui ; sed sic non habuit Filius Dei animam sibi coniunctam in triduo.
c. Anima coniuncta divinitati habet aliquid quod ipsa separata non haberet, quoniam scientiam omnium ; similiter et corpus. Quaeratur utrum Filius Dei habuit aliquid quod non ab aeternitate habuit per assumptionem humanae naturae.
Dicendum quod, cum temporale unitur aeterno, aliquid fit in temporali quod non prius fuit, sed tamen nihil in aeterno ; et hoc quoniam nihil deest naturae aeternae.
4. Piscatoribus creditur, non dialectici. Ambrosius : Verba Philosophorum excludit simplicitas piscatorum.
5. Hic quaeritur si Christus in morte
a. Augustinus, Ad Dardanum : Cavendum est ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non est autem consequens, ut quod est in Deo, ita sit ubique ut Deus. Nam de nobis dicit Scriptura, scilicet 17 Act., 28 : In illo vivimus, movemur et sumus ; non tamen nos sicut ille ubique sumus. Quoniam aliter homo ille est in Deo, et aliter Deus in illo homine.
b. Videtur quod Christus, secundum quod homo est, poterit esse ubique, quoniam Christus simpliciter. Et corpus Christi sub specie panis potest esse in pluribus locis, et non determinatur in quot : quare videtur quod ubique. Et hoc non videtur nisi per participationem divinae naturae. Ergo similiter et corpus hominis sive homo, cum unitur divinitati, poterit esse ubique.
Dicendum quod, sicut convenit alicui esse hic, ut singulari sive sensibili, et convenit alicui esse in pluribus locis, ut opinabili, et alicui esse ubique, ut scibili : similiter dicendum quod creatura secundum se est in uno loco solum, et Creator secundum se ubique ; sicut creatura coniuncta Creatori, in pluribus locis simul esse potest.
6. [Et in inferno]. Augustinus, Ad Dardanum : Non facile alicubi scripturarum nomen inferni invenitur in bono. Unde quaeri solet : Si nonnisi poenalia recte intelliguntur inferna, quomodo animam Iesu Christi pie credamus esse in inferno ? Respondetur dicendo, ideo eum descendisse, ut quibus oportuit subveniret. Unde Petrus, 2 Act., 24, dicit eum solvisse dolores inferni, in quibus impossibile erat teneri.
Secundum hominem. Argumentum quod secundum hominem in pluribus locis est.
- [Ad infernum descendit]. Augustinus : Divinitas secundum carnem, id est naturam hominis, descendit ad inferos ; caro secundum divinitatem ascendit ad caelos.
8. Dicitur in littera quod Christus est in his singulis. Sed VII distinctione supra, contrarium, cap. In hunc modum : Christus est nomen duarum naturarum repraesentativum.
Dicendum quod Christus aliquando nominat personam unitivam, et sic in his singulis est ; aliquando nominat unitum ex divina et humana natura.
9. [Illuminabat infernum]. Ioannes Damascenus : Descendit ad infernum anima deificata, ut quemadmodum iis qui in terra sunt ortus est sol iustitiae, ita eis qui sub terra in tenebris et umbra mortis sedent
10. [Apud inferos resurrectio]. Augustinus, Super Genesim : Propter duo inferna, quorum unum superius et alterum sub pedibus, missus est Dei Filius, undique liberans, ad hoc nascendo, ad illud moriendo.
Utrum Christus apud inferos fuit redemptor. Contrarium, XIX distinctione, cap. « Unde ipse vere » : Saepius dicitur secundum humanam naturam redemptor.
Dicendum quod « redemptor » dicitur vel usu, vel potestate, vel exhibitione motus humilitatis vel obedientiae.
11. [Vita viventium]. Aliter coniungitur divinitas carni et animae, et aliter cuilibet creaturae. Unde Augustinus : Corruptibilis est omnis caro et in putredinem defluit, nisi quodam condimento animae teneatur.
12. Solet etiam quaeri Utrum Christus fuit « Iesus» in triduo. Videtur quod non, quoniam non fuit homo in triduo, et « Iesus» fuit nomen hominis individui.
Dicendum quod est nomen vocis et est nomen rei ; sed nomen rei, aut est nomen secundum habitum, aut est nomen secundum actum. Primo modo fuit Iesus nomen ipsius in triduo, secundo modo non.
