Distinctio XVIII — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de poenitentia quantum ad totum et partes eius, hic incipit determinare de potestate ministrorum, quibus huius sacramenti dispensatio est commissa ; et dividitur in partes duas :

in prima determinat de ipsa potestate, quae claves Ecclesiae dicuntur ;

in secunda determinat de habentibus claves, XIX dist., ibi : postquam ostensum est quae sint claves apostolicae, et quis eorum usus, superest investigare quando istae claves dentur, et quibus.

 

Prima in duas :

in prima movet quaestionem ex praedictis de potestate ministrorum ;

in secunda determinat eam, ostendens quae dicantur claves Ecclesiae, et ad quid se extendant, ibi : claves istae non sunt corporales, sed spirituales.

 

Et haec pars in duas :

in prima determinat de clavibus Ecclesiae ordinatis ad peccatorum remissionem ;

in secunda determinat de quibusdam circa peccatum existentibus, per quorum ablationem peccatum remitti dicitur, ibi : hic quaeritur, quae sit illa macula, et quae sint illae tenebrae interiores, a quibus Deus interius animam purgat.

 

Prima in duas :

in prima determinat de clavibus,

in secunda de effectu earum, ibi : sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat sacerdos.

 

Circa primum duo facit :

primo ostendit quid sint claves ;

secundo ostendit quid sit usus earum, ibi : usus vero harum clavium multiplex est.

 

Sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat sacerdos. Hic inquirit de effectu clavium ; et dividitur in partes duas :

in prima ostendit quod potestas clavium non se extendit ad remissionem culpae ; quia hoc solius Dei est.

In secunda ostendit per quem modum sacerdotes dicuntur peccata remittere, ibi : nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata.

 

Circa primum tria facit :

primo ponit opinionem quorumdam qui dicebant, quod potestas clavium se extendat ad remissionem poenae aeternae, quamvis non se extendat ad remissionem culpae ;

secundo ponit aliam, quae dicit, quod ad neutrum horum se extendit, ibi : alii vero dicunt, solum Deum, non sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere.

Tertio confirmat hanc secundam opinionem, cui consentit per rationes et auctoritates, ibi : cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur.

 

Nec ideo tamen negamus, sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata. Hic inquirit modum quo sacerdotes dicantur peccata remittere ; et circa hoc tria facit :

primo ostendit per auctoritates, quod sacerdotes aliquo modo peccata remittunt ;

secundo ostendit quod sacerdotes aliter quam Deus peccata remittant, ibi : hoc sane dicere ac sentire possumus ;

tertio movet quamdam dubitationem ex modis assignatis, ibi : secundum hos ligandi et solvendi modos quomodo verum est quod dicitur ? et cetera.

 

Circa secundum tria facit :

primo ostendit quomodo se habeat sacerdos in ligando et solvendo quantum ad culpam ;

secundo quomodo se habeat quantum ad poenam in foro conscientiae iniungendam, ibi : ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt ;

tertio quantum ad poenam excommunicationis, quae infligitur in foro contentioso, ibi : est et alius modus ligandi et solvendi.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de clavibus.

Secunda de excommunicatione.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. De clavibus secundum se ;
  2. De remissione peccatorum, ad quam ordinantur claves ;
  3. De effectu clavium.

 

 

ARTICULUS I

Utrum claves in Ecclesia esse debeant

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod claves in Ecclesia esse non debeant. Non enim requiruntur claves ad intrandum domum, cuius ostium est apertum. Sed Apoc. 4, 1, dicitur : Vidi, et ecce in caelo ostium apertum ; quod Christus est, qui de seipso dicit Ioan. 10, 7 : Ego sum ostium. Ergo ad introducendum in caelum Ecclesia clavibus non indiget.
  2. Praeterea, clavis est ad aperiendum et claudendum. Sed hoc solius Christi est, qui aperit, et nemo claudit ; claudit, et nemo aperit ; Apoc. 3, 7. Ergo Ecclesia in ministris suis claves non habet.
  3. Praeterea, cuicumque clauditur caelum, aperitur Infernus, et e contrario. Ergo quicumque habet claves caeli, habet claves Inferni. Sed Ecclesia non dicitur habere claves Inferni. Ergo nec claves caeli habet.

 

Sed contra est quod dicitur Matth. 16, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum.

  1. Praeterea, omnis dispensator debet habere claves eorum quae dispensat. Sed ministri Ecclesiae sunt dispensatores divinorum mysteriorum, ut patet I Cor. 4. Ergo debent habere claves.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod clavis non sit potestas ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet a regno, ut ex littera habetur, et ex Glossa Hieronymi Matth. 16. Potestas enim spiritualis in sacramento collata, est idem quod character, ut supra, dist. IV, dictum est. Sed clavis et character non videntur idem esse ; quia per characterem homo Deo comparatur, per claves autem ad subditos. Ergo clavis non est potestas.
  2. Praeterea, ecclesiasticus iudex non dicitur nisi ille qui habet iurisdictionem, quae simul cum ordine non datur. Sed claves in ordinis susceptione conferuntur. Ergo non debuit de ecclesiastico iudice in definitione clavium mentio fieri.
  3. Praeterea, ad id quod aliquis habet ex seipso, non indiget aliqua potestate activa, per quam inducatur ad actum. Sed eo ipso quod aliquis est dignus, ad regnum admittitur. Ergo non pertinet ad potestatem clavium dignos ad regnum admittere.
  4. Praeterea, peccatores indigni sunt regno. Sed Ecclesia pro peccatoribus orat, ut ad regnum perveniant. Ergo non excludit indignos, sed magis admittit, quantum in se est.
  5. Praeterea, in omnibus agentibus ordinatis ultimus finis pertinet ad principale agens ; non ad agens instrumentale. Sed principale agens ad salutem hominis est Deus. Ergo ad Deum pertinet ad regnum admittere, quod est ultimus finis, et non ad habentem claves, qui est sicut instrumentum vel minister.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non sint duae claves, sed tantum una. Ad unam enim seram non requiritur nisi una clavis. Sed sera ad quam amovendam ordinantur Ecclesiae claves, est peccatum. Ergo contra unum peccatum non indiget Ecclesia duabus clavibus.
  2. Praeterea, claves in collatione ordinis conferuntur. Sed scientia non est ex infusione semper, sed quandoque ex acquisitione ; nec ab omnibus ordinatis habetur, et a quibusdam non ordinatis habetur. Ergo scientia non est clavis ; et sic est tantum una clavis, scilicet potestas iudicandi.
  3. Praeterea, potestas quam habet sacerdos super corpus mysticum, dependet ex potestate quam habet super corpus Christi verum. Sed potestas confitendi corpus Christi verum est una tantum. Ergo clavis, quae est potestas respiciens corpus Christi mysticum, est una tantum.

 

Sed contra, videtur quod sint plures quam duae. Quia sicut ad actum hominis requiritur potentia et scientia, ita et voluntas. Sed scientia discernendi ponitur clavis, et similiter potentia iudicandi. Ergo et voluntas absolvendi deberet dici clavis.

