Distinctio XVI — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

QUAESTIO I

 

PROOEMIUM

 

Postquam Magister determinavit de poenitentia generaliter, hic ad partes poenitentiae descendit ; et dividitur in partes duas :

in prima distinguit poenitentiae partes ;

in secunda movet quasdam quaestiones circa comparationem partium poenitentiae ad invicem, XVII dist., ibi : hic oritur quaestio multiplex.

 

Prima in duas :

in prima distinguit partes quasi poenitentiam integrantes, scilicet contritionem, confessionem, et satisfactionem ;

in secunda distinguit partes quasi subiectivas, ibi : praedictis vero adiiciendum est et cetera.

 

Prima in duas :

in prima distinguit poenitentiae partes ;

in secunda docet poenitendi modum secundum partes illas, ibi : ideo discretio poenitenti necessaria est.

 

Circa primum duo facit :

primo ostendit numerum partium ;

secundo singulas partes prosequitur, ibi : compunctio nobis commendatur.

 

Ideo discretio poenitenti valde necessaria est. Hic ostendit modum poenitendi ; et circa hoc duo facit :

primo ostendit modum dignae poenitentiae ;

secundo modum falsae, ibi : et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera satisfactio ; ita et indigni fructus.

 

Circa primum tria facit :

primo assignat ex verbis Augustini modum poenitendi quantum ad contritionem cordis ;

secundo quantum ad confessionem oris, ibi : caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem ;

tertio quantum ad satisfactionem operis in abstinendo a sacris et ab illicitis, ibi : caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat quam confortetur bona conscientia.

 

Praedictis vero adiiciendum videtur et cetera. Hic assignat alias poenitentiae partes quasi subiectivas ; et circa hoc duo facit :

primo distinguit eas ;

secundo prosequitur de altera earum, et scilicet poenitentia venialium, quae habet specialem dubitationem, ibi : quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat. Hic quaeruntur quatuor.

Primo de partibus poenitentiae.

Secundo de remissione venialium in hac vita, quae ad unam partem poenitentiae pertinet.

Tertio de circumstantiis peccati, secundum quas formari debet poenitentiae modus.

Quarto de impedimentis verae poenitentiae.

 

Circa primum quaeruntur duo :

  1. De partibus poenitentiae quasi integralibus ;
  2. De partibus secundo assignatis.

 

 

ARTICULUS I

Utrum poenitentia habeat partes

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentia partes non habeat. Nullum enim simplex habet partem. Sed secundum Ambrosium omne sacramentum est simplex. Ergo poenitentia, cum sit sacramentum, non habet partes.
  2. Praeterea, Baptismus multiplicior est virtute quam poenitentia : quia originale et actuale quantum ad culpam et poenam totaliter tollit ; quod de poenitentia non est verum. Ergo cum Baptismo non assignentur partes, nec poenitentiae partes assignari debent.
  3. Praeterea, medicina debet proportionari morbo. Sed peccatum, quod est morbus spiritualis, cuius est medicina poenitentia, non habet huiusmodi partes. Ergo nec poenitentiae partes assignandae sunt.

 

Sed contra, poenitens poenam sibi infert pro peccato debitam. Sed pro peccato in Deum commisso non solum debetur poena interior, sed exterior, ut patet in Inferno. Ergo ad perfectionem poenitentiae utraque poena requiritur. Ergo poenitentia habet partes.

  1. Praeterea, morbus spiritualis maiori diligentia est curandus quam corporalis. Sed curatio quae fit contra morbum corporalem secundum aliquas partes distinguitur, quia primo tollitur morbus, et postea morbi reliquiae. Ergo et poenitentia, quae est spiritualis morbi curatio, partes habere debet.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignentur ei hae tres partes ; scilicet contritio, confessio, et satisfactio. Sacramentum enim a ministris Ecclesiae confertur secundum omnem sui partem. Sed contritionem non confert poenitenti aliquis Ecclesiae minister. Ergo non est pars poenitentiae sacramenti.
  2. Praeterea, per poenitentiae sacramentum peccatum dimittitur. Sed ante confessionem peccatum quandoque dimittitur, ut infra, dist. seq., Magister ostendit. Ergo non est pars poenitentiae.
  3. Praeterea, in sacramento novae legis gratia suscipienti confertur. Sed in satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo non est sacramenti pars.
  4. Praeterea, non est idem fructus rei et pars. Sed satisfactio dicitur in littera poenitentiae fructus. Ergo satisfactio non est pars poenitentiae.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod sint partes subiectivae. Quia istae partes poenitentiae, ut in littera patet, sumuntur secundum peccatum cordis, oris, et operis. Sed hae sunt partes subiectivae peccati. Ergo et partes poenitentiae assignatae, sunt partes subiectivae ipsius.
  2. Praeterea, totum integrale non sequitur ad suam partem : non enim sequitur : si paries est, domus est. Sed poenitentia sequitur ad quamlibet partium assignatarum : sequitur enim : conteritur, ergo poenitet ; et similiter de aliis. Ergo non sunt partes integrales, sed subiectivae.
  3. Praeterea, partes integrales alicuius totius quod habet esse permanens, sunt simul. Sed poenitentia habet esse permanens, sicut et alia sacramenta. Ergo, cum poenitentiae partes non sint simul, non erunt partes integrales, sed subiectivae.

 

Sed contra, partes subiectivae non requiruntur ad perfectionem totius universalis : quia in qualibet parte perfecta ratio totius invenitur, sicut perfecta ratio animalis in homine. Sed partes poenitentiae assignatae, ad eius perfectionem requiruntur, ut in littera dicitur. Ergo non sunt partes subiectivae.

  1. Praeterea, nihil unum aliquid habet partes subiectivas, sicut unum animal non habet partes subiectivas. Sed unius poenitentiae partes sunt assignatae partes : quod patet ex hoc quod de uno peccato non agitur nisi una poenitentia, inquantum praedicta tria inveniuntur. Ergo non sunt partes subiectivae.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod sint partes etiam poenitentiae virtutis. Sicut enim dicitur in X Ethic., ad perfectionem virtutis moralis requiritur actus interior et exterior. Sed poenitentia est virtus moralis, cum sit pars iustitiae. Ergo de perfectione eius est contritio interior, et confessio, et satisfactio exterior ; et sic sunt partes eius sicut poenitentiae sacramenti.
  2. Praeterea, satisfactio est actus alicuius virtutis, nec alterius quam poenitentiae ; et similiter de aliis. Ergo sunt partes poenitentiae virtutis, non solum sacramenti.
  3. Praeterea, iustitia exigit ut per quae quis peccat, per haec puniatur. Sed haec tria quae assignantur poenitentiae partes, sunt quaedam poenae respondentes illis quibus peccamus. Ergo ad perfectionem iustitiae exiguntur. Sed nonnisi quantum ad partem illam quae poenitentia dicitur. Ergo sunt partes poenitentiae virtutis.

 

Sed contra, actus non est pars habitus. Sed poenitentia virtus est habitus ; haec autem tria sunt actus quidam. Ergo non sunt partes poenitentiae virtutis.

  1. Praeterea, subiectum virtutis est mens, secundum Augustinum ; sed confessio non est in mente sicut in subiecto, similiter nec satisfactio. Ergo non sunt poenitentiae virtutis partes.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in poenitentia non est pro materia aliqua exterior res, sicut in Baptismo aqua ; sed ipse actus humanus loco materiae in hoc sacramento se habet, qui per quamdam recompensationem offensam culpae praecedentis tollit. In actibus autem humanis est gradus quidam ad perfectionem pertingendi propter diversas partes hominis, quarum una aliam movet ; et ideo oportet quod diversa secundum ordinem ad perfectionem poenitentiae considerentur ; et haec dicuntur poenitentiae partes.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dubitatur de illa auctoritate, utrum sit Ambrosii. Si tamen concedatur, intelligendum, quod sacramentum est simplex ratione effectus principalis, et virtutis simplicis quam operatur ; sed materiale in sacramento potest esse compositum, sicut patet in confirmatione et Eucharistia ; et sic etiam ex parte actus nostri, qui est quasi materialis in poenitentia, partes ei assignantur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod partes non assignantur poenitentiae ex parte virtutis sacramentalis, sed ex parte eius quod est materiale in ipsa. In Baptismo autem est materiale res exterior, in qua non est accipere nisi unum esse ; et ideo Baptismo partes non assignantur : quia etsi sit aliquis actus noster in Baptismo, ille non est de essentia Baptismi, sed dispositio ad Baptismum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod bonum, secundum Dionysium, causatur ex una integra causa ; sed ex singulis defectibus consurgit malum ; et ideo ad integritatem peccati sufficit in quocumque gradu humani actus defectus inveniatur ; et propter hoc peccato partes quasi integrales non assignantur, sicut poenitentiae, quae bonitatem amissam reparat.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut dictum est, poenitentia offensam culpae praecedentis abolet per modum recompensationis cuiusdam. Haec autem recompensatio differt a recompensatione vindicativae iustitiae in duobus.

Primo quia in vindicativa iustitia ille qui peccavit, se habet ad recompensationem ut patiens tantum, inquantum poena per quam fit culpae recompensatio, est ab alio inflicta ; et ideo non praesupponitur ad recompensationem dolor de peccato, sed ex poena recompensante dolor infligitur. In poenitentia autem ille qui peccavit, se habet ad recompensationem etiam ut agens ; quia ipse sponte sua ad poenam recompensantem accedit ; et ideo displicentia culpae praeexigitur.

Secundo differt, quia in vindicativa iustitia taxatur poena recompensans secundum arbitrium iudicis, non eius in quem commissum est peccatum. Sed in poenitentia oportet quod poena recompensans taxetur secundum arbitrium eius in quem peccatum commissum est ; quia talis recompensatio fit ad reconciliandum animum offensi ; quae reconciliatio esse non potest, nisi poena recompensantis voluntati eius sufficiat ; et ideo oportet in poenitentia quod modus poenae satisfactoriae secundum arbitrium sacerdotis, qui vicem Dei obtinet, servetur.

Utrique ergo recompensationi hoc commune est quod non fiat recompensatio secundum arbitrium eius qui peccavit, sed alterius hominis. Arbitrium autem rectum requirit cognitionem culpae : quae quidem si ei qui debet poenam taxare, per eum qui peccavit fiat, confessio dicitur ; si autem alias, dicitur contritio. Et quia in poenitentia, qui peccavit, ad recompensationem faciendam sponte accedit, requiritur satisfactio.

Et sic recompensatio tribus gradibus perficitur. Quorum primus est displicentia culpae praeteritae ; alias non sponte ad recompensationem accederet ; et hic per contritionem perficitur. Secundus est ut culpam suam notificet Deo per sacerdotem ; alias non se ad recompensationem secundum arbitrium eius in quem peccavit, offerret ; et quantum ad hoc est confessio. Tertius est ut compenset secundum arbitrium sacerdotis ; et quantum ad hoc est satisfactio.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in sacramentis quae habent pro materia aliquam rem corporalem, est duplex actus ministri Ecclesiae ; scilicet sanctificatio materiae per verbum Dei, et applicatio materiae ad eum qui sacramentum suscipit. Sed in hoc sacramento, quod habet pro materia ipsum humanum actum, non potest ex ministerio sacerdotis materia applicari ad eum qui sacramentum suscipit, quia actus non sunt ab exteriori ; et ideo ad ministerium ipsius pertinet ipsorum actuum consummatio secundum absolutionem et poenae iniunctionem ; quod est quasi quaedam sanctificatio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis peccatum dimittatur ante actualem confessionem, nunquam tamen dimittitur ante confessionem in proposito existentem ; sicut etiam ante Baptismum actualiter susceptum aliquis rem Baptismi consequitur ex proposito suscipiendi Baptismum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex proposito satisfaciendi gratia confertur, quamvis satisfactio actualis gratiam praesupponat. Vel dicendum, quod per satisfactionem consequitur poenitens perfectum effectum gratiae peccatum abolentis, quia liberatur totaliter a reatu peccati.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod ultimum in quo consummatur res, dicitur finis rei, sicut forma habet rationem finis ; et quia satisfactio est ultima pars in qua poenitentia consummatur, ideo dicitur fructus, qui in rationem finis sonat.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod sunt partes subiectivae uno modo poenitentiam considerando secundum quod habet tantum rationem poenae : quia quaelibet harum partium est punitio quaedam. Sed hoc non potest esse : quia totum universale non praedicatur in singulari de suis partibus pluralibus simul acceptis, sive sit genus, sive species : tres enim homines non sunt animal, sed animalia. Unde cum tres partes poenitentiae non sint tres poenitentiae, sed una, non potest esse quod sint partes subiectivae.

