Distinctio XI — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XI (AE)
1. Solet etiam quaeri Dicitur in ecclesia : Potestate, non natura, fit Creator creatura. Sed quod fit,, quando factum est, est illud ; ergo vere dici potest : Christus fit creatura ; ergo est creatura.
Contrarium : ignis fit aer, non tamen est aer.
Dicendum ergo quod, licet Deus sit homo, non tamen dicitur quod Creator est creatura, quoniam sic ponitur oppositio in eodem. Unde Augustinus, Ad Felicianum : Creatura est ex hoc quod adhuc non est aut aliquando non fuit, rei cuiuslibet corruptibilis, quantum est in se, omnipotentis Dei voluntate facta substantia. Haec definitio in Filium Dei non cadit, nam Filius Dei, in eo quod est indifferentis naturae veritate prolatus, ut Verbum ex gignente, non dissimilis est natus.
2. [Universae creaturae]. Communicat homo cum inanimatis secundum corpus, et cum plantis per vim nutribilem, et cum irrationalibus per motum secundum placitum et appetitum. Rationabilibus autem naturis atque intellectualibus coniungitur per rationem, virtutes sequens et beatitudinem concupiscens. Creator enim gradatim et per modicum coniunxit diversas naturas, ut unam esse uniuscuiusque generis omnem creaturam constaret. Unde patet esse unum omnium exsistentium Creatorem.
3. Non potest appellari creatura. Contrarium, IV distinctione, cap. 2 : Cum illam creaturam.
Dicendum quod ibi fit sermo secundum divinam naturam.
4. Subiectus esset vanitati. Est vanitas naturae, ut in iis quae corrumpuntur. Et est vanitas culpae, ut in iis. qui peccant. Est etiam vanitas poenae, ut in iis qui puniuntur. Et sic multiplicatur liber Ecclesiastes !
5. Arii haec fuisse perfidia Ambrosius : Pudet dicere ubi, ut agnoscerent similem Iudae proditoris Arii fuisse perfidiam.
6. In Deo enim creatura esse non potest. In Christo sunt duae naturae, scilicet divina et humana. Sed absolute dicitur Creator : quare non similiter absolute dicitur creatura ?
Dicendum quod sapit haeresim hoc dicere
- Non divinum. Non est concedendum quod Christus est « divinum », quoniam minus est divinum quam Deus.
DISTINCTIO XI (L)
8. Solet quaeri ; et infra : Unde patet ipsum factum non esse, per quem facta sunt omnia. Contra : dicitur in sequentia magistri H. : Potestate, non natura, fit Creator creatura. Praeterea, cum Deus est homo, et homo creatura, ergo Deus gratia hominis.
Respondeo : bene conceditur inferius fit creatura, non tamen simpliciter, propter oppositionem quae ponitur circa esse ex alio, non ex alio.
Ad aliud dicendum quod proprietates semetipsis non uniuntur, sed per naturas quibus insunt ; et ideo non conceditur nisi cum appositione naturae cui inest, ut Deus secundum quod homo est creatura. Unde Augustinus, libro Ad Felicianum : Creatura est, ex eo quod nunc non est aut aliquando non fuit, rei corruptibilis, quantum est in se, omnipotenti Dei voluntate facta substantia. Haec definitio in Filium Dei non cadit, nam Filius, in eo quod est, indifferentis naturae veritate prolatus, ut Verbum ex gignente non dissimilis natus est.
9. Dicitur creatura quidquid, fecit Deus Pater per Filium. Contrarium dicitur supra, in eodem : Cum illam creaturam. Sed illud intelligitur secundum humanam naturam.
10. Praedicate Evangelium universae. Communicat inanimatis per corpus ; plantis per nutritivam et vegetativam ; animalibus per motum et appetitum ; per rationabilitatem intellectualibus naturis coniungitur, virtutes sequens et beatitudinem concupiscens. Creator enim gradatim et per modicum coniunxit depressas naturas, ut unam esse uniuscuiusque generis omnem creaturam constaret. Unde patet omnium exsistentium unum esse Creatorem. Id est, ita ordinatae sunt res, quod priores semper sunt in posterioribus, et sic homo participat omnium aliorum ; et sic quasi per effectum concluditur unum esse omnium principium.
ADDITIONES CODICIS E
- Hoc simpliciter absque determinatione. Contra : cum Deus in quantum huiusmodi sit creator, et homo in quantum huius-modi sit creatura, quare non conceditur Creator est creatura ?
Respondeo : est ratio propter hoc, quod prima oppositio iacet in iis. Si vero obiciatur illud quod dicitur in prosa : Potestate, non natura, fit Creator creatura, dicendum quod, licet concedi posset quantum est in se, non tamen concedendum est, propter similitudinem arianae haereseos, quae dixit Filium esse creaturam puram. Augustinus, Super Ioannem, in principio, in omnia : Noli credere factum perquem facta sunt omnia, ne non reficiaris per Verbum. Iam enim factus es per Verbum, sed oportet te refici Verbo. Si enim mala fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum.
12. Super illud : Illa autem locutio tropica est. Dicitur locutio tropica a Magistro, non quia sit ibi aliquis tropus, sed quia non est ibi ratio prima proprietatis, ubi aliquid per se et simpliciter assignatur inesse.