  1. Praeterea, tota Trinitas peccata remittit. Sed sacerdos per claves est minister remissionis peccatorum. Ergo debet habere tres claves, ut Trinitati configuretur.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in corporalibus dicitur clavis instrumentum quo ostium aperitur. Regni autem ostium nobis clauditur per peccatum et quantum ad maculam, et quantum ad reatum poenae ; et ideo potestas qua tale obstaculum regni removetur, dicitur clavis. Haec autem potestas est quidem in sanctissima Trinitate per auctoritatem ; et ideo dicitur a quibusdam quod habet clavem auctoritatis ; sed in Christo homine fuit haec potestas ad removendum praedictum obstaculum per meritum passionis, quae etiam dicitur ianuam aperire ; et ideo dicitur habere secundum quosdam claves excellentiae. Sed quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus Ecclesia fabricatur ; ideo in sacramentis Ecclesiae efficacia passionis manet ; et propter hoc etiam in ministris Ecclesiae, qui sunt dispensatores sacramentorum, potestas aliqua manet ad praedictum obstaculum removendum, non propria virtute, sed virtute divina, et passionis Christi ; et haec potestas metaphorice clavis Ecclesiae dicitur ; quae est clavis ministerii.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ostium caeli, quantum est de se, semper est apertum ; sed alicui clausum dicitur propter impedimentum intrandi in caelum, quod in ipso est. Impedimentum autem totius humanae naturae ex peccato primi hominis consecutum, per passionem Christi amotum est ; et ideo Ioannes post passionem vidit in caelo ostium apertum ; sed adhuc quotidie alicui manet clausum per peccatum originale quod contrahit, vel actuale quod committit ; et propter hoc indigemus sacramentis, et clavibus Ecclesiae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc intelligitur de clausione qua Limbum clausit, ne aliquis ultra in illud descendat ; et de apertione qua Paradisum aperuit, remoto impedimento naturae per suam passionem.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod clavis Inferni qua aperitur et clauditur, est potestas gratiam conferendi ; per quam homini aperitur Infernus, ut de peccato educatur, quod est Inferni porta, et clauditur, ne homo ultra in peccatum labatur gratia sustentatus. Gratiam autem conferre solius Dei est ; et ideo clavem Inferni solus retinuit. Sed clavis regni est potestas etiam dimittendi reatum poenae, per quem homo a regno prohibetur ; et ideo magis potest dari homini clavis regni quam clavis Inferni : non enim idem sunt, ut ex dictis patet. Aliquis enim ex Inferno educitur per remissionem aeternae poenae, qui non instanti in regnum introducitur propter reatum temporalis poenae quae manet. Vel dicendum, ut quidam dicunt, quod idem est clavis Inferni et caeli ; quia ex hoc ipso quod alicui aperitur unum, clauditur alterum ; sed denominatur a digniori.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum philosophum in II de anima, potentiae per actus definiuntur. Unde cum clavis sit potestas quaedam, ut dictum est, oportet quod per actum sive usum suum definiatur ; et quod in actu obiectum exprimatur a quo speciem recipit actus ; et modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis non est ut caelum aperiat absolute, quia iam apertum est, ut dictum est ; sed ut quantum ad hunc aperiat ; quod quidem ordinate fieri non potest, nisi idoneitate eius cui aperiendum est caelum pensata ; et ideo in praedicta definitione clavis, ponitur genus, scilicet potestas, et subiectum potestatis, scilicet iudex ecclesiasticus, et actus, scilicet excludere et recipere secundum duos actus materialis clavis, aperire et claudere ; cuius obiectum tangit in hoc quod dicit : a regno ; modus autem in hoc quod dignitas et indignitas in illis in quos actus exercetur, pensatur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ad duo quorum unum est causa alterius, una potestas ordinatur ; sicut in igne calor ad calefaciendum et dissolvendum. Et quia omnis gratia et remissio in corpore mystico ex capite suo provenit ; ideo eadem potestas esse videtur per essentiam, qua sacerdos conficere potest, et qua potest ligare et solvere, si iurisdictio adsit ; nec differt nisi ratione secundum quod ad diversos effectus comparatur ; sicut etiam ignis dicitur secundum aliam rationem calefactivus et liquefactivus. Et quia nihil est aliud character ordinis sacerdotalis quam potestas exercendi illud ad quod principaliter ordo sacerdotii ordinatur, sustinendo quod sit idem quod spiritualis potestas ; ideo character, et potestas confitendi, et potestas clavium, est unum et idem per essentiam, sed differt ratione.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod omnis potestas spiritualis datur cum aliqua consecratione ; et ideo clavis cum ordine datur ; sed executio clavis indiget materia debita, quae est plebs subiecta per iurisdictionem ; et ideo antequam iurisdictionem habeat, habet claves, sed non habet actum clavium : et quia clavis per actum definitur, ideo in definitione clavis ponitur aliquid ad iurisdictionem pertinens.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aliquis potest esse dignus aliquo dupliciter : aut ita quod ipsum habendi ius habeat, et sic quilibet dignus iam habet caelum apertum : aut ita quod insit ei aliqua congruitas ad hoc quod ei detur ; et sic dignos, quibus nondum totaliter apertum est caelum, potestas clavium recipit.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod sicut Deus non obdurat impartiendo malitiam, sed non conferendo gratiam ; ita sacerdos dicitur excludere, non quod impedimentum ad intrandum ponat, sed quia impedimentum positum non amovet : quia ipse amovere non potest, nisi prius Deus amoverit ; et ideo rogatur Deus, ut ipse absolvat, ut sic sacerdotis absolutio locum habeat.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod actus sacerdotis non est immediate super regnum, sed super sacramenta, quibus homo ad regnum pervenit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in omni actu qui requirit idoneitatem ex parte recipientis, duo sunt necessaria ei qui debet actum illum exercere ; scilicet iudicium de idoneitate recipientis, et expletio actus ; et ideo etiam in actu iustitiae, per quem redditur alicui hoc quo dignus est, oportet esse iudicium quo discernatur an sit dignus, et ipsa redditio ; et ad utrumque horum auctoritas quaedam, sive potestas, exigitur. Non enim dare possumus nisi quod in potestate habemus : nec iudicium dici potest, nisi vim coactivam habeat, eo quod iudicium iam ad unum determinatur : quae quidem determinatio in speculativis fit per virtutem primorum principiorum quibus resisti non potest : et in rebus practicis per vim imperativam in iudicante existentem. Et quia actus clavis requirit idoneitatem in eo in quem exercetur, quia recipit per clavem iudex ecclesiasticus dignos, et excludit indignos, ut ex dicta definitione patet ; ideo indiget iudicio discretionis, quo idoneitatem iudicat, et ipso receptionis actu ; et ad utrumque horum potestas quaedam, sive auctoritas, requiritur ; et secundum hoc duae claves distinguuntur, quarum una pertinet ad iudicium de idoneitate eius qui absolvendus est, et alia ad ipsam absolutionem ; et hae duae claves non distinguuntur in essentia auctoritatis, qua utrumque ex officio sibi competit, sed ex comparatione ad actus, quorum unus alium praesupponit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ad unam seram aperiendam una clavis immediate ordinatur ; sed non est inconveniens quod una ad actum alterius ordinetur ; et hoc est in proposito. Secunda enim clavis, quae dicitur potestas ligandi et solvendi, est quae immediate seram aperit peccati ; sed clavis quae dicitur scientia, ostendit cui aperienda sit clavis illa.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod circa clavem scientiae duplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt, quod scientia, secundum quod est habitus acquisitus vel infusus, dicitur haec clavis ; et quod non est principalis clavis, sed in ordine ad aliam clavem clavis dicitur ; et ideo quando est sine alia clavi, clavis non dicitur, sicut in viro litterato qui non est sacerdos. Et similiter etiam quandoque hac clavi aliqui sacerdotes carent, quia non habent scientiam neque acquisitam, neque infusam, qua absolvere et ligare possint ; sed quandoque industria naturali ad hoc utuntur, quae secundum eos claviola dicitur ; et sic clavis scientiae quamvis cum ordine non tradatur, traditur tamen cum ordine quod sit clavis, quod prius non erat ; et haec videtur opinio Magistri fuisse. Sed haec non videtur verbis Evangelii concordare, quae claves Petro dandas promittunt ; et ita non solum una, sed duae in ordine dantur. Et propter hoc alia opinio est, quod scientia quae est habitus, non est clavis, sed auctoritas actum scientiae exercendi, quae quandoque sine scientia est, quandoque autem scientia sine ipsa, sicut patet etiam in iudiciis saecularibus. Aliquis enim est iudex habens auctoritatem iudicandi qui non habet iuris scientiam ; et aliquis e converso habet scientiam iuris qui non habet auctoritatem. Et quia actus iudicii ad quem quis ex auctoritate suscepta obligatur, non autem ex scientia habita, sine utroque bene fieri non potest ; ideo auctoritas iudicandi, quae clavis est, sine scientia non potest sine peccato accipi ; sed scientia sine auctoritate sine peccato haberi potest.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod potestas conficiendi est ad unum tantum actum alterius generis ; et ideo non connumeratur clavibus, nec multiplicatur sicut potestas clavium, quae est ad diversos actus, quamvis secundum auctoritatis essentiam sit una, ut dictum est.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod velle unicuique est liberum ; et ideo ad volendum non exigitur auctoritas ; et propter hoc voluntas non ponitur clavis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod Trinitas tota eodem modo remittit peccata sicut una persona ; et ideo non oportet quod sacerdos, qui minister est Trinitatis, claves habeat tres : et praecipue cum voluntas, quae spiritui sancto appropriatur, clavem non requirat, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS II

Utrum macula aliquid positive in anima sit

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod macula aliquid positive in anima sit. Si enim est privatio tantum, non erit privatio nisi eius quod per peccatum aufertur. Sed haec est gratia. Ergo cum omne peccatum gratiam auferat, omnium peccatorum erit una macula ; et sic secundum peccatum nullam maculam animae adiiciet praeter maculam primi peccati.
  2. Praeterea, privatio quae ex peccato in anima relinquitur, dicitur caecitas, vel tenebra, quae ad intellectum pertinet. Sed haec macula non est huiusmodi, cum ad effectum pertinere videatur. Ergo macula non est privatio tantum, sed aliquid ponit.
  3. Praeterea, macula quam quis et tactu alicuius immundi contrahit, quae et contagio dicitur, aliquid positive est. Sed macula peccati etiam contagio dicitur. Ergo est aliquid positive.
  4. Praeterea, privatio quaedam poena est. Sed in peccato macula contra poenam vel reatum dividitur. Ergo macula non est privatio tantum gratiae ; et sic idem quod prius.

 

Sed contra, ex peccato non remanet positive aliquid in anima nisi dispositio, vel habitus, quae consequuntur peccatum ex parte actus, ex quo aliquid ponit. Sed macula non est dispositio ex actu causata, nec habitus : quod patet ex hoc quod dispositio et habitus possunt sine gratia destrui per contrariam consuetudinem, quae forte habitum contrarii vitii inducit expellentem contrarium habitum et dispositionem ; macula autem sine gratia non aufertur. Ergo macula non ponit aliquid positive in anima.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod peccatum nunquam possit remitti quo ad maculam. Quia ex hoc ipso quod aliquis peccavit, pulchritudinem innocentiae amisit. Sed non potest hanc pulchritudinem recuperare, nisi contingeret ipsum non peccasse. Ergo cum hoc sit omnino impossibile, impossibile est quod alicui peccatum remittatur quo ad maculam.
  2. Praeterea, ex hoc ipso homo turpitudinem quamdam habet, quod tempus debitum servitio creatoris, in peccatum expendit. Sed tempus illud quod iam effluxit recuperari non potest. Ergo nec macula mundari.

 

Sed contra est quod dicitur Ephes. 6, quod Christus coniunxit sibi Ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Sed aliqui sunt membra Ecclesiae, qui quandoque maculati fuerunt. Ergo peccatum quo ad maculam remitti potest.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod si remittatur peccatum quo ad maculam, remittatur quo ad omnem poenam. Quia remota causa removetur effectus. Sed causa quare aliquis erat reus poenae, est macula culpae. Ergo remota macula, removetur poena.
  2. Praeterea, quicumque absque culpa existens punitur, iniuste punitur. Sed ille cui remissum est peccatum quo ad maculam, est absque culpa. Ergo iniuste puniretur ; et ita videtur quod non sit aliqua poena dignus, et sit sibi reatus poenae remissus.