Praeterea, poena quam poenitens patitur, tota in rationem satisfactionis cadit : non enim sola exteriori poena homo satisfacit, sed etiam interiori ; alias oratio mentalis non esset satisfactoria. Unde et poena quae est in contritione, et quae est in confessione, in partem satisfactionis cadit ; et quia satisfactio est ultima pars, totum sacramentum a poena denominatur, sicut res denominatur ab ultimo sui.

Et ideo alii dicunt, quod sunt partes potentiales. Sed hoc iterum non potest esse : quia in partibus potentialibus totum adest secundum essentiae suae rationem cuilibet parti completae, sicut essentia animae cuilibet potentiae ; sed tota ratio poenitentiae secundum speciem non est in quolibet horum.

Praeterea unum eorum non includit in se vim omnium aliorum, quod requiritur in partibus potentialibus ; sed unumquodque ad suum officium servit.

Ideo dicendum est cum aliis, quod sunt partes integrales. Sed sciendum, quod partes integrales sunt duplices. Quaedam sunt partes quantitatis ; quae sunt quandoque unius rationis, ut in totis homogeneis ; quandoque vero diversarum rationum, ut in totis heterogeneis. Quaedam vero sunt partes essentiae, sicut materia et forma, non quantitatis ; et hae semper sunt diversarum rationum, et habent ordinem naturae ad invicem, et quandoque etiam ordinem temporis in his quorum esse non est simul ; et huiusmodi partes sunt hae de quibus loquimur : quia poenitentiae sacramentum secundum rationem speciei suae ex his tribus integratur ; et una est prior altera secundum naturam, et quandoque etiam secundum tempus ; eo quod actuum humanorum, qui sunt in poenitentia materiales, non est totum esse simul, sed succedunt sibi invicem : sed quandoque plures eorum, quorum unus est altero prior per naturam, sunt simul tempore.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod partes poenitentiae non respondent illis peccati partibus singula singulis secundum veritatem : quia pro quolibet illorum peccatorum oportet esse poenitentiae tres partes : sed per adaptationem quamdam, considerata similitudine medicinae ad morbum quantum ad idem instrumentum. Quidam enim dicunt, quod in quolibet peccato est invenire illa tria : quia est os interius et exterius ; et actus interior et exterior ; et sic etiam ista tria erunt partes subiectivae peccati. Sed patet hoc non esse secundum intentionem litterae, quae de ore exteriori et opere loquitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in partibus successivorum ex qualibet parte potest concludi totum ; sicut : hora tertia est, ergo dies ; non tamen totum de una parte praedicatur : non enim dicimus, quod hora sit dies : sed tamen de omnibus partibus simul acceptis aliquo modo invenitur praedicari totum, licet improprie ; et sic etiam de qualibet parte poenitentiae poenitentia concluditur, eo quod poenitentia non habet totum esse suum simul ; non tamen totum de partibus praedicatur neque divisim neque coniunctim, proprie loquendo.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod illud quod est materiale in poenitentia, est actus nostri ; et quia actus non habent esse permanens, ideo nec poenitentia ; et sic obiectio ex falso procedit.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod ab eo quod sequitur rem, non accidit aliqua compositio in re, quia componentia sunt priora compositis ; unde cum actus nostri sint posteriores virtutibus a quibus eliciuntur ; diversi actus, qui secundum ordinem a virtute aliqua progrediuntur, non faciunt compositionem aliquam in virtute : et ideo praedicta tria non sunt partes poenitentiae virtutis, sed poenitentiae sacramenti : quia ipsi actus sunt quasi materia sacramenti, et penes divisionem materiae partes rei sumuntur quandoque.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod actus exteriores requiruntur ad perfectionem secundam virtutum moralium ; partes autem integrales oportet quod sint de perfectione prima.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis tria praedicta sint actus poenitentiae virtutis, non tamen sequitur quod sint partes eius : quia in quolibet dictorum actuum inveniuntur omnes circumstantiae quibus integratur medium virtutis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ad poenitentiam virtutem requiruntur ista tria, sed non ut actus, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS II

Utrum poenitentia ante Baptismum debeat poni pars poenitentiae

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenitentia ante Baptismum non debeat poni pars poenitentiae. Baptismus enim ianua sacramentorum est, et poenitentia dicitur secunda tabula respectu Baptismi. Sed secundum non est ante primum. Ergo poenitentia non est aliqua ante Baptismum.
  2. Praeterea, ei qui non est generatus in aliqua natura, non competit actio illius naturae. Sed Baptismus est quaedam generatio in spiritualem vitam. Ergo ei qui non est baptizatus, non convenit aliqua actio spiritualis vitae. Sed poenitentia est huiusmodi, cum sit quoddam sacramentum. Ergo non potest alicui competere ante Baptismum.
  3. Praeterea, poenitentia non ordinatur nisi contra culpam actualem. Sed culpa actualis sufficienter in Baptismo deletur. Ergo non oportet quod poenitentia Baptismum praecedat.

 

Sed contra, Matth. 3, super illud : Tunc exibant ad eum etc., dicit Glossa : iam tunc exemplum baptizandis dabatur confitendi peccata, et promittendi meliora. Sed hoc pertinet ad poenitentiam. Ergo ante Baptismum debet esse poenitentia.

  1. Praeterea, super illud Psal. 4 : In cubilibus vestris compungimini, dicit Glossa : ut extincto veteri homine per poenitentiam, sacrificium iustitiae per regenerationem novi hominis offeramus Deo. Sed regeneratio ad Baptismum pertinet. Ergo poenitentia aliqua est ante Baptismum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod poenitentia ante Baptismum non solum sit de actuali, sed et de originali peccato. Nam Augustinus Lib. de poenitentia, dicit loquens de poenitentia ante Baptismum : exceptis parvulis, nullus ad Christum transit, nisi incipiat esse quod non erat, nisi poeniteat eum fuisse quod erat. Sed erat infectus non solum actuali, sed etiam originali peccato : nisi enim de hac infectione loqueretur, parvulos non exciperet, qui aliam infectionem non habent. Ergo de peccato originali debet esse poenitentia ante Baptismum.
  2. Praeterea, poenitens infert sibi poenam, ut evadat illam quae a Deo sibi infligenda erat. Sed pro peccato originali poena a Deo infligitur. Ergo pro eo debet hanc poenitentiam agere.
  3. Praeterea, secundum hoc de peccato actuali poenitentiam agimus quod nobis ipsum displicet. Ergo de eo debemus poenitentiam agere.

 

Sed contra, poenitentia est respectu voliti. Sed peccatum originale contrahimus nolentes. Ergo de ipso non est poenitentia.

  1. Praeterea, medicina debet respondere morbo. Sed peccatum originale non contrahitur per aliquam delectationem eius qui ipsum contrahit. Ergo videtur quod non sit eius curatio per aliquam poenam ; et ita non per poenitentiam, quae suo nomine poenam exprimit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debeat post Baptismum aliqua poenitentia venialium distingui. Quia superfluum est facere per multa quod per unum potest fieri. Sed veniale peccatum curatur per Eucharistiam. Ergo superfluum est quod ad ipsum curandum poenitentia ordinetur.
  2. Praeterea, de eo quod non est in potestate nostra, non requiritur poenitentia. Sed peccata venialia vitare non est in potestate nostra : quia nullus potest omnia peccata venialia vitare. Ergo de venialibus non est poenitentia.
  3. Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae : quia secundum Hieronymum, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Sed poenitentia est remedium contra mortale. Cum ergo veniale a mortali in infinitum differat, ut poena ostendit, videtur quod contra veniale poenitentia non ordinetur, sed contra mortale.

 

Sed contra, quod potest maius, potest et minus. Sed poenitentia destruit mortale, quod est difficilius. Ergo et veniale.

  1. Praeterea, secundum Augustinum, poenitentia est vindicta puniens in se quod dolet commisisse. Sed aliquis debet dolere de hoc quod commisit veniale, et hoc in se punire. Ergo poenitentia quaedam est de venialibus.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod teneamur ad poenitentiam venialium. Quia sicut tenetur homo tendere ad gloriam, ita tenetur impedimentum gloriae removere. Sed homo non potest ad gloriam pervenire nisi dimissis venialibus peccatis. Ergo cum non remittantur sine poenitentia, videtur quod ad poenitentiam agendam de venialibus homo teneatur.
  2. Praeterea, quoddam veniale peccatum per consensum fit mortale : quia consensus in delectationem mortalis peccati est mortale peccatum. Sed homo tenetur vitare mortale peccatum. Ergo tenetur dissentire a veniali peccato aliquando. Sed dissensus a peccato est poenitentia. Ergo tenetur homo de peccato veniali aliquando poenitere.

 

Sed contra, nullus tenetur abolere iam factum, quod non tenetur vitare antequam fiat. Sed homo non tenetur vitare veniale peccatum antequam faciat ; alias peccaret mortaliter faciens ipsum. Ergo multo minus tenetur poenitere de eo.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod partes istae tres non sint sufficientes. Quia sicut post Baptismum peccatur venialiter et mortaliter ; ita ante Baptismum. Sed post Baptismum distinguitur poenitentia venialis et mortalis peccati. Ergo et ante Baptismum ; et sic sunt quatuor.
  2. Praeterea, plus distat poena a culpa quam veniale a mortali. Sed de poenis praesentis miseriae oportet poenitere, ut Augustinus dicit in Lib. de poenitentia. Ergo cum distinguatur poenitentia venialium a poenitentia mortalium, debet etiam distingui poenitentia qua nos poenitet de poenis huius peregrinationis, a poenitentia venialium.
  3. Praeterea, poenitentia solemnis est quidam poenitentiae modus, ut supra dictum est, dist. XIV, qu. 1, art. 5. Ergo cum de ipsa mentionem non faciat, videtur insufficienter partes ponere.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod poenitentia potest accipi dupliciter ; scilicet ut est virtus, et ut est sacramentum. Secundum autem quod est virtus, importat detestationem peccati cum proposito abolendi ipsum secundum conditionem status peccantis. Et quia quicumque non detestatur peccatum, adhuc voluntatem in peccato fixam habet, cum voluntas semel ad aliquid fixa, ab illo non divellatur quin actu vel habitu in eo maneat, nisi per actualem dissensum ab illo, vel in speciali, vel saltem in genere ; voluntas autem in peccato fixa manens, non est susceptiva gratiae baptismalis ; ideo requiritur ante Baptismum, quasi removens prohibens, peccati commissi detestatio, et destructionis eius propositum.

Et ideo patet quod ante Baptismum requiritur poenitentia secundum quod est virtutis actus, vel quae sit prior Baptismo tempore vel saltem natura. Sed poenitentia, secundum quod est sacramentum, consistit in dispensatione ministrorum Ecclesiae. Et quia Ecclesiae sacramenta non dispensantur nisi illis qui sunt de Ecclesia, ideo ante Baptismum sacramentum poenitentiae non competit, cum per Baptismum homo de Ecclesia fiat.

