Distinctio XII — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de uno trium, in quibus consistit integritas huius sacramenti, scilicet de eo quod est res et sacramentum ; in parte ista intendit determinare de aliis duobus, scilicet de eo quod est sacramentum tantum, et de eo quod est res tantum ; unde dividitur in partes duas :

in prima determinat de eo quod est res tantum, ibi : institutum est hoc sacramentum duabus de causis.

Prima in duas :

in prima determinat de accidentibus, quae sunt sacramenta, idest signa utriusque corporis Christi, scilicet veri et mystici ;

in secunda determinat de actu sacerdotis, qui est sacramentum sive signum passionis Christi, ibi : post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium.

 

Circa primum duo facit :

primo determinat de ipsis accidentibus ;

secundo de fractione, quae in eis fundatur, ibi : solet etiam quaeri de fractione et partitione.

Circa hoc duo facit :

primo determinat de ipsa fractione ;

secundo de partium significatione, ibi : quid autem partes illae significent, Sergius Papa tradit.

 

Circa primum duo facit :

primo movet quaestionem ;

secundo determinat eam, ibi : ideo quibusdam placet, quod non sit ibi fractio, sicut videtur.

 

Circa quod quatuor opiniones ponit ;

secunda incipit ibi : alii vero dicunt etc. ;

tertia ibi : alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi ;

quarta, ibi : sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentaliter fieri.

 

Et circa hoc duo facit :

primo ponit opinionem quartam ;

secundo confirmat eam, quia prae ceteris vera est, ibi : ne autem mireris vel insultes, si accidentia videantur frangi.

 

Institutum est hoc sacramentum duabus de causis. Hic ponit effectum huius sacramenti ; et quia ex effectu rei accipitur usus eius, ideo circa hoc duo facit :

primo ponit effectum ;

secundo determinat utendi modum, ibi : si autem quaeritur, utrum quotidie communicandum sit ; audi quid inde tradit Augustinus.

Hic est triplex quaestio :

prima de accidentibus.

Secunda de effectibus huius sacramenti.

Tertia de frequentatione ipsius.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. Utrum accidentia sint hic sine subiecto ;
  2. De operatione illorum accidentium ;
  3. De fractione quae in eis fundatur.

 

 

ARTICULUS I

Utrum accidentia sine subiecto esse Deus facere possit

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod accidentia sine subiecto esse, Deus facere non possit. Si enim esse rei separaretur ab ente, ens esset non ens. Sed hoc Deus non potest facere : quia non potest facere quod duo contradictoria sint simul vera. Ergo non potest separare esse rei ab ente. Sed accidentis esse est inesse, secundum philosophum. Ergo Deus non potest facere quin accidens insit.
  2. Praeterea, quicumque separat definitionem a definito, ponit duo contradictoria esse simul vera : quia hoc ipsum quod est homo, est animal rationale mortale ; et ita si ponatur esse homo et non esse animal rationale mortale, ponitur esse homo et non esse. Sed definitio accidentis est quod inest substantiae ; unde etiam in definitione singulorum accidentium oportet quod ponatur substantia. Ergo cum Deus non possit facere contradictoria simul esse vera, neque facere poterit quod accidens sit sine substantia.
  3. Praeterea, Deus non potest facere quod definitio insit alicui, et definitum non insit eidem, nec quod inter affirmationem et negationem sit medium. Sed si ponamus accidentia esse sine substantia, oportet alterum dictorum sequi. Ergo Deus non potest hoc facere. Probatio mediae. Non esse enim in subiecto, sed per se existere, est definitio substantiae, et opponitur contradictorie ei quod est esse in subiecto. Sed si ponamus aliquod accidens non esse in subiecto ; vel ponemus quod aliquid sit medium inter esse in subiecto et non esse, vel ponemus quod aliquid sit non ens in subiecto, et non sit substantia : quia si est substantia, non est accidens. Ergo si ponamus accidens esse simul subiecto, sequitur alterum duorum : vel quod inter contradictoria sit medium ; vel quod definitio separetur a definito, quod iterum implicat contradictoria esse simul vera.

 

Sed contra est quod dicitur Lucae 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

  1. Praeterea, potest Deus plura facere quam homo possit intelligere vel imaginari. Sed aliqui philosophi posuerunt dimensiones esse sine subiecto, sicut qui posuerunt mathematica separata. Ergo Deus potest hoc facere.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non sit congruum huic sacramento quod accidentia sint sine substantia. In sacramento enim perfectissimo non congruit esse aliquid quod divinae ordinationi repugnet. Sed divina ordinatio est quod accidens sit in subiecto. Ergo in hoc sacramento non competit quod sit sine subiecto.
  2. Praeterea, sacramentum veritatis non decet aliqua fallacia. Sed hoc sacramentum est maximae veritatis, quia continet illum qui dixit, Ioan. 14, 6 : Ego sum veritas. Cum ergo existentibus accidentibus sine subiecto sequatur fallacia ; quia accidentia, quantum est in se, significant substantiam propriam subesse : videtur quod non competat huic sacramento accidentia esse sine subiecto.
  3. Praeterea, materia debet esse formae proportionata. Sed ex parte formae sacramenti non competeret quod esset accidens verbi sine essentia verbi. Ergo nec ex parte materiae competit quod sit accidens elementi sine elemento.

 

Sed contra, accidens subiecto respondet. Sed substantia panis, qui prius erat subiectum priorum accidentium, mutata est in alterum statum per hoc quod conversa est in corpus Christi. Ergo et accidentia congruit in alterum statum mutari, ut scilicet sint sine subiecto.

  1. Praeterea, hoc sacramentum dicitur mysterium fidei. Sed fides non solum est supra intellectum, sed etiam supra sensum. Ergo in hoc sacramento non solum debet aliquid esse supra intellectum, sicut quod corpus Christi sub tam parvis panis dimensionibus contineatur ; sed etiam supra sensum, scilicet quod accidentibus quae sensui subiacent, substantia propria non subsit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod accidentia non sint in hoc sacramento sine substantia. Esse enim in substantia aequaliter convenit omnibus accidentibus. Sed albedo non est hic sine subiecto : quod patet ex hoc quod dividitur per accidens, quod non competit nisi existenti in subiecto. Ergo nec quantitas aut aliquod accidens est hic sine subiecto.
  2. Praeterea, illud quod sensus percipit in hoc sacramento, est ibi secundum veritatem ; alias esset fictio in hoc sacramento. Sed sensus non tantum percipit ibi quantitatem aut albedinem, sed etiam quantum et album. Ergo non est ibi accidens sine subiecto.
  3. Praeterea, accidens non individuatur nisi ex subiecto, sicut nec forma nisi ex materia. Sed accidentia sunt ibi individuata ; alias non essent sensibilia. Ergo non sunt sine subiecto.
  4. Praeterea, omnis forma separata a materia est intellectus in actu, ut a philosophis probatur. Sed si accidentia sunt hic sine subiecto, erunt quaedam formae sine materia : non enim habent materiam partem sui. Ergo erunt intellectus in actu, quod falsum apparet.
  5. Praeterea, quanto aliquid appropinquat ad divinam simplicitatem, tanto est simplicius. Sed si sunt haec accidentia sine substantia, magis appropinquant ad divinam simplicitatem quam Angeli : quia in Angelis est compositio, ad minus ex quo est et quod est ; quae in his accidentibus inveniri non potest. Ergo erunt nobiliora Angelis ; quod falsum est.
  6. Praeterea, impossibile est densitatem esse sine materia, neque raritatem : quia haec est definitio densi, quod multum de materia contineatur sub parvis dimensionibus ; et contraria est definitio rari. Sed tactus percipit in hoc sacramento densitatem. Ergo est ibi materia sub dimensionibus ; ergo dimensiones non per se existunt, et ita nec alia accidentia.

 

Sed contra : sicut, in praecedenti dist., dictum est, ibi non est alia substantia quam corporis Christi. Sed non sunt accidentia quae apparent, in corpore Christi sicut in subiecto, quia non determinant ipsum. Ergo non sunt in subiecto aliquo.

  1. Praeterea, species ad hoc remanent in sacramento, ut ducant per significationem in corpus Christi. Sed si essent in aliquo sicut in subiecto, non ducerent in corpus Christi, sed magis in cognitionem sui subiecti. Ergo sunt hic accidentia sine subiecto.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicitur prima propositione libri de causis, causa prima est vehementioris impressionis supra causatum causae secundae quam ipsa causa secunda. Unde quando causa secunda removet influentiam suam a causato, adhuc potest remanere influentia causae primae in causatum illud ; sicut remoto rationali, remanet vivum, quo remoto remanet esse. Cum ergo causa prima accidentium et omnium existentium Deus sit ; causa autem secunda accidentium sit substantia, quia accidentia ex principiis substantiae causantur ; poterit Deus accidentia in esse conservare, remota etiam causa secunda, scilicet substantia. Et ideo absque omni dubitatione dicendum est, quod Deus potest facere accidens sine subiecto.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod inesse non dicit esse accidentis absolute, sed magis modum essendi qui sibi competit ex ordine ad causam proximam sui esse. Et quia remoto ordine accidentis ad causam proximam, adhuc potest remanere ordo ipsius ad causam primam, secundum quem modus ipsius essendi non est inesse, sed ab alio esse ; ideo potest Deus facere quod sit accidens, et non insit : nec tamen esse accidentis ab accidente removebitur, sed modus essendi.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut probat Avicenna in sua Metaph., per se existere non est definitio substantiae : quia per hoc non demonstratur quidditas eius, sed eius esse ; et sua quidditas non est suum esse ; alias non posset esse genus : quia esse non potest esse commune per modum generis, cum singula contenta in genere differant secundum esse ; sed definitio, vel quasi definitio, substantiae est res habens quidditatem, cui acquiritur esse, vel debetur, ut non in alio ; et similiter esse in subiecto non est definitio accidentis, sed e contrario res cui debetur esse in alio ; et hoc nunquam separatur ab aliquo accidente, nec separari potest : quia illi rei quae est accidens, secundum rationem suae quidditatis semper debetur esse in alio. Sed potest esse quod illud quod debetur alicui secundum rationem suae quidditatis, ei virtute divina agente non conveniat ; et sic patet quod facere accidens esse sine substantia, non est separare definitionem a definito ; et si aliquando hoc dicatur definitio accidentis, praedicto modo intelligenda est definitio dicta : quia aliquando ab auctoribus definitiones ponuntur causa brevitatis non secundum debitum ordinem, sed tanguntur illa ex quibus potest accipi definitio.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut ab accidentibus in hoc sacramento removetur esse in subiecto, ita convenit eis non esse in subiecto ; unde non ponitur aliquid medium inter affirmationem et negationem. Nec tamen sequitur quod definitio alicui conveniat cui non convenit definitum ; quia non esse in substantia non est definitio substantiae, ut dictum est, sed habere quidditatem cui tale esse competat ; et hoc non convenit eis ex ratione suae quidditatis, sed divina virtute.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod accidentia remanere in hoc sacramento qualiter congruat, supra dictum est, dist. praec. Sed accidentia esse sine subiecto congruit huic sacramento multipliciter. Primo quantum ad significationem ; quia species sine substantia existentes expressius ducunt in corpus Christi, quod sub eis continetur, et immediatius ; si enim subiectum haberent, ducerent immediate in subiectum illud. Secundo propter effectum, qui est unio membrorum ad caput, in quo sunt per fidem ; et ideo in hoc sacramento oportet aliquid esse supra naturam, per quod intellectus noster assuescat ad ea quae sunt fidei credenda. Tertio quantum ad usum, quia est cibus spiritualis ; et ideo competit quod nullum accidentibus subiectum subsit, quod cibus corporalis esse possit. Quarto quantum ad perfectionem ; quia enim hoc sacramentum est perfectissimum, ideo omnia quae sunt in hoc sacramento, altissimum statum accipiunt, sicut quod substantia panis in corpus gloriosum divinitati unitum convertitur ; et propter hoc etiam accidentibus datur in hoc sacramento sine subiecto esse.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod divina dispositio quae aliquid ordinat secundum legem communem, etiam sibi aliqua reservat praeter legem communem facienda ad aliquod privilegium gratiae communicandum ; nec ex hoc sequitur aliqua inordinatio, quia divina dispositio unicuique rei ordinem imponit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod de substantia rei iudicare non pertinet ad sensum, sed ad intellectum, cuius obiectum est quod quid est, ut dicitur in III de anima ; et ideo non accidit ibi aliqua deceptio ; quia accidentia sunt ibi de quibus sensus iudicat ; sed de substantia verum iudicium habet intellectus fide iuvatus. Nec est inconveniens quod intellectus absque fide erret in hoc sacramento, sicut et in aliis quae sunt fidei.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod verbo inest virtus transubstantiandi ; et ideo ad hoc quod sit vera transubstantiatio, oportet quod sit verum verbum ; sed materia est ibi ad significandum ; et ideo sufficit quod accidentia remaneant, quibus mediantibus significatio completur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod vera substantia panis simul remaneat sub sacramento cum corpore Christi ; et secundum hoc accidentia non essent in hoc sacramento sine subiecto. Sed haec opinio in praecedenti dist. improbata est.