 

Sed contra, peccatum non punitur per hoc quod remittitur quo ad maculam. Sed omni peccato debetur poena secundum divinam iustitiam. Ergo etiam post dimissionem culpae aliquis poenae reatus remanere potest.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ex hoc aliquid maculatum dicitur, quia debitae pulchritudinis patitur detrimentum. Unde macula, secundum quod huiusmodi, non habet quod aliquid ponat ; sed per comparationem ad illud quod pulchritudinis detrimentum causat, aliquid quandoque ponere dicitur : ut aliquid in faciem inductum quod candorem faciei tegit aut privat. Pulchritudo autem animae consistit in assimilatione ipsius ad Deum, ad quem formari debet per claritatem gratiae ab eo susceptam. Sicut autem perceptio claritatis corporalis a sole prohibetur a nobis per aliquod obstaculum interpositum ; ita etiam claritas gratiae prohibetur ab anima per peccatum commissum, quod dividit inter nos et Deum, ut dicitur Isa. 59 ; unde ipsa macula, quantum in se est, non ponit de essentia sua nisi privationem gratiae, sed ponit ut causam obstaculum peccati, quod obstat ad gratiae receptionem ; et propter hoc etiam macula tenebra dicitur ratione praedictae similitudinis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis quantum ad ipsam privationem gratiae non differant maculae peccatorum, differunt tamen quantum ad causam, ex qua macula consequitur ; et secundum hoc etiam quodlibet peccatum unam maculam addit, inquantum novum obstaculum gratiae ponit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod gratia est in essentia animae, ex qua vires cognitivae et affectivae procedunt ; et ideo gratiae lumen et intellectum dirigit, et affectum movet ; sed peccatum in utroque defectum inducit ; in intellectu quidem, quia omne peccatum ex errore est, secundum Ambrosium, et secundum philosophum omnis malus ignorans ; et principaliter in affectu, quia omne peccatum in voluntate est ; et ideo macula, et quantum ad ipsam privationem, et quantum ad causam, scilicet peccatum, et intellectum et affectum respicit, sed principalius affectum. Unde non est inconveniens, si macula, et caecitas et tenebra dicatur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod macula dicitur contagio, non quantum ad privationem ipsam, sed quantum ad causam privationis ; quia ex hoc ipso quod peccatum affectum quodammodo tangit, privatio dicta in ipso consequitur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod macula quantum ad causam dividitur ab omni poena ; sed quantum ad privationem ipsa dividitur a poena inflicta, non autem a poena quae peccatum concomitatur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod macula obscuritatis ex interpositione causata non potest auferri, nisi obstaculum interpositum amoveatur. Peccatum autem, quod erat obstaculum interpositum, prohibens gratiae claritatem, non potest removeri ut factum non sit, sed ut effectum avertendi Deum a nobis non habeat, qui propter aversionem qua ab eo aversi propter peccatum fuimus, a nobis aversus manebat ; et ideo secundum hoc quod se ad nos sua benignitate convertit, dicitur peccatum nostrum remittere ; sicut nos offensam alicui remittimus, cum ad eum propter offensam praeteritam ulterius malevolentiam non servamus ; quae quidem in Deum secundum effectum accipienda sunt, ut in III Lib. dist. 32, dictum est ; et propter hoc etiam Deus remittendo peccatum dicitur ipsum tegere, quasi non aspiciens ad praeteritum peccatum, ut ratione eius gratiam nobis deneget.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non reparetur pulchritudo animae quantum ad aliquod accidens, quod erat dignitas innocentiae ; reparatur tamen quantum ad decorem gratiae quae restituitur.

ad 2. Et similiter dicendum ad secundum : quia non semper homo recuperat omnia damna quae passus est vel temporis, vel aliorum ; sed recuperat amissam pulchritudinem quantum ad essentiam decoris spectat.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in peccato duo sunt, scilicet conversio ad commutabile bonum, et aversio ab incommutabili bono ; et secundum hoc duo sunt effectus peccati. Unus est indignatio Dei ad nos, aversioni peccati respondens : alius est poena inordinatam conversionem ordinans. Et quia primo in peccato ex parte nostra est conversio ; et quod est prius in generatione, est posterius in destructione ; ideo ex parte Dei primo est reconciliatio ipsius ad nos, et secundum hoc est liberatio a debito poenae. Sed poena est duplex ; scilicet exterminans hostes, et talis poena ex reconciliatione ipsa removetur ; alia poena est quae corrigit civem, et filium, vel amicum ; et debitum eius potest remanere reconciliatione iam facta ; et ideo simul cum peccatum remittitur quo ad maculam, remittitur quo ad poenam aeternam, quae est exterminans, sed non quo ad poenam temporalem, quae est corrigens.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut actus praeexistens fuit causa maculae, et tamen transeunte actu non transit macula ; ita actus mediante macula fuit causa debiti ; et ideo non oportet quod cessante macula debitum poenae cesset, quia cessante primo effectu non oportet quod cesset secundus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod iste cui remissa est culpa quantum ad maculam, adhuc dignus est propter actum quem commisit, poenam sustinere ; quamvis non sit dignus a Deo alienus esse.

 

 

ARTICULUS III

Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod potestas clavium se extendat ad remissionem culpae. Ioan. 20, 25, dicitur discipulis : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed hoc non dicitur quantum ad manifestationem tantum, ut Magister in littera dicit, quia sic sacerdos novi testamenti non haberet maiorem potestatem quam sacerdos veteris testamenti. Ergo exercet potestatem in culpae remissione.
  2. Praeterea, in poenitentia datur gratia ad remissionem peccati. Sed huius sacramenti dispensator est sacerdos ex vi clavium. Ergo cum gratia non opponatur peccato ex parte poenae, sed ex parte culpae, videtur quod sacerdos ad remissionem culpae operetur ex vi clavium.
  3. Praeterea, maiorem virtutem recipit sacerdos ex sua consecratione quam aqua Baptismi ex sua sanctificatione. Sed aqua Baptismi hanc vim accipit, ut corpus tangat, et cor abluat, secundum Augustinum. Ergo multo fortius sacerdos in sui consecratione hanc potestatem accipit, ut cor a culpae macula abluere possit.

 

Sed contra, supra Magister dixit, dist. V, quod Deus hanc potestatem non contulit ministro quod ad interiorem mundationem cooperaretur ei. Sed si peccata quo ad culpam remitteret, cooperaretur ei in mundatione interiori. Ergo potestas clavium non se extendit ad culpae dimissionem.

  1. Praeterea, peccatum non dimittitur nisi per spiritum sanctum. Sed dare spiritum sanctum non est alicuius hominis, ut in I Lib. Magister dixit, dist. 14. Ergo nec peccata remittere quo ad culpam.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non possit remittere peccatum quo ad poenam. Peccato enim debetur poena aeterna et temporalis. Sed adhuc post absolutionem sacerdotis manet poenitens obligatus ad poenam temporalem in Purgatorio vel in hoc mundo faciendam. Ergo non dimittit aliquo modo poenam.
  2. Praeterea, sacerdos non potest praeiudicare divinae iustitiae. Sed ex divina iustitia taxata est poena poenitenti quam debet subire. Ergo sacerdos de ea non potest aliquid remittere.
  3. Praeterea, ille qui parvum peccatum commisit, non est minus susceptivus effectus clavium quam ille qui commisit maius peccatum. Sed aliquid de poena per officium sacerdotis de maiori peccato dimittitur. Possibile est ergo esse aliquod parvum peccatum, cui non debeatur plus de poena quam illud quod de maiori peccato dimissum est. Ergo poterit totam poenam illius parvi peccati dimittere ; quod falsum est.
  4. Praeterea, tota poena temporalis peccato debita est unius rationis. Si ergo per primam absolutionem dimittatur aliquid de poena, et per secundam ab eodem peccato absolutionem poterit aliquid remitti ; et sic tantum poterit multiplicari absolutio, quod vi clavium tota poena tollatur, cum secunda absolutio non sit minoris efficaciae quam prima ; et sic peccatum remanebit omnino impunitum ; quod est inconveniens.

 

Sed contra, clavis potestas est ad ligandum et solvendum. Sed potest sacerdos adiungere poenam temporalem. Ergo et potest absolvere a poena.

  1. Praeterea, sacerdos non potest dimittere peccatum quantum ad culpam, ut in littera dicitur, nec quantum ad poenam aeternam pari ratione. Si ergo non potest remittere quantum ad poenam temporalem, nullo modo remittere poterit ; quod est omnino contrarium dictis Evangelii.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod sacerdos per potestatem clavium ligare non possit. Virtutes enim sacramentales ordinantur contra peccatum ut medicina. Sed ligare non est medicina peccati, sed magis aggravatio morbi, ut videtur. Ergo sacerdos per vim clavium, quae est vis sacramentalis, non potest ligare.
  2. Praeterea, sicut absolvere vel aperire est amovere obstaculum, ita ligare est obstaculum ponere. Sed obstaculum regni peccatum est, quod nobis ex alio imponi non potest, quia non nisi voluntate peccatur. Ergo sacerdos ligare non potest.
  3. Praeterea, claves ex passione Christi efficaciam habent. Sed ligare non est effectus passionis. Ergo ex clavium potestate non potest sacerdos ligare.

 

Sed contra est quod dicitur Matth. 16, 19 : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.

  1. Praeterea, potestates rationales sunt ad opposita. Sed potestas clavium est potestas rationalis, cum habeat discretionem adiunctam. Ergo habet se ad opposita. Ergo si potest solvere, potest et ligare.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod possit ligare et solvere secundum proprium arbitrium. Hieronymus enim dicit : mensuram temporis in agendo poenitentiam non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque sit emendandum ; sed magis arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt. Ergo videtur quod ipse secundum suum arbitrium possit ligare et solvere.
  2. Praeterea, dominus laudavit villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset, quia debitoribus domini sui remisisset largiter. Sed Deus magis pronus est ad miserendum quam aliquis dominus temporalis. Ergo videtur quod laudabilior sit quantum plus de poena dimiserit.
  3. Praeterea, omnis Christi actio, nostra est instructio. Sed ipse quibusdam peccantibus nullam poenam imposuit, sed solum emendationem vitae, ut patet de adultera, Ioan. 8. Ergo videtur quod ad arbitrium suum possit etiam sacerdos, qui est vicarius Christi, poenam totam dimittere, vel partem.

 

Sed contra, Gregorius dicit : falsam poenitentiam dicimus quae non secundum auctoritatem sanctorum patrum pro qualitate criminis imponitur. Ergo videtur quod non omnino sit in arbitrio sacerdotis.

  1. Praeterea, ad actum clavium requiritur discretio. Sed si esset omnino in voluntate sacerdotis dimittere, et imponere de poena quantum vellet, non esset ibi necessaria discretio : quia nunquam ibi indiscretio posset accidere. Ergo non est omnino in arbitrio sacerdotis.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sacramenta, secundum Hugonem, ex sanctificatione invisibilem gratiam continent. Sed haec sanctificatio quandoque ad necessitatem sacramenti requiritur tam in materia quam in ministro, sicut patet in confirmatione ; et tunc vis sacramentalis est in utroque coniunctim.

Quandoque autem ex necessitate sacramenti non requiritur nisi sanctificatio materiae, sicut est in Baptismo, quia non habet ministrum determinatum quantum ad sui necessitatem ; et tunc tota vis sacramentalis consistit in materia.

Quandoque vero de necessitate sacramenti requiritur consecratio vel sanctificatio ministri, sine aliqua sanctificatione materiae : et tunc tota vis sacramentalis consistit in ministro, sicut est in poenitentia.

