Distinctio IV — Livre IV — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre IV
DISTINCTIO IV
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de Baptismo quantum ad ea quae conveniunt ei secundum se considerato, hic determinat de effectu Baptismi per comparationem ad accipientes ; et dividitur in partes duas :
in prima determinat de effectu Baptismi communiter quantum ad omnes ;
in secunda specialiter quantum ad parvulos, ibi : solet etiam quaeri, si parvulis in Baptismo datur gratia ; prima dividitur in partes tres :
in prima ostendit quomodo quidam recipiunt sacramentum et rem sacramenti ;
in secunda quomodo quidam sacramentum recipiunt, et non rem, ibi : qui vero sine fide vel ficte accedunt, sacramentum, non rem suscipiunt ;
in tertia quomodo quidam accipiunt rem, et non sacramentum, ibi : sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem, et non sacramentum.
Circa secundum duo facit :
primo determinat veritatem ;
secundo obicit in contrarium, ibi : videtur tamen Augustinus dicere, quod etiam ficte accedenti [...] omnia condonentur peccata, et post Baptismum mox redeant.
Et circa hoc duo facit :
primo obiicit per auctoritatem Augustini, qui contrarium ex auctoritate apostoli probare videtur ;
secundo solvit :
et primo ad auctoritatem Augustini, ibi : hoc tamen, ut supra diximus, non sub assertione dixit ;
secundo ad auctoritatem apostoli, ibi : quaeritur ergo quomodo illud accipiatur. Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem, et non sacramentum. Hic determinat de illis qui recipiunt rem sine sacramento, et circa hoc duo facit :
primo ostendit quod quidam accipiunt rem sine sacramento ;
secundo inquirit, quid postmodum per huiusmodi sacramentum addatur, quando sacramentum susceperint, ibi : solet etiam quaeri de illis qui iam sanctificati spiritu, cum fide et caritate ad Baptismum accedunt.
Circa primum duo facit :
primo ostendit veritatem ;
secundo excludit errorem, ibi : sed dicunt aliqui nullum adultum in Christum credere, vel caritatem habere sine Baptismo, nisi sanguinem fundat pro domino.
Circa primum duo facit :
primo ostendit propositum ;
secundo respondet cuidam obiectioni, ibi : his autem videntur obviare et cetera.
Circa primum duo facit :
primo ostendit quod patientes pro Christo, si non sunt baptizati, recipiunt rem sacramenti sine sacramento ;
secundo ostendit idem de illis qui fidem et contritionem habent, ibi : nec tamen passio vicem Baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum.
Sed dicunt aliqui nullum adultum in Christum credere et cetera. Hic excludit errorem dicentium, non posse aliquem salvari per fidem et contritionem sine Baptismo ;
et circa hoc duo facit :
primo ostendit hoc esse falsum quantum ad adultos ;
secundo ostendit hoc esse verum quantum ad parvulos, ibi : parvulis non sufficit fides Ecclesiae sine sacramento.
Solet quaeri de illis qui iam sanctificati spiritu, cum fide et caritate ad Baptismum accedunt. Hic determinat de Baptismo eorum qui prius rem sacramenti acceperant ; et circa hoc duo facit :
primo ostendit effectum Baptismi in eis ;
secundo significationem, ibi : si quaeritur cuius rei Baptismus ille sit sacramentum qui datur iam iusto ; dicimus et cetera.
Hic est triplex quaestio.
Primo de effectu qui est in Baptismo sacramentum et res, scilicet de charactere.
Secundo de eo quod est res tantum, scilicet effectu ultimo Baptismi.
Tertio de suscipientibus alterum vel utrumque : quia de eo quod est sacramentum tantum, in praecedenti dictum est.
Circa primum quaeruntur quatuor :
- Utrum sit character ;
- Quid sit ;
- In quo sit ;
- A quo sit.
ARTICULUS I
Utrum character sit in anima
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod character non sit in anima. Quia, ut in II Ethic., philosophus dicit, omne quod est in anima, est potentia, vel passio, vel habitus. Sed character non est potentia, quia potentiae omnibus hominibus communes sunt ; character autem non, cum sit distinctivum signum, sicut ipsum nomen ostendit ; et praeterea potentiae sunt a natura, non autem character. Nec iterum est passio, quia passiones animae contingunt cum aliqua transmutatione corporali, ut dicitur in I de anima, et pertinent ad sensitivam partem, ut dicitur VII Physicor. Nec iterum est habitus, quia habitus ordinantur ad agendum, ut patet per definitionem Augustini : habitus est quo quis agit, cum opus fuerit. Ergo character collatus in Baptismo, non est aliquid in anima.
- Praeterea, omne quod est, reducitur ad aliquod genus entis. Sed character non videtur posse reduci ad aliquod genus entis, nisi forte ad qualitatem. Qualitas autem esse non potest, cum sub nulla specie qualitatis contineatur. Non enim est habitus, ut probatum est ; nec dispositio, cum non sit facile mobilis, immo omnino indelebilis ; nec iterum est potentia naturalis, ut probatum est ; nec impotentia, quia tunc sacramenta quae characterem imprimunt, magis officerent quam iuvarent ; nec iterum est passio, ut probatum est ; nec passibilis qualitas, cum non sit natus aliquam passionem sensui inferre, nec a passione aliqua innascatur ; nec iterum est forma, et circa aliquid constans figura, quia figura est terminatio quantitatis, anima autem non habet quantitatem. Ergo character nihil est.
- Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed ea quae Christo competunt, sunt contraria his quae ad Diabolum pertinent. Cum ergo character bestiae, de qua dicitur Apoc. 13, nihil aliud sit quam peccatum mortale, videtur quod supra virtutem et gratiam non oporteat in anima aliquem characterem poni.
- Praeterea, ea quae sunt in sacramentis novae legis, ordinantur ad causandum gratiam. Sed character non videtur posse gratiam causare, quia multi characterem habere dicuntur qui gratia carent. Ergo non videtur in sacramentis aliquis character imprimi.
- Praeterea, si dicatur quod est dispositio ad gratiam ; contra. Agens infinitum non requirit materiam dispositam. Sed dispositio non est necessaria nisi ad hoc quod materia sit disposita. Cum ergo gratia sit ab agente infinitae virtutis, videtur quod non oporteat characterem dari in sacramentis ad disponendum ad gratiam.
Sed contra est quod Damascenus, in definitione Baptismi ponit sigillum. Sed sigillum impressum in aliquo est character quidam. Ergo in sacramentis character imprimitur.
- Praeterea, ubicumque est aliqua distinctio competit esse aliquem characterem distinguentem. Sed per sacramenta fit distinctio fidelium ab infidelibus, et fidelium ab invicem. Ergo competit in sacramentis characterem dari.
- Praeterea, per sacramentum configuramur Christo : quia ab eo sacramenta efficaciam habent, et ipsum significant. Sed configuratio fit per characterem assimilationis. Ergo in sacramentis competit esse characterem.
Respondeo : Dicendum, quod characterem in sacramentis quibusdam imprimi, omnes moderni confitentur ; sed in modo ponendi ipsum in anima partim differunt, et partim conveniunt. Conveniunt quidem in hoc quod omnes dicunt per characterem importari relationem triplicem. Est enim character signum distinctivum et configurativum. Inquantum ergo est signum, importat relationem ad signatum ; inquantum autem est distinctivum, importat relationem ad ea a quibus distinguit ; inquantum autem est configurativum, importat relationem ad ea quibus assimilat.
Differunt autem in hoc, quia quidam ponunt istis relationibus non subesse aliquod accidens absolutum, sed immediate in anima fundari istas relationes. Hoc autem esse non potest : quia signum per formam quam sensibus vel intellectui imprimit, facit aliquid in cognitionem venire. Similiter etiam nihil distinguitur ab alio nisi per aliquam formam. Similitudo etiam est relatio super unitate qualitatis fundata, ut dicitur in V Metaph. Unde patet quod quaelibet illarum relationum quam importat character, requirit aliquam formam substratam ; et cum non sit forma substantialis, quia forma substantialis in sacramentis non datur, relinquitur quod forma substrata sit qualitas quaedam, cuius unitas consignificationis similitudinem facit.
Et ideo quidam dicunt, quod non est in aliqua quatuor specierum qualitatis, et tamen est in genere qualitatis, innitentes illi verbo philosophi in praedicamentis : fortasse, inquit, apparebunt alii qualitatis modi. Sed haec est nuga quaedam : quia quamvis sint alii modi qualitatis, tamen omnes reducuntur ad has species : quod patet ex hoc quod nulla alia species inveniri adhuc potuit.
Et ideo dicunt alii, quod est in quarta specie qualitatis : quia in ipsa configuratio quam character suo nomine exprimit, importat unitatem figurae, quae est in specie quarta qualitatis. Et quidam dicunt hanc figuram esse crucem Christi. Sed hoc non potest stare : quia aut figura proprie accipitur, aut metaphorice. Si proprie accipitur, sic importat terminationem quantitatis dimensivae, quam constat in anima non esse. Si autem metaphorice dicatur, tunc oportet quod metaphora reducatur ad proprietatem : quia res non ponitur in genere per id quod de eo metaphorice dicitur ; sicut non dicitur quod apostoli sint in genere qualitatis, quia eis dictum est, Matth. 5 : Vos estis lux mundi. Nec poterit aliquid in quarta specie qualitatis inveniri quod sit in anima secundum proprietatem ; unde character, de quo loquimur, non potest fundari supra qualitatem quartae speciei.
Et ideo quidam dicunt, quod est in tertia specie qualitatis, eo quod sensui spirituali infert quamdam muliebrem passionem, inquantum animam ornat et decorat. Sed hoc iterum non potest stare : quia, sicut probat philosophus in VII Physic. ; tertia species qualitatis non est nisi in sensibili parte animae : character autem a nullo ponitur in hac parte animae, sed in intellectiva. Et praeterea illae qualitates semper habent ordinem ad aliquam transmutationem corporalem, vel quam inferunt, vel a qua causantur.
Et ideo alii dicunt, quod est in prima specie qualitatis, et est quasi media inter dispositionem et habitum. Inquantum enim est difficile mobilis, convenit cum habitu, inquantum autem non est ultima perfectio, sed ad gratiam disponit, cum dispositione convenit. Sed hoc non potest stare : quia secundum philosophum in II Ethic., habitus est quo habemus nos ad passiones bene vel male ; et universaliter consideranti haec apparet differentia inter habitum et potentiam, quia potentia est qua possumus aliquid simpliciter, habitus autem quo possumus illud bene vel male ; sicut intellectus quo consideramus, scientia qua bene consideramus, concupiscibilis qua concupiscimus, temperantia qua bene concupiscimus, intemperantia qua male ; et similiter est de dispositione : quia nihil aliud est dispositio quam quidam habitus incompletus. Cum ergo character ordinetur ad aliquid simpliciter non ad illud bene vel male (quia sacerdos potest conficere bene vel male) non potest esse quod qualitas, super quam fundatur relatio characteris sit habitus, sed magis potentia.
Unde relinquitur quod non sit in prima specie qualitatis ; sed magis reducitur ad secundam, ut quidam alii dicunt ; et hoc sic patet. Sicut enim cuiuslibet existentis in aliqua natura, sunt aliquae operationes propriae, ita etiam in spirituali vita regenerati, ut Dionysius dicit. Ubicumque autem sunt operationes propriae, oportet quod sint principia propria illarum operationum. Unde sicut in aliis rebus sunt potentiae naturales ad proprias operationes, ita etiam renati in vitam spiritualem habent quasdam potentias, secundum quas possunt illa opera : quae potentiae sunt similes illis virtutibus quibus sacramenta efficaciam habent sibi inditam : quia sicut sacramenta causant gratiam instrumentaliter, ut supra, dist. I, qu. 1, art. 4, dictum est, ita recipientes characterem operantur divina per ministerium. Minister autem est sicut instrumentum eius cui ministrat ; unde dicit philosophus, quod servus est sicut organum animatum ; et ideo tam virtus sacramenti quam minister et character est instrumentalis. Et quod huiusmodi potentia sit character, patet si quis diligenter considerat verba Dionysii, a quo prima traditio characteris nobis advenit. Assignans enim ministerium ritus cuiusdam qui in primitiva Ecclesia erat, quando adulti baptizabantur, quod accedenti ad Baptismum hierarcha, idest pontifex, manum imponebat, et signabat eum signo crucis, et praecipiebat eum describi inter nomina Christianorum, ut de cetero ad divina cum aliis admitteretur, dicit, quod sic accedentem, scilicet ad vitam spiritualem, divina beatitudo in sui participationem recipit, sicut sacerdos baptizandum in proprio lumine quasi quoddam signum ipsi tradit, scilicet sui participationem, perficiens eum, scilicet divinum et communicantem divinorum et cetera.