Alia opinio est quod remanet ibi forma substantialis, et in ea fundantur omnia accidentia quae apparent. Sed non minus difficile est materialem formam substantialem a materia separare quam accidentia a substantiis. Et praeterea quantitas non respicit formam nisi ratione materiae ; unde formae immateriales dimensionibus carent ; et ideo, cum alia accidentia mediante quantitate referantur ad substantiam, non poterit forma existens sine materia, accidentium sensibilium subiectum esse. Boetius etiam dicit in Lib. de Trin. quod forma simplex subiectum esse non potest.

Et ideo alii dixerunt, quod accidentia illa fundantur in aere sicut in subiecto. Sed haec opinio stare non potest. Constat enim quod ante transubstantiationem sub dimensionibus panis non erat aer. Ergo si conversione facta sit ibi aer, oportet quod aer subintraverit per motum localem dimensiones illas ; et iste motus non percipitur. Et praeterea inconveniens est quod subiectum moveatur motu locali ad accidens, et quod accidens transeat de subiecto in subiectum. Probatum est etiam a philosophis, quod corpus naturale et corpus mathematicum non possunt esse simul ; unde cum illae dimensiones quae fuerunt, sint quoddam corpus non naturale, sed mathematicum, non poterit aer cum illis dimensionibus simul esse, nec poterit esse subiectum eorum, quia habet dimensiones proprias aer. Cum ergo omnes dimensiones sint eiusdem speciei, in quacumque materia sint, quia materia non intrat in definitionem earum ; si dimensiones panis iterum sint sicut in subiecto in aere, sequitur quod duo accidentia speciei eiusdem sunt in eodem subiecto ; quod est contradictoria esse simul ; quia accidentium eiusdem speciei numeratio non est nisi ex subiecto ; unde si subiectum sit unum, sequitur illa accidentia esse plura et non plura. Constat etiam quod aer non est susceptivus talium accidentium, scilicet duritiei, figurae determinatae, et aliarum huiusmodi quae ibi apparent.

Et ideo dicendum est, quod accidentia sunt ibi sine subiecto ; non enim potest dici, quod sint in corpore Christi sicut in subiecto.

Sciendum autem, quod substantia corporalis habet quod sit subiectum accidentium ex materia sua, cui primo inest subiici alteri. Prima autem dispositio materiae est quantitas ; quia secundum ipsam attenditur divisio eius et indivisio, et ita unitas et multitudo, quae sunt prima consequentia ens ; et propter hoc sunt dispositiones totius materiae, non huius aut illius tantum. Unde omnia alia accidentia mediante quantitate in substantia fundantur, et quantitas est prior eis naturaliter ; et ideo non claudit materiam sensibilem in ratione sua, quamvis claudat materiam intelligibilem, ut dicitur in VII Metaph. Unde ex hoc quidam decepti fuerunt, ut crederent dimensiones esse substantiam rerum sensibilium ; quia remotis qualitatibus nihil sensibile remanere videbant nisi quantitatem, quae tamen secundum esse suum dependet a substantia, sicut et alia accidentia. Virtute autem divina confertur dimensionibus quae fuerunt panis, ut sine subiecto subsistant in hoc sacramento, quod est prima proprietas substantiae ; et per consequens datur eis ut sustineant alia accidentia, sicut et sustinebant quando substantia eis suberat ; et sic alia accidentia sunt in dimensionibus sicut in subiecto, ipsae vero dimensiones non sunt in subiecto.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod prima accidentia consequentia substantiam sunt quantitas et qualitas ; et haec duo proportionantur duobus principiis essentialibus substantiae, scilicet formae et materiae (unde magnum et parvum Plato posuit differentias materiae) ; sed qualitas ex parte formae. Et quia materia est subiectum primum quod non est in alio, forma autem est in alio, scilicet materia ; ideo magis appropinquat ad hoc quod est non esse in alio, quantitas quam qualitas, et per consequens quam alia accidentia.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quantitas dimensiva secundum suam rationem non dependet a materia sensibili, quamvis dependeat secundum suum esse ; ideo in praedicando et subiiciendo accipit modum substantiae et accidentis ; unde lineam dicimus et quantitatem et quantam, et magnitudinem et magnam ; et ideo cum sint ibi dimensiones sine substantia, non tantum videt sensus quantitatem, sed etiam quantum. De aliis autem accidentibus planum est quod est ibi aliquid album, quia albedo est ibi in subiecto.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod de ratione individui duo sunt : scilicet quod sit ens actu vel in se vel in alio ; et quod sit divisum ab aliis quae sunt vel possunt esse in eadem specie, in se indivisum existens ; et ideo primum individuationis principium est materia, qua acquiritur esse in actu cuilibet tali formae sive substantiali sive accidentali ; et secundarium principium individuationis est dimensio, quia ex ipsa habet materia quod dividatur ; unde in carentibus dimensione impossibile est aliquam esse distinctionem nisi per formam, quae facit diversitatem speciei ; et propter hoc in Angelis sunt tot species quot individua ; quia cum sint formae sive quidditates subsistentes ex seipsis, habent esse in actu et distinctionem ; et ideo non indigent ad sui individuationem neque materia neque dimensione. Si ergo quantitas sine materia haberet esse actu, per se haberet individuationem, quia per se haberet divisionem illam secundum quam dividitur materia ; et sic una pars differret ab alia non specie, sed numero, secundum ordinem qui attenditur in situ partium ; et similiter una linea ab alia differret numero, dummodo acciperetur in diverso situ. Quia ergo in hoc sacramento ponimus dimensiones per se subsistere, constat quod ex seipsis individuantur, et per ea alia accidentia quae in eis fundantur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod illud quod est intellectus vel intellectum in actu, secundum philosophos, oportet esse separatum non solum a materia, sed etiam a conditionibus materiae individuantibus ; et hoc non est in proposito, ut ex dictis patet.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod cum ista accidentia habeant esse et essentias proprias, et eorum essentia non sit eorum esse, constat quod aliud est in eis esse et quod est ; et ita habent compositionem illam quae in Angelis invenitur, et ulterius compositionem ex partibus quantitatis, quae in Angelis non invenitur ; et sic magis recedunt a divina simplicitate.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod sicut subiectum quod ponitur in definitione aliorum accidentium, non est de essentia accidentis ; ita etiam materia, quae ponitur in definitione raritatis et densitatis, non est de essentia eorum ; non enim est densitas materia multa existens sub parvis dimensionibus, sed proprietas quaedam consequens ex hoc quod materia sic se habet ; unde talem proprietatem Deus potest facere, etiam si materia non esset.

 

 

ARTICULUS II

Utrum accidentia, quae remanent in hoc sacramento, possint immutare aliquid extrinsecum

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod accidentia quae remanent in hoc sacramento, non possunt immutare aliquid extrinsecum. Illa enim agunt et patiuntur ad invicem quae communicant in materia, ut dicitur in I de Generat. Sed accidentia illa non communicant in materia cum corporibus exterioribus. Ergo non possunt ea immutare.
  2. Praeterea, actio naturalis requirit contactum naturalem, ut patet in I de Generat. Sed mathematicis, idest dimensionibus separatis, non convenit tactus physicus, sed mathematicus tantum, sicut et locus, ut ibidem dicitur. Ergo cum in hoc sacramento sint dimensiones separatae, in quibus alia accidentia fundantur, ut dictum est, videtur quod non possint agere in aliquid extrinsecum.
  3. Praeterea, passum, quamvis in principio sit contrarium, tamen in fine est simile. Sed si corpora exteriora immutarentur, ipsa iam immutata non essent formae tantum, sed formae in materia. Ergo non possunt immutari a dimensionibus quae sunt formae tantum.

 

Sed contra, nihil sentitur nisi quod immutat sensum. Sed huiusmodi accidentia sentiuntur. Ergo immutant.

  1. Praeterea, omne quod habet esse, habet agere aliquo modo : quia nulla res destituitur propria operatione. Sed huiusmodi accidentia habent esse. Ergo possunt agere.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non possint aliquid extrinsecum immutare substantialiter. Generans enim debet esse simile generato. Sed omne generatum est compositum ex materia et forma. Cum ergo accidentia illa sint formae tantum, non possunt immutare generatum aliquid extra se. Et hac ratione utitur philosophus in VII Metaph. contra Platonem, qui ponebat formas separatas esse causas generationis sensibilium.
  2. Praeterea, nihil agit ultra suam speciem, sed citra quandoque : quia effectus non est nobilior causa. Sed substantia est nobilior omni accidente. Ergo illa accidentia non possunt aliquam substantiam generare.

 

Sed contra, species istae habent eamdem virtutem quam habebant ante transubstantiationem : quia nihil est eis ablatum, sed additum. Sed ante transubstantiationem poterant aliquid substantialiter immutare. Ergo et post.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ista accidentia nullo modo possint corrumpi. Quia ista accidentia sunt formae tantum. Sed forma est invariabili essentia consistens, ut dicitur in Lib. sex principiorum. Ergo huiusmodi species non corrumpuntur.
  2. Praeterea, omnis res per se subsistens sine materia, est incorruptibilis : quia materia est corruptionis principium, sicut patet in Angelis et animabus. Sed huiusmodi species sunt formae sine materia subsistentes. Ergo sunt incorruptibiles.
  3. Praeterea, si corrumpuntur, aut corruptio ista est naturalis, aut miraculosa. Naturalis non : quia sicut nihil generatur naturaliter nisi compositum, ita nihil corrumpitur nisi compositum naturaliter. Similiter neque miraculosa : quia sic sola Dei virtute fieret : Deus autem, secundum Augustinum, non est causa tendendi in non esse. Ergo nullo modo corrumpitur.

 

Sed contra, quamdiu sunt accidentia sensibilia sentiri possunt. Sed quandoque desinunt sentiri posse huiusmodi accidentia. Ergo desinunt esse.

  1. Praeterea, quamdiu species manent, et corpus Christi manet sub sacramento. Sed corpus Christi quandoque desinit esse sub sacramento. Ergo quandoque desinunt esse species illae.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod ex eis non possit aliquid generari. Corruptio enim generationi vel factioni opponitur. Sed omne quod non habet materiam partem sui, si fit, oportet quod ex nihilo fiat. Ergo si corrumpitur, oportet quod in nihilum tendat, et nihil ex eo fiat.
  2. Praeterea, substantia et accidens magis differunt quam corpus et spiritus. Sed ex corpore non potest fieri spiritus, ut patet in Lib. de duabus naturis. Ergo ex speciebus illis quae sunt accidentia tantum, non potest substantia aliqua generari.
  3. Praeterea, impossibile est ex uno simul et semel multa fieri. Sed si aliquid generatur, in illo est invenire substantiam et accidens. Ergo non potest generari ex accidente tantum.
  4. Praeterea, si aliquid generatur, aut illa generatio est naturalis, aut miraculosa. Naturalis non : quia generatum et id ex quo generatur naturaliter conveniunt in materia, ut patet in omnibus generationibus naturalibus ; quod hic non potest inveniri. Similiter nec miraculosa : quia quod vermes aliquando inde generentur, vel in cinerem resolvantur, hoc est in irreverentiam tanti sacramenti ; quod a Deo non est. Ergo nullo modo aliquid ex huiusmodi speciebus generari potest.