Unde eodem modo se habet potestas clavium quae est in sacerdote, ad effectum sacramenti poenitentiae, sicut se habet virtus quae est in aqua Baptismi, ad effectum Baptismi. Baptismus autem et sacramentum poenitentiae conveniunt quodammodo in effectu, quia utrumque contra culpam ordinatur directe, quod non est de aliis sacramentis ; sed in hoc differunt, quia sacramentum poenitentiae, eo quod habet actus suscipientis quasi materiales, non potest dari nisi adultis, in quibus requiritur praeparatio ad suscipiendum effectum sacramentorum ; sed Baptismus quandoque datur adultis, et quandoque pueris, et aliis carentibus usu rationis ; et ideo per Baptismum datur gratia et remissio peccatorum pueris sine aliqua sui praeparatione praecedente ; non autem adultis, in quibus praeexigitur praeparatio removens fictionem : quae quidem praeparatio quandoque praecedit, sufficiens ad gratiae susceptionem, antequam Baptismus actu percipiatur, sed non ante votum Baptismi, post tempus propalatae veritatis.

Quandoque autem talis praeparatio tempore non praecedit, sed est simul cum Baptismi susceptione ; et tunc per Baptismi susceptionem gratia remissionis culpae confertur. Sed per poenitentiae sacramentum nunquam datur gratia nisi praeparatio adsit, vel prius fuerit ; unde virtus clavium operatur ad culpae remissionem vel in voto existens, vel etiam in actu se exercens, sicut et aqua Baptismi. Sed sicut Baptismus non agit ut principale agens ; sed ut instrumentum, non quidem pertingens ad ipsam gratiae susceptionem causandam etiam instrumentaliter, sed disponens ad gratiam, per quam fit remissio culpae ; ita est de potestate clavium.

Unde solus Deus remittit per se culpam, et in virtute eius agit instrumentaliter et Baptismus ut instrumentum inanimatum, et sacerdos ut instrumentum animatum, quod dicitur servus secundum philosophum in VIII Ethic. ; et ideo sacerdos agit ut minister.

Et sic patet quod potestas clavium ordinatur aliquo modo ad remissionem culpae, non sicut causans, sed sicut disponens ad eam. Unde si ante absolutionem aliquis non fuisset perfecte dispositus ad gratiam suscipiendam, in ipsa confessione, et absolutione sacramentali gratiam consequeretur, si obicem non poneret. Si enim clavis nullo modo ad culpae remissionem ordinaretur, sed ad dimissionem poenae tantum, ut quidam dicunt, non exigeretur votum suscipiendi effectum clavium ad culpae remissionem, sicut non exigitur votum suscipiendi alia sacramenta quae non ordinantur ad culpam, sed contra poenam. Sed hoc facit videri quod non ordinantur ad culpae dimissionem : quia semper usus clavium ad hoc quod effectum habeat, requirit praeparationem ex parte recipientis sacramentum ; et similiter videretur de Baptismo, si nunquam daretur nisi adultis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut Magister dicit in littera, sacerdotibus commissa est potestas remittendi peccata, non ut propria virtute remittant, quia hoc Dei est ; sed ut operationem Dei remittentis ostendant tamquam ministri. Sed hoc contingit tribus modis. Uno modo ut ostendant eam non praesentem, sed promittant futuram sine hoc quod aliquid operentur ad ipsam ; et sic sacramenta veteris legis operationem Dei significabant ; unde et sacerdos veteris legis ostendebat tantum, et nihil operabatur. Alio modo ut significent praesentem, et nihil operentur ad eam ; et sic quidam dicunt quod sacramenta novae legis significant collationem gratiae, quam Deus in ipsa sacramentorum collatione dat, sine hoc quod in sacramentis sit aliqua virtus operans ad gratiam ; et secundum hanc opinionem quae in I dist. tacta est, etiam potestas clavium esset tantum ostendens divinam operationem in remissione culpae in ipsa sacramenti collatione facta. Tertio modo ut significent divinam operationem in remissionem culpae praesentem, et ad ipsam aliquid dispositive et instrumentaliter operentur ; et sic secundum aliam opinionem, quae sustinetur communius, sacramenta novae legis emundationem ostendunt divinitus factam ; et hoc modo etiam sacerdos novi testamenti ostendit absolutos a culpa : quia proportionaliter oportet loqui de sacramentis et potestate ministrorum. Nec obstat quin claves Ecclesiae ad remissionem culpae disponant, quia culpa iam remissa est ; sicut nec quod Baptismus disponat, quantum in se est, in eo qui iam sanctificatus est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod neque sacramentum poenitentiae neque sacramentum Baptismi operando pertingit directe ad gratiam, nec ad culpae remissionem, sed dispositive.

ad 3. Unde etiam patet responsio ad tertium.

 

ad s. c. Aliae rationes ostendunt quod ad remissionem culpae directe clavium potestas non operetur ; quod est concedendum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod idem iudicium est de effectu quem potestas clavium actualiter exercita complet in eo in quo contritio tempore praecessit, et de effectu Baptismi qui iam habenti gratiam datur. Aliquis enim per fidem et contritionem praecedentem Baptismum, gratiam remissionis peccatorum quantum ad culpam consecutus est ; sed quando actualiter postea Baptismum suscipit, gratia augetur, et a reatu poenae totaliter absolvitur, eo quod fit particeps passionis Christi. Et similiter ille qui per contritionem consecutus est remissionem peccatorum quantum ad culpam, et per consequens quantum ad reatum poenae aeternae, quae simul cum culpa dimittitur, ex vi clavium ex passione Christi efficaciam habentium augetur gratia, et poena remittitur temporalis, cuius reatus adhuc remanserat post culpae remissionem ; non tamen totus, sicut in Baptismo, sed pars eius : eo quod in Baptismo homo regeneratur configuratus passioni Christi, totaliter efficaciam passionis Christi, quae sufficit ad omnem poenam delendam, in se suscipiens ; ut nihil de prioris peccati actualis poena remaneat : quia non debet alicui imputari ad poenam, nisi quod ipsemet fecit. In Baptismo autem homo novam vitam accipiens fit per gratiam baptismalem novus homo ; et ideo nullus reatus poenae remanet in eo pro praecedenti peccato. Sed in poenitentia homo non mutatur in aliam vitam, quia non est regeneratio, sed sanatio quaedam ; ideo ex vi clavium, quae operatur in sacramento poenitentiae, non tota poena remittitur, sed aliquid de poena temporali, cuius reatus post absolutionem a poena aeterna remanere potuit, ut dictum est ; nec solum a poena illa quam habet, vel suscipit ab ea poenitens in confitendo, ut quidam dicunt : quia sic confessio et sacerdotalis absolutio non essent nisi in onus, quod non competit sacramentis novae legis : sed etiam de illa poena quae in Purgatorio debetur, aliquid remittitur, ut minus in Purgatorio puniatur absolutus ante satisfactionem decedens, quam si ante absolutionem decederet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non remittit poenam totam temporalem, sed partem ; et ideo adhuc manet obligatus ad poenam satisfactoriam.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod passio Christi sufficienter satisfecit pro peccatis totius mundi ; et ideo sine praeiudicio divinae iustitiae aliquid de poena sibi debita remitti potest, secundum quod effectus passionis ad ipsum per sacramenta Ecclesiae pertingit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod pro quolibet peccato oportet aliquam poenam satisfactoriam remanere, per quam medicina contra peccatum praestetur ; et ideo, quamvis virtute absolutionis dimittatur aliqua quantitas poenae debitae pro aliquo magno peccato, non oportet quod tanta quantitas poenae dimittatur respectu cuiuslibet peccati, quia aliquod peccatum secundum hoc remaneret omnino sine poena ; sed virtute clavium de poenis singulorum peccatorum proportionaliter dimittitur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod in prima absolutione tantum dimittitur vi clavium, quantum dimitti potest ; sed tamen valet iterata confessio tum propter instructionem, tum propter maiorem certitudinem, tum propter intercessionem confessoris, tum propter verecundiae meritum. Sed hoc non videtur verum : quia etsi haec esset ratio confessionem iterandi, non tamen esset ratio iterandi absolutionem, praecipue in eo qui non habet aliquam causam dubitationis de praecedenti absolutione (ita enim poterit dubitare post secundam absolutionem, sicut post primam) : sicut videmus quod sacramentum extremae unctionis non iteratur super eumdem morbum, eo quod totum quod per sacramentum fieri potuit, semel factum est. Et praeterea in secunda confessione non requireretur quod haberet claves ille cui fit confessio, si nihil ibi vis clavium operatur. Et ideo dicunt, quod etiam in secunda absolutione vi clavium de poena remittitur, quia in secunda absolutione gratiae confertur augmentum ; et quanto maior gratia recipitur, minus de impuritate peccati praecedentis manet ; et ideo minor poena purgans debetur. Unde etiam in prima absolutione alicui plus et minus de poena dimittitur vi clavium, secundum quod plus se ad gratiam disponit ; et potest esse tanta dispositio, quod etiam ex vi contritionis tota poena tollatur, ut praedictum est, dist. XVII, quaest. 3, art. 3 quaestiunc. 2, in corp. Unde etiam non est inconveniens, si per frequentem confessionem etiam tota poena tollatur, ut peccatum omnino remaneat impunitum, pro quo poena Christi satisfecit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod operatio sacerdotis in usu clavium est conformis Dei operationi, cuius minister est. Deus autem habet operationem et in culpam et in poenam ; sed in culpam ad solvendum quidem directe, ad ligandum autem indirecte, inquantum obdurare dicitur dum gratiam non largitur ; sed in poenam habet operationem directe quantum ad utrumque, quia et poenam parcit, et poenam infligit. Similiter ergo sacerdos, etsi in absolvendo ex vi clavium habeat aliquam operationem ordinatam ad culpae dimissionem modo iam dicto, non tamen in ligando aliquam operationem habet in culpam ; nisi ligare dicatur inquantum non absolvit, sed ligatos ostendit. Sed in poenam habet potestatem et ligandi et solvendi ; solvit enim a poena quam dimittit, sed ligat ad poenam quae remanet. Sed ad hanc ligare dupliciter dicitur. Uno modo considerando ipsam quantitatem poenae in communi ; et sic non ligat nisi inquantum non solvit, sed ligatum ostendit. Alio modo, considerando poenam hanc vel illam determinate ; et sic ligat ad poenam, imponendo eam.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illud residuum poenae ad quod obligat, est medicina purgans peccati impuritatem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod obstaculum regni non solum peccatum est, sed etiam poena ; quam qualiter sacerdos imponat, dictum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod etiam passio Christi obligat nos ad poenam aliquam, per quam ei conformemur.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod sacerdos operatur in usu clavium sicut instrumentum et minister Dei. Nullum autem instrumentum habet efficacem actum nisi secundum quod movetur a principali agente ; et ideo dicit Dionysius in Eccl. Hierar., quod sacerdotibus utendum est virtutibus hierarchicis, quando divinitas eos moverit ; in cuius signum, Matth. 16, ante potestatem clavium Petro traditam, fit mentio de revelatione ei facta divinitatis ; et Ioan. 20, praemittitur potestati remissionis apostolis datae spiritus sancti donum, quo filii Dei aguntur. Unde si quis praeter istum motum divinum uti sua potestate praesumpserit, non consequeretur effectum, ut Dionysius dicit ; et propter hoc a divino ordine averteretur ; et sic culpam incurreret. Et quia poenae satisfactoriae infligendae ut medicinae sunt ; sicut medicinae in arte determinatae, non omnibus competunt, sed variandae sunt secundum arbitrium medici, non propriam voluntatem sequentis, sed medicinae scientiam ; ita poenae satisfactoriae in canone determinatae non competunt omnibus, sed variandae sunt secundum arbitrium sacerdotis divino instinctu regulatum. Sicut autem medicus aliquando prudenter non dat medicinam ita efficacem quae ad morbi curationem sufficiat, ne propter debilitatem naturae maius periculum oriatur ; ita sacerdos divino instinctu motus non semper totam poenam quae uni peccato debetur, iniungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine poenae desperet, et a poenitentia totaliter recedat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod arbitrium illud debet esse divino instinctu regulatum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod etiam de hoc laudatur villicus, quod prudenter fecit ; et ideo in remissione poenae debitae discretio adhibenda est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus habuit potestatem excellentiae in sacramentis ; unde ipse ex auctoritate poenam totam vel partem poterat dimittere sicut volebat ; nec est simile de his qui operantur tantum ut ministri.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de excommunicatione ; et circa hoc quaeruntur quinque :