 

ad 1. Et per hoc patet solutio ad obiecta praeter tertium.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod poenitentia non requiritur ante Baptismum propter Baptismi insufficientiam, sed propter impedimentum removendum gratiae baptismalis, ut Baptismus suum effectum habere possit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod poenitentia potest sumi large et proprie. Proprie quidem poenitentia importat dolorem de peccato commisso in praeterito ; et sic nullo modo potest esse poenitentia de originali peccato, quia non est commissum. Large autem potest dici poenitentia omnis displicentia mali praeteriti ; et sic in eo qui liberum arbitrium habet, debet esse poenitentia de originali : quia ex hoc ipso quod alicui placet aliquid, displicet ei quod ad illud impedimentum praestitit. Peccatum autem originale impedimentum gloriae fuit, ad quam quilibet desiderio tendere debet. Non tamen de eo debet esse confessio, quae non est nisi factorum ; nec satisfactio ; quia pro peccato originali non debetur nisi poena damni, poenitentia autem importat poenam sensus.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod veniale peccatum ex nostro actu incurrimus, et ei poena sensibilis debetur ; et ideo ad peccati venialis dimissionem poenitentia operatur quantum ad contritionem, confessionem et satisfactionem ; non solum poenitentia secundum quod est virtus, sed etiam secundum quod est sacramentum : quia post Baptismum aliquis venialiter peccat, quando est susceptivus sacramentorum Ecclesiae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ad eumdem effectum principaliter inducendum, superfluum est plura inducere, si quodlibet sit sufficiens ; sed nullum sacramentum inducitur ad peccati venialis dimissionem, sicut ad principalem effectum, ut supra in II dist., quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 4, dictum est ; et ideo non est inconveniens, si ex multis sacramentis peccati venialis dimissio consequitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis non sit in potestate nostra vitare omnia venialia, est tamen in potestate nostra vitare singula.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod veniale et mortale quamvis sint diversi morbi, tamen conveniunt in una ratione actualis peccati ; et ideo contra utrumque poenitentia medicina est.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod cum dicitur aliquis ad aliquid teneri, quaedam necessitas importatur ad illud. Necessitas autem est duplex. Una est absoluta ; et secundum hanc homo tenetur facere illa sine quibus non est salus ; et sic non tenetur ad peccati venialis poenitentiam, quia mortem ex hoc non incurrit ; nisi forte de contemptu dimittat. Alia est ex suppositione alicuius finis ; sicut dicitur aliquid esse necessarium sine quo non possumus finem intentum consequi ; et hoc modo necessarium est quod homo de venialibus poeniteat, si ei remitti debeant in hac vita. Sed secundum hoc non proprie dicitur teneri aliquis ad aliquid ; et ideo dicendum, quod homo non tenetur ad poenitentiam venialium, nisi large sumendo.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod si nunquam de venialibus poeniteat, potest ad vitam pervenire : quia etiam post hanc vitam venialia remittuntur, ut infra dicetur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod dissensus dicit poenitentiam ad peccatum futurum ; sed poenitentia dicit displicentiam peccati praeteriti ; et ideo non oportet quod dissensus ad poenitentiam pertineat.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod istae partes poenitentiae distinguuntur secundum diversos modos quibus poenitentia agitur ; unde sunt partes subiectivae poenitentiae virtutis, non poenitentiae sacramenti : quia una pars non pertinet ad poenitentiae sacramentum, quamvis aliae duae ad poenitentiam, secundum quod est sacramentum, pertinere possint. Et accipiuntur isti modi secundum diversum statum poenitentis : quia aut est extra Ecclesiam etiam numero, et sic est prima poenitentia quae est ante Baptismum ; aut est extra merito, sed non numero ; et sic est secunda, quae est de mortalibus ; aut omnino est intra Ecclesiam ; et sic competit ei tertia, quae est de venialibus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod status hominis ante Baptismum non diversificantur per veniale et mortale quantum ad hoc quod est esse de Ecclesia vel non esse ; sed diversificantur per veniale et mortale post, quia per mortale post Baptismum commissum efficitur aliquis extra Ecclesiam merito, sed non per veniale ; et ideo non est similis ratio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod de poenis dicitur esse poenitentia ab Augustino, secundum quod inclinant ad culpam, large etiam poenitentiam pro displicentia sumendo.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod poenitentia solemnis non diversificat statum poenitentis quantum ad id quod dictum est ; et ideo de ea non fit hic mentio.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de remissione venialium ; et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De modo remissionis ;
  2. De causa remissionis.

 

 

ARTICULUS I

Utrum peccatum veniale possit dimitti voluntate manente ad illud

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale possit dimitti voluntate manente ad illud. Voluntas enim peccati venialis gratiam non excludit. Sed nullum peccatum veniale est quod gratia remitti non possit, cum remittatur per virtutem gratiae mortale, quod multo difficilius est. Ergo veniale dimitti potest adhuc manente voluntate ad illud.
  2. Praeterea, sicut peccatum mortale caritati opponitur, ita veniale fervori caritatis. Sed illud quod secum compatitur caritas, non impedit dimissionem peccati mortalis. Ergo cum voluntatem permanentem in peccato veniali compatiatur fervor caritatis, videtur quod veniale remitti possit in eo qui adhuc habet voluntatem adhaerentem veniali.
  3. Praeterea, sicut dictum est, ad hoc quod voluntas removeatur ab eo in quo semel fuit fixa, requiritur actualis displicentia. Sed aliquando veniale peccatum dimittitur ei qui non habet displicentiam de veniali peccato, sicut patet in martyribus, qui statim evolant, quamvis forte de peccatis venialibus non cogitent, nec actualem displicentiam habeant. Ergo videtur quod peccatum veniale dimitti possit adhuc manenti in illo.

 

Sed contra, manente causa non potest tolli effectus. Sed adhaerentia voluntatis inordinata ad aliquid erit causa venialis peccati. Ergo manente voluntate fixa in illo, non potest remitti ipsum peccatum.

  1. Praeterea, affectus ad opus habet rationem peccati, sicut et ipsum opus peccati. Sed ipsum opus venialis peccati, dum manet, non permittit peccatum veniale dimitti. Ergo nec affectus ad ipsum manens.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod unum peccatum veniale non possit dimitti sine alio. Quia, sicut in praecedenti dist. dictum est, dominus nullum sanavit quem non omnino liberaret. Sed non potest alicui veniale peccatum dimitti, nisi domino ipsum sanante. Ergo si absolvitur ab uno veniali, absolvitur ab omnibus.
  2. Praeterea, peccatum veniale est maioris adhaerentiae quam mortale ; unde remisso mortali adhuc manet veniale. Sed unum mortale non potest remitti nisi omnia alia dimittantur. Ergo nec unum veniale nisi aliis remissis.
  3. Praeterea, ei qui displicet Deo, peccatum non remittitur. Sed veniale displicet Deo. Ergo quamdiu manet unum, aliud non remittitur.

 

Sed contra, maioris gratiae est remissio mortalis peccati quam venialis. Sed unum peccatum veniale manens fixum in corde, non impedit remissionem mortalis peccati. Ergo multo minus impedit remissionem alterius venialis.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod veniale peccatum possit remitti sine mortali. Ioan. 8, super illud : Qui sine peccato est vestrum etc., dicit Augustinus, quod omnes illi erant in peccato mortali : venialia enim eis dimittebantur per caeremonias. Ergo veniale potest dimitti non dimisso mortali.
  2. Praeterea, mortale et veniale contrarie dividuntur. Sed mortale potest dimitti sine veniali. Ergo veniale potest dimitti sine mortali.
  3. Praeterea, peccato quod sufficienter punitum est, non debetur alia poena : quia non vindicat bis Deus in idipsum. Sed peccatum veniale potest aliquis, in mortali existens, sufficienter in seipso punire, cum debeatur ei poena finita. Ergo non reservabitur ulterius ad poenam. Sed nunquam aliquis absolvitur a reatu poenae, nisi prius absolvatur a culpa ; alias culpa inordinata remaneret sine poena. Ergo manente peccato mortali, potest veniale remitti.

 

Sed contra, Gregorius dicit, quod veniale peccatum obscurat mentem, sed mortale obtenebrat. Sed obscuritas non removetur nisi per lucem ; lux autem spiritualis est gratia, quae etiam mortale delet. Ergo non potest dimitti veniale sine dimissione mortalis.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod peccatum quodlibet debet remitti quantum ad duo : scilicet quantum ad culpam, et quantum ad reatum : et non potest esse secunda remissio sine prima ; quia quamdiu manet culpa, manet debitum poenae. Culpa autem in deordinatione voluntatis consistit ; unde non potest culpa tolli nisi reordinetur voluntas ; quod esse non potest quamdiu in ipsa deordinatione manet, alias essent duo opposita simul vera ; et ideo nullo modo veniale dimitti potest, quamdiu voluntas ad illud manet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est ex defectu gratiae quin illud veniale in quo adhuc voluntas manet, remitti non possit ; sed ex defectu eius cui remittendum est, in quo impedimentum remissionis invenitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quodlibet peccatum mortale opponitur cuilibet quantumcumque parvae caritati ; non autem quodlibet veniale opponitur cuicumque fervori caritatis. Dicitur enim fervor caritatis per similitudinem, secundum quod ad exteriora quodammodo ebulliendo refunditur. Ex illa autem parte qua veniale committitur, caritatis fervor non apparet, sed aliquid praeter caritatem. Unde quamvis sit fervor caritatis quantum ad aliqua, potest tamen esse tepiditas quantum ad alia ; et sic non quilibet fervor opponitur cuilibet veniali ; unde non est similis comparatio peccati mortalis ad caritatem, et venialis ad fervorem caritatis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod voluntas quae fuit fixa in aliquo, non removetur inde nisi per actualem dissensum, si illud memoriae occurrat, alias sufficit habitualis ; sicut etiam de mortalibus contingit quod oblita remittuntur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod ea quae non habent connexionem ad invicem, unum potest auferri sine altero ; sed quae habent aliquo modo connexionem, unum non potest sine alio auferri. Peccata autem mortalia, quamvis non habeant connexionem ex parte conversionis, habent tamen connexionem ex parte aversionis, quia ab uno incommutabili bono avertunt : et ideo unum sine alio remitti non potest, cum remissio culpae magis respiciat per oppositum aversionem quam conversionem ; quia culpa remittitur secundum restitutionem ad illud a quo culpa separavit. Venialia autem non habent connexionem neque quantum ad conversionem neque quantum ad aversionem, quia in eis nulla est aversio a fine, etsi sit aliquis defectus in actu eorum quae expediunt ad finem ; et ideo potest unum veniale sine alio dimitti.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod remissio venialis non comparatur, proprie loquendo, sanationi : quia infirmitas, quae per sanationem curatur, destitutionem virtutis importat ; non autem est aliqua destitutio vel debilitatio virtutis spiritualis in culpa veniali, sed solum dispositio ad virtutis destitutionem ; et ideo ratio illa non est ad propositum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod peccatum veniale non dicitur esse maioris adhaerentiae quam mortale quasi ex parte sua firmius in anima maneat ; sed ex parte nostra, quia peccata venialia non ita facile devitamus sicut mortalia, ad quae dimittenda ex necessitate obligamur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod peccatum mortale ita Deo displicet, quod etiam facit ipsum peccantem Deo displicentem, inquantum pulchritudinem gratiae, quam Deus in ipso amat, aufert. Sed peccatum veniale quamvis Deo displiceat, quia inordinatum est, non tamen facit peccantem Deo displicentem : quia non aufertur claritas gratiae, sed quodammodo obnubilatur, inquantum eius processus ad exteriora impeditur ; et ideo Gregorius dicit, quod peccatum veniale obscurat, sed mortale obtenebrat : et propter hoc, unum peccatum veniale non impedit quin aliud remitti possit, quamvis mortale unum impediat dimissionem alterius.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod remoto priori removetur posterius, nec posterius restituitur nisi priori restituto : fervor autem caritatis, cui veniale opponitur, est posterior ipsa caritate ; unde quamdiu caritas non restituitur, nec fervor caritatis reparari potest ; in qua reparatione consistit venialis peccati dimissio, sicut etiam in reparatione caritatis dimissio mortalis ; et ideo non potest veniale dimitti ei cui mortale non dimittitur. Potest etiam ex parte remittentis ratio assignari : quia a Deo, qui solus peccata dimittit, peccatum mortale separat ; et ideo effectum eius in remissione peccati venialis habens peccatum mortale non percipit ; sicut assignata est ratio ex parte eius quo fit remissio, scilicet caritatis, quae universa delicta operit, Prov. 10, quam peccatum mortale tollit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus nominat ibi venialia irregularitates quas secundum legem contrahebant.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod veniale non avertit a Deo, neque caritatem tollit, sicut mortale ; et ideo non impedit dimissionem mortalis, sicut e contrario.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod poena, etiam omnis, offensam non tollit, nisi ab eo in quem peccatum commissum est, acceptetur ; nec acceptari potest quamdiu inimicitia ad ipsum manet ; et ideo manente inimicitia hominis ad Deum per peccatum mortale, poena quantacumque veniale non purgat ; unde Isaiae 38, Dominus dicit, non esse accepta ieiunia eorum qui ad lites et contentionem ieiunabant.