Patet ergo quod ipse per hoc signum nihil aliud intendit quam illud quod facit eum participativum divinarum operationum ; unde hoc signum nihil aliud est quam quaedam potentia qua potest in actiones hierarchicas, quae sunt ministrationes et receptiones sacramentorum, et aliorum quae ad fideles pertinent et ad hoc quod has operationes bene exerceat indiget habitu gratiae, sicut et aliae potentiae habitibus indigent.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non sunt habitus nec passiones, sed sunt potentiae quaedam consequentes animam, secundum quod est in vita spirituali regenerata ; et ideo non oportet quod omnibus insint, vel quod a natura sint.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod reducitur ad secundam speciem qualitatis, et est alius modus ab illo quem philosophus ibi ponit : quia philosophus non cognoscebat nisi operationes naturales, et ita non nisi potentias naturales. Constat autem quod apud nos oportet ponere potentias spirituales, sicut potentiam conficiendi, et absolvendi, et huiusmodi et quod ad secundam speciem qualitatis reducantur ; sicut habitus infusi in eadem specie qualitatis sunt cum habitibus naturalibus, vel acquisitis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod per hoc quod homo configuratur bestiae, non accipit aliquam spiritualem potestatem, sicut per aliquam potestatem spiritualem homo assimilatur Christo ; et ideo non est simile. Tamen ex littera apostoli colligitur quod charactere bestiae configuratur quis ad saeculares operationes ; unde dicit : ut non possit emere vel vendere etc., et similiter charactere Christi aliquis configuratur ad actiones Christi.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod character est causa sacramentalis gratiae ; et quod quidam cum charactere gratiam non recipiunt, est ex eorum indispositione ad gratiam suscipiendam.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod character est dispositio ad gratiam per quamdam congruitatis dignitatem. Ex hoc enim ipso quod homo mancipatus est divinis actionibus, et inter membra Christi connumeratus, fit ei quaedam congruitas ad gratiam suscipiendam : quia Deus perfecte in sacramentis homini providet ; unde simul cum charactere, quo datur homini ut possit exercere spirituales actiones fidelium, vel passiones seu receptiones, datur gratia qua haec bene possit.
ARTICULUS II
Utrum definitio quae attribuitur Dionysio de charactere bene assignetur
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod definitio quae attribuitur Dionysio de charactere, non bene assignetur, quae talis est : character est signum sanctum communionis fidei, et sanctae ordinationis, datum divina beatitudine a hierarcha. Signum enim, ut in I dist. dictum est, est quod speciem aliquam sensibus ingerit, et praeter eam aliquid facit in cognitionem venire. Sed character nullam sensibus formam ingerit. Ergo non est signum.
- Praeterea, potentiis quae sunt principium actionis vel passionis, magis congruit significari quam significare : quia causae per effectus significantur. Sed character, ut dictum est, est potentia spiritualis. Ergo non est signum.
- Praeterea, quidam habent characterem qui non habent fidem, sicut qui post Baptismum in haeresim dilabuntur. Sed qui non habet fidem non communicat in fide. Ergo character non est signum communionis fidei ; vel erit signum falsum ; quod absurdum est sentire de signo divinitus dato.
- Praeterea, definitio debet omnibus quae continentur sub definito, communiter convenire. Sed esse signum sacrae ordinationis non convenit omni characteri, sed solum characteri qui imprimitur in ordine. Ergo non est definitio bene assignata.
- Praeterea, hierarcha, ut dictum est, est pontifex. Sed in aliquibus sacramentis, quae conferuntur a simplicibus sacerdotibus, vel etiam a laicis, imprimitur character. Ergo non debuit dicere : datum a hierarcha.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non bene assignetur quaedam alia definitio magistralis quae talis est : character est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali secundum imaginem, consignans Trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti ; et distinguens a non configuratis secundum statum fidei. Ubi enim est magna differentia, non oportet signa distinctionis dari. Sed infideles a fidelibus maxime differunt et in vita et in ritu. Ergo non oportet quod detur aliquod signum distinctivum.
- Praeterea, aut istud signum distinctionis fit propter hominem, aut propter Deum, aut propter Angelos. Non propter hominem, quia nec alii homines possunt cognoscere characterem, nec ipsemet qui habet, percipit se habere ; signum autem oportet esse notum : nec quo ad Deum, qui sine hoc signo scit fideles ab infidelibus discernere ; et similiter nec quo ad Angelos. Ergo illud signum distinctionis character non est.
- Praeterea, homo non configuratur Trinitati nisi per imaginem et similitudinem. Sed prima configuratio est per naturam, secunda per gratiam. Ergo character nullo modo configurat.
- Praeterea, caritas est excellentior virtus quam fides. Sed caritati non ponitur aliquod distinguens signum, nec aliis virtutibus. Ergo nec fidei debet poni.
- Praeterea, contrarium distinguit sufficienter a suo contrario. Sed fides infidelitati contraria est. Ergo sufficienter fideles ab infidelibus distinguit ; et ita non oportet quod per characterem distinguantur.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod illa definitio nusquam invenitur a Dionysio posita, sed potest accipi ex verbis eius supra inductis ; et acciperetur adhuc convenientius si sic diceretur : character est signum communionis potestatis divinorum, et sacrae ordinationis fidelium datum a divina beatitudine. Et tangit quatuor causas.
Primo genus characteris inquantum est character, scilicet signum, quod pertinet ad causam formalem.
Secundo finem : datur enim hoc signum ad duo, ut scilicet recipiens configuretur quasi ascriptus ad communicandum divinis sacramentis, et actionibus sacris ; et quantum ad hoc dicit : communionis divinorum potestatis ; et ut configuretur coordinandus aliis, quibus eadem potestas data est, quod tangit in hoc quod dicit : et sacrae ordinationis fidelium ; quae duo excommunicatio suspendit ad tempus : quia privat hominem participatione divinorum et communione fidelium.
Tertio ponit materiam in qua, in hoc quod dicit : datum a sacerdote.
Quarto efficiens, scilicet a divina beatitudine.
Tamen definitio prius posita potest etiam sustineri, ut in idem redeat cum ista ; ut hoc quod dicit : communionis fidei, referatur ad participationem sacramentorum et actionum fidelium. Quod autem dicit : et sanctae ordinationis, ponitur coordinatio eius ad alios : accedenti datum a hierarcha ponitur quantum ad causam efficientem instrumentalem scilicet ministrum, qui configuratione exteriori figurat interiorem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod character accipit rationem signi, secundum quod per sacramentum visibile exterius efficitur et significatur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod cum qualibet potestate exterius datur aliquod visibile signum illius potestatis, sicut regi in signum regiae potestatis datur corona et sceptrum ; et pontifici mitra et baculus et anulus ; et similiter cum spirituali potestate, quae in sacramentis confertur, datur signum sacramentale exterius ; et per comparationem ad illud exterius signum, ipsa spiritualis potentia dicitur signum, inquantum homo per eam configuratur et determinatur ad actiones spirituales.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod communio fidei, ut patet per verba Dionysii, oportet quod recipiatur pro communione in sacramentis fidei, et aliis actionibus quae fidelibus competunt, ad quas nullus admittitur antequam characterem suscipiat spiritualis potestatis respectu illorum. Nec oportet quod omnis qui characterem habet, illas actiones bene exerceat, sicut nec omnis qui habet potentiam, bene operatur actum illius potentiae.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod ordinatio non accipitur hic pro ordinis sacramento, sed pro coordinatione ad alios fideles, ut in coetu fidelium aggregetur, quantum ad ea quae fideles facere dicuntur, vel quantum ad ea quae pro fidelibus fiunt.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod hoc quod dicitur : datum accedenti a hierarcha, non potest accipi a verbis Dionysii, sed magis sic : datum accedenti a divina beatitudine ; et sic cessat obiectio. Si autem accipiatur dans ministerio, sic dicitur a hierarcha dari character baptismalis quantum ad maximam solemnitatem Baptismi, quae quandoque per pontifices celebratur : sic enim Dionysius ibi ritum Baptismi tradit, summum sacerdotem ministrum Baptismi ponens, ut patet litteram eius intuenti.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in illa etiam definitione tanguntur quatuor causae characteris. Nam causa formalis tangitur in hoc quod ponitur genus, cum dicit, distinctio, id est distinctivum signum ; et est genus in praecedenti definitione positum. Causa efficiens tangitur in hoc quod dicit : charactere aeterno, idest filio, qui est figura substantiae patris, Hebr. 1. Causa autem materialis in qua ponitur cum dicit : animae rationali impressa secundum imaginem. Causa vero finalis ponitur duplex, scilicet configuratio, in hoc quod dicit : consignans Trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti, idest configurans ; et distinctio in hoc quod dicit : et distinguens a non configuratis secundum statum fidei. Et sicut hic ponitur genus proximum, ita finis proximus, et subiectum proximum, et efficiens appropriatum : in quo excedit praedictam definitionem haec definitio, inquantum per causas magis proximas datur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod character non est signum tantum ut distinctionis nota, sed ut distinctionem causans, sicut et alia sacramentalia signa ; et ideo eo indigetur ad distinctionem faciendam.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod istud distinctionis signum est et propter ipsum hominem qui suscipit, qui eo accipit distinctum posse ab aliis ; et propter alios homines qui eum admittunt ad spirituales actiones, ex consignatione sacramentali exteriori interiorem perpendentes ; et quo ad Deum, qui eius actionibus spiritualibus efficaciam praebet.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod configuratio ista attenditur ad Deum secundum participationem divinae potestatis, quae non est neque per gratiam virtutum, neque per naturam.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod fides hominis nota est, caritas autem incerta. Nihil enim est alicui certius sua fide, ut Augustinus dicit ; sed an habeat caritatem non est alicui certum, et ideo distinctio data magis respicit fidem quam caritatem vel alias virtutes. Vel dicendum, quod ista distinctio praecipue attenditur quantum ad operationes, et receptiones, quae sunt in sacramentis, in quibus maxime operatur fides.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod fides sufficienter distinguit fideles ab infidelibus quantum ad actus fidei, non tamen quantum ad actus spirituales qui competunt fidelibus, quia ad hoc oportet quod spiritualis potentia addatur.
ARTICULUS III
Utrum character sit in essentia animae quasi in subiecto
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod character sit in essentia animae quasi in subiecto. Dispositio enim et habitus sunt in eodem subiecto. Sed character disponit ad habitum gratiae. Cum ergo gratia sit in essentia animae sicut in subiecto, videtur quod etiam character.
- Praeterea, nihil est subiectum potentiae animae nisi essentia animae. Sed character, ut dictum est, est quaedam spiritualis potentia. Ergo est in essentia animae sicut in subiecto.
Sed contra, character configurat Trinitatem creatam increatae, ut patet ex definitione supra posita. Sed Trinitas increata consistit in potentiis, unitas autem in essentia, ut in I Lib., dist. 3, dictum est. Ergo character non est in essentia animae.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non sit in una potentia, sed in pluribus. Quia, sicut ex praedicta definitione patet, character est in anima rationali secundum imaginem, secundum quam etiam est configuratio hominis ad Deum. Sed imago non consistit in una tantum potentia, sed in pluribus. Ergo nec character.
- Praeterea, cuius est potentia, eius est actio, et e converso, ut dicitur in 1 de somno et vigilia. Sed actio spiritualis, ad quam character ordinatur, est per plures potentias, scilicet quia requiritur et affectiva et intellectiva. Ergo character est in pluribus potentiis, sicut spiritualis potentia.
Sed contra, unum accidens non est in pluribus subiectis. Sed in uno sacramento imprimitur unus character. Ergo non est in pluribus potentiis.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod sit magis in affectiva quam cognitiva. Quia character disponit ad gratiam. Sed gratia magis respicit affectivam. Ergo et character.
- Praeterea, character est ad assimilandum nos Deo. Sed per affectum maxime Deo appropinquamus, et similes ei efficimur. Ergo character est in affectiva.
Sed contra, characterem Dionysius lumini comparat. Sed lumen magis intellectivae competit quam affectivae. Ergo et character.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod character non indelebiliter insit potentiae cui inest. Accidens enim diuturnitatem habet ex causa et subiecto. Sed gratia est ab eadem causa et in eodem subiecto cum charactere. Ergo cum gratia amitti possit, et character similiter deleri poterit.
- Praeterea : cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; I Cor. 13, 10. Sed character est ex parte : datur enim ad distinguendum in operibus sacramentalibus, quae competunt secundum statum viae. Ergo in patria character cessabit, et ita est delebilis.
Sed contra, si character deleretur, maxime per culpam deleretur. Sed per culpam non deletur, quia sacerdos malus non reordinatur, ut iterum characterem accipiat. Ergo character est indelebilis.
QUAESTIUNCULA V
- Ulterius. Videtur quod Christus habuerit characterem. Ipse enim sacerdos fuit secundum ordinem Melchisedech, Heb. 7, quod est sacerdotium novi testamenti. Sed tale sacerdotium requirit characterem. Ergo Christus habuit characterem.