  1. De ipsa excommunicatione ;
  2. Quis possit excommunicare ;
  3. De modo excommunicationis ;
  4. De communicatione cum excommunicatis ;
  5. De absolutione ab excommunicatione.

 

 

ARTICULUS I

Utrum competens sit definitio excommunicationis a quibusdam posita

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod incompetens sit haec definitio excommunicationis a quibusdam posita : excommunicatio est separatio a communione Ecclesiae quo ad fructum, et suffragia generalia. Suffragia enim Ecclesiae valent eis pro quibus fiunt. Sed Ecclesia orat pro eis qui extra Ecclesiam sunt, sicut pro haereticis et Paganis. Ergo etiam pro excommunicatis, qui extra Ecclesiam sunt ; et sic eis suffragia Ecclesiae valent.
  2. Praeterea, nullus amittit suffragia Ecclesiae nisi per culpam. Sed excommunicatio non est culpa, sed poena. Ergo per excommunicationem non separatur aliquis a suffragiis Ecclesiae communibus.
  3. Praeterea, fructus Ecclesiae non videtur aliud esse quam suffragia ; non enim potest intelligi de fructu bonorum temporalium, quia haec excommunicatis non auferuntur. Ergo inconvenienter utrumque ponitur.
  4. Praeterea, excommunicatio minor, quaedam excommunicatio est. Sed per eam homo non perdit suffragia Ecclesiae. Ergo definitio non est communis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod Ecclesia nullum debeat excommunicare. Quia excommunicatio maledictio quaedam est. Sed Rom. 12, prohibemur maledicere. Ergo Ecclesia excommunicare non debet.
  2. Praeterea, Ecclesia militans debet imitari triumphantem. Sed, ut in epistola Iudae legitur, Michael cum altercaretur de corpore Moysi cum Diabolo, non est ausus iudicium blasphemiae inferre, sed ait : imperet tibi Deus. Ergo nec Ecclesia militans debet alicui iudicium maledictionis vel excommunicationis inferre.
  3. Praeterea, nullus est in manum hostis tradendus, nisi omnino desperatus. Sed per excommunicationem traditur aliquis in manum Satanae, ut patet II Cor. 5. Cum ergo de nemine sit desperandum in vita ista, Ecclesia nullum debet excommunicare.

 

Sed contra est quod apostolus I Cor., 5, mandat quemdam excommunicari.

  1. Praeterea, Matth. 18, 17, dicitur de illo qui Ecclesiam audire contemnit : sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sed ethnici sunt extra Ecclesiam. Ergo et illi qui Ecclesiam audire contemnunt, per excommunicationem extra Ecclesiam sunt ponendi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod nullus pro aliquo temporali damno debeat excommunicari. Quia poena non debet excedere culpam. Sed poena excommunicationis est privatio alicuius boni spiritualis, quod omnibus bonis temporalibus praeeminet. Ergo pro temporalibus nullus est excommunicandus.
  2. Praeterea, nulli malum pro malo reddere debemus, secundum apostoli praeceptum. Sed hoc esset malum pro malo reddere, si pro tali damno quis excommunicaretur. Ergo nullo modo hoc debet fieri.

 

Sed contra est quod Petrus Ananiam et Saphiram pro defraudatione pretii agri sententia mortis damnavit. Ergo et Ecclesiae licet pro temporalibus damnis excommunicare.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod excommunicatio iniuste lata nullo modo effectum habeat. Quia per excommunicationem protectio et gratia Dei subtrahitur, quae non iniuste subtrahi potest. Ergo excommunicatio iniuste lata non habet effectum.
  2. Praeterea, Hieronymus dicit, quod hoc est de supercilio Pharisaeorum aestimare esse ligatum vel solutum qui ligatur vel solvitur iniuste. Sed eorum supercilium erat superbum et erroneum. Ergo excommunicatio iniusta nullum habet effectum.

 

Sed contra, secundum Gregorium, praecepta pastoris, sive iusta sive iniusta, timenda sunt. Non autem essent timenda, nisi aliquid nocerent etiam iniusta. Ergo et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ille qui per Baptismum in Ecclesia ponitur, ad duo ascribitur ; scilicet ad coetum fidelium, et ad sacramentorum participationem ; et hoc secundum praesupponit primum, quia in sacramentis participandis etiam fideles communicant ; et ideo aliquis potest extra Ecclesiam fieri per excommunicationem, dupliciter. Uno modo ita quod separetur tantum a participatione sacramentorum ; et haec erit excommunicatio minor. Alio modo ita quod excludatur ab utroque ; et sic erit excommunicatio maior ; quae hic definitur. Non autem potest esse tertium ; scilicet quod excludatur a communione fidelium, et non a participatione sacramentorum, ratione iam dicta, quia scilicet fideles in sacramentis communicant. Sed communicatio fidelium est duplex. Quaedam in spiritualibus ; sicut sunt mutuae orationes, et conventus ad sacra percipienda ; quaedam in corporalibus actibus legitimis ; qui quidem legitimi actus et licita communio his versibus continentur : si pro delictis, anathema quis efficiatur ; os, orare, vale, communio, mensa negatur. Os, scilicet ne detur osculum ; orare, ne cum excommunicatis oremus ; vale, ne salutentur ; communio, ne scilicet in sacramentis cum ipsis aliquis communicet ; mensa negatur, ne aliquis cum eis comedat.