 

Sed contra est, quod sensibiliter apparet, si diu reserventur, paulatim in aliud mutari.

  1. Praeterea, Innocentius dicit : in quo similitudo deficeret, in eo sacramentum non esset, sed ibi se proderet, et locum fidei auferret. Ergo oportet esse omnimodam similitudinem specierum ad substantiam panis. Sed ex substantia panis poterat aliquid generari. Ergo et ex speciebus ibi remanentibus.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod non possint nutrire. Quia omnis cibus qui nutrit, in corpus transit, et superfluitates ex eo resolvuntur. Sed cibus iste non vadit in corpus, ut Ambrosius in littera dicit. Ergo non nutrit.
  2. Praeterea, ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, ut dicitur in II de generatione. Sed non sumus ex accidentibus. Ergo ex eis non nutrimur.
  3. Praeterea, omne quod nutrit quocumque modo, solvit ieiunium. Si ergo species istae nutriunt, solvunt ieiunium ; et sic post sumptionem corporis Christi non posset aliquis communicare ; quod falsum est.

 

Sed contra est quod dicitur in Glossa, I Cor. 11, super illud : alius quidem esurit, alius autem ebrius est, quod aliqui sunt inebriati ex usu specierum huius sacramenti.

  1. Praeterea, nihil aufert sitim vel famem, nisi quod nutrit. Sed sensibiliter reperiri potest quod ex potu illo sitis tollitur, praecipue si in multa quantitate sumatur. Ergo nutriunt species illae.

 

 

QUAESTIUNCULA VI

 

  1. Ulterius. Videtur quod nullus liquor possit speciebus illis permisceri. Quia, ut in I de generatione, probat philosophus, accidens non permiscetur substantiae. Sed quilibet liquor substantia quaedam est. Cum ergo illae species sint tantum accidentia, videtur quod nihil possit eis permisceri.
  2. Praeterea, sicut hoc sacramentum sub certa forma verborum consecratur, ita et aqua benedicta. Sed si aqua permiscetur aquae benedictae, totum fit benedictum. Si ergo aliquis liquorum permisceri posset vino consecrato, esset totum consecratum ; et sic liquor ille transiret in sanguinem Christi sine forma verborum, quod falsum est.
  3. Praeterea, humidorum permixtorum efficitur superficies una. Si ergo illis speciebus aliquis liquor admisceatur, efficitur una superficies liquoris advenientis et specierum praeexistentium. Sed superficies liquoris est in subiecto, superficies autem specierum non est in subiecto. Ergo eadem superficies erit in subiecto et non in subiecto ; quod est impossibile.
  4. Praeterea, corpus Christi non est sub sacramento ex quo sub speciebus illis est alia substantia. Sed si aliquis liquor subtilis, puta vinum vel aqua, admisceatur illis speciebus, cum non contineatur propriis terminis, oportet quod diffluat ad terminos dimensionum sub quibus erat corpus Christi. Ergo desinunt ibi esse species : ergo corrumpuntur et non permiscentur.
  5. Praeterea, sicut album et nigrum sunt differentiae coloris ; ita magnum et parvum sunt differentiae quantitatis, vel circa quantitatem. Sed idem color non est albus et niger. Ergo neque eaedem dimensiones sunt magnae et parvae. Sed addito aliquo liquore dimensiones illae efficiuntur magnae. Ergo non sunt eaedem quae prius ; ergo non permiscentur.

 

Sed contra, secundum philosophum in I de generatione, ea quae sunt divisibilia in minima, sunt bene permiscibilia. Sed ita est de speciebus illis. Ergo et cetera.

  1. Praeterea, maius est corrumpi quam permisceri. Sed species possunt corrumpi. Ergo possunt permisceri.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod agere non est nisi rei per se subsistentis ; et ideo neque materia agit neque forma, sed compositum ; quod tamen non agit ratione materiae, sed ratione formae, quae est actus, et actionis principium. Et quia quantitas se tenet ex parte materiae, et qualitas ex parte formae ; ideo quantitas non agit nisi mediante qualitate, quae est per se actionis principium ; unde qualitates sunt sensibiles primo, quantitates secundo. Quia ergo in sacramento quantitates retinent eumdem modum essendi quem habebant substantia panis existente, ideo habent eumdem modum agendi, ut immutent et agant naturaliter sicut prius. Quantitatis enim, quae alium modum essendi habet, quia non est in subiecto, non est agere nisi mediante qualitate.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod materia accidentis est proximum subiectum eius ; proximum autem subiectum qualitatis corporalis est quantitas, ut superficies coloris ; et ideo qualitas quae est actionis principium, communicat quodammodo in materia cum his quae sunt extra, quia quantitas hinc inde subesse invenitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod mathematici non solum abstrahunt a materia, sed a sensibilibus accidentibus. Et quia dimensiones in hoc sacramento non sunt separatae ab accidentibus sensibilibus ; ideo non solum habent tactum mathematicum sicut mathematica, sed etiam physicum : quia ratione illorum accidentium possunt immutare et immutari.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quantum ad immutationem accidentalem satis simile invenitur hinc inde : quia sicut in sacramento non est albedo separata, sed album quod agit ; ita exterius per immutationem non fit albedo, sed aliquod album ; et ita, inquantum huiusmodi, passum in fine est simile.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod in actionibus naturalibus formae substantiales non sunt immediatum actionis principium, sed agunt mediantibus qualitatibus activis et passivis, sicut propriis instrumentis ; ut dicitur in II de anima, quod calor naturalis est quo anima agit ; et ideo qualitates non solum agunt in virtute propria, sed etiam in virtute formae substantialis. Unde actio earum non solum terminatur ad formam accidentalem, sed etiam ad formam substantialem ; et propter hoc generatio est terminus alterationis. Huiusmodi autem virtutem instrumentalem recipiunt eo ipso quo a principiis essentialibus causantur. Unde sicut remotis substantiis remanet accidentibus idem esse secundum speciem virtute divina, ita etiam remanet eis eadem virtus quae et prius ; et ideo, sicut ante poterant immutare ad formam substantialem, ita et nunc.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod nos non ponimus omnino huiusmodi qualitates separatas, sicut Plato ponebat formas naturales, cum ponamus pro subiecto id quod erat proximum subiectum eorum primo ; et ideo non est similis ratio hinc inde. Tamen hic etiam generans non est omnino simile generato : quia generatum est substantia, generans autem non. Sed hoc ideo contingit, quia, ut dictum est, huiusmodi qualitates habent instrumentalem virtutem generandi. Generatum autem non oportet quod assimiletur instrumento, sed principali generanti, ut dicit Commentator in XI Metaph. : quia instrumentum non agit virtute sua sed alterius, et illi assimilat, non sibi ; unde generatio hic assimilatur substantiae quae prius erat. Plato autem formas separatas non ponebat instrumentalia generantia, sed primas causas generationis et principales.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod propria virtute nihil agit ultra suam speciem : sed virtute alterius, cuius est instrumentum, potest agere ultra speciem suam, sicut serra agit ad formam scamni.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod unaquaeque res habet proprium esse suae speciei. Non enim esse in omnibus est unius speciei, sicut nec animalitas est unius speciei in omnibus animalibus, nec humanitas eadem numero in omnibus hominibus, sicut et unaquaeque res habet propriam actionem.

Unde sicut in qualitatibus quae remanent in sacramento, remanet actio conformis actioni substantiae prius existentis ; ita etiam esse subsistens quod convenit dimensionibus remanentibus, est conforme illi esse quod prius substantia panis habebat.

Unde sicut qualitas facit eamdem actionem quam prius faciebat, substantia panis et vini existente ; ita esse, in quo dimensiones subsistunt, tollitur eisdem passionibus quibus antea tolleretur, eadem substantia existente ; et propter hoc eodem modo corrumpuntur accidentia remanentia, sicut et prius corrumpi poterant. Prius autem corrumpi poterant dupliciter.

Uno modo manente substantia subiecti, per aliquam accidentalem mutationem : sicut ex parte qualitatum secundum aliquam alterationem vinum saporem vel colorem mutare poterat ; et ita color qui prius erat, aut sapor, corrumpebatur ; sed quantitas praedicto modo non poterat corrumpi per motum in quantitate, scilicet augmentum, quia vinum et panis non sunt corpora animata, quae possunt esse subiectum augmenti et diminutionis, sed per additionem vel divisionem : quia secundum philosophum in III Metaph., in additione quantitatis ad quantitatem una quantitas esse incipit duabus esse desinentibus, et e contrario est in divisione.

Alio modo per corruptionem substantiae : quae quidem contingit ex transmutatione accidentium, et ex parte qualitatum : quia sicut generatio, ita et corruptio est terminus alterationis ; et ex parte quantitatis : quia cum unaquaeque res naturalis habeat quantitatem determinatam, intantum poterit divisio fieri quod species non remanebit.

Unde etiam in hoc sacramento aliquando aliqua alteratione facta in qualitatibus, adhuc manet esse illud dimensionum conforme substantiae praecedenti ; et tunc ratione ipsius corruptionis accidentium non desinit esse corpus Christi sub sacramento. Aliquando autem alteratio ad terminum venit, et tunc esse praedictum tollitur, et sic desinit esse sacramentum. Et similiter ex parte quantitatis : quia si fiat divisio in partes tantae quantitatis quae sufficiat ad speciem panis vel vini ; sunt quidem aliae dimensiones, quia partes continui, quae erant potentia, fiunt actu ; sed esse conforme substantiae praeexistenti manet, et ideo adhuc est sacramentum. Si autem quantitas partium ad hoc non sufficiat, utrumque esse desinet, et dimensio et esse praedictum ; et ideo corpus Christi desinit esse sub sacramento.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod forma dicitur esse invariabilis, quia non est variationis subiectum ; tamen per variationem tollitur, sicut patet in alteratione et augmento ; et ita largo modo dicuntur corrumpi, prout omne quod esse desinit, dicitur corrumpi.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod dimensiones, quae sunt proximae dispositiones materiae, retinent in hoc sacramento vicem materiae ; et ideo se habent ad esse in quo subsistunt sicut materia ad formam substantialem, et ipsae subsunt sicut subiectum accidentibus ; et hoc modo corruptionis principium esse possunt, sicut et materia esset. Ipsae etiam partes dimensionum, cum sint in potentia, habent quamdam rationem materiae ratione totius dimensionis ; et ideo ex parte earum accidit corruptio aliqua in tota dimensione per divisionem.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod species sic remanere miraculosum est ; sed quod sic remanentes corrumpantur, est naturale ; sicut miraculosum est quod caecus visum recipiat ; sed quod iam visu recepto videat, est naturale. Remanet enim quidam compositionis modus in accidentibus istis, dum quantitas retinet rationem materiae, et qualitas rationem formae, ut dictum est.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod quamvis illae species possint corrumpi et putrefieri, tamen ex tali putrefactione vel corruptione non generantur vermes, vel aliquid huiusmodi. Sed hoc nihil est. Constat enim quod accidentia quando corrumpuntur, non hoc modo desinunt ut dispareant omnino, ac si totaliter annihilarentur ; sed succedit illis accidentibus aliquid sensibile ; et hoc oportet esse de novo generatum. Nec est differentia, quidquid sit illud, utrum sit vermis, vel cinis, vel aliquid huiusmodi ; quia similis difficultas est de omnibus. Et ideo alii dixerunt, quod substantia panis ibi remanet, ex qua materialiter aliqua generari possunt. Sed haec opinio supra improbata est.