 

 

ARTICULUS II

Utrum peccatum veniale possit dimitti sine infusione novae gratiae

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale non possit dimitti sine gratiae novae infusione. Peccatum enim veniale transiens actu, in anima manet reatu. Sed reatus fundatur super macula. Cum ergo macula non possit ab anima abstergi nisi per gratiam, sicut nec tenebra nisi per lucem, videtur quod veniale dimitti non possit sine gratiae infusione.
  2. Praeterea, veniale peccatum consistit in hoc quod minus amatur Deus quam debet. Sed minoratio ista non potest tolli nisi caritate augmentata, secundum cuius augmentum nova missio spiritus sancti attenditur, ut in I Lib., dist. 15, quaest. 5, art. 1, quaestiunc. 2, in corp., dictum est, et per consequens nova gratia. Ergo peccatum veniale sine gratiae infusione remitti non potest.

 

Sed contra, novae gratiae additio gratiam praeexistentem auget, si eam inveniat. Sed cum peccatum veniale gratiam non auferat ; si sine gratiae infusione dimitti non posset, oporteret quod quandocumque dimittitur veniale, gratiae gratia adderetur. Ergo semper homo post veniale rediret in maiorem gratiam ; quod falsum est : quia tunc frequens iteratio venialium non disponeret ad mortale.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod gratia sine contritione possit peccatum veniale remittere. Quia, sicut dicit Gregorius, quod est aqua ad caminum, hoc est veniale ad fervorem caritatis. Sed fervor caritatis potest esse sine contritione : potest enim aliquis in Deum ferventer converti, et tamen de peccato non dolere, quod est conteri. Ergo peccatum veniale potest dimitti sine contritione.
  2. Praeterea, contritio non solum importat dolorem de praeterito peccato, sed etiam propositum non peccandi de cetero. Sed alicui dimittitur veniale peccatum, qui non habet tale propositum : quia scit se sine peccato veniali praesentem vitam agere non posse. Ergo sine contritione peccatum veniale dimitti potest.
  3. Praeterea, aliquis in peccato veniali existens, potest dormiens mori, et taliter quod statim evolet ; puta si propter fidem prius confessam constanter occidatur. Sed dum dormit, conteri non potest. Ergo cum ei peccatum veniale dimittatur, videtur quod possit sine contritione peccatum veniale dimitti.

 

Sed contra, si gratia sine aliquo adiuncto peccatum veniale remittere posset, gratia secum veniale non compateretur. Sed compatitur secum veniale. Ergo oportet aliquem motum contritionis advenire ad peccati venialis dimissionem.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod de peccato veniali teneatur homo etiam confiteri. Iacob. 5, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra ; in quo praeceptum confessionis datur, ut in littera dicitur. Sed secundum Glossam loquitur de confessione venialium et mortalium ; quia dicit quod maiora solis sacerdotibus, sed leviora sociis confiteri possumus. Ergo tenemur confiteri venialia.
  2. Praeterea, de venialibus tenetur homo satisfacere : quia satisfacere est actus iustitiae : ad iustitiae autem actum tenemur. Sed satisfactio debet esse secundum arbitrium sacerdotis, qui vicem Dei obtinet ; quod esse non potest nisi confessione praecedente. Ergo de venialibus homo confiteri tenetur.
  3. Praeterea, praeceptum Ecclesiae est ut homo semel in anno saltem confiteatur. Sed aliquis est qui non habet nisi venialia. Ergo tenetur illa confiteri.

 

Sed contra, nullus tenetur ad impossibile. Sed confiteri omnia venialia est impossibile, cum cognitionem nostram effugiant. Ergo non tenemur illa confiteri.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod per benedictionem episcopalem, aquam benedictam, et huiusmodi, peccatum veniale remitti non possit. Quia ex eisdem causis aliquid fit et corrumpitur, ut dicitur in II Ethic. Sed peccatum veniale causatur ex actu nostro. Ergo oportet quod aliquid in nobis sit per quod dimittatur ; et ita, cum ista sint extra, per ea peccatum veniale dimitti non potest.
  2. Praeterea, peccatum veniale, ut dictum est, non dimittitur sine contritione. Sed ipsa contritio per se sufficit ad dimissionem. Ergo praedicta nihil operantur ad dimissionem.
  3. Praeterea, praedicta omnia aequalem habent habitudinem ad omnia peccata venialia. Si ergo per ea aliquod veniale dimittitur, omnia dimittuntur ; et sic frequentissime homo esset sine veniali ; quod non videtur verum.

 

Sed contra est quod communiter dicitur, quod multa sunt remedia contra venialia peccata ; scilicet tunsio pectoris, aspersio aquae benedictae, unctio extrema, et omnis sacramentalis unctio ; benedictio episcopi, panis benedictus, generalis confessio, compassio alieni delicti, dimissio, Eucharistia, oratio dominica, et alia quaecumque levis poenitentia.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod homo in peccato mortali a Deo avertitur, sibi alium finem constituens : et ideo lumen gratiae amittit, sicut et lumen solis qui visum a sole avertit ; et propter hoc non potest peccatum mortale remitti nisi per gratiae infusionem. Sed homo per peccatum veniale non adhaeret commutabili bono quasi fini ; et ideo non avertitur a fine, quod est incommutabile bonum ; unde per veniale homo gratiam non amittit ; et ideo non oportet quod ad hoc quod remittatur veniale, gratia aliqua infundatur de novo ; sed sufficit quod gratia quae iam habetur, in actum prodeat : quia ipsum veniale non tollebat habitum, sed solummodo impediebat virtutis actum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod macula potest esse dupliciter. Uno modo per privationem pulchritudinis : et sic in veniali non manet aliqua macula, quia gratiam non tollit, quae est animae decor. Alio modo per hoc quod pulchritudo quae est gratiae, impeditur ne exterius appareat, sicut per pulverem pulchritudo faciei foedatur ; et talis macula est in veniali, quia impeditur decor gratiae ne in actibus exterius ostendatur : unde non oportet quod talis macula per infusionem gratiae tollatur, sed per actum qui gratiae impedimentum tollat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod veniale peccatum non consistit in hoc quod homo minus amet Deum in habitu : quia veniale non diminuit caritatem ; alias eam quandoque totaliter tolleret : sed in hoc quod amor Dei non ostenditur in omnibus actibus hominis, aliqua deordinatione in eis existente.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod peccatum veniale non dimittitur, ut dictum est, quamdiu voluntas manet in illo. Ipsam autem recedere voluntatem ab eo quod quis prius volebat, est displicere ei quod voluit. Talis autem displicentia dolor contritionis dicitur, quando est gratia informata ; et ideo peccatum veniale sine contritione non dimittitur. Sed sciendum, quod contritio potest accipi tripliciter : vel actu, vel habitu, vel medio modo. Habitu quidem contritio existens non sufficit ad peccati venialis dimissionem : quia tunc quicumque haberet poenitentiae virtutis habitum, cuius actus est quaelibet contritio, consecutus esset peccati venialis dimissionem ; et sic peccatum veniale cum gratia esse non posset. Nec iterum requiritur quod semper sit actualis contritio ; quia sequeretur quod peccatum quod quis in memoria vel in cognitione non habet, remitti non posset.

Et ideo dicendum, quod requiritur contritio medio modo, quia scilicet etsi actu peccatum non displiceat explicite, displicet tamen implicite : quia ex virtute actus quem agit, sequeretur displicentia explicita peccati venialis, si cogitatio ad illud ferretur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis fervor caritatis possit esse dum homo in Deum fertur motu caritatis, sine hoc quod actu de peccato veniali cogitet explicite ; tamen in illo motu implicite continetur displicentia venialis peccati, vel unius, vel omnium ; quia si ferventer in Deum fertur, displicet ei omne quod a Deo retardat ; unde potest esse tam fervens motus caritatis in Deum quod omnia peccata venialia consumat etiam sine actuali cognitione ipsorum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod peccata mortalia sunt in potestate nostra, ut vitentur non solum singula, sed etiam omnia ; venialia autem, etsi singula vitari possint, non tamen omnia ; quod ex infirmitate naturae contingit : et ideo in contritione de venialibus non exigitur propositum non peccandi venialiter, sicut in contritione de mortali exigebatur ; sed quod displiceat ei et peccatum praeteritum, et infirmitas qua ad peccatum veniale inclinatur, quamvis ab eo omnino immunis esse non possit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod passio pro Christo suscepta vim Baptismi obtinet, ut supra dictum est, dist. IV, quaest. 3, art. 3, quaestiunc. 3 ; et ideo purgat ab omni veniali et mortali, nisi actualiter voluntatem renitentem invenerit : et propter hoc illud peccatum veniale quod forte etiam post confessionem frequenter incurrit, non tardat ipsum quin evolet, et praecipue cum ipsa poena martyrii habeat vim purgandi. De aliis autem qui moriuntur dormientes, dicendum, quod dimittitur eis illud veniale etiam quantum ad culpam post mortem.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod confessio ad hoc necessaria est ut poenitens satisfactionem accipiat secundum modum delicti. Peccato autem veniali non debetur poena satisfactoria taxata, quia poena illa esset proportionata poenae peccati mortalis, a qua peccatum veniale in infinitum distat ; unde per solam contritionem interiorem peccatum veniale remitti potest. Et quod aliqua satisfactio exterius iniungitur, hoc est magis ad devotionem excitandum vel contritionem, quam ad satisfaciendum ; et ideo ad confessionem venialium non tenemur neque necessitate absoluta : quia sic nec de eis poenitere, nec ea vitare tenemur : nec etiam necessitate quae est ex suppositione finis, scilicet remissionis eorum : quia etiam sine confessione vel actu, vel proposito existente possunt venialia remitti ; tamen perfectionis est ea confiteri.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Iacobi quantum ad peccata mortalia est praeceptum ; sed quantum ad venialia est consilium.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit ex falsa suppositione, ut ex dictis patet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in casu illo, propter praeceptum Ecclesiae, dicunt aliqui quod tenetur homo venialia confiteri. Alii vero dicunt, quod sufficit quod se repraesentet sacerdoti, et se immunem a peccato mortali ostendat, ut ad communionem admitti possit. Praeceptum enim Ecclesiae est ad obligandum illos qui habent aliqua quae confiteri debeant : cadit enim sub praecepto magis taxatio temporis quam ipse confessionis actus ; unde si alicui per gratiam collatum esset ut a peccato veniali immunis esset, sicut beatae virgini est collatum, non teneretur ad illud praeceptum.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, veniale peccatum dimittitur per fervorem caritatis, qui explicite vel implicite contritionem contineat ; et ideo illa quae nata sunt de se excitare fervorem caritatis, peccata venialia dimittere dicuntur : huiusmodi autem sunt quae gratiam conferunt, sicut omnia sacramenta, et quibus impedimenta fervoris et gratiae auferuntur, sicut aqua benedicta, quae virtutem inimici reprimit, et episcopalis benedictio, vel etiam exercitium humilitatis ex parte nostra ; sicut tunsio pectoris, et oratio dominicalis, et huiusmodi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod actus noster requiritur ad dimissionem venialis ; sed ista dicuntur peccatum veniale remittere, inquantum in actum, nostrum fervorem excitant.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ista sine contritione non delent peccatum veniale ; sed dicuntur delere, inquantum contritionem causant.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod secundum quantitatem fervoris est quantitas remissionis ; et ideo secundum quod per ista maior vel minor concitatur, qui de pluribus vel paucioribus, implicite ad minus, contritionem contineat, secundum hoc plura vel pauciora venialia dimittuntur, et non omnia semper.

 

 

QUAESTIO III

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de circumstantiis peccati : et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De ipsis circumstantiis secundum se ;
  2. Qualiter se habeant ad peccatum.

 

 

ARTICULUS I

Utrum circumstantia sit proprietas moralis actus sive eius conditio

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumstantia non sit proprietas moralis actus, sive eius conditio. Dicit enim Boetius in IV Topicor., quod circumstantiae sunt quae convenientes substantiam rhetoricae quaestionis efficiunt. Sed quaestio rhetorica non pertinet ad genus morale, sed magis ad genus philosophiae rationalis. Ergo circumstantia non est conditio moralis actus.
  2. Praeterea, illud quod est circa aliquid, non est in eo. Sed conditio actus moralis in ipso est. Ergo non potest talis conditio circumstantia dici.
  3. Praeterea, ipsi actus morales sunt circumstantiae quaedam, a quibus confirmatur oratio rhetoris : est enim circumstantia, secundum Tullium, per quam recipit argumentatio fidem et auctoritatem, et firmamentum adiungit oratio. Sed circumstantiae non est circumstantia, sicut nec accidentis accidens ; alias in infinitum iretur. Ergo circumstantia non est conditio vel proprietas moralis actus.