- Praeterea, nihil quod est perfectionis quantum ad animam, vel dignitatis, Christo subtrahendum est. Sed character decorat et nobilitat animam in qua est. Ergo character in Christo fuit.
Sed contra, character est regeneratorum, et accipientium aliquid a sacramentis. Sed Christus non accepit aliquid a sacramentis, nec renatus est etiam : quia, sicut dicit Augustinus, in Enchir., ipse solus ita potuit nasci, ut non esset ei opus renasci. Ergo non habet characterem.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod natura proportionaliter spiritualitati substernitur, sicut perfectibile perfectioni. Unde sicut gratia, quae est spiritualis vitae principium, est in essentia animae sicut in subiecto ; ita et character, qui est spiritualis potentia, est sicut in subiecto in naturali potentia animae, et non in essentia animae, ut quidam dicunt, nisi mediante potentia animae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dispositionem esse in eodem cum eo ad quod disponit, non est necesse, nisi quando dispositio postea fit perfectio, sicut scientia quae prius fuit dispositio, postea fit habitus ; et ideo scientia dispositio et scientia habitus sunt in eodem subiecto proximo. Non autem hoc oportet quando dispositio et perfectio differunt per essentiam ; sed possunt esse in diversis subiectis ; et praecipue quando illa diversa habent ordinem ad invicem ; sicut operatio sensibilis est dispositio ad intelligibilem operationem, et similiter character est dispositio ad gratiam.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa obiectio procedit de potentiis naturalibus ; sed potentias spirituales oportet fundari in naturalibus.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod esse in pluribus potentiis est dupliciter : aut ita quod aequaliter sit in omnibus, sicut essentia animae est in omnibus potentiis ; aut ita quod sit in una per prius, et per posterius respiciat alias mediante illa in qua primo est ; sicut electio est in intellectu et appetitu, et formaliter in appetitu perficitur, ut patet per philosophum in VI Ethicor. Primo ergo modo nullum accidens potest esse in pluribus potentiis quia accidens numeratur et distinguitur penes materiam et distinctionem subiecti ; et ideo cum character sit accidens, non potest esse in pluribus potentiis animae primo modo, sed secundo modo : quia unam respicit per prius, et alias per posterius.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod etiam potentiae magis habent ordinem ad invicem, ut in I Lib. dictum est ; et ideo quod est in una, potest aliquando ad alias redundare.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quando ad unam actionem requiruntur plures potentiae, in illa actione est principalis una potentia quasi movens et trahens alias in obsequium sui, et aliae induunt quodammodo formam ipsius ; et ideo ex eo quod est in principali potentia, potest actio illa sufficienter perfici.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod imago principaliter consistit in potentia cognitiva, quia ex memoria et intelligentia oritur voluntas ; unde tota imago est in intellectiva parte sicut in radice ; et ideo omne quod attribuitur homini ratione imaginis, principaliter respicit intellectivam, et ex consequenti affectivam : quia etiam ex intellectiva parte habet homo quod sit homo ; sed ex affectiva quod sit bonus vel malus ; et ideo quia character respicit imaginem, principaliter est in intellectiva parte.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod gratia non est neque in intellectiva neque in affectiva, sed in essentia animae ; tamen magis de propinquo respicit affectivam, quia gratia datur ad bene operandum ; qualiter autem aliquis operetur, praecipue ex voluntate pendet. Sed character datur ad exercendas actiones spirituales aliquas simpliciter : quod autem bene vel male fiant, hoc est per gratiam et per habitum virtutum ; et ideo non est similis ratio de charactere et gratia.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod assimilatio in bonitate praecipue est ad Deum per voluntatem ; sed assimilatio in esse et posse magis est ex parte intellectus : quia ex hoc ipso quod aliquid esse immateriale habet, intellectivum est, et potentiam habet quodammodo infinitam, secundum quod intellectus universalium est, quae quodammodo infinita sunt virtute ; et ideo cum conformitas characteris respiciat spiritualem potestatem, magis competit intellectivae parti quam affectivae.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod impressio characteris est per quamdam animae rationalis sanctificationem, prout sanctificatio dicitur deputatio alicuius ad aliquid sacrum. Ad hanc autem sanctificationem non magis active comparatur anima sanctificanda, quam aqua sanctificanda, vel oleum vel chrisma, ad sui sanctificationem ; nisi quod homo se subiicit tali sanctificationi per consensum, res autem praedictae subiiciuntur, quia libero arbitrio carent ; et ideo qualitercumque anima varietur per proprias operationes, nunquam characterem amittit ; sicut nec chrisma nec oleum nec panis consecratus unquam sanctificationem perdunt, qualitercumque transmutentur, dummodo non corrumpantur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod causa indelebilitatis characteris est ex parte subiecti, quod est incorruptibile, et ex parte causae, quae est invariabilis. Gratia autem habet aliquo modo causam non efficientem, sed disponentem ex parte subiecti : quia, secundum Augustinum : qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te ; et ideo per indispositionem subiecti gratia amittitur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod per characterem homo configuratur ad hoc quod sit de coetu fidelium, et particeps hierarchicarum actionum. Ecclesiasticae autem hierarchiae succedit caelestis ; et ideo ad communionem fidelium in Ecclesia triumphante, et ad participationem actionum caelestis hierarchiae character in patria perficiet ; et sic erit ad alios actus ; sicut virtutes et dona in damnatis etiam manent. Sed hoc est per accidens praeter intentionem imprimentis characterem, quod recipiens damnetur ; et ideo non est ibi ordinatus ad aliquem finem : quia quae praeter intentionem accidunt, carent ordine ad finem. Tamen Deus, qui nihil inordinatum relinquit, elicit ex hoc aliquod bonum, scilicet quod appareat iustior eorum damnatio qui tantum munus neglexerunt.
QUAESTIUNCULA V
Ad quintam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod Christus non habuit characterem baptismalem, quia a Baptismo nihil accepit : habuit autem characterem ordinis, qui pertinet ad quemdam eminentem statum. Sed melius est, si dicatur, quod Christus nullum characterem habuit : quia ipse habuit potestatem plenitudinis in sacramentis, quasi ea instituens, et eis efficaciam praebens. Unde sicut poterat inducere effectum sacramenti in aliquo sine sacramento exteriori, ita ex parte ipsius ad hoc non requirebatur aliquod sacramentale interius.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ipse fuit sacerdos, quasi sacerdotium instituens ; et ideo eius non est habere characterem, sed illius qui aliunde sacerdotium recipit, ut per characterem principali sacerdoti configuretur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod aliquid est perfectionis in nobis quod non esset Christi, sicut gratia adoptionis ; et similiter est de charactere, qui poneret in eo potestatem spiritualem coarctatam, et ab alio derivatam.
ARTICULUS IV
Utrum character solum in sacramentis novae legis imprimatur
QUAESTIUNCULA I
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non solum in sacramentis novae legis character imprimatur. Characteris enim effectus est configurare et distinguere. Sed hoc faciunt virtutes : quia in eis boni et a malis distinguuntur, et Deo assimilantur. Ergo per virtutes, et non per sacramenta novae legis tantum, character imprimitur.
- Praeterea, sicut per sacramenta novae legis distinguitur populus fidelis ab infideli, ita per sacramenta veteris legis distinguebatur. Ergo sacramenta novae legis non magis imprimunt characterem quam sacramenta veteris legis.
Sed contra, habens characterem non baptizatur, quia alii characteres Baptismum praesupponunt, qui etiam iterari non debet. Sed habentes virtutem, et qui sacramenta veteris legis susceperant, baptizabantur. Ergo neque per virtutes neque per sacramenta veteris legis character imprimitur.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod per omnia sacramenta legis novae imprimatur character. In quolibet enim sacramento novae legis est aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est res tantum, et aliquid quod est res et sacramentum. Sed character in Baptismo est illud quod est res et sacramentum. Ergo in quolibet sacramento novae legis imprimitur character.
- Praeterea, quolibet sacramento novae legis confertur gratia, et distinguitur recipiens a non recipiente. Cum ergo character sit disponens ad gratiam, et distinguat, videtur quod in quolibet sacramento novae legis character imprimatur.
Sed contra, nullum sacramentum, in quo character imprimitur, iteratur : quia character indelebilis est. Sed quaedam sacramenta iterantur. Ergo non omnia sacramenta novae legis characterem imprimunt.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod in sacramento Baptismi character non imprimatur. Baptismus enim sanguinis est dignior quam Baptismus fluminis, quia meretur aureolam. Sed in Baptismo sanguinis non imprimitur character. Ergo nec in Baptismo fluminis.
- Praeterea, Baptismus fluminis non habet supra Baptismum flaminis nisi aquam. Sed Baptismus ratione aquae non potest imprimere characterem : alias Baptismus Ioannis impressisset characterem : quod esse non potest, cum baptizati a Ioanne iterum baptizarentur, ut supra, dist. II, art. 4, dictum est. Ergo nec Baptismus fluminis characterem imprimit.
Sed contra est auctoritas Dionysii, ex qua characteris traditio derivatur : quia ipse inducit verba illa unde definitio characteris accipitur in tractatu de Baptismo.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod character sit sicut a causa efficiente prima a solo filio. Character enim est distinctio a charactere aeterno impressa etc., ut supra, art. 2, quaestiunc. 2, dictum est. Sed character aeternus est solus filius, sicut et imago. Ergo a solo filio character imprimitur.
- Praeterea, charactere configuratur et assimilatur anima Deo. Sed principium assimilationis ad Deum est filius ; unde Augustinus filium nominat similitudinem, per quam ad unitatem reformamur, ut patet I Lib., dist. 3. Ergo character est tantum a filio.
Sed contra est quod Dionysius dicit, quod signum characteris datur a divina beatitudine. Sed divina beatitudo est communis tribus personis. Ergo character non datur a solo filio.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut in II Ethic., dicit philosophus : virtus ex quibus innascitur, ea operatur, loquens de virtute acquisita ; et similiter est in omnibus virtutibus quae ex aliquibus actibus aliquo modo causantur. Unde cum character sit virtus, seu potentia spiritualis ad actiones sacramentales ordinata, si ex aliquo quod per nos fiat, imprimi character debeat, oportet quod per sacramenta novae legis imprimatur, et per ea tantum, quia ad illas actiones tantum directe illa potentia ordinatur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod actiones spirituales ad quas character ordinat, intra Ecclesiam tantum exercentur ; et ideo pro nihilo potestas ad illas actiones daretur alicui, nisi tali modo quod innotesceret illis qui sunt de Ecclesia, ut eum ad tales actiones admittant. Per gratiam autem, et virtutes non posset innotescere quia ignotae sunt ; et ideo oportet quod imprimatur character per signa visibilia sacramentorum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sacramenta veteris legis ex opere operato nihil conferebant, et ideo illae actiones non requirebant aliquam spiritualem potestatem ; et ideo nec ab illis, nec ad illa imprimebatur character.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sacramenta legis novae sunt sanctificationes quaedam. Sanctificatio autem duobus modis accipitur. Uno modo pro emundatione, quia sanctum est mundum. Alio modo pro mancipatione ad aliquod sacrum, sicut dicitur altare sanctificari, vel aliquod huiusmodi. Omnia ergo sacramenta sunt sanctificationes primo modo, quia omnia dantur in remedium contra aliquem defectum, ut dictum est prius, dist. II, sed quaedam sunt sanctificationes etiam secundo modo, sicut patet praecipue in ordine, quia ordinatus mancipatur ad aliquid sacrum : non autem omnia, sicut patet de poenitentia. Quicumque autem mancipatur ad aliquid sacrum spirituale exercendum, oportet quod habeat spiritualem potestatem, et solum talis ; et ideo non omnia sacramenta novae legis characterem imprimunt, sed quaedam, quae etiam secundo modo sanctificationes sunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis illud quod est res et sacramentum, in Baptismo sit character, non tamen oportet quod sit character in omnibus sacramentis in quibus est res et sacramentum. Quid autem sit res et sacramentum in singulis, postea singillatim ostendetur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis quodlibet sacramentum distinguat a non habente, non tamen tali distinctione indelebili, qualis est distinctio in sacramentis sanctificantibus secundo modo ; et ideo non est simile de omnibus sacramentis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem, dicendum, quod sicut in naturalibus est potentia activa et potentia naturalis passiva ; ita etiam in spiritualibus est potentia spiritualis quasi passiva per quam homo efficitur susceptivus spiritualium actionum ; et talis spiritualis potentia confertur in Baptismo : quia non baptizatus effectum aliorum sacramentorum suscipere non posset, unde et per consequens nec aliis tradere : et haec est prima distinctio, qua communiter totus populus fidelis, cuius est sacramentorum participem esse, ab aliis distinguitur. Alia potentia est activa spiritualis ordinata ad sacramentorum dispensationem, et aliarum sacrarum hierarchicarum actionum exercitium ; et haec potestas traditur in confirmatione et ordine, ut suis locis patebit. Et quia in ecclesiastica hierarchia non omnes sunt agentes, ut puta perficientes purgantes, et illuminantes, sicut omnes sunt recipientes puta purgandi, illuminandi, perficiendi, ut dicit Dionysius ; ideo isti duo characteres non distinguunt populum Dei universaliter ab aliis, sed quosdam de populo ab aliis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus sanguinis non habet efficaciam sacramentalem, sed solum meritoriam ; et ideo ibi non confertur potestas spiritualis ad actiones hierarchicas, nec character sicut in Baptismo fluminis, quod est sacramentum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod nec Baptismus flaminis tantum, nec Baptismus aquae tantum sufficit ad sacramentum novae legis ; et ideo neuter eorum characterem imprimit.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod omnis effectus in creatura est communiter a tota Trinitate ; unde et character non est tantum a filio, sed a tribus personis. Attribuitur autem filio tum propter rationem similitudinis ad proprium personae, quia ipse per proprietatem est imago et figura, sive character patris ; tum quia virtus passionis Christi operatur in sacramentis.
ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de effectu Baptismi, qui est res et non sacramentum ; et circa hoc quaeruntur tria :
- De effectu ipsius quantum ad remotionem mali ;
- De effectu ipsius quantum ad collationem boni ;
- Utrum effectus eius aequaliter participetur.
ARTICULUS I
Utrum Baptismus tollat actualem culpam
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus non tollat actualem culpam. Baptismus enim non tollit actualem culpam nisi adsit contritio : quia nullus suae voluntatis arbiter constitutus in quo solum potest esse actualis culpa potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat eum veteris vitae, ut in littera dicitur. Contritio autem per se etiam sine Baptismo delet culpam actualem. Ergo Baptismus nihil facit ad deletionem actualis culpae.
- Praeterea, diversorum diversae sunt medicinae : quia non sanat oculum quod sanat calcaneum, ut dicit Hieronymus. Sed Baptismus directe ordinatur ut medicina contra peccatum originale. Ergo non potest salvare ab actuali.
- Praeterea, aliquis qui est in proposito peccandi, non potest consequi peccati remissionem. Sed contingit aliquem dum baptizatur, peccare venialiter, vel in proposito peccandi venialiter remanere ; nec tamen propter hoc reputatur fictus. Ergo etiam in non fictis Baptismus non tollit culpam actualem.
Sed contra est quod dicit Augustinus in Enchir. : baptizati non uni tantum peccato, sed multis magis aut omnibus moriuntur quaecumque iam propria commiserunt vel cogitatione vel locutione vel opere. Sed haec sunt peccata actualia. Ergo Baptismus tollit culpam actualem.
- Praeterea, Baptismus est ordinatus ad tollendum culpam originalem. Sed originale non potest tolli sine actuali, etiam ei qui utrumque habet : quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam, ut infra dicetur, dist. XV. Ergo Baptismus etiam tollit culpam actualem.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non tollit omnem poenam temporalem debitam actuali peccato. Quia sicut Augustinus dicit, peccatum aut homo punit, aut Deus. Si ergo homo in seipso non puniat peccatum quod commisit a Deo punietur ; et ita per Baptismum actualis peccati poena non totaliter tollitur.
- Praeterea, culpa non potest ordinari nisi per poenam. Sed Deus nil inordinatum relinquit. Ergo non dimittit quin pro culpa aliquam poenam infligat ; et sic Baptismus non absolvit ab omni poena.
- Praeterea, Eucharistia est perfectius sacramentum quam Baptismus, quia est speciale repraesentativum passionis Christi a qua est efficacia in sacramentis. Sed Eucharistia non absolvit etiam non indigne percipientes ab omni poena. Ergo multo minus Baptismus.
Sed contra est quod dicit Ambrosius Rom. 2 super illud : Sine poenitentia enim sunt dona Dei. Gratia Dei (inquit) in Baptismo non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus, sed omnia gratis condonat.
- Praeterea, Christus sua simplici morte scilicet poenae, duas mortes in nobis consumpsit ut dicitur in Glossa Rom. 6, scilicet culpae et poenae. Sed in Baptismo configuratur homo morti Christi, ut ibidem dicit apostolus. Ergo absolvitur et a culpa et a poena.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod etiam tollat omnem poenam originalis peccati. Efficacius enim est donum Christi quam peccatum Adae, ut dicit apostolus, Rom. 5. Sed omnis poena peccati originalis est inducta per peccatum Adae. Ergo per donum Christi, quod maxime in Baptismo operatur omnis poena tollitur.
- Praeterea, Baptismus directius ordinatur contra peccatum originale quam contra peccatum actuale. Sed tollit omnem poenam actualis peccati, ut Ambrosius dicit. Ergo tollit omnem poenam originalis.
- Praeterea, cessante causa cessat effectus. Sed causa poenae est culpa. Si ergo tollit culpam originalem, et per consequens aufert poenam.
- Praeterea, nullus qui est debitor alicuius poenae, evolat statim. Sed baptizatus, si statim moriatur, evolat. Ergo non est debitor alicuius poenae ; et sic Baptismus absolvit ab omni poena etiam originali.
Sed contra est, quia in baptizatis etiam caro concupiscit adversus spiritum. Sed haec pugna est ex peccato originali consecuta. Ergo non tollitur omnis poena originalis peccati per Baptismum.
- Praeterea, necessitas moriendi, et incinerationis et poenalitates huius vitae sunt poenae originalis peccati. Sed istae adhuc manent in baptizatis. Ergo Baptismus non tollit omnem poenam originalis peccati.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in generatione qualibet per introductionem formae omnis contraria forma expellitur, et etiam dispositio ad formam contrariam, nisi quandoque relinquatur ex indispositione recipientis formam. Unde cum Baptismus sit regeneratio in vitam spiritualem, omne quod est vitae spirituali contrarium, quod scilicet cum gratia stare non potest, quae est spiritualis vitae principium per Baptismum tollitur ; et ideo Baptismus delet et originalem et actualem culpam mortalem, et quantum est de se etiam venialem, quae disponit ad privationem gratiae ; quamvis quandoque culpa venialis remaneat post Baptismum mortali remota propter indispositionem recipientis Baptismum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus non requirit contritionem quasi continuam ad destructionem peccati actualis quasi de se ad hoc non sufficiat, sed solum ad removendam fictionem quae est contraria dispositio impediens effectum Baptismi.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus non ordinatur tantum contra culpam originalem alias circumcisis in primitiva Ecclesia non fuisset necessarius Baptismus, sed ordinatur ad destruendum omnem culpam quam inveniat, et ad regenerandum in novam vitam destructa omni vetustate ; et ideo est sicut totum potentiale habens completam potentiam ad destruendum totaliter peccatum. Sed poenitentia participat aliquid de potentia, quasi pars potentialis ordinata contra alia peccata, scilicet actualia ; quia Baptismus iterari non potest.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quantum est de se, Baptismus, ut dictum est, tollit omnem culpam originalem et actualem non solum mortalem, sed venialem ; quae quamvis non contrarietur gratiae simpliciter, contrariatur tamen gratiae baptismali, quae debet esse perfecta ratione novitatis vitae. Sed potest impediri effectus eius ex parte recipientis, si sit indispositus per fictionem. Sed cum fictio sit peccatum, sicut peccatum mortale est peccatum simpliciter, ita facit fictum simpliciter, et totaliter effectum Baptismi impedit quantum ad remissionem culpae. Sed peccatum veniale quod in actu vel in proposito est, facit fictum secundum quid, et est secundum quid peccatum, ut dispositio ad peccatum ; et ideo impedit effectum Baptismi non simpliciter, sed quantum ad remissionem illius venialis.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod Christus per mortem suam sufficienter satisfecit pro peccatis totius humani generis, etiam si essent multo plura. Et quia homo per Baptismum in mortem Christi baptizatur, et ei commoritur et consepelitur, ut dicitur Rom. 6, ideo Baptismus, quantum in se est, totam efficaciam passionis in baptizatum influit ; et propter hoc absolvit non solum a culpa, sed a poena satisfactoria.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod per Baptismum homo incorporatur Christo, et efficitur membrum eius ; et ideo poena quam Christus sustinuit, reputatur isti in satisfactionem : quia si patitur unum membrum, omnia alia compatiuntur, ut dicitur I Cor. 11 ; et ideo Deus in Christo peccata illa punivit, sicut dicitur Isai. 53 : Posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod poena ordinat culpam dupliciter. Uno modo ut satisfaciens ; et sic culpa remanet ordinata per satisfactionem Christi. Alio modo ut medicina sanans, vel repraesentans membrum sanabile, et sic culpa in baptizatis ordinatur ut sanata per gratiam oppositam.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis Eucharistia sit memoriale passionis Christi, non ordinatur tamen ad hoc quod per ipsam homo regeneretur in membrum Christi crucifixi, sed ut iam regeneratus ei adhaereat, et in ipso perficiatur ; et ideo non est similis ratio de Baptismo et Eucharistia.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in peccato originali talis fuit processus quod persona corrupit naturam, et natura personam corrupit ; unde aliquid consideratur in hoc peccato quod pertinet ad naturam, aliquid quod pertinet ad personam. Passio autem Christi sufficienter peccatum originale abstulit quantum ad utrumque. Sed quia sacramenta personis adhibentur, ideo Baptismus hoc ab homine tollit quod ex corruptione naturae in personam redundabat ; et propter hoc ipsam infectionem culpae, prout afficit personam, et poenam illam quae actum personae privabat, scilicet carentiam visionis divinae, Baptismus aufert ; sed non aufert actu infectionem prout afficit naturam : quod patet ex hoc quod baptizatus per actum naturae originale transmittit in prolem, similiter nec poenas quae consequuntur principia naturae destitutae gratia innocentiae primi status, cuiusmodi sunt rebellio carnis ad spiritum, mors, et huiusmodi poenalitates, quae consequuntur ex hoc ipso quod homo ex contrariis compositus est et quantum ad corpus et quantum ad animam quodammodo, scilicet quantum ad appetitum sensus et intellectus. Sed per gratiam baptismalem efficitur ut hae poenae remanentes non dominentur in personam, sed magis ei subiiciantur, et in utilitatem ipsius cedant, inquantum sunt materia virtutis, et occasio humilitatis et exercitii.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi sufficienter aufert et illud quod est personae, et illud quod est naturae per causam. Sed quia omnes homines in natura communicant, ideo effectus secundum legem communem curationis naturae non erit nisi in fine mundi ; quando omnibus electis iam congregatis, simul cum eis etiam alia creatura insensibilis liberabitur a servitute corruptionis, ut dicitur Rom. 8.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ea quae ad peccatum actuale pertinent, sunt tantum personae, quia actus individuorum sunt, secundum philosophum ; et ideo non est simile de poena actualis et originalis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod tollitur culpa originalis per Baptismum inquantum est infectiva personae, non autem inquantum est infectiva naturae per actum generationis ; et ideo poenae quae ad corruptionem naturae pertinent, etiam non tolluntur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod baptizatus statim evolat, quia nulla poena debetur sibi ratione personae, sed ratione naturae humanae, quae post mortem non manet secundum hunc statum, in quo sibi poena debetur.
ARTICULUS II
Utrum per Baptismum conferantur pueris gratia et virtutes
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non conferantur pueris gratia et virtutes. Dicit enim Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : parvulos fideles facit non fides ea quae consistit in credentium voluntate, sed fidei sacramentum. Sed fides quae est virtus, consistit in credentium voluntate, ut in III libro, dist. 23, quaest. 2, art. 3, quaestiunc. 1, dictum est. Ergo parvuli baptizati non habent virtutem fidei, et pari ratione nec alias virtutes, quae etiam in voluntate consistunt.
- Praeterea, si aliquid de novo recipiatur in aliquo, oportet quod recipiens vel influens alio modo se habeat nunc quam prius. Sed anima pueri baptizati non alio modo se habet dum baptizatur quam prius : quia proprium motum non habet, carens liberi arbitrii usu ; nec Deus, qui est influens gratiam et virtutes. Ergo pueri in Baptismo gratiam et virtutes non recipiunt.
- Praeterea, Damascenus dicit, quod substantia nullo modo est sine propria operatione. Sed constat quod in puero non sunt operationes virtutum, quia non habet electionem, ut dicitur in III Ethic., quae in opere virtutis requiritur. Ergo non habet virtutes.
- Praeterea, virtutes, cum sint habitus, habilitant ad actum. Sed pueri non sunt habiles ad agendum quae secundum virtutem sunt. Ergo non recipiunt virtutes in Baptismo.
Sed contra, Augustinus dicit, quod fides datur et nutritur in Baptismo : datur quantum ad parvulos, nutritur quantum ad adultos. Sed fides est virtus. Ergo virtutes dantur parvulis in Baptismo, et eadem ratione aliae virtutes.