Et ideo alii dixerunt, quod ex mutua actione accidentium sacramenti ad corpora circumstantia generantur vermes ex aere continente. Sed hoc non videtur esse verum ; quia accidentia illa non habent ibi aliam actionem quam haberent si substantia remansisset ; sed quando substantia erat, non poterant vermes ex aere generari, vel cinis, per talem actionem ; unde nec modo. Et praeterea, sensibiliter apparet quod in illo loco ubi fuit corpus Christi, est illud quod generatur ; et ibidem alteratio praecedens apparet. Aer autem ante ultimum instans corruptionis specierum non erat in loco illo ; quia sic subintrasset dimensiones sub quibus erat corpus Christi ; quod est impossibile. Nec etiam movebatur ad locum illum, quia quietus forte manebat.

Unde sequitur quod totus motus aeris, et alteratio ipsius et corruptio, et generatio vermium aut cineris, sit in eodem instanti ; quod est impossibile. Et praeterea idem accideret, si corpus Christi conservaretur inter aliqua corpora solida quae non subintraret aer, et non appareret aliqua mutatio facta in corporibus solidis circumstantibus. Et praeterea, si corpus Christi in magna quantitate consecratum esset, idem posset accidere ; et tanta inspissatio aeris non posset de facili accidere sine sensibili ipsius immutatione.

Et ideo alii dicunt, quod peracto sacramento, redit substantia panis sub speciebus quae prius suberat, et ex illa generantur vermes, vel aliquid huiusmodi. Sed hoc non potest esse. Quamdiu enim est ibi corpus Christi, non redit substantia panis ; quia sic esset corpus Christi sub speciebus cum substantia panis ; quod est tertia opinio, quae non sustinetur. Quamdiu autem sunt ibi species, manet sub speciebus corpus Christi ; unde quamdiu manent species, substantia panis non redit ; remotis autem speciebus illis, iam non est ibi substantia panis, sed vermium vel cineris, vel alicuius huiusmodi. Nunquam enim est substantia panis sine speciebus panis ; unde substantia panis non redit. Nisi forte dicatur redire quo ad materiam tantum, quia illa eadem materia quae prius erat sub forma panis, postmodum fit sub forma cineris, vel alicuius huiusmodi ; et hoc posset stare cum secunda opinione prius tacta quantum ad hoc quod ponebat substantiam panis in praeiacentem materiam resolvi ; quod stare non potest, ut supra probatum est.

Sed quantum ad aliam partem, quae ponebat quod annihilaretur, non potest stare ; quia quod in nihilum redactum est, non potest iterum idem numero sumi. Sed quantum ad primam opinionem, quae communiter sustinetur, omnino stare non potest ; quia quod conversum est in alterum, non potest redire, nisi alterum in ipsum convertatur ; substantia autem panis conversa est in corpus Christi ; et haec substantia, scilicet panis, facta est illa, scilicet corporis Christi, ut ex praedictis patet ; unde non potest esse quod substantia panis redeat neque quantum ad totum neque quantum ad partem, nisi corpus Christi e converso convertatur in substantiam panis, quod est impossibile.

Et ideo impossibile est dicere quod substantia panis redeat neque secundum totum neque secundum partem ; si redire proprie sumatur, ut sit idem numero quod redit. Si autem materia panis redire dicatur, non quia eadem numero redeat, sed alia eiusdem rationis ; tunc oportebit dicere, quod illa alia materia de novo creatur. Et forte hoc intellexerunt qui dixerunt substantiam panis redire ; unde satis probabiliter per hunc modum opinio sustineri potest, ut dicatur, quod ad hoc Deus materiam creat, ne sacramentum deprehendatur, et sic fides meritum perdat. Nec tamen materia corporalis in principio creata augetur ; quia quantum de materia conversum fuit in substantiam corporis Christi, tantum de materia creatur nunc de novo.

Potest tamen et aliter dici, quod illae species sicut habent ex hoc quod subsistunt, quod possunt agere quidquid poterant substantiis panis et vini existentibus ; ita habent ut possint converti in quidquid converti poterant substantiae praeexistentes, quod sic intelligi potest. Sicut enim Commentator dicit in I Phys., et in Lib. de substantia orbis, in materia generabilium et corruptibilium oportet intelligere dimensiones interminatas ante adventum formae substantialis ; alias non posset intelligi divisio materiae, ut in diversis partibus materiae diversae formae substantiales essent. Huiusmodi autem dimensiones post adventum formae substantialis accipiunt esse terminatum et completum. Quidquid autem intelligitur in materia ante adventum formae substantialis, hoc manet idem numero in generato et in eo ex quo generat ; quia remoto posteriori oportet remanere prius ; dimensiones autem illae interminatae se habent ad genus quantitatis sicut materia ad genus substantiae. Unde sicut in quolibet completo in genere substantiae est accipere materiam, quae est ens incompletum in genere illo ; ita in dimensionibus completis, quae sunt in hoc sacramento, est accipere dimensiones incompletas ; et his mediantibus materia panis formam reciperet eius quod ex pane generaretur, pane non converso in corpus Christi ; unde sicut dimensionibus illis est datum ut substent et subsint et illi esse quod est conforme esse priori substantiae, et terminationi quantitatis, et omnibus aliis accidentibus ; ita etiam datur eis ut possint subesse alteri formae naturali, et aliis accidentibus ; quia de natura sua non habent ut subsint tantum accidenti, sed etiam formae substantiali, ut dictum est ; et tunc vel ex consequenti adveniet etiam materia propter concomitantiam naturalem formae ad materiam, sicut propter concomitantiam naturalem animae Christi ad corpus, erat anima sub sacramento ; et hoc quodammodo redit in primum dictum, ut scilicet materia de novo fiat ; vel ipsi dimensioni virtute divina dabitur natura materiae propter propinquitatem ad ipsam, ut sic illud generatum sit compositum ex materia et forma.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod secundum penultimam opinionem species illae penitus cedunt in nihil ; sed substantia praedicto modo redeunte generatur illud quod succedit. Nec dicitur generari ex speciebus secundum quod ly ex dicit causam materialem, sed solum secundum quod dicit ordinem, ut ex mane fit meridies, idest post. Sed secundum aliam opinionem illud totum demonstratum sensibile in sacramento habebat aliquid (scilicet partem sui) simile materiae, scilicet dimensiones interminatas ; et illud non cedit in nihil, sed remanet sicut et remaneret, si substantia panis esset.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc non est remotum quin Deus possit mutare corpus in spiritum ; et tamen quantum ad aliquid dimensiones interminatae magis sunt propinquae materiae corporali quam corpus spiritui.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut quando aer convertitur in ignem, non dicitur quod materia aeris fiat duo, scilicet materia ignis et forma ignis ; sed unum tantum, quod fit ignis ; ita etiam dimensiones illae non dicuntur fieri duo, sed unum tantum, scilicet materia sic dimensionata ; et hoc fit divina virtute.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod secundum quamlibet positionem oportet ponere aliquid in hac generatione esse miraculosum, et aliquid naturale ; reditus enim substantiae, vel creatio materiae, vel conversio dimensionum in materia, est miraculosum ; sed quod materia iam existens recipiat talem formam, cuius dispositiones praecesserunt in dimensionibus, hoc est naturale.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt quod species illae non nutriunt, sed reficiunt et inebriant ex sola immutatione accidentali, sicut aliqui inebriantur odore vini, et reficiuntur et famem amittunt ex sapore et odore. Sed hoc non potest esse ; quia talis immutatio quamvis ad horam reficiat, tamen sustentare non potest ; quod tamen facerent species illae, si in magna quantitate sumerentur.

Et ideo alii dixerunt, quod remanet forma substantialis panis, et illa habet eamdem operationem quam habebat panis, et ideo nutrit sicut panis nutriret. Sed hoc non potest esse ; quia operatio formae non est pati, sed agere ; nutrimentum autem non nutrit, nisi ex hoc quod convertitur in substantiam nutriti ; et ideo nutrit secundum quod ex eo aliquid generatur ; quod non potest dici de forma. Et ideo dicendum est, quod cum generari aliquid ex illis speciebus possit per modum praedictum, eodem modo et nutrire possunt.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod dicitur, quod cibus iste non transit in corpus, intelligendum est quantum ad rem contentam sub sacramento, scilicet verum corpus Christi, quod non mutatur in manducantem, sed ipsum in se mutat spiritualiter. Sed species in corpus comedentis convertuntur, sicut et in aliquod aliud corpus converti possunt, ut dictum est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod accidentia manentia in suo esse accidentali non nutriunt, sed eo modo quo in aliud convertuntur, vel aliud sub eis creatur vel redit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod illa nutritio non est omnino secundum ordinem naturae, ut dictum est ; et ideo talis manducatio ieiunium non solvit.

 

 

QUAESTIUNCULA VI

 

Ad sextam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod quicumque liquor addatur speciebus vini in quantacumque quantitate, statim desinit ibi esse corpus Christi ; quia dimensiones illae non manent eaedem, et iterum liquor additus per totum diffunditur. Unde cum corpus Christi non sit sub speciebus cum alio corpore, oportet quod in toto desinat esse corpus Christi.

Sed haec positio non potest stare. Constat enim quod corpus Christi manet quamdiu illa accidentia manent ; illa autem accidentia non corrumpuntur aliter quam ut corrumperetur substantia panis et vini. Constat autem quod ex parvo liquore addito non destrueretur vinum, et ideo nec species vini remanentes. Rationes enim praedictae non cogunt. Primo, quia non quaelibet dimensionum distinctio tollit sacramentum ; sicut enim additio, ita et divisio facit aliam dimensionem, ut ex dictis patet per philosophum. Divisio autem non tollit veritatem sacramenti, ut patet in pane qui frangitur ; unde nec additio ; quia illa varietas dimensionum quam facit talis additio et divisio, est quantum ad determinationem ipsarum, non quantum ad indeterminatum esse earum, secundum quod competit eis subsistere ; neque quantum ad esse quo subsistunt conformes substantiae praecedenti. Similiter etiam parvus liquor constat quod non potest diffundi per omnes dimensiones ; nisi rarefieret et transmutaretur in aliam speciem. Unde non oportet quod occupet omnes dimensiones.

Et ideo aliter dicendum, quod hoc modo admiscetur liquor quicumque speciebus illis, sicut admisceretur substantiae vini. Liquor autem additus si esset aequalis quantitatis vel maioris, pertingeret ad omnes dimensiones vini ; et sic si esset alterius speciei, faceret aliam speciem liquoris mediam ; si autem esset eiusdem speciei, vinum faceret aliud vinum secundum numerum, maxime quantum ad accidentia. Si autem liquor additus esset minoris quantitatis, non posset pertingere ad omnes dimensiones totius vini, sed ad aliquas, et illas immutaret altero dictorum modorum ; et forte immutaretur secundum speciem, si esset alterius speciei. Constat autem quod in hoc sacramento non manet corpus Christi nisi quamdiu illae species manent eaedem numero ; et ideo si apponatur parvus liquor, corrumpet partem specierum, et sub illa parte desinit esse corpus Christi ; non enim est probabile quod una gutta aquae per totum scyphum diffundatur. Si autem addatur in magna quantitate, sic corrumpet species secundum totum ; et ita totaliter desinit ibi esse corpus Christi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod philosophus intelligit de accidente cuius subiectum est substantia, quod ei non permiscetur ; sic autem non est in proposito.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in aqua benedicta non fit aliqua mutatio substantialis ipsius aquae, sicut est in hoc sacramento, sed acquiritur ei virtus aliqua ex benedictione ; ideo illa virtus potest pervenire ad aquam additam. Sed in hoc sacramento vinum convertitur substantialiter in aliud virtute verborum ; et ideo non oportet quod vinum additum substantialiter etiam convertatur in sacramentum ; sed potest esse quod convertatur in vinum virtute accidentium vini quae remanent, ut dictum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens unam dimensionem secundum unam partem sui esse in hoc sacramento sine subiecto ; quia plures partes dimensionis quamvis sint una dimensio in actu, sunt tamen plures in potentia.

ad 4. Ad quartum patet solutio ex dictis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod magnum et parvum consequuntur quantitatem secundum quod ad certam mensuram determinatur. In sacramento autem altaris non oportet remanere dimensiones easdem secundum terminationem eamdem ; quia sic divisis speciebus non remanerent eaedem dimensiones, nec per consequens idem sacramentum ; sed sufficit ad subsistentiam sacramenti quod remaneant dimensiones eaedem secundum quod interminatae intelliguntur.