 

Sed contra, ignorantia circumstantiae excusat moralem actum a peccato. Sed hoc non esset, nisi essent moralis actus conditiones. Ergo sunt conditiones vel proprietates moralis actus.

  1. Praeterea, medium virtutis ad morale genus pertinet. Sed medium in virtutibus moralibus accipitur secundum circumstantiarum debitam limitationem, ut quando oportet, et ubi, et quomodo, sicut philosophus III Ethic. docet. Ergo sunt conditiones morales.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter enumerentur circumstantiae in hoc versu : quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. Illud enim quod est causa rei, non potest esse circumstantia eius, cum causa sit prior, circumstantia posterior quasi proprietas. Sed persona agens quae notatur cum dicitur quis, est causa moralis actus. Ergo non debet poni circumstantia.
  2. Praeterea, non potest idem esse circumstantia sui ipsius. Sed quid importat substantiam actus moralis, cuius circumstantiae quaeruntur. Ergo non debet inter circumstantias computari.
  3. Praeterea, non est idem circumstantia rei et quod dat rei speciem, quia illud est rei intraneum. Sed moralia recipiunt speciem a fine ; unde Ambrosius : intentio operi tuo nomen imponit. Ergo cur, quod finem importat, non debet dici circumstantia.
  4. Praeterea, illud quod continet alia, non debet aliis connumerari. Sed in modo comprehenduntur omnes aliae circumstantiae. Ergo non debet poni quomodo inter alias circumstantias.
  5. Sed contra, videtur quod sint plures circumstantiae. Philosophus enim in III Ethic., ponit circa quid, et quo instrumento. Haec autem hoc versu non continentur. Ergo videtur quod insufficienter enumeratae sint.
  6. Praeterea, circumstantiae propter hoc vocantur, quia secundum eas variatur medium virtutis. Sed secundum quantum et quoties, variatur medium virtutis. Ergo sunt circumstantiae. Cum ergo non contineantur praedicto versu, videtur quod insufficienter enumerentur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod circumstantiae quae in littera ab Augustino dicuntur, inconvenienter ponantur. Circumstantia enim, ut dictum est, est conditio moralis actus. Sed quod diu aliquis in peccato perseveret, magis respicit peccantis statum quam actum. Ergo non debet circumstantia dici.
  2. Praeterea, impugnatio vel tentatio praecedens quandoque non est in potestate nostra, quando scilicet tentatio est ab hoste. Sed circumstantiae, cum sint conditiones moralis actus, sunt in potestate nostra, ut videtur. Ergo non debet inter circumstantias poni, quanta tentatione aliquis ceciderit.
  3. Praeterea, poena consequens peccatum non est circumstantia peccati. Sed amissio virtutum est poena damni ex peccato consequentis. Ergo non debet poni inter circumstantias.
  4. Praeterea, unum peccatum non est circumstantia alterius. Sed ingratitudo est per se peccatum. Ergo non debet poni ut circumstantia peccati.
  5. Praeterea, illae circumstantiae nec a philosopho ponuntur in III Ethic., nec a Tullio in Rhet., nec a Boetio in IV Topic. Ergo videtur quod inconvenienter ponantur ab Augustino.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod actus nostri dicuntur morales secundum quod a ratione ordinantur in finem voluntatis ; ex hoc enim habent rationem boni vel mali. Omne autem quod ordinatur ad finem, oportet esse proportionatum fini ; et ideo ratio quae actum nostrum in finem ordinat, attendit proportionem actus ad ea quae ad actum concurrere possunt ; et ista commensuratio circumstantia dicitur. Et quia in qualibet proportione oportet esse ad minus duos terminos (nihil enim sibi ipsi proportionatur, sed alteri) ; ideo circumstantia moralis actus dupliciter accipi consuevit : quia potest dici circumstantia, vel illud quod est ad actum concurrens ad quem proportionatur, sicut locus aut tempus ; vel ipsa conceptio quae ex illis relinquitur, ut quando vel ubi. Sic ergo ultimo modo accipiendo circumstantiam, erit conditio vel proprietas actus ; sed primo modo accipiendo, quaedam circumstantia est proprietas actus, ut modus agendi, et quaedam extra, ut locus et tempus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quaestio rhetoris secundum quodlibet genus causae attendit bonum et malum : quia in iudiciali praemium vel poena expectatur, quae actui bono vel malo debentur ; in demonstrativo autem laus personae vel vituperium quaeritur, quae bonis actibus vel malis debentur ; in deliberativo autem quaeritur quid sit utile ad agendum ; in quo et rationem boni et mali attendere oportet ; et ideo ex eisdem ex quibus actus morales boni et mali redduntur, rhetores argumenta sumunt ad persuadendum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod circa aliquid dicitur stare omne illud quod non est de essentia rei, sive insit, sicut albedo corpori, sive non insit, sicut locus locato ; et ideo conditiones vel proprietates circumstantiae actus dici possunt, et praecipue ratione habitudinis ad exterius.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod accidentis non est accidens, quasi ipsum sit per seipsum accidentis subiectum ; sed accidentis potest esse accidens inquantum unum accidens adhaeret substantiae mediante alio, sicut color corpori mediante superficie ; et sic etiam ipsius actus circumstantia, vel proprietas aliqua, quamvis ipse sit conditio personae agentis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod versus ille distinguit circumstantias secundum assignationem Tullii et Boetii, secundum quod a rhetore considerantur, qui ex eis argumenta sumit ad excusandum vel accusandum. Sumitur enim argumentum rhetoricum vel ex eo quod est attributum personae ; et sic est quis : vel ex eo quod est attributum negotio de quo agitur ; et hoc vel continetur cum ipso negotio, et sic est quid quantum ad substantiam facti exterius, cur quantum ad intentionem facientis interius : vel in ipsa prosecutione negotii continetur ; et sic sunt quatuor ; scilicet quomodo quantum ad qualitatem actus, ubi et quando quantum ad mensuram, quibus auxiliis quantum ad instrumenta. Secundum autem quod ad moralem pertinent, potest aliter earum numerus accipi. Proportio enim actus ad finem potest accipi vel secundum id quod est in ipso actu, vel secundum id quod extra. Si primo modo : aut quantum ad speciem actus, et sic est quid ; aut quantum ad modum ipsius ; et sic est quomodo. Si autem per comparationem ad extra ; vel per comparationem ad causam, vel per comparationem ad mensuram. Si primo modo : vel ad causam finalem, et sic est cur ; vel ad causam efficientem vel instrumentalem, et sic est quibus auxiliis ; vel principalem, et sic est quis. Si autem per comparationem ad mensuram ; aut ad locum, et sic est ubi ; aut ad tempus, et sic est quando.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod circumstantia illa quae sumitur ex parte agentis, magis respicit conditiones personae quantum ad proprietates ipsius, quam illam substantiam personae. Ex huiusmodi enim conditionibus variatur substantia actus, quia aliquid competit uni quod non competit alii. Praeterea, quamvis persona agens sit prior, tamen conditio quae relinquitur in actu ex agente, circumstat ipsum actum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod aliqui actus ex suo genere sunt mali vel boni, et ideo ex ipso genere actus potest sumi circumstantia actus moralis. Hoc autem ex quo actus reperitur in tali genere, quamvis sit de substantia eius inquantum est ex genere moris, tamen est extra substantiam ipsius secundum quod consideratur ipsa substantia actus absolute ; unde aliqui actus sunt idem in specie naturae qui differunt in specie moris ; sicut fornicatio et actus matrimonialis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod est duplex finis, scilicet ultimus et propinquus. Ultimus quidem non potest poni circumstantia, quia omnes circumstantiae sumuntur in proportione ad ipsum. Propinquus etiam est duplex. Quidam qui est finis operis, secundum quod philosophus dicit in II Eth., quod quaedam coniuncta sunt malo fini ; et iste finis dat speciem actui ; unde vel non est circumstantia, si consideretur tantum genus moris ; vel referendo ad ipsam substantiam actus, includitur in hac circumstantia quid. Alius vero est finis agentis, qui quandoque ex malo actu bonum intendit, vel e converso ; et hic finis dicitur haec circumstantia cur. Ab hoc autem actus non recipit speciem propriam, sed quasi communem, secundum quod actus imperati induunt speciem virtutis vel vitii imperantis supra speciem quam habent ex habitu eliciente.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod modus rei est in ipsa re consequens substantiam eius. Et quia quaedam circumstantiae sumuntur ab eo quod est extra rem, quaedam vero ab ipsa specie actus (quae duo ad modum non pertinent) ; ideo in modo non includitur omnis alia circumstantia, si modus proprie accipiatur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod philosophus in III Eth., assignat etiam septem circumstantias ; sed differt a praedicta assignatione sua assignatio in duobus. Primo, quia philosophus ponit duas circumstantias, quid, et circa quid, quae in praedicta assignatione Tullii in una includuntur ; eo quod obiectum quod dicitur circa quid, dat rationem actui quod dicitur quid ; sed philosophus distinguit eas, quia praeter universalem rationem obiecti, quae dat speciem actui, possunt in obiecto considerari speciales conditiones, quae diversificant actum in bonitate et malitia in illis actibus qui ex se malitiam non implicant, in quibus etiam malitiae quantitatem diversificant. Secundo, quia philosophus pro una circumstantia ponit quando et ubi, propter hoc quod utrumque sumitur a mensura extrinseca ; sed in praedicta assignatione distinguuntur propter diversam rationem mensurae. Quod autem philosophus dicit : quo instrumento, idem est ei quod Tullius dicit, quibus auxiliis : quia omnia auxilia sunt quasi instrumenta actionis, quibus agens utitur ad suum finem.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod cum modus mensuram importet, omnia quae ad mensuram pertinent vel per modum quantitatis continuae vel discretae, importantur in quomodo. Vel dicendum, quod quantitas actus ex tribus pensari potest. Primo ex ipsa intensione actus, et sic idem est quod quomodo ; secundo ex quantitate obiecti, et sic includitur in quid ; tertio ex tempore ; et sic includitur in quando : quoties autem semper reducitur ad modum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Augustinus numerat hic circumstantias secundum quod a poenitente considerandae sunt, qui de peccatis dolere debet ; et ideo numerat illas quae praecipue ad dolorem de peccato inducere possunt. Hae autem sunt duae ; scilicet privatio boni, et quantum ad hoc dicit quod debet dolere, quia se virtute privavit ; et positio mali, quod quidem aggravatur vel per accidens inquantum tollitur excusationis occasio ; et sic debet dolere, si nulla tentatione vel modica praeventus peccavit : vel per se ex aliqua circumstantia addente deformitatem ad actum, et sic quantum ad personam agentis considerare docet statum peccantis, et beneficium prius a Deo susceptum ; quantum ad omnes docet considerare quo tempore et quando peccavit ; docet etiam considerare circa quid, in hoc quod dicit : secundum modum meretricis ; item quomodo, in hoc quod dicit, et modum sui operis ; et locum, in hoc quod dicit : si in loco sacrato.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod aliquis diu in peccato permansit, respicit conditionem actus, vel transgressionis, si frequenter peccatum iteravit vel continuavit ; vel omissionis, si poenitere distulit de peccato etiam semel commisso.

ad 2 .Ad secundum dicendum, quod quamvis tentatio non sit in potestate nostra ; tamen resistere vel non resistere est in potestate nostra ; et ideo secundum hoc ex tentatione praecedenti circumstantia peccati sumi potest.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod amissio virtutum, quamvis consequatur peccatum secundum naturae ordinem, tamen concomitatur secundum tempus ; et ideo circumstantia potest poni. Et praeterea, etiam quaedam circumstantiae, secundum Tullium, sumuntur ab eo quod sequitur substantiam facti, secundum quod ex comparatione ad ipsam actus in bonitate vel malitia variatur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod ingratitudo uno modo speciale est peccatum ; alio modo circumstantia peccati ; et qualiter hoc sit, dicetur infra, dist. XXII, qu. 1, art. 2, quaestiunc. 1.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod omnes istae circumstantiae possunt reduci ad septem superius enumeratas : quia ingratitudo reducitur ad conditionem personae, ut ex dictis patet ; tentatio autem praecedens reducitur ad cur, quia tentatio praecipue consistit in appetitu alicuius propter quod homo ad peccatum incitatur : privatio autem virtutum reducitur ad quid ; quia ipsum peccatum secundum speciem suam habet quod virtutem tollat. De aliis autem facile est videre.