- Praeterea, nullus admittitur ad gloriam nisi habeat vestem nuptialem, quae est caritas. Sed pueri baptizati, si moriantur, statim evolant. Ergo habent caritatem, quae est magistra virtutum, et per consequens alias virtutes.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod in adultis virtutes per Baptismum non augeantur. Augmentum enim virtutum est per meritum : quia secundum Augustinum, caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Sed in Baptismo non operatur meritum baptizati quantum ad opus operatum. Ergo ex opere operato virtutes in Baptismo non augentur.
- Praeterea, cibus corporalis in eo qui iam pervenit ad quantitatem determinatam, non facit augmentum. Sed potest esse quod aliquis ante Baptismum perveniat ad quantitatem gratiae baptismalis quam puer recipit, in quo nullum est impedimentum. Ergo Baptismus nihil supra gratiam adiiciet.
Sed contra, super illud Ps. 22 : Super aquam refectionis educavit me, dicit Glossa : per augmentum virtutis et bonae operationis educavit in Baptismo. Ergo Baptismus auget virtutes habentibus.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod Baptismi effectus non sit illuminatio. Quia illuminatio ad doctrinam pertinet. Sed doctrina fidei est per catechismum, qui praecedit Baptismum. Ergo non est actus Baptismi.
- Praeterea, illuminatio contra ignorantiam ordinatur. Sed secundum quosdam Baptismus non ordinatur contra ignorantiam, sed magis ordo. Ergo illuminatio non est effectus Baptismi, sed magis ordinis.
Sed contra est quod Damascenus, ponit inter effectus Baptismi illuminationem, ut patet ex eius definitione in praecedenti dist. inducta.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod fecundatio non sit effectus Baptismi. Non enim idem est quo aliquis active generat, et passive generatur. Sed Baptismus est regeneratio passiva baptizati. Cum ergo fecunditas importet generationem activam, videtur quod non pertineat ad Baptismum.
- Praeterea, fecunditas est proprietas consequens aliquid quantum ad perfectum statum sui : quia, ut dicitur in IV Meteor., perfectum unumquodque est, quando potest alterum generare. Sed Baptismus non ordinatur ad perficiendum, sicut Eucharistia et confirmatio, secundum Dionysium, sed magis ad illuminandum et purgandum. Ergo Baptismus non habet fecunditatem pro effectu.
Sed contra est quod dicit Glossa super illud Psal. 22 : super aquam refectionis : anima peccatorum ariditate sterilis fecundatur per Baptismum.
QUAESTIUNCULA V
- Ulterius. Videtur quod incorporari Christo non sit effectus Baptismi. Aliquis enim incorporatur Christo et membris eius per fidem formatam, ut in III Lib., dist. 23, dixit Magister. Sed aliquis habet fidem formatam etiam ante Baptismum. Ergo incorporatio non est effectus Baptismi.
- Praeterea, incorporatio est effectus Eucharistiae. Sed ad eumdem effectum non ordinantur diversa sacramenta. Ergo non est effectus Baptismi.
Sed contra est quod Augustinus dicit ad Bonifacium quod in Baptismo aliquis membrum Christi efficitur. Sed hoc est Christo incorporari. Ergo incorporatio est effectus Baptismi.
QUAESTIUNCULA VI
- Ulterius. Videtur quod apertio ianuae non sit effectus Baptismi. Quidam enim ante passionem Christi baptizati sunt. Sed tunc eis ianua non est aperta : quia si aliquis eorum tunc decessit, regnum non introivit. Ergo Baptismus non aperit ianuam regni caelestis.
- Praeterea, Baptismus repraesentat passionem Christi, non resurrectionem, ut videtur. Sed in resurrectione est aperta ianua, ut patet per collectam quae dicitur in die resurrectionis : Deus qui in hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti. Ergo non debet iste effectus Baptismo attribui.
Sed contra est auctoritas Bedae supra inducta, dist. I, quod in hoc differebat circumcisio a Baptismo quod aditum regni caelestis non aperiebat.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod circa hoc est multiplex opinio.
Quidam enim dixerunt, quod pueris in Baptismo nullo modo virtutes dantur, sed solum a peccato originali mundantur ; sed postea quando decedunt, vel quando ad perfectam aetatem veniunt, eis virtutes conferuntur, si innocentiam servent. Sed haec opinio non potest stare : quia lignum cum praecisum fuerit, ubi ceciderit, ibi stabit, Eccle. 11 ; et ideo si pueris ante mortem non fuissent collatae virtutes, et gratia operans et cooperans, nec in morte eis conferrentur, et sic non salvarentur ; quod falsum est. Videtur autem haec opinio venisse ex hoc quod virtutes actus tantum esse credebant ; quod falsum est, ut in II libro, dist. 27, quaest. 1, art. 1, dictum est.
Et ideo alii dicunt, quod pueris in Baptismo dantur gratia et virtutes non in seipsis, sed in radice sua, scilicet gratia quae est radix virtutum, sicut essentia animae potentiarum ; sed postea quando solvuntur potentiae, perfectis organis, effluunt virtutes in ipsa ab ipsa essentia animae. Sed hoc pro tanto esse non potest, quia tunc si puer in furiam verteretur antequam ad perfectam aetatem veniret, nunquam in ipso potentiae solverentur, et ita nunquam virtutes explicite haberet : et praeterea quod potentiae sint ligatae aliquo impedimento, non impedit habitum, sed actum : quia dormientes et vinolenti habitus habent, sed ligatos.
Et ideo alii dicunt, et melius, quod pueris in Baptismo dantur gratia et virtutes ; sed habitus illi ligati sunt propter pueritiam, sicut in dormiente propter somnum : sed pueritia discedente inclinant ad bene operandum, nisi aliquis spiritui sancto resistat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de fide et voluntate actuali, quae in pueris esse non potest.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis agens principale sit immobile, tamen agens instrumentale non eodem modo se habet nunc et prius ad puerum : quia nunc adhibetur sibi Baptismus, non autem prius. Tamen etiam sine aliqua mutabilitate sui Deus alicui puero posset gratiam conferre, etiam sine adhibitione sacramenti, si ab aeterno disposuisset se ei daturum, sicut patet de sanctificatis in utero.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod duplex est actus virtutum. Unus primus, qui est perficere animam et potentias eius ; et hunc actum etiam pueri habent. Alius est secundus, qui est operari cum electione ; et hunc actum non semper habent : quia earum operationes sunt voluntariae, et voluntas non habet necesse semper agere, etiam in adultis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod habitus facit habilem ad actum tollendo inhabilitatem quae est ex imperfectione potentiae, non autem tollit inhabilitatem quae est ex parte corporis, sicut patet in dormientibus.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod per easdem causas virtus generatur et augetur, ut dicit philosophus in II Ethic. ; et ideo, quia Baptismi est conferre virtutem et gratiam non habentibus, oportet quod in habentibus augeat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in Baptismo quamvis non operetur meritum baptizati, operatur ibi tamen meritum Christi, quod est efficacius.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod gratia non habet aliquem determinatum terminum ad quem pertingat, vel ultra quem procedere non possit, sicut est de quantitate animalis ; et ideo non est simile.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum quod lumen est quo dirigimur in visionem alicuius rei. Baptismus autem dirigit in visionem spiritualem exteriorem in interiorem. Quidem inquantum Baptismus dicitur sacramentum fidei, quae oculum mentis idoneum facit ad visionem divinorum ; exteriorem vero, quia baptizatis conceditur inspicere sacram Eucharistiam, et non aliis, ut Dionysius dicit ; et ideo tam Damascenus quam Dionysius Baptismo vim illuminativam attribuunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod fides principaliter est ex infusione ; et quantum ad hoc per Baptismum datur ; sed quantum ad determinationem suam est ex auditu ; et sic homo ad fidem per catechismum instruitur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod scientia plus dicit quam illuminatio. Importat enim comprehensionem eorum ad quorum visionem illuminatio dirigebat ; et ideo scientia ad perfectionem pertinet ; unde Dionysius doctos perfectos nominat, et doctores perfectores : et sic contra ignorantiam ordo datur, ut scilicet ordinati sint docti, et etiam doctores aliorum.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod fecunditas dicitur dupliciter. Uno modo respectu fructus producendi in ipso qui dicitur fecundari, sicut operationes virtutum quidam fructus boni dicuntur ; et hoc modo fecundatur anima in Baptismo, cum in eo dentur virtutes non habentibus, et augeantur habentibus. Alio modo respectu fructus producendi in altero, sicut cum aliquis per doctrinam et solicitudinem pastoralem in plebe Dei fructum facit ; et hoc modo fecundatio non pertinet ad Baptismum, sed magis ad sacramentum ordinis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ex eodem ex quo aliquid habet generationem in natura aliqua, habet quod faciat operationes illius naturae ; et ideo cum per Baptismum homo regeneretur in vitam spiritualem, per ipsum homo efficitur active fecundus, et quasi genitor spiritualium operum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de secunda fecundatione.
QUAESTIUNCULA V
Ad quintam quaestionem dicendum, quod incorporari Christo contingit dupliciter, scilicet merito et numero. Merito quidem potest aliquis de Ecclesia effici (quod est Christo incorporari) etiam ante Baptismum actu susceptum, sed non ante Baptismi propositum vel ipsum Baptismum post tempus gratiae revelatae ; sed numero non potest aliquis effici de Ecclesia nisi per Baptismum ; unde aliquis ante Baptismum non admittitur ad perceptionem Eucharistiae et aliorum sacramentorum Ecclesiae, ut prius dictum est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit de prima incorporatione.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod perceptio Eucharistiae praesupponit incorporationem absolute : quia capitis virtus non communicatur membro nisi iam unito. Sed per Eucharistiam est perfecta influentia a capite in membro ; et quantum ad hanc perfectionem incorporatio est effectus Eucharistiae.
QUAESTIUNCULA VI
Ad sextam quaestionem dicendum, quod aperiri ianuam regni caelestis nihil aliud est quam amovere impedimentum quo aditus in regnum caeleste toti naturae humanae prohibebatur. Hoc ergo impedimentum absolute quantum ad omnes remotum fuit sufficienter per passionem Christi ; sed illa remotio efficienter fit quo ad istum, secundum quod particeps fit passionis Christi iam factae per Baptismum ; et sic Baptismus quasi causa instrumentalis aperit ianuam regni caelestis quo ad istum, sed passio ut causa satisfactoria quo ad omnes.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod haec ratio erat, quia passio Christi, in cuius virtute Baptismus agit, nondum facta erat, nec per eum aditus regni caelestis apertus ; unde ratio probat quod Baptismus non habeat hanc virtutem quasi causa principalis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod aditus regni caelestis aperitur tripliciter. Uno modo quantum ad gloriam animae ; et sic in passione apertus est ; unde dictum est latroni, Luc. 23, 43 : Hodie mecum eris in Paradiso. Alio modo quantum ad gloriam corporis ; et sic apertus est in resurrectione. Alio modo quantum ad locum gloriae congruentem ; et sic apertus est in ascensione. Et his tribus modis Baptismus instrumentaliter aperit quo ad istum : agit enim virtute et passionis et resurrectionis et ascensionis, inquantum homo configuratur Christo passo per immersionem, qua quodammodo Christo consepelitur, et ei resurgenti quantum ad nitorem qui resultat ex aqua, et ascendenti quantum ad elevationem baptizati de sacro fonte. Unde Baptismus passioni appropriatur : quia etiam gloria animae principalior est, et causa quodammodo aliorum ; et in huius signum baptizato domino caeli aperti sunt super eum, Matth. 3.
ARTICULUS III
Utrum Baptismus aequalem effectum habeat in omnes quantum ad remotionem mali
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Baptismus non aequalem effectum habeat in omnes quantum ad remotionem mali. In adultis enim removet peccatum actuale et originale ; sed in pueris originale tantum. Ergo plus efficit in adultis quam in pueris quantum ad mali remotionem.
- Praeterea, mitigatio fomitis est effectus Baptismi. Sed post Baptismum in quibusdam invenitur fomes magis mitigatus quam in aliis. Ergo in eis efficacius Baptismus se habuit in remotione mali.
Sed contra, Baptismus habet efficaciam ad removendum malum, secundum quod habet quamdam similitudinem mortis. Sed morientium unus non magis moritur quam alius. Ergo et Baptismus aequaliter in omnibus mala aufert.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod etiam aequalis gratia omnibus in Baptismo conferatur, qui non ficte accedunt. In Baptismo enim operatur passio Christi, quae habet quodammodo efficaciam infinitam. Sed finitum infinito additum nihil maius efficit. Cum ergo devotio accedentis qua unus alium excedit, sit quoddam bonum finitum, videtur quod devotio vel aliquid huiusmodi, efficere non possit quin omnes in Baptismo aequalem gratiam consequantur.
- Praeterea, ad Baptismi effectum capiendum non requiritur alia concausa, sed solum ut impedimentum removeatur. Sed nullus recipit gratiam in Baptismo nisi ab eo sit impedimentum remotum. Ergo omnes recipiunt gratiam aequalem.