Praemissa ergo definitio importat separationem a sacramentis in hoc quod dicit, quantum ad fructum ; et a communione fidelium, quantum ad spiritualia, in hoc quod dicit : et suffragia Ecclesiae communia. Alia autem definitio invenitur quae datur secundum separationem ab utrisque actibus, quae talis est : excommunicatio est a qualibet licita communione ac legitimo actu separatio.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod pro infidelibus oratur ; sed ipsi fructum orationis non percipiunt, nisi ad fidem convertantur. Similiter et pro excommunicatis orari potest, quamvis non inter orationes quae pro membris Ecclesiae fiunt ; et tamen fructum non participant, quamdiu in excommunicatione manent : sed oratur ut detur eis spiritus poenitentiae, ut ab excommunicatione solvantur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod suffragia alicuius valent alicui secundum quod ei continuantur. Potest autem actio unius alteri continuari dupliciter. Uno modo ex vi caritatis, quae omnes fideles connectit, ut sint unum in Deo, sicut dicitur Psalm. 118, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te ; et hanc continuationem excommunicatio non intercipit : quia iuste excommunicari quis non potest nisi pro culpa mortali, per quam iam a caritate divisus est, etiamsi non excommunicetur. Iniusta autem excommunicatio caritatem alicui auferre non potest, cum sit de maximis bonis, quae non possunt alicui invito auferri. Alio modo per intentionem suffragia facientis, quae in aliquem fertur pro quo fiunt ; et hanc continuationem excommunicatio intercipit : quia Ecclesia per excommunicationis sententiam separat excommunicatos ab universitate fidelium, pro quibus suffragia facit. Unde suffragia Ecclesiae ei non prosunt quae pro tota Ecclesia fiunt ; nec ex persona Ecclesiae oratio pro eis inter membra Ecclesiae fieri potest ; quamvis aliqua persona privata possit ad eius conversionem aliquod suffragium per intentionem dirigere.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod fructus spiritualis Ecclesiae non solum est ex suffragiis, sed etiam ex perceptione sacramentorum et ex convictu fidelium.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod minor excommunicatio non habet perfectam rationem excommunicationis, sed aliquid ipsius participat ; et ideo non oportet quod ei totaliter excommunicationis definitio conveniat, sed solum quo ad aliquid.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod iudicium Ecclesiae conforme debet esse iudicio Dei. Deus autem multipliciter peccatores punit, ut eos ad bonum trahat. Uno modo flagellis castigando ; alio modo hominem sibi relinquendo, ut auxiliis subtractis, quibus a malo praepediebatur, suam infirmitatem cognoscat, et humilis ad Deum redeat, a quo superbus abscessit ; et quantum ad utrumque Ecclesia in excommunicationis sententia divinum iudicium imitatur : inquantum enim eum a communione fidelium separat ut erubescat, imitatur divinum iudicium quo per flagella castigat ; inquantum autem a suffragiis et aliis spiritualibus separat, imitatur divinum iudicium quo hominem sibi relinquit, ut per humilitatem seipsum cognoscens ad Deum redeat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod maledictio potest esse dupliciter. Uno modo ita quod in malo quod irrogat vel dicit, per intentionem sistat ; et sic maledictio omnibus modis prohibita est. Alio modo ita quod malum quod quidem maledicendo imprecatur, ad bonum illius ordinet qui maledicitur ; et sic maledictio quandoque est licita et salutifera : sicut et medicus aliquod nocumentum infert infirmo, ut sectionem, per quam ab infirmitate liberetur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Diabolus incorrigibilis est ; et ideo non est susceptibilis alicuius boni per excommunicationis poenam.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex hoc ipso quod aliquis suffragiis Ecclesiae privatur, triplex incommodum incurrit per oppositum ad tria quae quis ex suffragiis Ecclesiae consequitur. Valent enim ad augmentum gratiae eis qui habent, vel ad merendum eis qui non habent ; et quantum ad hoc Magister in littera dicit, quod gratia Dei per excommunicationem subtrahitur. Valent etiam ad custodiam virtutis ; et quantum ad hoc dicit, quod protectio subtrahitur ; non quod omnino a Dei providentia excludatur, sed quod ab illa protectione qua filios Ecclesiae speciali modo custodit. Valent ad defendendum ab hoste ; et quantum ad hoc dicit, quod Diabolo maior potestas saeviendi in ipsum datur et spiritualiter et corporaliter. Unde in primitiva Ecclesia quando oportebat per signa ad fidem homines invitare, sicut spiritus sancti donum visibili signo manifestabatur, ita et excommunicatio corporali vexatione a Diabolo innotescebat. Nec est inconveniens, si ille qui non est desperatus, hosti datur : quia non datur ei quasi damnandus, sed quasi corrigendus ; cum in potestate Ecclesiae sit ex eius manu ipsum eripere cum voluerit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod per excommunicationem iudex ecclesiasticus excommunicatos excludit a regno quodammodo. Unde cum non debeat excludere nisi indignos, ut ex definitione clavis patuit ; nec aliquis reddatur indignus nisi per peccatum mortale amiserit caritatem, quae est via ducens ad regnum ; ideo nullus excommunicari debet nisi pro peccato mortali. Et quia in damnificando aliquem corporaliter, vel in rebus temporalibus, aliquis mortaliter peccat, et contra caritatem facit ; ideo pro damno temporali illato Ecclesia aliquem excommunicare potest. Sed quia excommunicatio est gravissima poenarum ; poenae autem medicinae sunt, secundum philosophum in II Ethic. ; sapientis autem medici est a levioribus medicinis incipere, et minus periculosis ; ideo excommunicatio infligi non debet etiam pro peccato mortali, nisi contumax fuerit ; vel non veniendo ad iudicium, vel ante terminationem iudicii sine licentia recedendo, vel determinationi non parendo : tunc enim postquam monitus fuerit, si obedire contempserit ; contumax reputatur, et excommunicari debet a iudice iam non habente quid contra ipsum faciat amplius.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod culpae quantitas non mensuratur ex nocumento quod quis facit, sed ex voluntate qua facit, contra caritatem agens ; et ideo, quamvis poena excommunicationis excedat nocumentum, non tamen excedit quantitatem culpae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod cum aliquis per poenam aliquam corrigitur, non redditur ei malum, sed bonum : quia poenae medicinae sunt, ut dictum est.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod excommunicatio potest dici iniusta dupliciter. Uno modo ex parte excommunicantis ; sicut cum ex odio vel ira excommunicat ; et tunc excommunicatio nihilominus habet effectum suum, quamvis ille qui excommunicat peccet : quia iste iuste patitur quamvis ille iniuste faciat. Alio modo ex parte ipsius excommunicationis : vel quia causa excommunicationis est indebita, vel quia infertur sententia, iuris ordine praetermisso ; et tunc, si sit talis error ex parte sententiae qui sententiam nullam faciat esse, non habet effectum, quia non est excommunicatio ; si autem sententiam non annullet, habet effectum suum, et debet excommunicatus humiliter obedire, et erit ad meritum, vel absolutionem petere ab excommunicante, vel ad superiorem iudicem recurrere. Si autem contemneret, eo ipso mortaliter peccaret. Contingit autem quandoque quod est debita causa ex parte excommunicationis, quae non est debita ex parte excommunicati ; sicut cum aliquis pro falso crimine in iudicio probato excommunicatur ; et tunc si humiliter sustinet, humilitatis merito recompensat excommunicationis damnum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis homo gratiam Dei iniuste amittere non possit, potest tamen iniuste amittere illa quae ex parte nostra sunt, quae ad gratiam Dei disponunt ; sicut patet, si subtrahatur alicui doctrinae verbum quod ei debetur ; et hoc modo excommunicatio gratiam Dei subtrahere dicitur, ut ex praedictis patet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Hieronymus loquitur quantum ad culpas, et non quantum ad poenas, quae possunt etiam iniuste infligi a rectoribus Ecclesiarum.

 

 

ARTICULUS II

Utrum quilibet sacerdos possit excommunicare

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod quilibet sacerdos possit excommunicare. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed quilibet sacerdos habet claves. Ergo quilibet potest excommunicare.
  2. Praeterea, maius est absolvere et ligare in foro poenitentiae quam in foro iudicii. Sed quilibet sacerdos potest sibi subditos in foro poenitentiali absolvere et ligare. Ergo etiam potest sibi subditos quilibet sacerdos excommunicare.

 

Sed contra, ea in quibus imminet periculum, sunt maioribus reservanda. Sed poena excommunicationis est valde periculosa, nisi cum moderamine fiat. Ergo non debet cuilibet committi sacerdoti.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non sacerdotes excommunicare non possint. Quia excommunicatio est actus clavium, ut in littera dicitur. Sed non sacerdotes non habent claves. Ergo non possunt excommunicare.
  2. Praeterea, plus requiritur ad excommunicationem quam ad absolutionem in foro poenitentiae. Sed non sacerdos in foro poenitentiae absolvere non potest. Ergo nec excommunicationem inferre.

 

Sed contra est quod archidiaconi, legati et clerici excommunicant, qui quandoque non sunt sacerdotes. Ergo non solum sacerdotes excommunicare possunt.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod excommunicatus vel suspensus excommunicare possit. Ille enim qui est excommunicatus vel suspensus, neque ordinem neque iurisdictionem amittit ; quia neque reordinatur cum absolvitur, neque cura ei iterum committitur. Sed excommunicatio non requirit nisi ordinem vel iurisdictionem. Ergo etiam excommunicatus et suspensus excommunicare possunt.
  2. Praeterea, maius est conficere corpus Christi quam excommunicare. Sed excommunicati conficere possunt, ut supra, dist. XIII, dictum est. Ergo possunt excommunicare.

 

Sed contra, ligatus corporaliter non potest alium ligare. Sed vinculum spirituale est fortius quam corporale. Ergo excommunicatus non potest excommunicare, cum excommunicatio sit vinculum spirituale.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in foro conscientiae causa agitur inter hominem et Deum ; in foro autem exterioris iudicii causa agitur hominis ad hominem ; et ideo absolutio vel ligatio quae unum hominem obligat quo ad Deum tantum, pertinet ad forum poenitentiae ; sed illa quae hominem obligat in comparatione ad alios homines, ad forum publicum exterioris iudicii pertinet. Et quia per excommunicationem homo a communione fidelium separatur ; ideo excommunicatio ad forum exterius pertinet, et illi soli possunt excommunicare qui habent iurisdictionem in foro iudiciali ; et propter hoc soli episcopi propria auctoritate, et maiores praelati, secundum communiorem opinionem, possunt excommunicare ; sed presbyteri parochiales non, nisi ex commissione eis facta, vel in certis casibus, sicut in furto et rapina, et huiusmodi, in quibus est eis a iure concessum quod excommunicare possint. Alii autem dixerunt, quod etiam sacerdotes parochiales possunt excommunicare. Sed praedicta opinio est rationabilior.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod excommunicatio non est actus clavis directe, sed magis respectu exterioris iudicii ; sed sententia excommunicationis, quamvis in exteriori iudicio promulgetur, quia tamen aliquo modo pertinet ad aditum regni, secundum quod Ecclesia militans est via ad triumphantem ; ideo etiam talis iurisdictio, per quam homo excommunicare potest, clavis potest dici ; et secundum hoc a quibusdam distinguitur, quod est clavis ordinis, quam omnes sacerdotes habent ; et clavis iurisdictionis in foro iudiciali, quam habent soli iudices exterioris fori ; utramque tamen Deus Petro contulit, Matth. 16 ; et ab ipso in alios descendit qui utramque habent.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sacerdotes parochiales habent quidem iurisdictionem in subditos suos quantum ad forum conscientiae, sed non quantum ad forum iudiciale ; quia non possunt coram eis conveniri in causis contentiosis ; et ideo excommunicare non possunt, sed absolvere possunt in foro poenitentiali ; et quamvis forum poenitentiale sit dignius, tamen in foro iudiciali maior solemnitas requiritur ; quia in eo oportet quod non solum Deo, sed etiam homini satisfiat.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod sacramenta, in quibus gratia confertur, dispensare ad solos sacerdotes pertinet ; et ideo ipsi soli possunt absolvere et ligare in foro poenitentiali ; sed excommunicatio non directe respicit gratiam, sed ex consequenti, inquantum homo suffragiis Ecclesiae privatur, quae ad gratiam disponunt, vel in gratia conservant ; et ideo etiam non sacerdotes, dummodo iurisdictionem habeant in foro contentioso, possunt excommunicare.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non habeant clavem ordinis, habent tamen clavem iurisdictionis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ista duo se habent sicut excedentia et excessa ; et ideo alicui competit unum cui non competit aliud.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod usus iurisdictionis est in comparatione ad alium hominem ; et ideo, cum omnis excommunicatus a communione fidelium separetur, quilibet excommunicatus usu iurisdictionis privatur. Et quia excommunicatio est iurisdictionis privatio, ideo excommunicatus excommunicare non potest ; et eadem ratio est de suspenso a iurisdictione. Si enim sit suspensus ab ordine tantum, tunc non potest ea quae sunt ordinis, sed potest ea quae sunt iurisdictionis ; et e converso, si sit suspensus a iurisdictione, et non ab ordine ; si autem ab utroque, tunc neutrum potest.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non amittat iurisdictionem, amittit tamen iurisdictionis usum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod conficere sequitur potestatem characteris qui indelebilis est ; et ideo homo, ex quo characterem ordinis habet, semper potest conficere, licet non semper ei liceat. Secus autem est de excommunicatione quae iurisdictionem sequitur, quae auferri potest et ligari.

 

 

ARTICULUS III

Utrum aliquis possit seipsum, vel aequalem, vel superiorem, excommunicare

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis possit seipsum, vel aequalem vel superiorem, excommunicare. Quia Angelus Dei maior erat Paulo. Matth. 11, 2 : Qui minor est in regno caelorum, maior est illo, quo nemo inter natos mulierum maior. Sed Paulus excommunicavit Angelum de caelo, ut patet Gal. 1. Ergo homo potest superiorem excommunicare.
  2. Praeterea, sacerdos aliquando excommunicat in generali pro furto, vel pro aliquo huiusmodi. Sed potest contingere quod ipsemet fecit, vel superior, vel aequalis. Ergo aliquis potest se, vel aequalem vel superiorem, excommunicare.
  3. Praeterea, aliquis potest superiorem absolvere in foro poenitentiali, vel aequalem, sicut cum episcopi suis subditis confitentur, et cum unus sacerdos alteri venialia confitetur. Ergo videtur quod etiam excommunicare aliquis superiorem vel aequalem possit.