 

 

ARTICULUS II

Utrum circumstantiae peccatum aggravent

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumstantiae peccatum non aggravent. Nihil enim augetur nisi ex suo simili ; unde intensio qualitatis quantitatem non auget corporalem, sed additio alterius corporis. Sed circumstantiae non sunt peccata, sed sunt quaedam peccati accidentia. Ergo peccatum non aggravant.
  2. Praeterea, tota ratio mali in peccato est ex parte aversionis, non autem ex parte conversionis. Sed omnes circumstantiae sequuntur peccatum ex parte conversionis. Ergo non aggravant malitiam peccati.
  3. Praeterea, privationes non intenduntur neque remittuntur. Sed malum privatio quaedam est boni, ut Augustinus dicit Lib. III Confess., cap. 7, et in Enchirid. Ergo malitia peccati per circumstantias intendi non potest.

 

Sed contra, ex quibus causatur unumquodque, ex eisdem augeri potest. Sed ex circumstantiis inordinatis fit peccatum, inquantum per defectum circumstantiae modus virtutis corrumpitur. Ergo circumstantiae aggravant peccatum.

  1. Praeterea, rhetores ex circumstantiis trahunt argumenta ad accusandum vel excusandum, laudandum vel vituperandum, ut dictum est. Sed accusatio vel excusatio, laus et vituperium fiunt de bono vel malo, aut minus bono aut minus malo. Ergo circumstantiae augent actus bonitatem et malitiam.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur, quod inter omnes circumstantias magis aggravent locus et tempus. Quia, sicut dicit philosophus in III Ethic., principalia sunt in quibus est actus, de huiusmodi circumstantiis loquens. Sed in quo signat ipsum tempus et locum. Cum ergo principales circumstantiae magis aggravent, videtur quod tempus et locus maxime aggravant.
  2. Praeterea, videtur, quod quis. Quia ex voluntate principaliter oritur peccatum. Sed voluntas se tenet ex parte agentis. Ergo conditio personae magis aggravat.
  3. Praeterea, videtur quod ingratitudo in Deum. Quia peccatum accipit rationem mali ex aversione. Sed ingratitudo directe pertinet ad aversionem. Ergo ex hoc magis gravitas peccati consideratur.
  4. Praeterea, videtur quod tentatio praecedens. Quia per illas circumstantias maxime aggravatur peccatum, per quas redditur venia dignum vel indignum. Sed peccatum quod ex infirmitate agitur veniale dicitur, quasi venia dignum, quod est cum aliquis gravi tentatione praevenitur : peccatum autem quod ex malitia agitur, dicitur irremissibile, quia non habet in se aliquid venia dignum ; quod contingit cum aliquis ex electione tentationem praeveniens, malum operatur. Ergo haec circumstantia maxime aggravat.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod circumstantia non possit trahere in aliam speciem vel in aliud genus peccati. Quia accidentia non variant speciem. Sed circumstantiae sunt accidentia actus, ut dictum est. Ergo ex eis species peccati non variantur.
  2. Praeterea, actus habet speciem ex obiecto. Sed diversae circumstantiae non mutant obiectum actus. Ergo non trahunt in aliud genus peccati.
  3. Praeterea, sicut circumstantiae concurrunt ad actum peccati, ita ad actum virtutis. Sed non variatur actus virtutis secundum speciem. Ergo nec actus peccati.

 

Sed contra, illud quod est causa alicuius, potest variare illud secundum speciem. Quia ex diversis causis diversi sequuntur effectus. Sed circumstantiae deficientes sunt causa peccatorum ; unde secundum Dionysium, malum contingit ex particularibus defectibus. Ergo diversitas circumstantiarum potest speciem variare.

  1. Praeterea, praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose, sunt diversae species gulae. Sed sumuntur secundum diversas circumstantias, ut per se patet. Ergo circumstantiae variant speciem peccati.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod circumstantia aggravet in infinitum. Quia una circumstantia corrumpit virtutem. Sed virtus non corrumpitur nisi per peccatum mortale, quod habet quantitatem infinitam. Ergo circumstantia aggravat in infinitum.
  2. Praeterea, secundum Augustinum nullum est adeo veniale, quin fiat mortale dum placet. Sed placentia est quaedam circumstantia, et reducitur ad quomodo. Ergo circumstantia facit de veniali mortale ; et sic aggravat in infinitum.
  3. Praeterea, plus distat actus virtutis ab actu peccati mortalis, quam actus venialis peccati a mortali. Sed una circumstantia mutata facit de actu virtutis actum peccati mortalis, sicut cognoscere suam ut non suam. Ergo multo magis facit de veniali mortale ; et sic idem quod prius.
  4. Sed contra, quantitas accidentalis non excedit quantitatem substantialem. Sed quantitas ex circumstantia peccati proveniens est ei accidentalis. Cum ergo quantitas venialis peccati sit finita, quantitas ex circumstantia non erit infinita ; et ita non aggravat in infinitum.
  5. Praeterea, ea quae in infinitum differunt, non conveniunt in genere. Sed eorum quae non conveniunt in genere, unum non potest in aliud transmutari, sicut linea in colorem. Ergo non potest per circumstantiam actus peccati trahi ad infinitam quantitatem.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod omnis circumstantia sit confitenda. Genes. 19, praecipitur Loth de Sodomis exeunti, ne moraretur in omni loco circa regionem. Sed poenitens de Sodomis, idest de peccato, per confessionem exit. Ergo non solum peccatum, sed omnes circumstantias peccati confiteri debet.
  2. Praeterea, poenitens debet peccatum suum sacerdoti confiteri, ut ab eo modum satisfactionis accipiat. Sed pro graviori peccato maior iniungitur satisfactio. Ergo debet sacerdoti circumstantias notificare, quibus qualitas peccati consideratur.
  3. Praeterea, confessio debet contritioni respondere. Sed homo debet de singulis circumstantiis conteri, ut in littera Augustinus dicit. Ergo videtur quod omnes debeat confiteri.

 

Sed contra, secundum philosophum in III Ethic., delectabile carnis quanto magis in particulari consideratur, tanto magis appetitum movet. Sed homo debet fugere appetitum talis delectabilis per consilium apostoli I Cor. 6. Ergo videtur quod peccatorum carnalium ad minus non debeat aliquis omnes singulares circumstantias confiteri.

  1. Praeterea, ex circumstantiis recitatis aliquando alicuius personae peccatum innotescit. Sed homo in confessione debet se accusare, non alterum infamare. Ergo videtur quod non debeamus circumstantias confiteri.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, sicut dicit Augustinus in VI de Trin. In his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod est esse melius in bonis, sicut et similiter in malis idem est esse maius quod est esse peius. Malitia autem in actu peccati ex hoc est quod deficit a debita proportione ad finem, ad quem proportionatus redditur per debitam commensurationem circumstantiarum, ut dictum est ; et ideo defectus debitae circumstantiae malitiam in actu causat. Et quia per unam circumstantiam deficientem vel oppositam magis elongatur terminus a debita proportione ad finem ; ideo circumstantia facit actum magis malum vel minus ; et secundum hoc dicitur aggravare peccatum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit in illis in quibus est augmentum per additionem ; in illis enim in quibus est augmentum per intensionem non oportet additionem similis in specie fieri, sicut non oportet quod albedo albedini addatur ad hoc quod fiat magis album, ut dicitur in IV Phys. : et similiter non oportet quod peccatum peccato addatur ad hoc quod fiat magis peccatum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ex inordinata conversione ad commutabile bonum redditur actus improportionatus ad conversionem ad finem ; et ideo fundamentum aversionis est conversio in peccato ; et propter hoc circumstantiae quae ex parte conversionis se tenent, possunt peccati malitiam augere.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis privationes non intendantur ex seipsis, tamen intendi ex causis suis quandoque dicuntur, sicut caecitas per elongationem ab actu videndi ; et similiter ex inordinata conversione malitia in actu intenditur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod bonum dicitur secundum ordinem ad finem, ut in III Metaph. dicitur. Cum ergo malum sit privatio boni, dupliciter potest contingere malum ; vel secundum ipsam relationem in finem, vel secundum aptitudinem relationis in finem ; et ideo peccatum dupliciter contingit : vel ex eo quod actus non est proportionatus fini, sicut in his quae ex se mala sunt ; vel quia inordinate refertur in finem, sicut patet in his quae mala intentione fiunt, etiamsi ex se bonum sit quod fit. Et quia propter quod unumquodque, et illud magis ; ideo quantitas malitiae peccati magis consideratur secundum relationem inordinatam in finem, quam etiam secundum improportionem ad finem. Ad ordinem autem ad finem pertinet cuius gratia ; et ideo super omnes alias consideranda est in iudicando de gravitate peccati. Ad hoc autem quod actus sit improportionatus fini, pertinet haec circumstantia quid, per quam importatur ratio mali in actu ; et ideo omnia quae possunt peccato speciem tribuere, in hac circumstantia inducuntur ; et haec sunt in quibus consistit actus moralis quantum ad bonitatem vel malitiam ; et ideo haec est secunda circumstantia in aggravando ; et propter hoc philosophus dicit in III Ethic., quod principalissima in actu sunt in quibus consistit actus, et cuius gratia. Aliae autem circumstantiae magis et minus aggravant, secundum quod his magis vel minus propinquae sunt ; et ideo tempus et locus minus aggravare nata sunt, quia sunt omnino extrinseca. Sed inter ea conditio personae magis : quia agens directius respondet fini ; et post hoc modus qui respondet actui, et post hoc instrumentum quod pertinet ad modum agendi. Et hoc quidem ut in pluribus accipiendum est ita esse ; tamen nihil prohibet in aliquo aliter se habere : quia sermones qui sunt in moribus, nihil determinatum habent, ut dicitur in II Ethic.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod philosophus non intendit principalissima esse illa in quibus est actus sicut in mensurantibus ipsum, sed sicut in complentibus rationem ipsius.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod voluntas quamvis sit agentis sicut subiecti, tamen est finis sicut obiecti ; et ideo trahit rationem magis a fine quam a conditione agentis, et ad finem magis reducitur : quia potentiae et habitus distinguuntur penes obiecta.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ingratitudo secundum quod est circumstantia, non ponit actualem contemptum, sed quasi interpretatum ; et ideo non oportet quod magis aggravet quam perversa intentio, quae actualem aversionem a fine debito causat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod venia dignum dicitur peccatum quod est veniale ex causa, secundum quod privat voluntarium, vel diminuit vel per ignorantiam vel per impotentiam ; et ideo tota illa diversitas ad cuius gratia reducitur : quia voluntarium intentionem finis respicit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquando circumstantiam trahere in aliam speciem peccati manifestum est ; sed quomodo possit esse, est dubium.

Quidam enim dicunt, quod hoc accidit inquantum illae circumstantiae accipiuntur ut fines voluntatis, quia a fine actus moralis accipit speciem. Sed hoc non videtur sufficienter dictum : quia aliquando variatur species peccati sine hoc quod intentio feratur ad circumstantiam illam ; sicut fur ita libenter acciperet vas aureum non sacratum sicut sacratum ; et tamen in aliam speciem peccatum mutatur, scilicet de furto simplici in sacrilegium ; et praeterea secundum hoc sola illa circumstantia quae dicitur cuius gratia, speciem peccati mutare posset ; quod falsum est.

Et ideo aliter dicendum, quod omnis circumstantia potest speciem peccati mutare, sed non semper mutat. Cum enim privationes et negationes differant specie secundum differentiam habituum et positionum oppositarum, et malum sit privatio boni ; oportet quod ubi diversum bonum ad virtutem necessarium aufertur, ibi sit diversa species peccati. Una autem sola circumstantia peccati rectitudinem virtutis aufert : unde si aliae circumstantiae nullam aliam obliquitatem peccato tribuant, nisi ex suppositione praecedentis, non mutabunt speciem peccati, sed forte aggravabunt quantitatem peccati illius. Quandoque etiam neque quantitatem peccati aggravabunt : quia etiam ex suppositione praecedentis nullam inordinationem addunt. Quandoque etiam peccatum diminuit, si aliqua circumstantia rationem peccati subtrahat ; sicut accipere rem alienam habet rationem peccati ex circumstantia quid, inquantum res aliena est.