Sed contra, Damascenus dicit, quod peccatorum remissio cunctis aequaliter in Baptismo datur, gratia autem spiritus sancti secundum proportionem fidei, et secundum purgationem. Sed non omnes cum aequali fide nec aequaliter praeparati ad Baptismum accedunt. Ergo non omnes aequaliter gratiam consequuntur.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod nec etiam pueri in Baptismo consequantur aequalem gratiam. Quia in Angelis secundum quantitatem naturalium gratia infundebatur. Sed unus puerorum habet meliora naturalia quam alius. Ergo et maiorem gratiam in Baptismo recipit.
- Praeterea, quidam in Baptismo recipiunt gratiam finalem, qui innocentiam baptismalem usque ad finem servant, quidam autem non. Ergo etiam de pueris aliqui aliis maiorem gratiam consequuntur.
Sed contra, gratia baptismalis in pueritia non opponitur nisi peccato originali. Sed unus puer non habet plus de peccato originali quam alius. Ergo nec maiorem gratiam baptismalem recipit unus alio.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod Baptismus universaliter aufert in eo qui non ficte accedit, culpam personam inficientem, quam invenit, ut dictum est, et sic accedit ad terminum. Ea autem quae in termino sunt, intensionem non recipiunt ; et ideo quantum ad remotionem culpae, aequalem effectum habet in omnibus Baptismus ; et similiter est de poena personali, quae respondet culpae originali prout est inficiens personam, scilicet carentia divinae visionis. Sed contra aliam poenam ex principiis naturae corruptae consequentem, sicut est concupiscentia vel fomes, remedium adhibetur in Baptismo, ut non dominentur per gratiam in Baptismo collatam ; et ideo simile est de poena illa et de gratia.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc non est de efficacia Baptismi quod non tot peccata destruit in uno quot in alio : in quolibet enim destruit omnia quae invenit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa obiectio procedit de secunda poena, quae habet reprimi per Baptismum ex parte gratiae collatae.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus activorum recipiuntur in passivis secundum suam dispositionem ; et ideo quamvis Baptismus (ut et passio Christi, quae in eo operatur) quantum est de se, aequalem respectum ad omnes habeat ; quia tamen quidam ad Baptismum cum maiori praeparatione fidei et devotionis accedunt quam alii, ideo quidam aliis maiorem gratiam consequuntur. Nullus enim gratiam in termino recipit, ut intendi non possit per Baptismum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod devotio baptizati non additur quasi concausa, ut efficienter agat ad gratiae receptionem ; sed additur quasi dispositio materialis ; et ideo secundum diversitatem ipsius participatur Baptismi effectus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quando adultus baptizatur, non solum requiritur ad percipiendum Baptismi effectum removens prohibens, scilicet fictionem, sed etiam requiritur dispositio quasi materialis, scilicet devotio et fides recipientis Baptismum ; et secundum quod magis vel minus invenitur dispositus, effectum Baptismi diversimode consequitur.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in pueris baptizatis nihil ex parte eorum requiritur, sed habent quasi pro dispositione ad salutem fidem Ecclesiae, et pro effectivo salutis virtutem passionis Christi, quae operatur in Baptismo ; et haec duo aequaliter ad pueros se habent ; et ideo non differunt quantum ad effectum Baptismi suscipiendum, sed omnes aequalem gratiam suscipiunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de pueris et de Angelis : quia Angeli differunt specie, secundum multorum opinionem, pueri autem non ; unde non est tanta differentia naturalium in pueris sicut in Angelis. Vel dicendum, quod in Angelis secundum proportionem gradus naturalium erat etiam proportio conatus qui ex parte eorum requirebatur, et ideo accipiebant gratiam secundum proportionem naturalium ; in pueris autem non requiritur aliquis actus ex parte eorum ; et ideo non est simile.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod gratia accepta in pueris, non facit eis necessitatem ad bonum, sed inclinationem tantum ; et ideo postquam ad perfectam aetatem pervenerint, possunt diversimode gratia recepta uti ; et inde est quod quidam proficiunt et perseverant, quidam vero deficiunt ; non ex diversa quantitate gratiae in Baptismo perceptae.
QUAESTIO III
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de recipientibus Baptismum ; et circa hoc quaeruntur tria :
- De pueris, et aliis usu rationis carentibus, quos constat sacramentum et rem sacramenti percipere ;
- De fictis qui recipiunt sacramentum, et non rem sacramenti ;
- De baptizatis Baptismo flaminis et sanguinis, qui non recipiunt sacramentum, sed rem sacramenti.
ARTICULUS I
Utrum pueri sacramentum suscipere possint
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod pueri sacramentum suscipere non possint. Marc. ult., 16 : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ; ex quo patet quod credere praesupponitur ad Baptismum. Sed pueri non possunt credere, quia non possunt aliquid cum assertione cogitare. Ergo pueri non possunt suscipere sacramentum Baptismi.
- Praeterea. In Baptismo fit quaedam obligatio hominis ad ea quae sunt fidei Christianae servanda. Sed obligatio non potest fieri nisi ab eo qui est suae voluntatis arbiter constitutus. Ergo pueri sacramentum Baptismi suscipere non possunt.
- Praeterea, per Baptismum, ut dicit Dionysius, fit aliquis particeps communionis divinorum. Sed pueris non competit sacra communicare. Ergo non competit eis sacramentum Baptismi.
Sed contra est quod Dionysius dicit, quod divini nostri duces, scilicet apostoli, probaverunt infantes recipi ad Baptismum. Ergo pueri possunt sacramentum Baptismi recipere.
- Praeterea, Baptismus circumcisioni successit. Sed circumcisio pueris conferebatur. Ergo et Baptismus pueris debet dari.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod melius sit Baptismum differri quam statim in pueritia dare, nisi necessitas mortis emergat. Quia omnis Christi actio, nostra est instructio. Sed Christus Baptismum accipere voluit in tricesimo anno vitae suae, ut dicitur Luc. 3. Ergo et similiter apud nos debet usque ad tempus perfectae aetatis differri.
- Praeterea, medicina efficax debet sumi quando maxime potest iuvare. Sed Baptismus maxime iuvaret in fine vitae, vel saltem in perfecta aetate ; quia per ipsum omnia delicta adolescentiae et iuventutis solverentur. Ergo usque tunc deberet differri.
- Praeterea, magis afficitur homo ad ea quae ex seipso acquirit quam ad ea quae ab alio accipit ; unde et illi qui ex propria acquisitione divitias habent, non sunt ita liberales sicut qui ab aliis acceperunt, ut dicit philosophus in 4 Ethic. Sed pueri qui baptizantur, quasi ab aliis Baptismum suscipiunt ; adulti autem ex seipsis ad Baptismum accedunt. Ergo magis afficerentur ad fidem Christianam, quae in Baptismo suscipitur, si baptizarentur adulti, quam si baptizarentur infantes.
Sed contra, medicina debet quam citius morbo apponi. Sed Baptismus est medicina contra originale peccatum, quod etiam in pueris est. Ergo debet eis Baptismus dari statim.
- Praeterea, melius est impedire malum ne fiat, quam iam factum destruere. Sed per Baptismum debilitatur fomes, ne dominetur in nobis, et in peccatum actuale ne nos praecipitet ; et sic in pueritia susceptus futura peccata impedit. Ergo melius est tunc dari Baptismum quam postea ad destruendum peccata praeterita.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod adultis usu rationis carentibus Baptisma dari non debeat. In adultis enim non solum per Baptismum originale, sed etiam actualia peccata solvuntur. Sed contra actuale peccatum quod quis ex seipso commisit, requiritur proprius motus liberi arbitrii. Ergo his adultis qui usum liberi arbitrii non habent, Baptismus dari non debet.
- Praeterea, nulli contradicenti sacramentum exhiberi oportet. Sed quandoque amentes et furiosi contradicunt. Ergo eis Baptismus dari non debet.
- Praeterea, dormientes secundum philosophum, vivunt vita plantae. Sed Baptismus non datur nisi viventi vita humana, quae est secundum animam rationalem. Ergo dormienti Baptismus dari non oportet.
Sed contra est quod Augustinus dicit IV Confess., de amico suo, qui cum desperaretur, baptizatus est nesciens ; et tamen in ipso Baptismus efficaciam habuit : quod patet ex hoc quod postea perversae suasioni contradixit. Ergo etiam carentibus usu rationis Baptismus dari potest.
- Praeterea, pueri, qui nunquam habuerunt usum rationis, baptizantur. Ergo multo amplius illi qui aliquando habuerunt, quamvis nunc non habeant.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod diversi status mundi comparantur diversis aetatibus unius hominis, sicut Augustinus dicit in Lib. 83 quaestionum. Unde sicut nullus status mundi fuit in quo esset humano generi praeclusa via salutis, ita nulla aetas hominis unius est in qua sibi via salutis praecludatur. Unde cum in pueris sit peccatum originale, per quod a consecutione aeternae salutis impediuntur, oportet quod eis adhiberi possit aliquod remedium ad removendum praedictum impedimentum. Hoc autem est Baptismus. Unde divinae misericordiae contradicit qui negat Baptismum parvulis posse exhiberi ; et propter hoc haereticum est hoc dicere.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod pueri quamvis non habeant actum fidei, habent tamen habitum, quem in Baptismo suscipiunt, sicut et habitus aliarum virtutum. Sed si verbum domini intelligatur de actu fidei, tunc referendum est ad illos tantum qui per doctrinam apostolorum imbuendi erant, de quibus praedixerat : praedicate Evangelium omni creaturae ; nulli enim eorum quibus Evangelium praedicandum erat, Baptismus dari debebat, nisi crederet.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod obligatio in Baptismo non fit ad aliquid ad quod non omnis homo teneatur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut ille qui ascribitur ad militiam non oportet quod statim in pugnam vadat, sed quando opportunitas imminet ; ita nec ille qui in Baptismo ascribitur ad divinas actiones, oportet quod statim ad eas admittatur, sed quando tempus opportunum fuerit.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod magis laudabile est quod pueri quam citius poterint baptizentur commode, non expectata perfecta aetate, propter tres rationes. Primo, quia propter imbecillitatem naturae de facili mori possunt et damnari ; unde ut damnationis periculum evitetur, debent Baptismo praeveniri. Secundo propter infestationes Daemonum, qui non habent tantam potestatem in pueris baptizatis ab originali mundatis, quantum in illis qui adhuc originale habent, neque quantum ad nocumenta spiritualia, neque quantum ad nocumenta corporalia. Tertio, quia in pueritia facilius homo ad aliqua inducitur, et firmius inhaeret, secundum quod philosophus dicit in II Ethic., cap. 1 : non parum differt ex iuvene confestim assuefieri, sed multum ; magis autem omne ; et hanc causam assignat Dionysius in fine Eccles. Hierarc. dicens : tradit autem puerum sacris symbolis, idest sacramentalibus signis, summus sacerdos, ut cum eis conversetur, et neque formetur in vitam alteram, nisi divina contemplantem semper.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Christus suscepit Baptismum quasi ipsum instituens vel consecrans. Hoc autem ad doctoris vel sacerdotis officium pertinet, nuntiare viam salutis ; et ideo ante tempus perfectae aetatis, quod competit esse in doctore vel sacerdote, baptizari non debuit. Nec est simile de aliis qui Baptismum suscipiunt, ut ab eo iuventur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in Baptismo confertur gratia ad bene vivendum, et peccata tolluntur praeterita, et impediuntur futura ; et ideo quamvis Baptismus in fine vitae susceptus plura peccata praeterita tolleret, tamen pauciora impediret, et ad pauciora bona promoveret ; et ideo minus esset utilis. Praeterea multis casibus subiacet humana vita, et posset contingere ut qui Baptismum in fine accipere expectaret, morte subita praeventus expectatione sua fraudaretur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod gratia baptismalis non est per acquisitionem hominis, sed dono Dei. Praeterea status paupertatis ante divitias acquisitas non inclinat affectum ut homo paupertatem sequatur, sed magis ut paupertatem fugiat ; status autem peccati ante gratiam vel virtutem relinquit propter assuetudinem inclinationem in anima ut facilius in peccatum labatur ; et ideo non est simile de acquisitione pecuniae, et gratiae vel virtutis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de amentibus distinguendum est. Quidam enim sunt qui ex nativitate amentes fuerunt, et nunquam habent aliqua lucida intervalla ; et de talibus videtur esse idem iudicium quod de pueris. Quidam autem amentiam incurrerunt ex infirmitate vel aliquo huiusmodi, et habent aliqua lucida intervalla ; et de istis dicendum est, quod si antequam amentiam incurrerunt, vel dum habent lucida intervalla, fuerunt in proposito Baptismum suscipiendi, si necessitas sit, possunt baptizari, et Baptismi sacramentum suscipiunt, et rem sacramenti, etiam si tunc actu dissentiant quando baptizantur in amentia existentes. Si autem ante amentiam contradixerint, non recipiunt sacramentum neque rem sacramenti.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut in adulto qui habet usum rationis, disponit ad gratiam baptismalem suscipiendam motus liberi arbitrii quem habet dum baptizatur ; ita in amente motus liberi arbitrii quem habebat dum sanae mentis erat.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod effectus Baptismi in mente suscipitur, nec impeditur nisi ex contradictione mentis. Illi autem qui mentis usum non habent, non contradicunt mente, sed magis phantasia ducti ; et ideo talis contradictio effectum Baptismi non impedit, quando mentis consensus praecessit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod dormientes baptizandi non sunt, nisi periculum mortis immineat ; et tunc similiter distinguendum est de dormientibus sicut de illis qui amentiam incurrunt post statum sanae mentis.