 

 

ARTICULUS III

Utrum ipsum verum corpus Christi frangatur in sacramento

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ipsum verum corpus Christi frangatur in sacramento. Omne enim quod manducatur, masticatur et frangitur. Sed verum corpus Christi manducatur : Ioan. 6, 57 : Qui manducat carnem meam et cetera. Ergo et frangitur.
  2. Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed in passione ipsum corpus Christi est perforatum clavis et lancea. Ergo in sacramento ipsum corpus Christi frangitur.
  3. Praeterea, sicut corpus Christi est totum in qualibet parte specierum, ita forma substantialis. Sed forma substantialis materialis dividitur per accidens per divisionem specierum. Ergo et corpus Christi.

 

Sed contra, quod frangitur, non manet integrum. Sed corpus Christi manet integrum, ut in littera dicitur. Ergo non frangitur.

  1. Praeterea, omne corpus frangibile est passibile. Sed corpus Christi est impassibile, cum sit gloriosum. Ergo non frangitur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod nec etiam species frangantur. Signum enim debet respondere signato. Sed species sunt signum corporis Christi. Cum ergo verum corpus Christi non frangatur, nec ipsae species frangentur.
  2. Praeterea, secundum philosophum in IV Meteor., corporea dicuntur frangibilia et comminuibilia secundum determinatam dispositionem pororum. Sed species illae non habent poros : quia sub omnibus partibus specierum est aequaliter corpus Christi, et sub nulla aliquid aliud. Ergo species illae neque frangi neque comminui possunt.
  3. Praeterea, in omni fractione, ea perfecta, aliud est quod continetur sub diversis partibus. Sed omnino est idem quod continetur sub diversis partibus specierum, qualitercumque disponantur. Ergo non proprie dicuntur frangi.

 

Sed contra, Matth. 26, dicitur, quod dominus benedixit et fregit. Sed verba Evangelii non possunt esse falsa. Ergo fuit ibi fractio vera. Sed non in corpore Christi, ut probatum est. Ergo in speciebus fuit.

  1. Praeterea, magis competit quantitati dividi quam corrumpi, vel in aliud converti. Sed hoc contingit dimensionibus ibi remanentibus, ut ex dictis patet. Ergo et frangi, sive dividi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignetur in littera significatio partium fractionis. Quia partes fractionis fractioni respondent. Sed fractio significat passionem Christi, ut in littera dicitur. Ergo partes fractionis debent significare partes veri corporis Christi, in quas per passionem divisum est corpus eius.
  2. Praeterea, hoc sacramentum est maxime sacramentum unionis. Sed distinctio partium unioni opponitur. Ergo non competit in hoc sacramento significari partes distinctas corporis mystici.
  3. Praeterea, hoc non videtur servari secundum communem morem Ecclesiae quod aliqua pars usque in finem Missae reservetur. Ergo secundum hoc non debet accipi significatio alicuius partis.
  4. Praeterea, Innocentius, et Hugo de s. Victore, dicunt, quod pars extra calicem servata significat beatos ; et ita videtur male dicere, quod significat illos qui sunt in sepulcris.
  5. Praeterea, beati remedio non indigent. Sed sacramenta Ecclesiae in remedium ordinantur. Ergo non debet esse aliqua pars quae beatos significet.
  6. Praeterea, sicut est diversitas inter mortuos, ita etiam inter vivos. Sed pro mortuis ponuntur duae partes. Ergo et pro vivis duae poni debent ad minus.
  7. Praeterea, sicut membra distinguuntur ab invicem, ita caput distinguitur a membris. Ergo cum sint tres partes ad significandum diversitatem membrorum corporis mystici, deberet addi et quarta ad significandum ipsum caput.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sicut supra dictum est, corpus Christi non comparatur ad species sub quibus continetur, mediantibus suis dimensionibus ; immo dimensiones eius sunt ibi quasi ex consequenti ; ideo quidquid convenit corpori Christi mediantibus dimensionibus suis, hoc non convenit ei secundum quod est sub sacramento. Cum ergo divisio quantitativa ei convenire non possit nisi mediante dimensione propria, constat quod fractione specierum ipsum corpus eius non dividitur neque frangitur, etiam si passibile esset, sicut in coena fuit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in manducatione sunt multa ; et fractio sive masticatio, et traiectio in ventrem sive nutritio. Primum autem convenit ipsis speciebus tantum ; sed secundum et speciebus continentibus et corpori contento : quia ubi sunt species, est verum corpus Christi. Sed tertium, si loquamur spiritualiter, convenit corpori Christi, si autem corporaliter, speciebus, ut dictum est. Et ideo manducatio aliquo modo competit corpori Christi, sed non fractio, sive divisio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quia hoc sacramentum est signum passionis Christi, et non ipsa passio ; ideo oportet quod passio quam significat fractio, non sit in corpore Christi, sed in speciebus, quae sunt signum eius.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod forma substantialis materialis aliquo modo habet ordinem ad dimensiones, cum dimensiones interminatae praeintelligantur in materia ante formam substantialem, ut dictum est ; sed corpus Christi nequaquam ; et ideo non est simile de corpore Christi et illis formis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod fractio secundum rei veritatem non erat in hoc sacramento. Sed hoc non potest esse : quia fractio importat passionem, sive motum quemdam, et multitudinem ad quam terminatur motus ; et utrumque horum est sensibile per se. Sunt enim sensibilia communia, quae contra sensibilia per accidens dividuntur in II de anima ; et ita iudicium de his pertinet ad sensitivam partem ; unde cum sensus iudicet fractionem, si non esset fractio, esset falsum iudicium ; quod non competit in sacramento veritatis.

Et ideo alii dixerunt, quod est ibi fractio sine subiecto. Sed hoc non potest dici ; quia fractio cum sit quidam motus, secundum rationem suae speciei, requirit terminum a quo et in quem ; et ideo oportet ibi esse unum quod in multa dividitur, et hoc est subiectum fractionis. Et praeterea actio vel passio habet magis debile esse quam qualitas ; unde cum qualitates in hoc sacramento ponamus in subiecto, multo fortius passionem. Et ideo, cum fractio non possit esse in corpore Christi sicut in subiecto, ut dictum est, oportet quod sit in speciebus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod signum respondet signato quantum ad id quod est : est enim hoc sacramentum signum rememorativum respectu dominicae passionis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut densitas manet in hoc sacramento, ita durities, quae est eius effectus ; et propter hoc etiam species illae sonum facere natae sunt, et sic etiam est ibi porositatem invenire.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod illud de speciebus quod est in una portione, non est in alia : quia species sunt quae franguntur : corpus autem Christi non frangitur, quia totum remanet sub qualibet parte ; et ratio huius dicta est supra, dist. X.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut in hoc sacramento est duplex res sacramenti, scilicet corpus Christi verum et mysticum ; ita etiam fractio duo significat, scilicet ipsam divisionem corporis veri, quae facta est in passione, et haec significatio tangitur in littera, et distributionem virtutis redemptionis Christi per diversa membra Ecclesiae ; et hanc significationem tangit Dionysius in III cap. Eccl. Hierar. Et secundum hoc accipitur significatio partium secundum diversum membrorum statum. Quia quidam sunt adhuc vivi, et hi significantur per partem quae comeditur : quia ipsi atteruntur diversis poenalitatibus, et sunt in ipso motu, ut incorporentur Christo. Quidam autem sunt mortui : et hi sunt in duplici statu. Quia quidam in plena participatione beatitudinis ; et hoc est corpus Christi quod iam surrexit, sicut ipse Christus, et beata virgo ; et hi significantur per partem in calice missam, quia illi inebriantur ab ubertate domus Dei. Quidam autem sunt in expectatione plenae beatitudinis, qui vel stolam animae tantum habent, vel neutram, ut hi qui sunt in Purgatorio ; et hi significantur per tertiam partem quae reservatur usque in finem : quia hi perfectam gloriam consequuntur in fine mundi, et interim in speciebus quiescunt.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ipsum corpus Christi verum significat corpus Christi mysticum ; unde partes corporis veri significant partes corporis mystici.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ista unio facta est per passionem Christi ; et ideo oportet quod sit in hoc sacramento fractio, quae passionem significet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod talis mos fuit in primitiva Ecclesia, qui tamen modo cessavit propter periculum ; nihilominus remanet eadem significatio partium.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod non est inconveniens per idem diversa significari secundum suas proprietates diversas ; unde et calix passionem significat inquantum inebriat ; et sic procedit significatio quam ponit Innocentius : quia pars extra calicem significat eos qui sunt extra passionem praesentis miseriae, et pars in calice missa eos qui praedictis passionibus opprimuntur. Sed inquantum potus calicis delectat, significat gaudium aeternitatis ; et ita procedit significatio in littera posita, quae continetur sub his versibus : hostia dividitur in partes. Tincta beatos plene : sicca notat vivos, servata sepultos.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod hoc sacramentum non solum est in remedium, sed etiam in gratiarum actionem ; et ideo, quamvis beati non consequantur aliquod remedium in isto sacramento, quia tamen est in gratiarum actionem pro eorum gloria, conveniens fuit ut et ipsi in hoc sacramento significarentur.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod omnes vivi indigent hoc sacramento ad remedium, sed non omnes mortui ; et ideo pro mortuis ponuntur duae partes, sed pro vivis una tantum. Vel dicendum, quod duae ponuntur pro vivis in hoc saeculo, et alia pro vivis in gloria, qui resurrexerunt ; et pro omnibus qui adhuc non resurrexerunt, una tantum.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod resurrectio membrorum est conformis resurrectioni capitis ; quia reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae ; Philip. 3, 20 : et ideo eadem parte significatur et caput et membra ei perfecte configurata.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de effectu huius sacramenti ; et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De effectu eius quantum ad consecutionem boni ;
  2. De effectu eius quantum ad remotionem mali.

 

 

ARTICULUS I

Utrum per hoc sacramentum augeantur virtutes

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non augeantur virtutes. Quia diversarum causarum diversi sunt effectus. Sed augmentum virtutis est effectus Baptismi, et etiam confirmationis, ut supra dictum est. Ergo non est effectus Eucharistiae.
  2. Praeterea, per augmentum caritatis ad perfectionem caritatis venitur. Si ergo per hoc sacramentum caritas et aliae virtutes augerentur, toties posset sumi quod homo in hac vita ad perfectam caritatem veniret, et ad summum gradum ipsius ; quod non est nisi in patria, ut Augustinus dicit.
  3. Praeterea, omnes virtutes simul augentur. Si ergo augmentum virtutum esset effectus huius sacramenti, non magis deberet poni effectus augmentum caritatis quam aliarum virtutum.

 

Sed contra, nihil spiritualiter perficitur nisi per augmentum virtutum. Sed secundum Dionysium, Eucharistia habet virtutem perfectivam. Ergo effectus eius est virtutis augmentum.

  1. Praeterea, effectus huius sacramenti est plenitudo gratiae, ut patet in oratione canonis : quotquot ex hac altaris participatione sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Sed ad plenitudinem gratiae per augmentum virtutis pervenitur. Ergo idem quod prius.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum prosit etiam beatis ad augmentum gloriae. In collecta enim beati Leonis Papae, ut Innocentius dicit, ita dicitur : annue nobis domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio. Sed constat beatum Leonem in gloria esse. Ergo prodest beatis ad gloriae augmentum.
  2. Praeterea, hoc sacramentum offertur etiam pro parvulis decedentibus in innocentia baptismali. Sed constat quod tales ad gloriam transeunt. Ergo prodest etiam hoc sacramentum ad augmentum gloriae.