 

Sed contra, excommunicatio est actus iurisdictionis. Sed aliquis non habet in se iurisdictionem, quia in eadem causa non potest quis esse reus et iudex ; nec iterum in superiorem aut aequalem. Ergo non potest aliquis superiorem vel aequalem, aut se, excommunicare.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod in aliquam universitatem sententia excommunicationis ferri possit. Contingit enim quod aliqua universitas sibi in malitia colligatur. Sed pro malitia in qua aliquis contumax extiterit, debet excommunicatio ferri. Ergo potest in aliquam universitatem ferri excommunicatio.
  2. Praeterea, illud quod est gravissimum in excommunicatione, est separatio a sacramentis Ecclesiae. Sed aliquando tota civitas interdicitur a divinis. Ergo excommunicari aliqua universitas potest.

 

Sed contra est Glossa Augustini Matth. 13, quae dicit, quod princeps et multitudo non est excommunicanda.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ille qui semel est excommunicatus, ulterius excommunicari non possit. I Cor. 5, 12 dicit apostolus : Quid mihi est, de his qui foris sunt iudicare ? Sed excommunicati iam sunt extra Ecclesiam. Ergo super eos Ecclesia iudicium non habet, ut possit eos iterum excommunicare.
  2. Praeterea, excommunicatio est separatio quaedam a divinis, et a communione fidelium. Sed postquam est aliquis privatus aliquo, non potest iterum illo privari. Ergo unus excommunicatus non debet iterum excommunicari.

 

Sed contra, excommunicatio quaedam poena est, et medicinale remedium. Sed poenae et medicinae iterantur, cum causa exigit. Ergo et excommunicatio iterari potest.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod cum per iurisdictionem aliquis constituatur in gradu superioritatis respectu eius in quem habet iurisdictionem, quia est iudex eius ; ideo nullus habet in seipsum, vel superiorem vel aequalem iurisdictionem, et per consequens nullus potest seipsum excommunicare, vel superiorem vel aequalem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod apostolus loquitur sub hypothesi, idest si poneretur Angelus peccare ; sic enim non esset apostolo superior, sed inferior. Nec est inconveniens quod in conditionalibus quarum antecedentia impossibilia sunt, et consequentia impossibilia sint.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in tali casu nullus excommunicatur ; quia par in parem nullum habet imperium.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod absolutio et ligatio in foro confessionis est quo ad Deum tantum, apud quem aliquis alio inferior redditur pro peccato. Sed excommunicatio est in iudicio exteriori, in quo aliquis non amittit superioritatem ex hoc ipso quod peccat. Unde non est similis ratio de utroque foro. Et tamen in foro confessionis aliquis non potest seipsum absolvere, nec superiorem nec aequalem, de mortali, nisi ex commissione sibi facta ; de venialibus autem potest, quia venialia ex quibuslibet sacramentis gratiam conferentibus remittuntur ; unde remissio venialium sequitur potestatem ordinis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod excommunicari non debet aliquis nisi pro peccato mortali ; peccatum autem in actu consistit ; actus autem non est communitatis sed singularium personarum ut frequenter ; et ideo singuli de communitate excommunicari possunt, non autem ipsa communitas ; et si etiam quandoque actus sit totius alicuius multitudinis, ut quando multi navim trahunt, quam nullus trahere posset ; non tamen est probabile quod aliqua communitas ita tota ad malum consentiat quin aliqui sint dissentientes. Et quia non est Dei, qui iudicat omnem terram, ut condemnet iustum cum impio, ut dicitur Gen. 18 ; ideo Ecclesia, quae iudicium Dei imitari debet, satis provide statuit ut tota communitas non excommunicetur, ne collectis zizaniis simul eradicetur et triticum.

 

ad 1. Ad primum ergo patet solutio ex dictis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod suspensio non tanta poena est quanta excommunicatio, quia suspensi non fraudantur Ecclesiae suffragiis sicut excommunicati ; unde etiam aliquis sine peccato proprio suspenditur, sicut et totum regnum supponitur interdicto pro peccatis regis ; et ideo non est simile de excommunicatione et suspensione.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ille qui excommunicatus est una excommunicatione, potest iterum excommunicari per eiusdem excommunicationis iterationem ad maiorem sui confusionem, ut vel sic a peccato resiliat, vel propter alias causas ; et tunc tot sunt principales excommunicationes, quot causae pro quibus aliquis excommunicatur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod apostolus loquitur de Paganis et aliis infidelibus, qui non habent characterem, per quem annumerati sint in populo Dei. Sed quia character baptismalis, quo quis populo Dei annumeratur, est indelebilis, ideo semper remanet aliquo modo de Ecclesia baptizatus ; et sic semper Ecclesia de ipso iudicare potest.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod privatio, quamvis non recipiat magis et minus secundum se, recipit tamen magis et minus secundum causam suam ; et secundum hoc excommunicatio potest iterari ; et magis est elongatus a suffragiis Ecclesiae qui pluries est excommunicatus quam qui semel tantum.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum liceat excommunicato communicare in pure corporalibus

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod liceat excommunicato communicare in pure corporalibus. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed potestas clavium se extendit ad spiritualia tantum. Ergo per excommunicationem non prohibetur quin unus alii in corporalibus communicare possit.
  2. Praeterea, quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat. Sed praecepto caritatis tenemur inimicis subvenire ; quod sine aliqua communicatione fieri non potest. Ergo licet alicui excommunicato in corporalibus communicare.

 

Sed contra est quod dicitur I Cor., 5, 11 : Cum eiusmodi nec cibum sumere.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod participans excommunicato non sit excommunicatus. Plus est enim separatus ab Ecclesia gentilis quam excommunicatus. Sed ille qui participat gentili, aut Iudaeo, non est excommunicatus. Ergo nec ille qui participat Christiano excommunicato.
  2. Praeterea, si ille qui participat alicui excommunicato, est excommunicatus ; eadem ratione qui participat participanti, erit excommunicatus ; et sic in infinitum procedet : quod videtur absurdum. Ergo non est excommunicatus qui excommunicato participat.

 

Sed contra est quod excommunicatus positus est extra communionem. Ergo qui ei communicat, a communione Ecclesiae recedit ; et sic videtur quod sit excommunicatus.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod participare cum excommunicato in casibus non concessis, semper sit peccatum mortale. Quia decretalis quaedam respondet, quod propter timorem mortis non debet aliquis excommunicato communicare : quia aliquis debet prius subire mortem quam mortaliter peccet. Sed haec ratio nulla esset nisi participare excommunicato esset peccatum mortale. Ergo et cetera.
  2. Praeterea, facere contra praeceptum Ecclesiae, est peccatum mortale. Sed Ecclesia praecepit quod excommunicato nullus communicet. Ergo participare cum excommunicato est peccatum mortale.
  3. Praeterea, nullus arcetur a perceptione Eucharistiae pro peccato veniali. Sed ille qui participat excommunicato in casibus non concessis, arcetur a perceptione Eucharistiae : quia incurrit minorem excommunicationem. Ergo participans excommunicato in casibus non concessis peccat mortaliter.
  4. Praeterea, nullus debet excommunicari maiori excommunicatione, nisi pro peccato mortali. Sed aliquis potest secundum iura excommunicari maiori excommunicatione propter hoc quod excommunicato participat. Ergo participare excommunicato est peccatum mortale.

 

Sed contra, a peccato mortali nullus potest absolvere nisi habeat super eum iurisdictionem. Sed potest absolvere a participatione excommunicationis quilibet sacerdos. Ergo non est peccatum mortale.

  1. Praeterea, pro mensura peccati debet esse poenitentiae modus. Sed pro participatione excommunicationis, secundum communem consuetudinem non ponitur poena debita peccato mortali, sed magis debita veniali. Ergo est peccatum veniale.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut praedictum est, duplex est excommunicatio. Una est minor, quae separat tantum a participatione sacramentorum, sed non a communione fidelium ; et ideo tali excommunicato licet communicare, sed non licet ei sacramenta conferre. Alia est maior excommunicatio ; et haec separat hominem a sacramentis Ecclesiae, et a communione fidelium ; et ideo excommunicato tali excommunicatione communicare non licet.

Sed quia Ecclesia excommunicationem ad medelam, et non ad interitum, inducit ; excipiuntur ab hac generalitate quaedam in quibus communicare licet ; scilicet in his quae pertinent ad salutem : quia de talibus homo licite cum excommunicato loqui potest ; et etiam alia verba interserere, ut facilius salutis verba ex familiaritate recipiantur. Excipiuntur etiam quaedam personae, ad quas specialiter pertinet provisio excommunicati, scilicet uxor, servus, filius, rusticus, et serviens.

Sed hoc intelligendum est de filiis non emancipatis ; alias tenerentur vitare patrem ; de aliis autem intelligitur quod licet excommunicato communicare, si ante excommunicationem se ei subdiderunt ; non autem si post.

Quidam autem intelligunt e converso ; scilicet quod superiores possunt licite communicare inferioribus.

Alii vero contra dicunt. Sed ad minus in his eis communicare debent in quibus eis sunt obligati : quia sicut inferiores obligantur ad obsequium superiorum, ita superiores ad providentiam inferiorum.