ARTICULUS II
Utrum aliqua indispositio voluntatis humanae possit effectum Baptismi impedire
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulla indispositio voluntatis humanae possit effectum Baptismi impedire. Ea enim quae sunt a natura, sunt magis permanentia quam ea quae sunt a voluntate. Sed originale est peccatum naturae, quod Baptismi effectum non impedit. Ergo nec aliqua indispositio voluntatis Baptismum in suo effectu impedire potest.
- Praeterea, in naturalibus indispositio materiae non impedit effectum agentis totaliter, nisi quando contraria dispositio quae est in materia, est fortior quam virtus agentis, sicut patet de aquositate lignorum per comparationem ad calorem ignis. Sed virtus divina, quae in sacramentis secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit, est potentior qualibet indispositione nostrae voluntatis. Ergo non potest propter indispositionem voluntatis effectus Baptismi totaliter tolli.
- Praeterea, Baptismus, sicut et alia sacramenta, instrumentum est divinae misericordiae operantis salutem. Sed divina misericordia operans salutem etiam voluntatem in bonum mutat per gratiam praevenientem. Ergo et Baptismus indispositionem voluntatis magis tollit quam ab ea impediatur.
Sed contra, Rom. 2, super illud : sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, dicit Ambrosius, quod gratia Dei in Baptismo non requirit nisi solam fidem et contritionem. Sed per haec duo tollitur omnis contrarietas voluntatis ad gratiam. Ergo requiritur ad Baptismum ut indispositio voluntatis tollatur.
- Praeterea, secundum Augustinum, qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Sed ille qui habet indispositam voluntatem, non cooperatur Deo, immo magis in contrarium operatur. Ergo in Baptismo non iustificatur.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod huiusmodi voluntatis indispositio non debeat dici fictio. Secundum enim unumquodque genus peccati contingit voluntatem esse indispositam ad baptismalis gratiae susceptionem. Sed fictio est speciale peccatum, quia opponitur speciali virtuti, scilicet veritati, ut patet per philosophum in IV Ethic. Ergo non debet dici universale impedimentum baptismalis gratiae.
- Praeterea, Augustinus dicit, quod fictus est qui non credit. Sed sicut in Baptismo datur fides, ita et aliae virtutes, et praecipue caritas, per quam aliquis fit filius Dei. Ergo fictio non magis debet poni impedimentum Baptismi, quam opposita aliarum virtutum.
- Praeterea, secundum Augustinum aliquo modo fictus est qui indevotus accedit. Sed indevotio potest esse sine peccato mortali ; talis autem non habet aliquod impedimentum Baptismi. Ergo impedimentum Baptismi non debet dici fictio.
- Praeterea, secundum Augustinum, alio modo dicitur fictus qui aliter celebrat. Sed qui non servat formam Ecclesiae, non confert sacramentum, neque suscipit. Ergo talis fictio non est sacramenti impedimentum.
- Praeterea, fictus alio modo ab Augustino dicitur qui contemnit suscipere. Sed talis non suscipit. Ergo talis fictio non impedit sacramenti effectum.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod recedente fictione Baptismus effectum non consequatur. Opus enim mortuum nunquam vivificatur, ut infra, dist. XIV, dicetur. Sed opus mortuum dicitur quod in peccato mortali factum est. Cum ergo ficte accedens ad Baptismum, in peccato mortali sit, Baptismus ille nunquam vivificari poterit, ut ei gratiam conferat.
- Praeterea, effectus Baptismi est ab omni culpa et poena absolvere. Sed hoc non accidit recedente fictione : quia a poena peccatorum quae post Baptismum commisit, non absolvitur alias esset maioris efficaciae in ficte accedentibus quam in aliis, quibus ad deletionem sequentium peccatorum Baptismus non operatur. Ergo recedente fictione Baptismus non habet suum effectum.
- Praeterea, sicut aliquis ficte accedit ad Baptismum, ita etiam ad Eucharistiam. Sed recedente fictione Eucharistiae effectum non percipit qui prius fictus accesserat. Ergo nec etiam recedente fictione aliquis Baptismi effectum percipit.
Sed contra, remota causa removetur effectus. Sed causa impediens effectum Baptismi erat fictio. Ergo remota fictione Baptismus effectum suum habebit.
- Praeterea, cuilibet culpae in statu viae potest remedium adhiberi. Sed contra originalem culpam non est aliud remedium quam Baptismus. Ergo cum ficte accedentibus originale non remittatur, oporteret Baptismum iterari si recedente fictione Baptismus effectum suum non haberet quod est inconveniens et haereticum.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est effectus Baptismi. Primus est res et sacramentum, scilicet character. Et quia character non imprimitur ad praeparandum hominis voluntatem, ut aliquid bene fiat cum non sit habitus, sed potentia, ut dictum est, ideo hunc effectum voluntatis indispositio non impedit, dummodo aliqualis sit voluntas recipiendi sacramentum. Alius effectus est qui est res et non sacramentum, scilicet gratia, et quae ad ipsam consequuntur, per quae hominis voluntas praeparatur ut bene cooperetur ; et ideo ad hunc effectum percipiendum non sufficit quaelibet voluntas sacramentum recipiendi, sed requiritur voluntas talis a qua removeatur omnis indispositio contraria gratiae baptismali quia contraria non se compatiuntur ; unde manente contraria dispositione, Baptismus ultimum suum effectum habere non posset.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale eo ipso quod non est voluntarium voluntate huius personae, habet quod in voluntate, in qua ultimus effectus Baptismi effici debet, indispositionem aliquam non causet ; et ideo effectum Baptismi impedire non potest.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod de ratione voluntatis est ut cogi non possit ; et ideo non est similis ratio de indispositione voluntatis et aliarum rerum naturalium, quae per violentam actionem agentis dispositiones contrarias admittunt.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut in his quae ad esse naturae spectant, quaedam Deus operatur mediantibus rebus naturalibus, quaedam autem sibi reservavit, ita etiam in aliis quae ad gratiam pertinent, quaedam operatur mediantibus sacramentis, quaedam autem immediate operatur ; et quandoque praeter legem naturae, sicut et miracula facit praeter rationes seminales seu naturales ; et de huiusmodi est permutatio voluntatis eorum qui gratiae contrariam voluntatem habent non solum habitu (quod quandoque contingit in his qui non ficte accedunt, se ad gratiam disponentibus, quam in ipso momento Baptismi consequuntur), sed etiam eorum qui contrariam actu voluntatem habent, sicut de Paulo accidit, Act. 10.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod aliquis alicuius agentis effectum percipere debeat, oportet quod se habeat in debita dispositione ad causam agentem, et ad effectum percipiendum ; et ideo indispositio voluntatis, quae effectum ultimum Baptismi impedit est duplex : una secundum ordinem ad ipsum sacramentum ; alia secundum ordinem ad effectum sacramenti. Ad ipsum autem sacramentum contingit voluntatem esse indispositam dupliciter : uno modo per subtractionem necessarii ; alio modo per positionem contrarii. Quia autem omnis actio est per contactum ; ideo necessarium est quod recipiens sacramentum quodammodo contingat ipsum et per intellectum quem quidem contactum facit fides et per affectum quem contactum facit devotio ; et ideo indispositus reputatur et qui non credit, et qui indevotus accedit. Similiter autem duplex est contrarium, quod subtrahi oportet. Unum est ex parte eorum quae exterius aguntur ; et sic indispositus est qui aliter celebrat. Aliud est ex parte virtutis intrinsecae, quae secretius operatur salutem ; et sic indispositus est qui contemnit. Similiter autem per comparationem ad effectum Baptismi, oportet quod disponatur aliquis adhibendo necessarium, scilicet fidem, quae cor purificat, et quod removeat contrarium, scilicet peccatum, per contritionem ; et ideo Ambrosius dicit quod non sunt necessaria ex hac parte nisi fides et contritio, tamen contritio etiam in devotione includitur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod fictio proprie est cum aliquis aliquid ostendit dicto vel facto, quod non est in rei veritate. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo quando ex hac intentione aliquid dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet ; et tunc fictio est speciale peccatum, et sic non accipitur hic. Alio modo quando aliquid ostenditur quod rei veritas non habet dicto vel facto, etiam si non propter hoc dicatur vel fiat ; et sic accipitur hic fictio. Quicumque enim ad Baptismum accedit, ostendit se veteri vitae abrenuntiare, et novam inchoare ; unde si voluntas eius adhuc in vetustate vitae remaneat, aliud ostendit quam sit in rei veritate ; et ideo est fictio.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in sacramentis praecipue fides operatur, per quam sacramenta quodammodo continuantur suae causae principaliter agenti, et etiam ipsi recipienti ; et ideo defectus fidei specialius pertinet ad fictionem quae est in sacramentis, quam defectus aliarum virtutum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod devotio hic accipitur voluntas consequendi Baptismum totaliter, et quantum ad sacramentum et quantum ad rem sacramenti ; et huius devotionis defectus non potest sine peccato mortali esse ; quamvis defectus devotionis prout importat fervorem caritatis in reverentia Dei et divinorum, possit esse sine peccato mortali.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod aliter celebrans quandoque non variat ea quae sunt de essentia sacramenti, et tunc confertur sacramentum ; sed non consequitur aliquis rem sacramenti, nisi suscipiens sacramentum sit immunis a culpa aliter celebrantis.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod non loquimur hic de contemptu quo aliquis abiicit sacramentum non recipiens ipsum, sed quo aliquis parvipendit non aestimans in eo esse efficaciam ad salvandum.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in Baptismo imprimitur character, qui est immediata causa disponens ad gratiam ; et ideo, cum fictio non auferat characterem, recedente fictione, quae effectum characteris impediebat, character, qui est praesens in anima, incipit habere effectum suum ; et ita Baptismus recedente fictione, effectum suum consequitur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus non habet efficaciam solum ex opere operante sed magis ex opere operato, quod est opus Dei et non hominis ; et ideo non potest esse mortuum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus recedente fictione habet illum effectum quem prius habuisset, si fictio non fuisset ; et ideo peccata praecedentia Baptismum remittit et quo ad culpam et quo ad poenam ; sed peccata sequentia remittuntur virtute contritionis quae fictionem amovet, quantum ad culpam, sed non quantum ad poenam totaliter.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in Eucharistia non imprimitur character cuius virtute possit aliquis virtutem sacramenti percipere fictione recedente ; et ideo non est simile.
ARTICULUS III
Utrum praeter Baptismum fluminis debeant alia Baptismata esse
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praeter Baptismum fluminis non debeant alia Baptismata esse. In omnibus enim quae sunt unius speciei, est unus modus generationis. Sed Baptismus est regeneratio in vitam spiritualem, quae est unius rationis in omnibus generatis. Ergo non debet esse regeneratio nisi unius modi, et ita tantum Baptismus fluminis.
- Praeterea, Baptismus condividitur contra alia sacramenta novae legis. Sed alia sacramenta non multiplicantur : non enim sunt plures confirmationes neque plura sacerdotia, et sic de aliis. Ergo praeter Baptismum etiam fluminis non debet esse aliquod Baptisma.
- Praeterea, sacramentum est genus Baptismi. Sed alia quae dicuntur Baptismata non sunt sacramenta, quia non servatur debita forma et debita materia. Ergo non sunt Baptismata.
Sed contra est quod Damascenus determinat plura genera Baptismatum.
- Praeterea, Heb. 6, super : Baptismatum doctrinae, dicit Glossa : plura dicit quia est Baptisma aquae, poenitentiae, et sanguinis. Ergo sunt plura genera Baptismatum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod poenitentiae Baptismus non sufficiat ad salutem. Character enim baptismalis videtur esse de pertinentibus ad salutem, eo quod per ipsum distinguitur populus Dei a non populo Dei. Sed per Baptismum poenitentiae non imprimitur character. Ergo non sufficit ad salutem.
- Praeterea, posita causa sufficiente superfluum videtur aliam causam addere. Si ergo Baptismus poenitentiae ad salutem sufficeret necessitate imminente, tunc aliquis necessitatis articulum evadens non deberet Baptismo aquae baptizari : quod falsum est.