 

Sed contra, sacramenta Ecclesiae non prosunt alicui qui non sit in statu proficiendi. Sed sancti in patria existentes non sunt in statu proficiendi, cum sint in termino profectus. Ergo eis Eucharistia non prodest.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod effectus huius sacramenti non possit impediri nisi per peccatum mortale. Quia, sicut Ambrosius in littera dicit, spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat. Sed quicumque sine peccato mortali accedit, portat innocentiam ad altare ; quia venialia peccata innocentiam non tollunt. Cum ergo spiritualiter manducans effectum sacramenti percipiat, videtur quod effectus sacramenti non possit impediri nisi per peccatum mortale.
  2. Praeterea, Baptismus non est nobilius sacramentum quam istud. Sed nihil impedit effectum Baptismi nisi peccatum mortale. Ergo nec effectum huius sacramenti.
  3. Praeterea, peccatum veniale non facit fictum. Sed sola fictio impedit sacramentorum effectum. Ergo solum peccatum mortale impedit sacramenti effectum.

 

Sed contra, nullus percipit effectum huius sacramenti nisi qui accedit sicut accedendum est. Sed aliquis debet accedere ad hoc sacramentum cum diligenti conscientiae suae examinatione, ut patet I Cor. 11. Cum ergo sine peccato mortali possit hoc praetermitti, videtur quod sine peccato mortali possit effectus huius sacramenti impediri.

  1. Praeterea, ad hoc quod aliquis adultus gratiam recipiat, oportet quod se ad gratiam habendam praeparaverit. Sed hanc praeparationem contingit sine peccato mortali impediri. Ergo sine peccato mortali contingit impediri effectum huius sacramenti.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod proprius effectus cuiuslibet sacramenti debet assumi ex similitudine ad materiam illius sacramenti ; sicut expurgatio veteris vitae est effectus Baptismi per ablutionem aquae significata. Et ideo cum materiale in hoc sacramento sit cibus, oportet quod effectus proprius huius sacramenti accipiatur secundum similitudinem ad effectum cibi. Cibus autem corporalis primo in cibatum convertitur, et ex tali conversione, deperdita restaurat, et quantitatem auget ; sed spiritualis cibus non convertitur in manducantem, sed eum ad se convertit. Unde proprius effectus huius sacramenti est conversio hominis in Christum, ut dicat cum apostolo, Galat. 2, 20 : Vivo ego, iam non ego ; vivit vero in me Christus ; et ad hoc sequuntur duo effectus : augmentum spiritualis quantitatis in augmento virtutum, et restauratio deperditorum in remissione venialium vel reparatione cuiuscumque defectus praecedentis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod augmentum dicitur dupliciter. Uno modo communiter, prout invenitur in viventibus et non viventibus, secundum quod quaelibet additio augmentum facit ; et hoc modo virtutes augentur per omnia sacramenta quae gratiam inveniunt in subiecto, ex eo quod ipsa de se nata sunt gratiam causare. Alio modo augmentum dicitur proprie, prout est in viventibus ex coniunctione nutrimenti ; et talis modus augmenti virtutum est proprius huic sacramento.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod duplex est perfectio caritatis ; scilicet viae, et patriae ; et quamvis non possit hoc sacramentum existentes in via perducere ad perfectionem patriae propter diversum statum, potest tamen perducere ad perfectionem viae. Per augmentum enim caritatis ad perfectionem patriae in via pervenire non possumus.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod caritatis proprium est transformare amantem in amatum, quia ipsa est quae extasim facit, ut Dionysius dicit. Et quia augmentum virtutum in hoc sacramento fit per conversionem manducantis in spiritualem cibum, ideo magis attribuitur huic sacramento caritatis augmentum quam aliarum virtutum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod gloria comprehendit sanctorum praemium ; quod quidem est duplex ; scilicet essentiale gaudium quod de divinitate habent ; et accidentale, idest gaudium quod habent de quocumque bono creato. Quantum autem ad praemium essentiale, secundum probabiliorem opinionem, eorum gloria augeri non potest ; sed quantum ad praemium accidentale usque ad diem iudicii augeri potest ; alioquin tunc non augeretur gaudium de gloria corporis ; unde de omnibus benefactis eis gloria accrescit ; quia gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, Luc. 15, 10 ; et ita etiam de omnibus quae in Dei honorem fiunt, gaudent, et maxime de his in quibus de eorum gloria Deo gratias agimus. Unde simpliciter loquendo, hoc est quantum ad essentiam gloriae, hoc sacramentum non auget in beatis gloriam ; sed secundum quid, scilicet quantum ad accidentale praemium, auget.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut Innocentius solvit, ubicumque talis loquendi modus invenitur, ita debet intelligi, ut ad hoc prosit ut a fidelibus magis ac magis glorificetur in terris.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod pro pueris baptizatis Missarum solemnia celebrantur, non quia eis iuventur quantum ad remissionem alicuius culpae, vel quantum ad augmentum gloriae, sed propter alias rationes : tum propter solatium vivorum ; tum ad ostendendum parvulos ad unitatem corporis mystici pertinere, dum idem modus exequiarum servatur in ipsis et in aliis ; tum ad commendandum redemptionis mysterium, quod in hoc sacramento commemoratur, per quod parvuli sine proprio merito salutem consequuntur aeternam.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod omnis perfectio acquirenda impeditur per remotionem propriae dispositionis. Sicut autem dispositiones materiales se habent ad perfectionem formae, ita actus se habent ad perfectionem finis ; unde cum hoc sacramentum perficiat coniungendo fini, ut supra dictum est ; ad hoc quod effectum suum plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio. Et quia interdum absque mortali peccato actualis devotio impediri potest, cum distractiones variae ipsam impediant, et peccata venialia virtutum actum tollant ; absque peccato mortali potest effectus huius sacramenti impediri, ita quod aliquis augmentum gratiae non consequatur ; nec tamen reatum peccati mortalis incurret, sed forte reatum venialis peccati, ex hoc quod imparatus accedit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod innocentiam portans spiritualiter manducat habitu, sed non semper actu ; et ad hoc quod effectum sacramenti percipiat, oportet quod actu spiritualiter manducet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in Baptismo datur primum esse spirituale ; et ideo effectus eius non impeditur nisi per propositum peccati mortalis committendi, quod directe vitae spirituali opponitur. Sed in hoc sacramento fit coniunctio ad finem, quae debet esse per debitam operationem ; et ideo defectus talis operationis impedit effectum huius sacramenti.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis peccatum veniale non faciat fictum simpliciter, facit tamen fictum quo ad aliquid. Nec tamen dicendum quod omne peccatum veniale impediat effectum huius sacramenti, sed solum illud quod tollit actualem devotionem quae exigitur in hoc sacramento.

 

 

ARTICULUS II

Utrum virtute huius sacramenti venialia peccata dimittantur

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtute huius sacramenti venialia peccata non dimittantur. Qua enim ratione dimittitur unum, et aliud. Sed omnia non dimittuntur ; quia sic aliquis esset frequenter absque omni veniali peccato ; quod est contra illud quod dicitur I Ioan. 1, 8 : Si dixerimus quod peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Ergo non delet aliquod peccatum veniale.
  2. Praeterea, peccatum non deletur nisi per id quod habet oppositionem ad ipsum. Sed veniale peccatum non habet oppositionem ad gratiam, quam hoc sacramentum confert. Ergo virtute huius sacramenti venialia non dimittuntur.
  3. Praeterea, Baptismus, quia dimittit omnia peccata mortalia et venialia, non requirit luctum exteriorem. Si ergo in hoc sacramento venialia peccata dimittantur, non requiritur quod post sumptionem huius sacramenti aliquis faceret poenitentiam de peccatis venialibus ; quod falsum est.

 

Sed contra, Innocentius dicit, quod hoc sacramentum venialia delet, et cavet mortalia.

  1. Praeterea, ut ex verbis Ambrosii in littera positis accipi potest, hoc sacramentum datur in remedium quotidianae infirmitatis. Sed quotidiana peccata dicuntur venialia. Ergo hoc sacramentum tollit venialia.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod etiam virtute huius sacramenti dimittantur mortalia. Dicitur enim in collecta illa : purificent nos, quaesumus domine, sacramenta quae sumpsimus ; et mox : praesta ut hoc tuum sacramentum sit ablutio scelerum. Sed scelera dicuntur mortalia peccata. Ergo delet peccata mortalia.
  2. Praeterea, hoc sacramentum expressius passionem Christi repraesentat quam Baptismus. Sed Baptismus virtute passionis in eo operantis delet peccata mortalia. Ergo et hoc sacramentum.
  3. Praeterea, minima gratia sufficit ad delendum omnia mortalia. Sed hoc sacramentum gratiam confert. Ergo mortalia delet.
  4. Praeterea, hoc sacramentum magis operatur in sumente quam in alio ; alias frustra quis assumeret. Sed offertur sacrificium Ecclesiae pro aliquibus impiis ut convertantur, et non frustra. Ergo et in ipso qui sumit, mortalia peccata delet.

 

Sed contra, Augustinus ad renatum : quis offerat corpus Christi nisi pro his qui sunt membra Christi ? Sed illi qui sunt membra Christi, non habent peccatum mortale. Ergo virtute huius sacramenti non delentur mortalia.

  1. Praeterea, hoc sacramentum non habet aliquem effectum in indigne accedentibus. Sed quicumque accedit cum mortali, indigne accedit. Ergo non percipit effectum huius sacramenti ; et ita non delet mortalia.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod remittat poenam peccati mortalis. Deus enim pronior est ad miserendum quam ad puniendum, ut dicit Glossa in principio Hier. Sed indigne accedens incurrit reatum poenae mortalis peccati. Ergo digne accedens ab eo absolvitur.
  2. Praeterea, hoc sacramentum non minus valet vivis quam mortuis. Sed mortuis valet ad remissionem poenae, quia ad hoc pro eis offertur. Ergo multo magis vivis.
  3. Praeterea, veritas est maioris efficaciae quam figura. Sed sacrificia veteris testamenti in satisfactionem pro peccatis mortalibus offerebantur. Ergo multo fortius et hoc, cuius sunt illa figura ; et sic remittit mortalium poenam.

 

Sed contra : quicumque non est debitor poenae, statim moriens evolat. Si ergo hoc sacramento poena mortalis peccati dimitteretur, quilibet munitus hoc sacramento ex hac vita discedens evolaret ; quod falsum est.