13. 2 Sap., 1 : Non est agnitus qui reversus est ab inferis. 16 Luc., 26 : Chaos magnum factum est inter nos et vos, ut non possint etc.
Contrarium in Psalmo : Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Super illud : Tu vero in sanguine, 9 Zach., 11 : Illos qui tenebantur in inferni carceribus, in quo nulla refrigeravit misericordia quam dives requirebat, tua liberasti misericordia.
Dicendum quod infernus inferior dicitur respectu superioris qui est in terra, et non respectu limbi inferni. Unde Augustinus, Super Genesim : Infernum inferius est respectu huius inferni, in quo sumus in hac carne et mortalitate. Corpus enim mortuum est propter peccatum. Ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernus dicitur quod mortuis abundat.
- Ioannes Damascenus : Descendere et ascendere sunt actiones circumscripti corporis. Constat autem quod nullum erat corpus in caelo quod descendit ; ergo nullum erat quod ascendit. Filius enim Dei est ubique ; ergo non mutat locum.
Dicendum quod descendere est se carni unire Augustinus, De baptismo parvulorum, loquitur de isto descensu.
DISTINCTIO XXII (L)
- Hic quaeritur si in triduo. Quod homo fuit in triduo, nituntur quidam arguere sic :
a. Tu es sacerdos in aeternum etc. ; ergo in triduo. Sed sacerdos est secundum quod homo, in quantum obtulit se in ara crucis etc. ; ergo homo in triduo.
Respondent quidam quod dicitur in aeternum sacerdos, quia suo sacerdotio nunquam successit aliud ; nihilominus tamen restat eadem quaestio. Ideo dicendum quod sacerdos dicebatur habitu vel actu : actu in cruce et coena, habitu autem in triduo. Actu autem in triduo dedit sacramenta, non tamen secundum quod homo, sed secundum quod Deus.
b.Item, Augustinus : Talis fuit illa susceptio, quod faceret Deum hominem et hominem Deum. Sed susceptio mansit in triduo ; ergo et homo.
Respondeo : susceptio non fuit tota causa humanitatis, immo suscipere in coniuncto. Ut enim dicit Augustinus : Assumendo coniunxit, et coniungendo assumpsit.
c. Item, Filius Dei in triduo habuit animam sibi unitam, quae fuit rationalis rationalitate creata ; ergo Filius Dei erat rationalis tali rationalitate. Et habebat corpus sibi unitum ; ergo erat substantia corporea, animata anima rationali : ergo homo.
Respondeo : non sequitur : « anima erat rationalis rationalitate creata, ergo Filius Dei », quia non habuit eam tamquam principium sui, nec ut essentiam sui. Unde licet habuerit ea quae sunt principia hominis, non tamen ut principia. Unde dicitur divinitas habere animam, eo quod est hypostasis divina non separabilis secundum esse ; corpus autem animam habet ut principium sui et separabile.
- Item, cum anima per unionem cum divinitate aliquid habuit, ut omnium scientiam ; et corpus aliquid, ut incorruptionem : quaeritur an Filius Dei aliquid habuit quod [non] habuit ab aeterno.
Quando temporale unitur aeterno, aliquid fit in temporali, non in aeterno, eo quod nihil ei deest. Et ideo, cum anima et corpus sint susceptibilia melioris, immutata sunt.
17. Hic quaeritur ; ubicumque erat, homo erat. Unde Augustinus, Ad Dardanum : Cavendum est, ne ita astruamus divinitatem hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non est autem consequens, ut quod est in Deo, ita sit ubique sicut Deus. Nam et de nobis dicit Scriptura, in Actibus : In ipso vivimus, movemur et sumus, nec tamen ut ille ubique sumus. Quoniam ahter est homo ille in Deo, et aliter Deus ille in homine.
18. Una et eadem unione. Contra : saepius distinxit tres uniones. Praeterea, corpus et anima non sunt unius naturae ; ergo non una unio.
Respondeo : eadem est ex parte unitivi, scilicet unius hypostasis ; plures ex parte unitorum, corporis scilicet et animae.
19. Item, videtur quod Christus est ubique secundum quod homo, quia corpus Christi est in pluribus altaribus ; et quantum est de se, aeque natum est esse in omnibus, quia nullum determinat locum. Sed hoc non est quia glorificatum, quia tunc corpus Petri vel Ioannis haberet ; ergo quia divinae naturae est unitum. Corpus autem Petri vel beatae Virginis unitum erat animae quae circumscriptum habebat locum. Ergo corpus Christi ubique erat etc.