Quod autem manu dextera vel sinistra accipiat, aut de mane aut de sero, nihil ad rationem mali pertinet ; et ideo istae circumstantiae non excusant nec aggravant, nec speciem mutant. Quod autem accipiat multum vel parum, ex se deformitatem aliquando non importat, nisi ex suppositione primi : quia multum de alieno recipere est ab aequalitate magis discedere ; unde talis circumstantia aggravat, sed peccatum non mutat.

Quod autem rem alienam consecratam accipiat, aliam deformitatem importat : quia quaecumque irreverentia circa res sacras adhibita, specialem rationem peccati habet ; et ideo talis circumstantia dicitur speciem mutare. Si autem coactus accipiat, talis circumstantia peccatum excusat in parte : quia causa peccati, scilicet voluntarium, minuitur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quaecumque circumstantia aliquam speciem peccati in actu causat, ad speciem actus, inquantum est moralis, pertinet ; unde non habet iam rationem circumstantiae peccati, quamvis circumstet substantiam actus, ut prius dictum est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod omnis actus secundum suam substantiam habet speciem ab obiecto ; sed secundum rationem malitiae habet speciem a defectu ; et ideo secundum diversa quae deficere possunt, diversae species causantur malitiae ; et secundum hoc distinguuntur species peccati, non solum ex obiecto. In actibus autem virtutum secus est : quia non constituitur ex qualibet singulari circumstantia, sicut actus peccati ex quolibet singulari defectu rationem peccati habet.

 

ad 3. Et per hoc patet solutio ad tertium.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod circumstantia, ut ex dictis patet, quandoque aggravat peccatum et speciem mutat ; quandoque autem aggravat, sed speciem non mutat.

Quando autem speciem non mutat, sed aggravat ; adhuc manet in ratione circumstantiae, et non potest in infinitum quantitatem peccati augere, ut ex veniali mortale fiat : quia, ut dictum est, circumstantia taliter aggravans ex suppositione praecedentis deformitatis habet rationem maioris deformitatis ex eius virtute ; unde si etiam illa sit infinita, non potest infinitam deformitatem addere. Si autem speciem mutet, tunc potest in infinitum aggravare ; sed non semper hoc facit : quia quando ex deformitate speciali, quam circumstantia addit, habet directe oppositionem ad caritatem, quod ostenditur ex hoc quod est directe contra praeceptum legis, cuius finis est caritas ; tunc in infinitum gravitatem addit, scilicet peccati mortalis.

Quando autem illa deformitas non directe habet oppositionem ad legem, ut sit contra eam, sed praeter eam, tunc non aggravat in infinitum, sive sit peccatum veniale cui additur, sive mortale ; sicut ad actum gulae qui est praepropere, addit haec circumstantia laute, specialem deformitatem, quae etiam ex se peccatum faceret ; sed non est directe contra legem ; et ideo non aggravat in infinitum. Et quia circumstantia quae speciem mutat, non est iam ut circumstantia computanda, ut dictum est, ideo dicitur a magistris, quod circumstantia non aggravat in infinitum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis virtus secundum habitum non corrumpatur nisi per peccatum mortale ; tamen actus eius corrumpitur et impeditur etiam per peccatum veniale.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod placentia nunquam de veniali facit mortale, nisi intantum crescat quod adhaereatur ei ut fini, et per consequens supra Deum diligatur ; et ita in contemptum Dei talis placentia adducitur, quae habet de se specialem rationem peccati, et propter hoc est circumstantia trahens in aliam speciem.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de circumstantia quae trahit in aliam speciem, quae iam rationem circumstantiae respectu actus moralis, inquantum huiusmodi, amittit.

ad 4. Et quia aliae rationes videntur concludere quod nullo modo circumstantia aggravet in infinitum : ideo dicendum ad quartum, quod quantitas ex circumstantia proveniens, quae in novam speciem traxit, non est quantitas accidentalis, sed essentialis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod peccatum veniale et mortale differunt in infinitum ex parte aversionis, sed non ex parte conversionis, quia utrobique est placentia finita : peccata autem speciem sortiuntur ex parte conversionis, quia ex parte aversionis non differunt.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod omnes circumstantias confiteri est impossibile ; quasdam autem confiteri est necessitatis : sed in hoc est differentia opinionis.

Quidam enim dicunt, quod omnes circumstantiae quae aliquam notabilem quantitatem peccato addunt, confiteri necessitatis est, si memoriae occurrunt.

Alii vero dicunt, quod non sint de necessitate confitendae nisi circumstantiae quae ad aliud genus peccati trahunt ; et hoc probabilius est ; sed addendum est, quae ad aliam speciem mortalis trahunt : cuius ratio est, quod venialia non sunt de necessitate confessionis, sed solum mortalia, quae quantitatem infinitam quodammodo habent ; et quia circumstantiae aggravantes quae aliam speciem peccato non tribuunt, vel quae tribuunt quidem, sed non mortalis peccati, non sunt de necessitate confessionis. Tamen eadem confiteri perfectionis est, sicut et de venialibus dictum est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis de Sodomis, idest de peccato mortali, non possit homo exire, nisi per confessionem ad minus in proposito existentem ; tamen de illis quae circa sunt, idest de venialibus, et circumstantiis quae venialibus aequivalent, potest homo sine confessione exire.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod determinata quantitas peccati non potest sacerdoti innotescere, quia nec ipse peccator scit : unde sufficit quod cognoscat quantitatem quae ex specie peccati consurgit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod nec in contritione oportet quod de singulis circumstantiis doleat poenitens, quantum est de necessitate salutis ; sed oportet quod de singulis peccatis ad minus in prima contritione doleat, et de circumstantiis quae peccati speciem mutant. Hoc autem quod Augustinus dicit, pertinet ad perfectionem contritionis.

ad 4. Sed quia aliae rationes videntur concludere quod circumstantiae nullo modo sint confitendae ; ideo dicendum ad quartum, quod circumstantiae particulares peccati carnalis, quae in aliam speciem peccati mortalis trahunt, semper sunt confitendae : quia gratia quae in sacramento poenitentiae datur, restaurat, si qua inclinatio ad peccatum ex talium cogitatione proveniat vel in confitente vel in sacerdote. Unde dicit Gregorius in Pastorali : fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt : quia tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. Si tamen sacerdotem lascivum et ad huiusmodi peccata pronum viderit, debet accipere licentiam confitendi alteri sacerdoti : et si non dederit, ad superiorem recurrere. Si autem circumstantiae non aggravant in infinitum, novam speciem peccati mortalis conferendo, quandoque laudabiliter reticentur adhibita debita discretione secundum considerationem turpitudinis circumstantiae, et pronitatem inclinationis ad peccatum ex eius confessione in ipso confitente vel in sacerdote.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod homo in confessione debet famam alterius custodire quantum potest, sed suam conscientiam magis purgare debet : et ideo si circumstantia quae ducit in cognitionem personae, sit de necessitate confessionis, secundum regulam datam, tunc debet confiteri occultando personam quantum potest. Si autem non sit de necessitate confessionis, debet dimittere, ne peccatum alterius prodat.

 

 

QUAESTIO IV

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de impedimentis verae poenitentiae ; et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De hypocrisi, quae impedit interius ;
  2. De exterioribus impedimentis.

 

 

ARTICULUS I

Utrum hypocrisis sit peccatum

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non sit peccatum. Quia peccatum non dicitur secunda tabula post naufragium. Sed secundum Hieronymum, secunda tabula post naufragium est peccatum abscondere, quod ad hypocrisim pertinet. Ergo non est peccatum.
  2. Praeterea, vitare scandalum proximorum et famam propriam custodire quilibet debet. Sed haec fiunt per hypocrisim. Ergo non est peccatum.

 

Sed contra, Matth. 6, super illud : Nolite fieri sicut hypocritae tristes, dicit Glossa : Hypocrita est qui simulat quod non est, repraesentator alterius personae. Sed simulare quod non est, semper est peccatum, sicut et mendacium. Ergo hypocrisis semper est peccatum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non sit speciale peccatum. Quia peccatum simulationis dividitur contra peccatum apertae malitiae. Sed aperta malitia non est speciale peccatum. Ergo nec hypocrisis.
  2. Praeterea, omne peccatum speciale in aliquibus actibus consistit specialiter. Sed hypocrisis in omnibus actibus virtutum consistit, et praecipue in oratione, ieiunio, et eleemosyna, ut patet in Evangelio Matth. Ergo hypocrisis non est speciale peccatum.

 

Sed contra, peccatum simulationis virtuti opponitur quae dicitur veritas. Sed veritas est specialis virtus, ut patet in IV Ethic. Ergo et simulatio, sive hypocrisis, est speciale peccatum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod semper sit mortale peccatum. Quia peccatum veniale non impedit veniam de peccatis mortalibus. Sed hypocrisis impedit, ut in littera patet. Ergo est mortale peccatum.
  2. Praeterea, Hieronymus dicit, quod in comparatione duorum malorum levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Sed aperte peccare est peccatum mortale. Ergo et sanctitatem simulare semper.
  3. Praeterea, philosophus dicit, quod illi qui amicitiam simulant, magis sunt accusandi quam illi qui numisma violant, quanto contra melius fraudem committunt. Sed qui numisma violant, semper mortaliter peccant. Ergo et hypocritae.
  4. Praeterea, omne quod excluditur a visione Dei est peccatum mortale. Sed hypocrisis est huiusmodi, ut patet Iob 13, 16 : In conspectu eius non veniet omnis hypocrita. Ergo semper est mortale peccatum.

 

Sed contra, veritatis virtus corrumpitur tam per mendacium oris, quam per simulationem operis. Sed mendacium non est semper mortale. Ergo nec simulatio.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod hypocrisis non debeat poni impedimentum poenitentiae prae aliis vitiis. Quia quanto aliquod peccatum est gravius, tanto magis poenitentiam impedit. Sed alia interiora peccata quaedam sunt maiora quam hypocrisis. Ergo illa magis debent poni impedimentum poenitentiae.
  2. Praeterea, hypocrisis, secundum Gregorium, est filia inanis gloriae. Sed causa magis operatur ad aliquid quam effectus. Ergo magis debet poni inanis gloria impedimentum poenitentiae quam hypocrisis.

 