  1. Praeterea, satisfactio non exigitur nisi ad dimissionem poenae. Si ergo hoc sacramento dimitteretur poena, omnis alia satisfactio tolleretur ; quod est inconveniens.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod virtute huius sacramenti fit quaedam transformatio hominis ad Christum per amorem, ut dictum est, et hoc est proprius eius effectus. Et quia ex fervore caritatis peccata venialia dimittuntur, propter hoc quod dicto fervori contrariantur, ideo ex consequenti, virtute huius sacramenti, venialia delentur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod tantus potest esse devotionis fervor, quod omnia venialia peccata deleat. Neque est inconveniens quod aliqua hora homo sit absque omni peccato veniali ; quamvis hoc diu durare non possit propter difficultatem vitandi peccata venialia. Nec tamen oportet quod semper omnia peccata venialia deleat, sed secundum mensuram devotionis : quia non est proximus effectus eius deletio venialium, sed ex consequenti, ut ex dictis patet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in hoc sacramento non solum confertur gratia habitualis, sed excitatur fervor actualis devotionis ; et ideo gratiae huius sacramenti non solum mortalia, sed etiam venialia opponuntur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Baptismus habet pro principali effectu delere peccatum ; et ideo quando non impeditur, delet omnia ; sed non est ita in hoc sacramento ; et ideo ratio non sequitur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod effectus sacramenti, ut dictum est, respondet his quae exterius in sacramento geruntur. Exterius autem usus huius sacramenti est per manducationem, quae non debetur nisi rei viventi ; et ideo effectus huius sacramenti praesupponit vitam in sumente. Et quia peccatum mortale vitam spiritualem tollit, ideo hoc sacramentum non est ad abluenda peccata mortalia in sumentibus, sed illos solum defectus qui cum vita esse possunt.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut Innocentius dicit, huiusmodi locutiones sunt impropriae. Dicitur enim hoc sacramentum scelera vel crimina abluere vel tollere, inquantum ea impedit, contra ipsa robur ministrando. Vel dicendum, quod in aliquo potest esse peccatum mortale, qui eius conscientiam non habet ; et talis si devote accedit, veniam consequitur, ut supra, dist. IX, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 2, dictum est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus non solum exprimit passionem Christi, sed etiam facit baptizatum Christo commori. Et quia corruptio unius est generatio alterius, generatio autem est motus in vitam, et non praesupponit vitam, sed privationem eius ; ideo per Baptismum possunt peccata mortalia dimitti virtute passionis, non autem per Eucharistiam, per cuius sumptionem homo non significatur commori Christo, sed fructu mortis Christi refici, quod vitam praesupponit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod gratia quam Eucharistia confert, quantum est de se, habet virtutem mortalia delendi. Sed ratione ordinis quem habet ad vitam quam praesupponit, mortalia invenire non potest, et ideo nec ea delere. Si autem inveniat in subiecto, non in conscientia, nihilominus ea delet.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam est sacrificium. Inquantum autem est sacramentum, habet effectum in omni vivente, in quo requirit vitam praeexistere. Sed inquantum est sacrificium, habet effectum etiam in aliis, pro quibus offertur, in quibus non praeexigit vitam spiritualem in actu, sed in potentia tantum ; et ideo, si eos dispositos inveniat, eis gratiam obtinet virtute illius veri sacrificii a quo omnis gratia in nos influxit ; et per consequens peccata mortalia in eis delet, non sicut causa proxima, sed inquantum gratiam contritionis eis impetrat. Et quod in contrarium dicitur, quod non offertur nisi pro membris Christi, intelligendum est pro membris Christi offerri, quando offertur pro aliquibus ut sint membra.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Eucharistia, inquantum est sacramentum, ut dictum est, pro principali effectu habet unionem hominis ad Christum ; et ideo per modum sacramenti non aufert nisi ea quae in habente vitam huic unioni opposita invenit. Poena autem peccato mortali debita, quod iam deletum est, non est huiusmodi : ideo inquantum est sacramentum, non habet effectum poenae mortalis dimissionem ; sed inquantum est sacrificium, accipit rationem satisfactionis ; et secundum hoc in parte vel in toto poenam tollit, sicut et aliae satisfactiones secundum mensuram poenae debitae pro peccato et devotionis qua sacramentum offertur. Nec tamen semper virtute huius sacramenti tota poena tollitur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod indigne accedens cum conscientia mortalis peccati, mortaliter peccat ; et ideo reatum poenae debitae mortali peccato incurrit. Digne autem accedens meretur vitam aeternam, ad quam meritum ordinatur, sicut mortale peccatum ad poenam. Non autem ordinatur meritum directe principaliter ad remissionem poenae ; et ideo ratio non procedit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non totaliter semper aufertur poena per hoc sacrificium illis qui sunt in Purgatorio, nec auferebatur in veteri lege per antiqua sacrificia.

ad 3. Unde patet solutio ad tertium.

 

 

QUAESTIO III

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de frequentatione huius sacramenti ; et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De frequentatione ;
  2. De cessatione.

 

 

ARTICULUS I

Utrum debeat homo frequentare hoc sacramentum, vel semel tantum in vita sua sumere

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeat homo frequentare hoc sacramentum, sed semel tantum in vita sua sumere. Iniuriam enim facit sacramento qui sacramentum iterat. Sed rei digniori minus facienda est iniuria. Cum ergo hoc sacramentum sit dignius aliis quibusdam quae non iterantur, videtur quod non nisi semel accipi debeat.
  2. Praeterea, apostolus probat, Hebr. 10, ex unitate hostiae vel passionis Christi, unitatem Baptismi. Sed hoc sacramentum magis convenit cum passione Christi, inquantum est hostia, quam Baptismus. Ergo cum Baptismus semel tantum percipiatur, et hoc sacramentum semel tantum debet percipi.

 

Sed contra, cum frequentatione mysterii crescit nostrae salutis effectus, ut in collecta dicitur. Sed ad hoc debemus niti ut effectus salutis in nobis crescat. Ergo debemus frequenter sumere.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod qualibet die. Ambrosius enim dicit : iste panis quotidianus est ; accipe quotidie quod quotidie tibi prosit.
  2. Praeterea, isto sacramento excitatur fervor caritatis, qua homo Christo unitur. Sed hoc expedit ut quotidie fiat. Ergo quotidie communicandum est.

 

Sed contra est quod Augustinus dicit in Lib. de Eccl. Dogmat. : quotidie Eucharistiam sumere nec laudo nec vitupero. Ergo non est quotidie communicandum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod sit semel in anno communicandum tantum. Quia agnus paschalis signum fuit huius sacramenti. Sed sumebatur tantum semel in anno. Ergo et hoc sacramentum debet semel in anno tantum percipi.
  2. Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed passionem domini commemorat Ecclesia semel in anno. Ergo tunc tantum debet esse tempus communicandi.

 

Sed contra est quod dicit Fabianus Papa : et si non pluries, ter saltem in anno communicent homines, scilicet in Pascha, Pentecoste, et natali domini.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod homo possit una die pluries communicare. Quia maius est celebrare quam communicare. Sed sacerdos potest una die celebrare pluries, si necesse sit. Ergo et alius fidelis potest pluries communicare.
  2. Praeterea, quotiescumque aegritudo corporalis iteratur, extrema unctio potest iterari. Sed Eucharistia ordinatur contra aegritudinem peccatorum venialium, quae uno die pluries iterantur. Ergo una die potest homo pluries communicare.

 

Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. I : sufficit sacerdoti semel in die Missam celebrare ; quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit. Ergo etiam semel tantum in die debet quis communicare.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ea quae in hoc sacramento geruntur, habent similitudinem cum his quae accidunt in corporali nutrimento. Quia enim fit quasi continua deperditio naturalis humiditatis per actionem caloris naturalis et exercitium laboris, ideo oportet frequenter corporalem cibum assumere ad restaurationem deperditi, ne perditio continua mortem inducat. Similiter etiam ex concupiscentia innata et occupatione circa exteriora fit deperditio devotionis et fervoris, secundum quae homo in Deum colligitur ; unde oportet quod pluries deperdita restaurentur, ne homo totaliter alienetur a Deo.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod perfectio huius sacramenti, ut dictum est, dist. VIII, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 1, consistit in consecratione materiae, non in usu ipsius ; et ideo consecratio non repetitur super eamdem materiam propter reverentiam sacramenti, sed usus potest repeti.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus repraesentat illam hostiam, secundum quod facit in nobis spiritualem vitam ; et quia generatio uniuscuiusque non est nisi semel, ideo Baptismus non repetitur. Sed Eucharistia repraesentat illam hostiam secundum quod reficit ; et ideo oportet quod frequenter sumatur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

.

Ad secundam quaestionem dicendum, quod in hoc sacramento duo requiruntur ex parte recipientis ; scilicet desiderium coniunctionis ad Christum, quod facit amor ; et reverentia sacramenti, quae ad donum timoris pertinet. Primum autem incitat ad frequentationem huius sacramenti quotidianam, sed secundum retrahit. Unde si aliquis experimentaliter cognosceret ex quotidiana sumptione fervorem amoris augeri, et reverentiam non minui, talis deberet quotidie communicare ; si autem sentiret per quotidianam frequentationem reverentiam minui, et fervorem non multum augeri, talis deberet interdum abstinere, ut cum maiori reverentia et devotione postmodum accederet. Unde quantum ad hoc unusquisque relinquendus est iudicio suo ; et hoc est quod Augustinus dicit : si dixerit quispiam, non quotidie accipiendam esse Eucharistiam, alius affirmet quotidie sumendam ; faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum ; et probat per exemplum Zachaei et centurionis ; quorum unus recipit dominum gaudens, Luc. 19, alius dicit Matth. 8, 8 : Non sum dignus ut intres sub tectum meum ; et uterque misericordiam consecutus est.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum diversos status fidei diversus mos de hoc inolevit. Nam in primitiva Ecclesia, quando vigebat devotio maior ex propinquitate passionis Christi, et erat maior impugnatio ab infidelibus, quia haec mensa adversus tribulationes Ecclesiae praeparatur, quotidie communicandum fidelibus indicebatur ; unde Callistus Papa dicit : peracta consecratione omnes communicent, qui nolunt ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim apostoli statuerunt. Postmodum indictum fuit ut saltem ter in anno communicarent, ut dictum est, propter solemnitatem illorum dierum. Sed postmodum arctatum est, ut saltem semel in anno, scilicet in Pascha, communicent ; et ad hoc etiam multi idonei non inveniuntur. Et quamvis statutum Ecclesiae non liceat praeterire, tamen licet pluries communicare. Unde Augustinus laudat omnibus diebus dominicis communicandum esse ; et ita pluries in anno potest communicare quis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod agnus paschalis fuit figura huius sacramenti ratione passionis Christi, quae semel tantum facta est ; et ideo semel tantum in anno sumebatur : sed manna, quod fuit figura huius sacramenti, inquantum hoc sacramentum est cibus fidelium, quolibet die sumebatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Ecclesia tempore passionis recolit ipsam passionem secundum se, et ideo semel in anno tantum recolit, sed in hoc sacramento recolitur passio secundum quod per ipsam reficimur ; et quia tali refectione pluries indigemus, ideo pluries hoc modo recolitur dominica passio.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod homo non debet pluries in una die communicare, ut saltem quantum ad unam diem repraesentetur unitas dominicae passionis, et ut quantum ad aliquid reverentia sacramento exhibeatur semel sumendo.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacerdos est quasi persona publica, et ideo oportet quod non solum pro se, sed etiam pro aliis celebret ; et ideo necessitate cogente potest pluries celebrare in die. Sed non est eadem ratio de illis qui non sumunt nisi ratione sui.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sunt alia remedia quibus peccatum veniale expiari potest ; unde non oportet ut ad ea expianda homo pluries in die communicet.

 

 

ARTICULUS II

Utrum liceat omnino a communione cessare

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liceat omnino a communione cessare. Quia nullus tenetur nisi ad ea quae sunt necessitatis. Sed hoc sacramentum, ut supra, dist. IX, qu. 1, art. 1, quaest. 2, dictum est, non est necessitatis. Ergo aliquis potest omnino a sacramenti sumptione cessare.
  2. Praeterea, quod fit ad reverentiam Dei, non est peccatum. Sed aliquis potest ex reverentia sacramenti omnino cessare. Ergo si omnino cesset, non est peccatum.
  3. Praeterea, Augustinus dicit, quod de sumptione huius sacramenti debet quilibet facere quod pie credit faciendum esse. Ergo non peccat, si omnino cesset, et putat hoc esse faciendum.

 

Sed contra est quod Innocentius dicit : cavendum est ne si nimium huius sacramenti sumptio differatur, mortis periculum incurratur. Ergo si omnino cessatur, est mortiferum.