Respondeo : sicut singulare est hic et nunc, opinabile in pluribus locis et temporibus, scibile ubique et semper : creatura ut creatura est alicubi ; Creatoris autem est esse ubique ; creatura unita Creatori habet rationem medii, quod sit in locis pluribus, nec ad aequalitatem Creatoris potest attingere, ut sit ubique.
20. In infernum descendit. Augustinus, Ad Dardanum : Non facile alicubi Scripturarum invenitur nomen infernorum in bono. Unde quaeri solet : Si nonnisi poenalia recte intelliguntur inferna, quomodo animam Iesu Christi pie credamus fuisse in inferno ? Respondemus ideo descendisse, ut quibus oportuit subveniret. Unde Petrus, 2 , 24, dicit eum solvisse dolores inferni, in quibus impossibile erat detineri.
21. Singulis Christus est. Contra, supra, distinctione VII, « In hunc modum», ubi : Christus est duarum naturarum significativum.
Respondeo : ibi loquitur de hypostasi duas naturas uniente, hic de unitis.
22. Ubique totus ; et infra : apud inferos.
a. Damascenus, libro III : Descendit in infernum anima deificata, ut quemadmodum iis qui in terra sunt iustitiae ortus est sol, ita iis qui sub terra in tenebris et umbra mortis sedent superlucescat.
b. Item, Augustinus, libro De quaestionibus super Genesim : Propter duo inferna, quorum unum superius et alterum inferius, missus est Dei Filius, undique liberans, ad hoc nascendo, ad illud moriendo.
c. Sed sequitur an haec sit vera : Christus apud inferos fuit redemptor. Videtur quod non : supra, XIX distinctione, cap. « Unde ipse vere», ubi : dicitur semper redemptor secundum humanam naturam. Ergo, cum tunc non fuit homo, ergo nec redemptor.
Respondeo : redemptor dicitur vel habitu vel actu, ut ibi dicitur ; vel usu potestatis, exhibitione motus obedientiae vel humibtatis. Fuit ergo ibi redemptor usu potestatis.
23. Item, haec conceditur : Christus fuit in triduo. [Est]ne haec similiter concedenda : Christus fuit Iesus in triduo ? Videtur quod non, quia in triduo non fuit homo ; ergo nec hoc individuum hominis.
Respondeo : « Iesus » potest esse vel nomen vocis vel rei ; et « rei » dicitur vel habitu vel actu. Fuit ergo Iesus nomine rei secundum actum, quia salvator fuit.
24. Item, 2 Sap. , 1 : Non est agnitus qui reversus sit ab inferis ; et 16 Luc., 26 : Magnum chaos firmatum est inter nos et vos. Ergo Christus ab inferis non rediit. Si dicatur quod infernus dicitur limbus et de hoc intelbgitur quod Christus fuit apud inferos, contra, dicit Psalmus : Eruisti animam meam ab inferno inferiori etc. ; et 9 Zach., 11 : Tu vero in sanguine testamenti etc., id est passionis tuae, Glossa : Eos qui tenebantur vincti inferni carceribus, in quo nulla refrigeravit misericordia quam dives quaerebat, tua liberasti misericordia. Ergo Christus descendit ad infernum inferius, non solum ad limbum.
Respondeo : inferius infernum dicitur respectu superioris, scilicet limbi ; et Psalmus exponitur de peccatore, quoniam Dominus Uberavit a peccatis mortaUbus, quibus infernum inferius debebatur. Unde Augustinus, in Quaestionibus super Genesim : Est infernum inferius, in quo sumus in hac carne et mortalitate. Corpus enim mortuum est propter peccatum. Ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernus dicitur quod mortuis abundat.
Ad illud Zachariae respondeo : quandoque infernus sumitur communiter et per indistinctionem, ut ibi ; quandoque distincte, ut limbus dicatur superior, locus cruciatus inferior.