Sed contrarium in littera apparet.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod hypocrita proprie dicitur qui personam alterius repraesentat, quasi submissus, vel suppositus loco alterius ; unde in theatris illi qui personam aliorum gerebant repraesentantes, dicebantur hypocritae ; et sic accipit hypocritas philosophus in 3 Ethic. : et ideo ille qui cum non sit virtuosus, personam virtuosi ostentat, hypocrita dicitur : hypocritis enim Graece, Latine dicitur simulator. Et quia ostentare de se melius quam sit, est vitium iactantiae, sive verbis, sive factis fiat, ut dicitur in IV Ethic. ; ideo hypocrisis semper est peccatum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod aliud est peccatum occultum non propalare, quod discretionis est, et secunda tabula dicitur eo modo quo supra, dist. XIV, qu. 1, art. 2, qu. 3, dictum est ; et aliud virtutem ostentare, cum aliquis peccato subiacet, quod hypocrisis est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod peccatum occultare sufficit ad vitandum scandalum ; sed peccatum sub specie virtutis palliare hypocrisis est, et malum semper ; et per hoc quis famam non conservat, sed furatur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod privationes specificantur per habitus oppositos ; et ideo illud peccatum est generale quod aufert aliquam conditionem quae requiritur in qualibet virtute, sicut inobedientia, prout est generale peccatum. Hypocrisis autem aufert conformitatem signi ostendentis conditionem personae ad rem significatam ; quae quidem conformitas ad unam virtutem specialiter pertinet, scilicet veritatem ; et ideo est speciale peccatum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod apertum, non importat aliquam specialem rationem peccati ; et ideo aperta malitia non nominat peccatum speciale, sicut simulatio, quae specialem rationem peccati importat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod aliquod speciale peccatum vel specialis virtus utatur actibus aliarum virtutum vel vitiorum materialiter, sicut magnanimitas utitur omnibus aliis actibus virtutum, ut in eis magna operetur, ut dicitur in IV Ethic. : et similiter cum hypocrisis sit quaedam species iactantiae, quia non iactat quodlibet, sed sanctitatem, utitur omnibus actibus quae sanctitatem ostendere possunt, et praecipue illis in quibus magis sanctitas ostenditur, sicut est oratio ieiunium, et eleemosyna.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod hypocrisis habet eamdem rationem peccati, sicut et mendacium : mendacium autem non semper est peccatum mortale, sed quando est perniciosum ; et similiter hypocrisis non semper est peccatum mortale, sed quando est perniciosa, cedens in nocumentum alterius personae, dum propter creditam sanctitatem alium defraudat re quam habet, vel habere debet ; aut in nocumentum fidei et Ecclesiae, dum propter sanctitatem creditam de ipso, ei contra fidem et Ecclesiam creditur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum veniale quod poenitentiam non impedit, non impedit remissionem peccati mortalis, quae per poenitentiam fit ; sed per aliquod peccatum veniale potest impediri poenitentiae opus ne sit poenitentiae ; quia peccatum veniale impedit actum virtutis, quamvis non tollat habitum ; et sic impedire potest veniam peccati.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod verbum Hieronymi intelligendum est secundum quid, et non simpliciter : quia quantum ad unam circumstantiam unum peccatum potest esse gravius illo quod est gravius simpliciter. Vel dicendum, quod etiam aperte peccare non semper est mortale, sed quandoque veniale.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod philosophus loquitur, quando simulatio amicitiae in nocumentum personae redundat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod loquitur de hypocrita qui totum bonum quod agit, ad ostentationem ordinat. Vel dicendum, quod loquitur quantum ad hoc quod opera bona ex hypocrisi facta ad conspectum Dei non perducunt.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod opera poenitentiae, exteriora praecipue, nata sunt sanctitatem ostendere ; et ideo eis utitur hypocrisis intentionem poenitentiae rectae excludens ; et propter hoc directius impedit poenitentiae effectum quam alia vitia etiam graviora.

 

ad 1. Et per hoc patet solutio ad primum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod inanis gloria surgit quandoque ex operibus etiam recta intentione factis ; sed hypocrisis semper intentionem factorum pervertit, et ideo magis impedit poenitentiae fructum.

 

 

ARTICULUS II

Utrum ludi poenitentiam exterius impediant

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ludi poenitentiam exterius impediant. Illud enim in quo potest consistere virtus, poenitentiam non impedit. Sed in ludis consistit virtus eutrapeliae, ut in IV Ethic. patet. Ergo ludus poenitentiam non impedit.
  2. Praeterea, oportet operibus laboriosis requiem interponere, eo quod impossibile est semper agere. Sed ludus est requies quaedam. Ergo oportet inter opera poenitentiae aliquando ludere ; ergo ludus poenitentiam non impedit.

 

Sed contra, Eccle. 3, tempus ridendi aliud describitur a tempore flendi. Sed tempus poenitentiae est tempus flendi : quia poenitentia est commissa flere. Ergo non est tempus ludendi.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod spectacula non impediant poenitentiam. Spectacula enim ad utilitatem hominum sunt instituta. Sed poenitentia non resecat utilia, sed superflua. Ergo poenitentia per spectacula non impeditur.
  2. Praeterea, in spectando aliud non potest esse nisi peccatum curiositatis. Sed aliae curiositates, ut scientiarum, non ponuntur impedimenta poenitentiae. Ergo nec spectaculum impedimentum poenitentiae dici debet.
  3. Praeterea, alia sunt multo graviora peccata quam spectacula et ludi. Ergo illa multo magis debent poni impedimenta poenitentiae quam ista.

 

Sed contra, illud ex quo homo peccator constituitur, non competit poenitenti. Sed inspectores talium adulteros et inverecundos ipsa spectacula constituunt, ut Chrysostomus dicit. Ergo non competunt poenitenti.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod exercitium militiae vel negotiationis poenitentiam non impediat. Quia illa sine quibus non potest respublica conservari, non sunt vitia, sed magis ad virtutem ordinata. Sed non potest conservari sine militia, per quam hostes comprimuntur, et sine negotiatione, per quam necessaria populo procurantur. Ergo talia officia sine peccato possunt exerceri ; ergo non impediunt poenitentiam.
  2. Praeterea, Ioannes poenitentiam docebat, ut patet Matth. 3. Sed ipse non prohibebat homines a militia, neque publicanos ab officio suo, ut patet Lucae 3. Ergo videtur quod talia officia non impediant.

 

Sed contra est quod Gregorius in littera dicit.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ludorum est triplex differentia.

Quidam enim ludi sunt qui ex se ipsis turpitudinem habent ; et tales ludi ab omnibus vitandi sunt, et praecipue a poenitentibus, qui per fletum peccata corrigere debent, sicut ludi qui in theatris agebantur ad luxuriam provocantes.

Alii ludi sunt qui ex gaudio devotionis procedunt, sicut David dixit : Ludam, et vilior fiam coram domino : II Regum 6, 21 et 23 ; et tales ludi non sunt vitandi, sed laudandi et aemulandi.

Quidam autem ludi sunt nullam turpitudinem habentes, quos philosophus liberales vocat ; et hi sunt materia virtutis, scilicet eutrapeliae ; et ideo servatis debitis circumstantiis, possunt laudabiliter fieri ad quietem propriam, et aliis delectabiliter convivendum. Sed contingit in eis esse peccatum, eo quod debitae circumstantiae non servantur ; unde in talibus ludis aliquid decet unum quod non decet alium ; et in his etiam ludis poenitens se debet habere aliter quam alii, inquantum poenitentia fletum requirit. Tamen eis moderate uti potest, secundum quod ad recreationem animi pertinent, aut ad societatem eorum cum quibus homo convivit ; unde Seneca dicit : sic te gere sapienter, ut nullus te habeat tamquam asperum, nec contemnat quasi vilem.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod huiusmodi spectacula si sunt rerum turpium, ad peccatum provocantium, studiosa eorum inspectio peccatum est, et quandoque etiam mortale, tanta potest libido adhiberi ; unde a tali inspectione omnes se arcere debent, et praecipue poenitentes. Quaedam vero spectacula sunt de rebus utilibus et ad vitam necessariis, sicut sunt venationes, et cetera huiusmodi ; et talia spectacula distrahunt animum ; unde quamvis possit sine peccato eis intendi, servata discretione debita quantum ad conditiones personae, et aliarum circumstantiarum ; tamen poenitenti sunt vitanda propter hoc quod debet cor ad Deum collectum habere, nisi quantum necessitas exposcit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia etiam quaedam utilia resecat, inquantum poenam infert pro culpa praeterita : unde in littera dicitur, quod aliquid sufficit ei qui non peccavit, quod non sufficit ei qui de peccatis poenitentiam agit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod per huiusmodi spectacula sensibilia magis animus ad vanitates distrahitur quam per intelligibilia : et ideo ista magis sunt cavenda ; quamvis peccatum curiositatis in omnibus cavendum sit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ista peccata specialiter ex inepta laetitia procedere videntur ; et quia poenitentia tristitiam habet adiunctam, ideo specialem oppositionem ad poenitentiam ista peccata habent.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod officium militiae et negotiationis, et publicanorum, qui vectigalia publica exigunt, ex propinquo habent peccatum annexum, quamvis sine peccato quandoque exerceri possunt. Et quia poenitens debet occasionem peccati vitare satisfaciendo, etiam talia officia laudabile est si evitet ; non est tamen de necessitate poenitentiae : quia poenitens non potest omnes peccati occasiones vitare, dum in mundo isto vivit ; et ideo sufficit, si peccatum in istis officiis vitet ; ut quod miles secundum consilium Ioannis, neminem concutiat, et stipendiis iustis contentus sit, et non utatur officio militari ad ostentationem, sed ad utilitatem Ecclesiae et reipublicae, et ad exercitium virium ; et quod negotiator non habeat conditionem in se, quae ipsum ab officio hoc prohibeat ; sicut clericis et monachis non licet negotiari, quamvis liceat propria vendere ; et quod tempore debito mercationes faciant, non diebus festivis, et tempore quod caristiam inducere possit, tale officium exerceatur ; et modus debitus, ut sine fraude fiat, et secundum licitum contractum. In publicanis autem, ut de auctoritate principis, et causa communis utilitatis, scilicet ad defensionem terrae, et non immoderata recipiantur telonea. Quod autem Gregorius dicit in littera, intelligendum est non quia non possit sine peccato fieri, sed quia frequenter ad peccatum implicat.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Cogit peccatorem omnia libenter ferre. Intelligendum est de illis quae sunt necessaria ad peccati remissionem ; et sic est accommodata distributio. Sunt enim tres differentiae peccati et cetera. Contra. Omittit peccatum oris. Praeterea, Gregorius, addit super illud Iob 3 : Quare non in vulva mortuus sum ? Quartum, scilicet fomentum adulationis.

Et dicendum quod haec distinctio peccatorum differt a prima : quia prima est secundum diversitatem instrumentorum, haec autem secundum progressum peccati, quod primo de intus, secundo ad extra procedit, tertio confirmatur per consuetudinem ; et adaptatur partibus poenitentiae : quia contritio in corde latet, confessio ad exteriora poenitentiam manifestat, sed satisfactio boni operis consuetudinem adiungit. Non tamen hoc ita est intelligendum, quasi singulae poenitentiae partes singulis conditionibus peccati respondeant, sed per adaptationem, sicut et de aliis dictum est. Ad primum ergo dicendum, quod verbum habet eumdem gradum quantum ad manifestationem cum ipso facto ; et ideo in facto includitur.

Ad secundum dicendum, quod illud quod Gregorius addit, non est in ipso peccante, sed in alio ; et ideo Augustinus illud omittit. Satisfactio praecipitur a Ioanne etc., non quod Ioannes fuerit auctor praecepti, sed denuntiator ; Christus autem sacramenti institutor, et partium eius. Ponat se omnino in iudicio. Ergo videtur quod si sacerdos iniungat alicui quod intret religionem, teneatur facere ; et praecipue quia quidam canones videntur istam poenitentiam taxare ; et similiter quod quantumcumque magnam poenitentiam pro parvo peccato iniungat, poenitens facere teneatur.

Et dicendum, quod intelligendum est de his quae sacerdos, inquantum habet clavem scientiae et auctoritatis per divinum iudicium, et non secundum humanum errorem, iniungit. Introitus autem in religionem cum sit voluntatis, non potest alicui iniungi ; et si aliqui canones iniungere inveniantur, magis est consilium quam praeceptum : qualibet enim poenitentia taxata, levissima religio est maior satisfactio, inquantum homo abdicat propriam voluntatem, qua nihil est homini carius. Caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem. De hoc inquiretur, cum de confessione quaestio erit. Caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat quam confortetur bona conscientia. Bona conscientia confortatur, quando certis signis coniicere potest peccatum sibi dimissum ; et hoc quando facit quod in se est ; et ideo qui habet copiam sacerdotis, et necessitate non urgetur ad communicandum, sicut urgentur sacerdotes parochiales, non debet accedere ante confessionem ; sed etiam post contritionem et confessionem gravium peccatorum, consilium videtur esse Augustini, quod non statim accedat propter reverentiam sacramenti, et ut magis seipsum probet. Quae non secundum auctoritatem sanctorum imponuntur. Non tamen oportet quod semper ad litteram serventur poenitentiae in canone iniunctae ; sed consideratis conditionibus peccati et peccatoris poenitentiae sunt moderandae. Quae fit pro illis peccatis quae legis Decalogus continet, sicut directe contra Decalogi praecepta existentia, ut mortalia ; non autem sicut praeter praecepta, sicut sunt peccata venialia. Sic veraciter dicitur : sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Videtur quod ille qui non habet peccatum aliquod, peccet in dicendo : pater noster : quia confitetur debita se habere quae non habet. Praeterea, videtur idem de illo qui debita non dimittit, quod peccet dicendo, pater noster.

Et dicendum ad primum, quod hoc non est alicui certum quod omnino a peccato, saltem veniali, vel quantum ad aliquem reatum, immunis sit. Si tamen per revelationem sciat, non peccat dicens in persona Ecclesiae. Et similiter dicendum de secundo, quod in persona Ecclesiae dicit se debita dimittere ; unde non peccat hoc dicendo ; sed remissionem non consequitur, nisi dimittat.