  1. Praeterea, statutum est Ecclesiae, ut saltem semel in anno fideles communicent. Ergo qui omnino cessat, peccat.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod ille qui consecrat, possit a communione cessare. Quia ubi est maior necessitas, ibi secundum ordinem debitum caritatis est magis subveniendum. Sed potest contingere quod postquam sacerdos consecraverit, aliquis infirmetur ad mortem, et instanter petat corpus Christi in ultima necessitate constitutus. Ergo cum sit hoc sacramentum caritatis, debet sacerdos ipse a communione desistere, et infirmo dare.
  2. Praeterea, gravius est peccatum peccato superaddere quam unum simplex peccatum committere. Sed habens conscientiam peccati mortalis peccat consecrando, peccat etiam communicando. Ergo ex quo consecravit, debet saltem a sumptione cessare.
  3. Praeterea, communicatio corporis domini et sanguinis aequaliter debetur omnibus membris Christi. Sed aliis datur corpus Christi sine sanguine. Ergo sacerdos saltem a sumptione sanguinis abstinere potest.

 

Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. II, cap. relatum, ubi reprobatur eorum error qui volebant consecrare corpus Christi, et non sumere.

  1. Praeterea, hoc idem videtur ex verbis domini, quibus dixit hoc sacramentum instituens : Accipite, et comedite, Matth. 26, 26.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod laudabilius sit abstinere ab hoc sacramento quam accedere. Quia ad Deum maxime per humilitatem appropinquamus. Sed quod homo ex reverentia sacramenti a communione desistit, humilitatis est. Ergo hoc videtur magis meritorium et fructuosum, quam etiam sumere.
  2. Praeterea, caritatis verae est magis Dei gloriam quam commodum proprium quaerere. Sed iste qui abstinet, videtur propter gloriam Dei facere quam reveretur ; qui autem sumit, propter proprium commodum facere, quia fructum sacrum quaerit. Ergo illud est perfectioris caritatis, et ita magis meritorium.

 

Sed contra, in aliis sacramentis ei cui licet sacramentum accipere, melius est accipere quam desistere. Sed hoc sacramentum dignius est aliis. Ergo multo melius est homini parato accipere quam ex reverentia desistere.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod nulli licet omnino a communione cessare : quia Ecclesia statuit tempus in quo fideles communicare debeant ; unde qui omnino desistunt, efficiuntur rei transgressionis praecepti. Institutio autem Ecclesiae fuit necessaria : quia enim in quotidiana pugna sumus, vita spiritualis in nobis evanesceret, nisi aliquando cibum vitae sumeremus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum de sui institutione prima, quamvis non sit de necessitate salutis, tamen ex institutione Ecclesiae necessarium efficitur ; et sine hoc etiam necessarium esset non simpliciter, ut sine quo non esset salus, sed ex suppositione finis ; si scilicet homo in vita spirituali firmus persistere vellet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod reverentia debita Deo in hoc exhibetur quod homo non se nimis divinis ingerat supra suum modum ; sed quod homo omnino se subtrahat, hoc est contemptus, et pusillanimitatis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod verbum Augustini referendum est ad hoc quod quotidie sumatur, vel non ; non autem ad hoc quod omnino quis desistat.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod semper ille qui consecrat, debet sumere corpus et sanguinem Christi, nisi impediatur vel per violentiam, vel per mortem, vel per infirmitatem, vel aliquid huiusmodi : cuius ratio potest sumi ex parte ipsius sacramenti, quod in ipsa sumptione complementum suae significationis accipit : quia, ut dicit Augustinus, dum sanguis in ore fidelium de calice funditur, sanguinis effusio de latere Christi designatur : et etiam complementum suae efficaciae, quia ultimum effectum proprium habet in hoc quod sumitur. Ut ergo sacramentum sit perfectum, oportet illum qui sacramentum celebravit, communicare. Potest etiam sumi ratio ex parte ipsius consecrantis : quia cum ipse sit aliis dispensator divinorum, debet primo in participatione divinorum fieri, ut Dionysius dicit in III cap. Eccles. Hierar.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in tali casu non oportet quod sacerdos communionem intermittat ; sed potest dare infirmo petenti partem hostiae consecratae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod magis peccaret non sumendo, quia sacrilegium committeret pervertens ritum sacramentorum. Nec tamen est perplexus ; quia potest ad Deum converti, et conteri : et tunc sine periculo in tali articulo sumet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod perfectio sacramenti huius in utroque consistit, ut ex supra dictis patet ; et ideo sacerdos celebrans qui alterum tantum sumeret, imperfecte sacramentum perageret ; unde reus sacrilegii secundum canones iudicatur, de Consec., dist. II, cap. comperimus. Secus est autem de aliis qui non perficiunt sacramentum : quia eis subtrahitur sanguis propter effusionis periculum ; unde et sacerdos in parasceve, quando non consecrat, corpus sine sanguine sumit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in his quae sunt ex genere suo bona, peccatum non accidit, nisi ex aliquo accidente, dum inordinate explentur ; et ideo ea perficere per se bonum est ; sed abstinere ab eis non est bonum nisi ratione accidentis alicuius. Unde cum Eucharistiam accipere sit bonum ex genere, assumere eam est bonum per se, abstinere est bonum per accidens, inquantum scilicet timetur ne inordinate sumatur. Et quia quod est per se, praeiudicat ei quod est per accidens ; ideo simpliciter loquendo, melius est Eucharistiam sumere quam ab ea abstinere ; sed in casu aliquo nihil prohibet esse melius abstinere, quando aliquis probabiliter praesumit ex sumptione reverentiam minui. Si autem haec duo ad invicem comparemus, adhuc invenitur praevalere sumptio sacramenti abstinentiae a sacramento, tum ratione effectus sacramenti, tum ratione praeparationis, quantulacumque sit ; tum etiam ratione virtutis elicientis actum : quia sumere videtur esse caritatis, in qua radix meriti consistit ; abstinere autem timoris : amor autem timori praevalet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod caritas est quae Deo directe nos coniungit ; sed humilitas ad hanc unionem disponit, inquantum hominem Deo subdit ; unde meritum magis consistit in caritate quam in humilitate.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in hoc maxime est gloria Dei et bonitas, quod se creaturis pro captu earum communicat ; unde magis videtur ad Dei gloriam pertinere quod aliquis ad communionem accedat quam quod abstineat.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Sicut et Christus se ostendit et cetera. Contra, veritatem non decet aliqua fictio. Ergo non debuit eis aliud ostendere quam quod in ipso erat.

Et ideo dicendum, quod Christus eis speciem suam naturalem ostendit, et sensus exterior per eam movebatur ; sed propter dubitationem resurrectionis, sensus interioris iudicium impediebatur ; unde eum talem inspiciebant exterius, ut Gregorius dicit qualis erat apud eos interius ; et ita non erat aliqua deceptio ex parte Christi, sicut non est aliqua deceptio in sacra Scriptura ex hoc quod finguntur figurae Angelis et ipsi Deo ; non enim ad hoc fit ut in eis intellectus remaneat, sed ut ex his in significata eorum surgat ; et ita etiam per speciem illam in qua eis apparuit, voluit eis dominus interiorem eorum dispositionem significare. Qui confessus est coram Nicolao Papa et cetera. Videtur ex hoc quod haec opinio omnino sit tenenda, quia in principio confessionis huius dicitur : consentio Romanae Ecclesiae, et apostolicae sedi. Ergo nulli licet aliter tenere.

Et dicendum, quod quia Berengarius negaverat verum corpus Christi in altari esse, coactus fuit hanc confessionem facere ; unde non intendit dicere, quod ipsum corpus Christi frangatur, sed quod sub speciebus, in quibus est fractio, verum corpus Christi sit ; et in hoc se dicit consentire apostolicae sedi, a contrario errore reversus. Manet integer in corde tuo.

Et intelligendum est quantum ad effectum ; non quod corpus eius menti illabatur, quia hoc solius Dei est. Non est pars corporis et cetera. De hoc dictum est supra, dist. X, qu. unic., art. 3, quaestiunc. 3. Indignus est qui aliter celebrat. Aliter celebrare dicitur qui non servat materiam vel formam aut ritum debitum ab Ecclesia institutum ; et debet talis, si ex contemptu faciat, gradus sui periculo subiacere. Etsi Christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit.

Sciendum est, quod omnia illa verba quae important comparationem Iudaeorum ad Christum et poenam Christi, non dicuntur quotidie fieri. Non enim dicimus quod Christus quotidie crucifigatur et occidatur ; quia actus Iudaeorum et poena Christi transit. Illa autem quae important comparationem Christi ad Deum patrem, dicuntur quotidie fieri, sicut offerre, sacrificare, et huiusmodi, eo quod hostia illa perpetua est ; et hoc modo est semel oblata per Christum, quod quotidie etiam per membra ipsius offerri possit. In sacramento recordatio illius fit quod factum est semel. Sacerdos enim non solum verbis, sed etiam factis, Christi passionem repraesentat.

Unde et in principio canonis tres cruces facit super illud : haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, ad significandum trinam traditionem Christi, scilicet a Deo, Iuda, et Iudaeis.

Secundo autem super illud : benedictam, adscriptam, ratam etc. facit tres communiter super utrumque, ad ostendendum quod tribus Christus est venditus, scilicet sacerdotibus, Scribis, et Pharisaeis. Duas autem facit divisim super corpus et sanguinem, ad ostendendum venditorem et venditum.

Tertio facit duas super illud : benedixit et fregit : unam super corpus, aliam super sanguinem, ad ostendendum quod hoc sacramentum valet ad salutem corporis et animae. Et quia dominus hoc sacramentum in mortis suae memoriam exercendum mandavit, ideo statim post consecrationem brachiorum extensione crucis effigiem repraesentat.

Unde etiam, ut Innocentius dicit, verba consecrationis, quae in fine ponenda essent quasi complementum totius, in medio ponuntur ad historiae ordinem observandum ; quia verba canonis ad Eucharistiam consecrandam principaliter pertinent, sed signa ad historiam recolendam.

Quarto facit quinque cruces super illud : hostiam puram etc. ad repraesentandum quinque plagas.

Quinto facit duas super illud : sacrosanctum filii tui corpus etc. ad signandum vincula et flagella Christi. Et additur tertia, qua sacerdos seipsum signat super illud : omni benedictione ; quia Christi vulnera, nostra sunt medicamenta. Vel per has tres cruces significatur triplex oratio, qua Christus orasse legitur Matth. 26, passione imminente.

Sexto facit tres super illud : sanctificas, vivificas, benedicis etc. ad repraesentandum, quod Iudaei ter dixerunt : crucifige, verbo crucifigentes Christum, quod fuit tertia hora.

Septimo iterum facit tres super illud : per ipsum, et in ipso, et cum ipso, ad repraesentandum secundam crucifixionem, qua a militibus hora sexta post trium horarum spatium crucifixus est ; vel ad repraesentandum tres eius cruciatus, scilicet passionis, propassionis, compassionis.

Deinde facit duas extra calicem super illud : est tibi Deo patri omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria, ad repraesentandum separationem animae a corpore, quae facta est hora nona ; vel propter sanguinem et aquam, quae de latere Christi profluxerunt. Inclinationes etiam factae a sacerdote, signant Christi obedientiam ad patrem, ex qua mortem sustinuit. Tacita etiam locutio exprimit consilium Iudaeorum mortem Christi machinantium, vel discipulorum, qui palam Christum confiteri non audebant. Quid autem fractio significet, dictum est. Quia autem commixtio corporis et sanguinis unionem animae et corporis significat ; ideo illa crucis signatio quae fit super illa verba : Pax domini sit semper vobiscum, magis pertinet ad resurrectionem, quae virtute Trinitatis et tertia die facta est.

Quod autem quinquies se sacerdos ad populum convertit, significat quod dominus die resurrectionis quinquies se manifestavit : primo Mariae Magdalenae, Ioan. ult. ; secundo Petro, Luc. ult. ; tertio mulieribus, Matth. ult. ; quarto discipulis in Emaus, Lucae ultim. ; quinto discipulis in unum, Ioan. ult.

Salutat autem populum septies ad septiformem gratiam spiritus sancti ostendendam sine quibus mortalis vita duci non potest ; quia etsi possumus vitare singula, non tamen omnia.