- Item, hodie mecum eris in paradiso : quid vocatur ibi « paradisus » Augustinus, Ad Dardanum : Si secundum hominem quem Verbum suscepit credimus dictum Hodie etc., non ex his verbis in caelo existimandus est paradisus : non enim illo die in caelo futurus erat homo Christus. Sed si fuit secundum animam apud eos qui in sinu Abrahae requiescunt, ille intelligendus est paradisus quem latronis animae illo die polliceri dignatus est. Quod si ita est, generale nomen paradisi est, ubi feliciter vivitur. Ubicumque ergo sit paradisus, quisquis beatorum ibi est ; cum illo ibi est, qui ubique est.
26. Solet quaeri ; et infra, 3 , 13 : Nemo ascendit in caelum. Ioannes Damascenus : Descendere et ascendere actiones sunt circumscripti corporis. Sed nullum corpus circumscriptum fuit in caelo ; ergo Christus secundum corpus non descendit. Et videtur ista auctoritas pro haereticis qui dicunt quod Christus caeleste corpus assumpsit.
Item, Filius Dei est ubique ; ergo non mutat locum : ergo non descendit.
Item, inferri potest quod nullus abus homo in caelum ascendit nisi Christus.
Respondeo : verum est quod dicit Damascenus. Unde descensus Christi sic intelligitur ? descendit Filius Dei, id est univit se carni. Hoc autem, scilicet unio carnis, est et quasi actio circumscripti corporis.
Ad aliud dicendum : non sequitur quod mutavit locum, immo sibi univit aliquid quod non erat prius unitum.
Ad tertium dicendum quod homo aliquando ponitur pro capite cum membris sibi unitis, ut hic ; aliquando pro capite solum ; aliquando solum pro membris. Unde Glossa super eumdem locum Ioannis : Non ascendunt in caelum nisi sint membra cohaerentia illi qui est una persona homo et Dei Filius. Et Augustinus, De baptismo parvulorum : In unitatem eius omnes mutandi levandique concurrant, ut ille qui descendit sit qui ascendit, non.aliud se deputans quam corpus nostrum, ut de ipso et Ecclesia verius dicatur : Erunt duo in carne una.
27. Regis Idumeae. 2 Amos, 1 : Incenderit ossa regis Idumeae interpretatur « regum terrae».
ADDITIONES CODICIS E
28. Super illud : Sed non totum. Contra : supra, proximo capitulo, dixit quod homo fuit in inferno, et constat quod Deus ; ergo Deus et homo : ergo totum.
Respondeo : homo fuit in inferno secundum partem ; unde synecdocha est locutio.
Sed estne concedendum quod Christus totum sit ad dexteram Patris in caelis Quod videtur, per hoc quod hic dicitur. Et si hoc est, tunc concedendum est quod Christus sit totum. Sed totus dicitur ad partes ; ergo divinitas et humanitas sunt partes eius, vel anima et corpus.
Respondeo : dicitur totum secundum quod homo, et partes sunt anima et corpus, non divinitas et humanitas.
Sed videtur, per hoc quod prius dicitur : sed non totum. Respondeo : distributive accipitur.
29. a. Augustinus, II De Trinitate : Ascensio ad Patrem erat ita videri sicut aequalis est Patri, ut ibi esset finis visionis. Et ideo oportebat ut ab eis forma servi auferretur. Inde est quod dicit Mariae : Noli me tangere, 20 Ioan., 17. Tactus enim finem habet notionis.
b. Si quaeratur de ascensu ad dexteram Patris, Ioannes Damascenus, III libro : Dexteram Patris dicimus gloriam et honorem divinitatis, in qua Filius Dei exsistens ante saecula ut Patri homousios, in ultimis est incarnatus et corporaliter sedet cum glorificata eius carne. Et hoc est quod dicitur in Psalmo : Sede a dextris, id est in potioribus bonis.
c. Item, obicitur de aliis ascendentibus in caelum, qui non descenderunt.
Respondeo : vox est corporis Christi, scilicet capitis cui membra uniuntur. Unde 3 Ioan., 13, in Glossa : Non ascendunt in caelum nisi sint membra cohaerentia illi qui in una persona est homo et Dei Filius.
- Super illud : Ossa regis Idumeae. Sumptum est ab eo quod dicitur in 2 Amos, 1 : Eo quod incenderit ossa regis etc. Per « ossa», quae fortia latent sub carne, figuratur divinitas sub humanitate. Illi ergo incendunt ossa regis etc., qui nimis profunde inquirunt de unione Verbi ad carnem.