Sunt etiam quidam casus excepti ; sicut quando ignoratur excommunicatio ; et quando aliqui sunt peregrini et viatores in terra excommunicatorum ; qui licite possunt ab eis emere, vel etiam accipere eleemosynam ; et similiter si aliquis videat excommunicatum in necessitate : quia tunc ex praecepto caritatis tenetur ei providere. Et haec hoc versu continentur : utile, lex, humile, res ignorata, necesse ; ut utile referatur ad verba salutis, lex ad matrimonium, humile ad subiectionem ; cetera patent.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod corporalia ad spiritualia ordinantur ; et ideo potestas quae se extendit ad spiritualia, etiam ad corporalia potest se extendere ; sicut ars quae est de fine, imperat de his quae sunt ad finem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in illo casu in quo aliquis ex praecepto caritatis communicare tenetur, non prohibetur communio, ut ex dictis patet.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod excommunicatio potest inferri in aliquem dupliciter. Aut ita quod ipse sit excommunicatus cum omnibus ei participantibus ; et tunc non est dubium quod quicumque participat ei, est excommunicatus maiori excommunicatione. Aut est excommunicatus simpliciter ; et tunc aut participat aliquis ei in crimine, praebendo ei consilium et auxilium et favorem, et sic iterum est excommunicatus maiori excommunicatione : aut participat in aliis, sicut in verbo vel osculo vel mensa ; et sic est excommunicatus minori excommunicatione.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Ecclesia non ita intendit corrigere infideles sicut fideles, quorum cura sibi incumbit ; et ideo non arcet a communione infidelium sicut a communione fidelium illorum quos excommunicat, super quos habet aliquam potestatem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod excommunicato minori excommunicatione licet communicare ; et sic excommunicatio non transit in tertiam personam.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt quod quandocumque aliquis participat excommunicato, vel verbo, vel quocumque dictorum modorum secundum quos ei communicare non licet ; peccat mortaliter, nisi in casibus exceptis a iure. Sed quia hoc videtur valde grave, quod homo pro uno verbo levi quo excommunicatum alloquitur, mortaliter peccet ; et multis excommunicantes laqueum damnationis iniicerent, quod in eos retorqueretur ; ideo aliis probabilius videtur quod non semper peccat mortaliter, sed solum quando in crimine sibi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod decretalis illa loquitur de participatione in divinis. Vel dicendum, quod similis ratio est de peccato mortali et de veniali quantum ad hoc : quia sicut peccatum mortale non potest bene fieri, ita nec veniale ; et sicut homo debet prius sustinere mortem quam peccet mortaliter ; ita etiam quam quod peccet venialiter illo modo debiti quo debet veniale vitare.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod praeceptum Ecclesiae directe respicit spiritualia, et ex consequenti legitimos actus ; et ideo, qui communicat ei in divinis, facit contra praeceptum, et peccat mortaliter : qui autem participat ei in aliis, facit praeter praeceptum, et peccat venialiter.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod etiam aliquis sine culpa quandoque ab Eucharistia arcetur, sicut patet in suspensis vel interdictis : quia tales poenae quandoque alicui pro culpa alterius, qui in eis punitur, inferuntur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis participare excommunicato sit peccatum veniale, tamen participare ei pertinaciter est peccatum mortale ; et per hoc potest aliquis excommunicari secundum iura.

 

 

ARTICULUS V

Utrum quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere. Maius enim est vinculum peccati quam excommunicationis. Sed quilibet sacerdos potest subditum suum a peccato absolvere. Ergo multo fortius ab excommunicatione.
  2. Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed excommunicationis causa est peccatum mortale. Ergo cum possit quilibet sacerdos a peccato illo mortali absolvere, poterit ab excommunicatione similiter.

 

Sed contra, eiusdem potestatis est excommunicare, et excommunicatum absolvere. Sed sacerdotes inferiores non possunt suos subditos excommunicare. Ergo nec absolvere.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod nullus possit absolvi invitus. Spiritualia enim non conferuntur invito alicui. Sed absolutio ab excommunicatione est beneficium spirituale. Ergo non potest praestari invito.
  2. Praeterea, excommunicationis causa est contumacia. Sed quando aliquis non vult absolvi, excommunicationem contemnens, tunc est maxime contumax. Ergo non potest absolvi.

 

Sed contra, excommunicatio contra voluntatem alicui potest inferri. Sed quae contra voluntatem eveniunt, etiam contra voluntatem amoveri possunt, sicut patet de bonis fortunae. Ergo excommunicatio potest tolli ab aliquo invito.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod aliquis non possit absolvi ab una excommunicatione, nisi absolvatur ab omnibus. Effectus enim debet proportionari suae causae. Sed causa excommunicationis est peccatum. Cum ergo aliquis non possit absolvi ab uno peccato nisi ab omnibus absolvatur, nec in excommunicatione hoc esse poterit.
  2. Praeterea excommunicationis absolutio in Ecclesia fit. Sed ille qui una excommunicatione est irretitus, est extra Ecclesiam. Ergo quamdiu una manet, ab alia absolvi non potest.

 

Sed contra, excommunicatio quaedam poena est. Sed ab una poena aliquis liberatur alia remanente. Ergo ab una excommunicatione, alia remanente, quis absolvi potest.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod a minori excommunicatione quilibet potest absolvere qui potest absolvere a peccato participationis. Si autem est maior : aut est lata a iudice ; et sic ille qui tulit, vel eius superior, potest absolvere : vel lata a iure ; et tunc episcopus, vel etiam sacerdos, potest absolvere, exceptis sex casibus, quos sibi iuris conditor, scilicet Papa, reservavit.

Primus est, cum aliquis iniicit manus in clericum vel religiosum.

Secundus est de illo qui incendit Ecclesiam, et est denuntiatus.

Tertius est de illo qui frangit Ecclesiam, et denuntiatus est.

Quartus est de illo qui in divinis scienter communicat excommunicatis nominaliter a Papa.

Quintus de illo qui falsat litteras apostolicae sedis.

Sextus de illo qui excommunicatis in crimine communicat ; non enim debet absolvi nisi ab eo qui excommunicavit, etiamsi non sit eius subditus, nisi propter difficultatem accedendi ad ipsum absolveretur ab episcopo, vel a proprio sacerdote, praestita iuratoria cautione, quod pareret mandato illius iudicis qui sententiam tulit.

A primo autem casu octo excipiuntur.

Primus est in articulo mortis, in quo a qualibet excommunicatione potest quis a quolibet sacerdote absolvi.

Secundus, si sit ostiarius alicuius potentis, et non ex odio vel proposito percussit.

Tertius, si percutiens sit mulier.

Quartus, si sit servus, et dominus laederetur de eius absentia, qui non est in culpa.

Quintus, si regularis regularem, nisi sit enormis excessus.

Sextus, si sit pauper.

Septimus, si sit impubes, vel senex, vel valetudinarius.

Octavus, si habeat inimicitias capitales.

Sunt autem alii casus septem, in quibus percutiens clericum excommunicationem non incurrit.

Primus, si causa disciplinae, ut magister vel praefectus, percusserit.

Secundus, si iocosa levitate.

Tertius, si invenerit eum turpiter agentem cum uxore vel matre vel sorore vel filia.

Quartus, si statim vim repellat.

Quintus, si ignoret eum esse clericum.

Sextus, si inveniat eum in apostasia post trinam admonitionem.

Septimus, si transfert se clericus ad actum penitus contrarium, ut fiat miles, vel ad bigamiam transeat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis vinculum peccati sit maius simpliciter quam excommunicationis ; tamen quo ad aliquid vinculum excommunicationis est maius, inquantum non solum obligat quo ad Deum, sed etiam in facie Ecclesiae ; et ideo in absolvendo ab excommunicatione requiritur iurisdictio in exteriori foro, non autem in absolutione a peccato ; nec exigitur cautio iuramenti, sicut exigitur in absolutione ab excommunicatione. Per iuramentum enim controversiae quae sunt inter homines, terminantur, secundum apostolum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod cum excommunicatus non sit particeps sacramentorum Ecclesiae ; sacerdos non potest absolvere excommunicatum a culpa, nisi sit prius absolutus ab excommunicatione.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod malum culpae et poenae differunt in hoc, quod culpae principium in nobis est ; quia omne peccatum voluntarium est ; poenae autem principium quandoque est extra nos. Non autem requiritur ad poenam quod sit voluntaria ; immo magis de ratione poenae est contra voluntatem esse ; et ideo, sicut peccata non committuntur nisi voluntate, ita non remittuntur alicui invito ; sed excommunicatio sicut in aliquem invitum ferri potest, ita et invitus ab ea absolvi poterit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod propositio habet veritatem de illis bonis spiritualibus quae in voluntate nostra consistunt ; sicut sunt virtutes, quia non possunt a nolentibus perdi ; scientia enim, quamvis sit spirituale bonum, tamen etiam potest a nolente per infirmitatem amitti ; et ideo ratio non est ad propositum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod etiam manente contumacia potest aliquis discrete excommunicationem iuste latam remittere, si videat saluti illius expedire in cuius medicinam excommunicatio lata est.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod excommunicationes non habent connexionem in aliquo ; et ideo possibile est quod aliquis ab una absolvatur, et in altera remaneat. Sed circa hoc sciendum est, quod aliquis quandoque est excommunicatus pluribus excommunicationibus ab uno iudice ; et tunc, quando absolvitur ab una, intelligitur ab omnibus absolvi, nisi contrarium exprimatur ; vel nisi in casu quo quis absolutionem impetrat de una tantum causa excommunicationis, cum pro pluribus excommunicatus sit. Quandoque autem est excommunicatus a diversis iudicibus ; et tunc absolutus ab una excommunicatione, non propter hoc est absolutus ab altera, nisi omnes alii ad petitionem eius excommunicationem suam confirmaverint, vel nisi omnes uni demandent absolutionem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod omnia peccata habent connexionem in aversione voluntatis a Deo, cum quo non potest esse peccatorum remissio ; et ideo unum peccatum sine altero remitti non potest. Sed excommunicationes non habent aliquam talem connexionem ; nec iterum absolutio ab excommunicatione impeditur propter voluntatis contrarietatem, ut dictum est ; et ideo ratio non sequitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut pluribus de causis erat aliquis extra Ecclesiam, ita possibile est quod ista separatio removeatur quantum ad unam causam, et remaneat quantum ad alteram.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Haeresis utrumque non habet ; quia etsi habeant ordinem, amittunt tamen iurisdictionem ab Ecclesia praecisi. Verbum Dei peccata dimittit, scilicet auctoritate ; sed sacerdos, inquantum sacramentum praebet ministerio ; inquantum autem poenam imponit, sic idem ipse iudex dicitur. Nullius potestatis iura exercet, ut scilicet actio eius ad interiores maculas mundandas pertingat. Ecclesiae caritas peccata dimittit. Videtur non esse ad propositum ; quia hic non agitur de dimissione per modum meriti, sed de dimissione per modum sacramenti.

Et dicendum, quod meritum Ecclesiae est sub dispensatione clavium ; et ideo tam ex merito Christi, quam aliorum qui sunt de Ecclesia, Ecclesiae claves efficaciam habent. Peccatum dicitur tenebra, quia intellectus obtunditur. Contra, multi peccatores inveniuntur qui habent optimum intellectum ad capiendum.

Et dicendum, quod loquitur de obtusione intellectus practici, secundum quod omnis malus est ignorans ; et non de obtusione intellectus speculativi.