- Praeterea, aetas puerilis magis est ad misericordiam inclinans quam aetas perfecta, ut patet per Glossam Rom. 5 super illud : vix pro iusto quis moritur et cetera. Sed pueris non remittitur peccatum originale pro sola fide et contritione aliorum, nisi Baptismus aquae eis adhibeatur. Ergo videtur quod nec adultis remittatur originale et actuale simul sine Baptismo aquae.
Sed contra, salus hominis cum sit de maximis bonis, non potest homini invito auferri. Sed in potestate hominis est impedire alium ne baptizetur Baptismo aquae. Ergo sine Baptismo aquae per solam fidem et contritionem potest esse salus.
- Praeterea, Rom. 6, 23, dicitur : Gratia Dei vita aeterna. Sed contritio non est sine gratia. Ergo qui habet, fidem et contritionem, etiam sine Baptismo aquae salvatur.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod Baptismus sanguinis non suppleat vicem Baptismi aquae. Baptismus enim aquae habet efficaciam ex opere operato, Baptismus autem sanguinis solum ex opere operante ; unde sine caritate non prodest, ut dicitur I Cor. 13. Sed in pueris nihil habet efficaciam ex opere operante, quia usum liberi arbitrii non habent. Ergo in eis Baptismus sanguinis non supplet vicem Baptismi aquae.
- Praeterea, in Baptismo sanguinis non est nisi poena et causa. Sed poena quandoque non est proportionata ad tollendam totam poenam debitam pro peccatis ; nec etiam devotio ad causam passionis, cum quis pro Deo patitur, ad hoc sufficeret. Ergo Baptismus sanguinis non semper totam poenam debitam pro peccatis tollit, et ita non supplet in omnibus vicem Baptismi aquae.
- Praeterea, alia multa sunt genera supererogationum, sicut virginitas, cui etiam debetur aureola ; et doctrina, et huiusmodi. Sed haec non supplent locum Baptismi. Ergo nec martyrium, ut videtur.
Sed contra est quod Augustinus dicit de Cypriano, quod si quid in eo purgandum erat, passionis falce ablatum est. Ergo Baptismus sanguinis purgat universaliter, et etiam supplet locum Baptismi aquae.
- Praeterea, Baptismus aquae efficaciam habet ex passione Christi, cui nos conformat. Sed similiter Baptismus sanguinis nos passioni Christi conformat. Ergo supplet vicem Baptismi.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod Baptismus aquae sit potior quam Baptismus sanguinis. Baptismus enim sanguinis efficaciam habet ex opere operante illius qui patitur, Baptismus autem aquae ex passione Christi. Cum ergo passio Christi sit efficacior quam opus operans alicuius puri hominis, Baptismus aquae nobilior erit quam Baptismus sanguinis.
- Praeterea, per Baptismum aquae datur homini gratia per quam debetur ei aurea, sed per Baptismum sanguinis debetur homini aureola. Ergo cum aurea sit nobilior quam aureola, et Baptismus aquae erit nobilior quam Baptismus sanguinis.
Sed contra est quod dicitur in Glossa, Iudic. 6 : Baptismus in sanguine puriores reddit quam Baptismus aquae.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : dicendum ad primam quaestionem, quod proprie loquendo, unum est tantum Baptisma, quod in aqua celebratur sub determinata forma verborum, de qua dominus dicit Matth. ult., 19 : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Alia autem dicuntur Baptismata per ordinem ad illud Baptisma ; et hoc tripliciter.
Primo dicitur aliquid Baptisma quasi signum huius Baptismi ; et sic diluvium dicitur Baptismus, inquantum significat nostrum Baptismum quantum ad salvationem spiritualis vitae ex salvatione humani generis tunc facta in arca, ut patet I Petr. 3, et transitus maris rubri, qui significat Baptismum nostrum quantum ad liberationem a servitute Daemonum, ut dicitur I Cor. 10 et ablutiones quae fiebant in lege, quae significant nostrum Baptisma quantum ad purgationem peccatorum quae in ipso fit.
Alio modo dicitur Baptisma quasi causa aliqua nostri Baptismi ; et sic Baptismus Ioannis dicitur Baptisma ut disponens ad nostrum Baptisma ; et Baptisma quo Christus baptizatus est, ut dans efficaciam nostro Baptismo.
Alio modo dicitur aliquid Baptismus secundum proportionem ad eumdem effectum ; et sic dicitur Baptismus poenitentiae et Baptismus sanguinis de quibus Magister hic loquitur : vel quantum ad effectum secundarium, qui est consummatio in bono ; et sic dicitur Baptismus spiritus, de quo dicitur Act. 1. Et haec novem genera Baptismatum ponit Damascenus ; sed Magister hic tangit illa tantum quae habent convenientiam cum sacramento Baptismi in principali effectu.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus sanguinis et Baptismus poenitentiae habent vim eamdem regenerandi cum Baptismo aquae ; quia Baptismus sanguinis et poenitentiae non valent ad regenerationem nisi ei qui habet Baptismum aquae in proposito, scilicet quando articulus necessitatis non contemptus religionis sacramentum excludit, ut in littera dicitur, et sic quodammodo agunt in vi Baptismi aquae.
ad 2. Ad secundum dicendum quod alia sacramenta non sunt tantae necessitatis sicut Baptismus ; et ideo non oportuit quod haberent aliqua supplentia cum articulus necessitatis sacramentum excludit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod duo Baptismata de quibus Magister facit mentionem in littera, non conveniunt cum Baptismi sacramento in significando, sed solum in causando ; et ideo non proprie possunt dici sacramenta : propter quod in littera dicitur quod tales suscipiunt rem sacramenti sine sacramento.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquid dicitur ad salutem dupliciter. Uno modo simpliciter et absolute ; et sic Baptismus poenitentiae sine Baptismo aquae non sufficit ad salutem. Alio modo secundum quid et in casu ; et sic sufficit, quando articulus necessitatis sacramentum excludit ne actu percipi possit. Tunc enim quamvis sit poenitentia sine Baptismo in actu est tamen cum desiderio et proposito Baptismi ; et voluntas pro facto reputatur ei qui non habet tempus operandi.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod eadem ratio est de charactere baptismali, et de ablutione aquae exteriori : quia utrumque simpliciter est necessarium ad salutem, sed in casu sufficit propositum, quando articulus necessitatis sacramentum excludit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet bene, si Baptismus poenitentiae esset simpliciter et absolute ad salutem sufficiens.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis puerorum aetas sit magis miserabilis, tamen oportet si salvari debeant, quod in eis aliqua causa salutis sit. Et quia per proprium motum liberi arbitrii salvari non possunt, oportet quod per sacramentum Baptismi salventur. Plus enim valet adulto fides propria, quam parvulo fides aliena. Quod enim aliquando fides aliena puero ad salutem sufficiebat cum aliqua protestatione hoc erat inquantum illa protestatio habebat vim sacramenti quam nunc habet Baptismus aquae.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Baptismus aquae efficaciam habet a passione Christi, inquantum eam sacramentaliter repraesentat ; Baptismus autem sanguinis passioni Christi conformat realiter, non sacramentali repraesentatione ; et ideo in his quae sacramentalia sunt Baptismus sanguinis non supplet vicem Baptismi aquae, sicut est impressio characteris et huiusmodi, sed in eo quod est res tantum, supplet totaliter vicem Baptismi aquae quando articulus necessitatis sacramentum excludit. Sicut enim in Baptismo aquae liberatur homo ab omni culpa praecedente et poena, ita in Baptismo sanguinis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus sanguinis non habet hoc tantum ex opere operante, neque quantum ad poenam qua aliquis martyrium excipit : quam contingit non esse sufficientem ad satisfaciendum pro peccato ; neque quantum ad devotionem iustae voluntatis : quia contingit quod voluntate maiori caritate informata aliquis sine martyrio non potest ab omni poena liberari, sed hoc habet ex imitatione passionis Christi ; unde de martyribus dicitur Apocal. 7, 14 : Laverunt stolas suas in sanguine agni ; et ideo pueri quamvis liberum arbitrium non habeant, si occidantur pro Christo, in suo sanguine baptizati salvantur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis illa poena in se considerata, non esset sufficiens ad liberandum ab omni poena peccati, tamen relata ad causam passionis, accipit efficaciam a passione Christi, cui aliquis per talem poenam conformatur, et ex hoc ab omni poena absolvere potest.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in aliis supererogationis vel perfectionis operibus vel statibus, non est ita expressa conformitas ad passionem Christi sicut in Baptismo sanguinis, neque etiam in Baptismo poenitentiae ; et ideo non oportet quod in eis omnis poena dimittatur. Tamen in vitis patrum dicitur, quod quidam patrum vidit eamdem gratiam descendentem super eum qui habitum religionis assumit, et super eum qui baptizatur. Sed hoc non est, quia talis a satisfactione absolvatur, sed quia eo ipso quod suam voluntatem etiam in servitutem redigit propter Deum, plenarie iam pro omni peccato satisfecit, quia eum cariorem habet omnibus rebus mundi, de quibus tantum posset dare quod eleemosynis omnia peccata redimeret, etiam quantum ad poenam.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod uterque Baptismus habet efficaciam a passione Christi, secundum quod ei conformat. Et quia Baptismus aquae conformat ei sacramentali significatione, Baptismus autem sanguinis realiter ; ideo quantum ad sacramentalia excedit Baptismus aquae, sicut est impressio characteris, et huiusmodi ; sed quantum ad ea quae sunt res sacramenti, excedit Baptismus sanguinis, quia et gratia in Baptismo sanguinis magis augetur habenti, et amplior datur non habenti, si impedimentum non adsit ; et remissio peccatorum quamvis non sit plenior, quia uterque omnem poenam et culpam tollit, tamen est in Baptismo sanguinis efficacior et fructuosior, quia secundis maculis non inquinatur, ut Damascenus dicit. Quod enim quidam dicunt, quod in Baptismo sanguinis gratia non confertur, apparet falsum esse in pueris qui pro Christo occiduntur, et etiam in adultis, quibus potest in ipso actu passionis gratia dari, sicut et in Baptismo aquae, si se ad eam disposuerint, et obicem aliquem non ponant spiritui sancto. Et hoc patet per Augustinum, qui loquens de comparatione horum Baptismatum, ait : baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore ; ille post professionem aspergitur aqua, hic sanguine ; ille per impositionem manus pontificis recipit spiritum sanctum, hic templum efficitur spiritus sancti. Nullus autem efficitur templum spiritus sancti nisi gratiam accipiendo.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod etiam Baptismus sanguinis efficaciam habet a passione Christi, cui expressius conformat quam Baptismus aquae.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in Baptismo sanguinis aliquis non solum aureolam meretur, sed etiam auream per gratiam tunc collatam, vel augmentatam.
EXPOSITIO TEXTUS
Omnes parvuli qui in Baptismo ab originali mundantur, sacramentum et rem suscipiunt. Non tamen soli parvuli, sed etiam adulti quandoque. Tamen de parvulis non est dubium quin recipiant ; de adultis autem est, quia per fictionem impediri possent ; et ideo parvulis potius exemplificat. Nisi poeniteat, eum veteris vitae. Contra. Ergo Baptismus non est primum sacramentum, sed poenitentia.
Et dicendum, quod loquitur de poenitentia prout est virtus, non prout est sacramentum. Non redire dimissa etc., hoc qualiter verum sit, infra, dist. XXII, quaest. 1, art. 1, in corp., dicetur. Induunt homines Christum aliquando et cetera. Induere Christum nihil aliud est quam Christi similitudinem assumere ; quod contingit exterius per sacramentalem repraesentationem, et interius per realem imitationem. Nec tantum passio vicem Baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum. Contritio non totaliter supplet : quia non semper a tota poena absolvit, quamvis absolvat ab omni culpa. Neque enim ille latro pro nomine Christi crucifixus est. Contra est quod Hieronymus dicit, quod Christus homicidii poenam in illo latrone fecit esse martyrium.
Et dicendum quod habuit aliquid de martyrio, scilicet poenam, et iustam voluntatem ; et aliquid defecit ad martyrium, scilicet causa ; sicut in innocentibus defuit iusta voluntas ; sed fuit poena et causa. Quem regeneraturus eram, amisi. Amisisse se eum dicit, quia gaudium et meritum quod de baptizatione eius habiturus erat, amisit differens Baptismum eius usque ad solemne tempus secundum morem Ecclesiae qui tunc erat, vel usque ad perfectam instructionem. Iste autem gratiam Baptismi non amisit, quia cum desiderio eius decessit ; et hoc est verum quantum ad remissionem culpae, sed non quantum ad remissionem omnis poenae. Ubi tota sacramenta Baptismi complentur. Verum est quantum ad id quod est tantum res in sacramento. Aeterno supplicio puniendos, supplicium improprie nominat poenam damni, quam solam pueri sustinebunt, ut in II Lib., dist. 33, quaest. 2, art. 2, dictum est. Quia fidelium consortio non separantur. Orationes tamen illae non sunt pro eis suffragia, sed gratiarum actiones.
