Distinctio XLVIII — Livre IV — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre IV
DISTINCTIO XLVIII
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de divino iudicio quantum ad modum iudicii et ad ministros iudicis, hic determinat ea quae pertinent ad personam iudicis ; et dividitur in partes duas :
in prima enim parte ostendit in qua forma Christus ad iudicium veniens apparebit ;
in secunda determinat de his quae iudicium circumstant, ibi : et putant quidam, dominum descensurum in vallem Iosaphat in iudicio.
Prima pars dividitur in duas :
in prima ostendit quod Christus iudicabit in forma hominis ;
in secunda inducit similitudinem, scilicet quod Christus secundum quod est homo, est causa resurrectionis corporum, ibi : et sicut dicitur Christus secundum formam servi iudicaturus propter causam praemissam ; ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum secundum humanitatem.
Prima pars dividitur in duas :
in prima determinat quod Christus in forma hominis iudicabit ;
in secunda quod in forma hominis gloriosa, ibi : sed cum in forma humana constet eum appariturum, quaeritur et cetera.
Et putant quidam dominum descensurum in vallem Iosaphat in iudicio. Hic determinat ea quae adventum iudicis circumstant ; et circa hoc duo facit :
primo determinat ea quae concomitantur iudicis adventum ;
secundo ea quae consequuntur, ibi : cum autem factum fuerit caelum novum et terra nova, tunc erit lux lunae sicut lux solis.
Circa primum duo facit :
primo enim determinat locum adventus ;
secundo effectum iudicis venientis, ibi : veniente autem ad iudicium domino [...] sol et luna dicuntur obscurari.
Hic est duplex quaestio.
Prima est de ipso iudice.
Secunda de mundi innovatione, quae iudicium sequitur.
Circa primum quaeruntur quatuor :
- Utrum Christus in forma hominis sit iudicaturus ;
- Utrum in iudicio apparebit in figura gloriosa ;
- Utrum possit apparere in natura divinitatis aliquibus sine gaudio ;
- De his quae adventum iudicis circumstant.
ARTICULUS I
Utrum Christus in forma servi sit iudicaturus
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in forma servi non sit iudicaturus. Iudicium enim auctoritatem requirit in iudicante. Sed auctoritas super vivos et mortuos est in Christo secundum quod est Deus : sic enim est dominus et creator omnium. Ergo in forma divinitatis iudicabit.
- Praeterea, in iudice requiritur potestas invincibilis ; unde Eccli. 7, 6 : Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Sed virtus invincibilis convenit Christo secundum quod est Deus. Ergo in forma divinitatis iudicabit.
- Praeterea, Ioan. 5, 22, dicitur : Pater omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant Patrem. Sed honor aequalis non debetur patri et filio secundum humanam naturam. Ergo non iudicabit secundum formam humanam.
- Praeterea, Daniel. 7, 9, dicitur : Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Throni autem iudiciariam potestatem designant ; antiquitas autem de Deo dicitur ratione aeternitatis ; ut dicit Dionysius in Lib. de Div. Nom. Ergo secundum hoc iudicare convenit filio prout est aeternus ; non ergo secundum quod homo.
- Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in littera, quod per verbum filii Dei fit animarum resurrectio. Sed iudicium illud finale magis pertinet ad animam quam ad carnem. Ergo magis convenit iudicare Christo secundum quod est Deus, quam inquantum est homo.
Sed contra, Ioan. 5, 27, dicitur : potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.
- Praeterea, Iob 36, 17, dicitur : causa tua quasi impii iudicata est ; Glossa, a Pilato : ideo iudicium causamque recipies ; Glossa, ut iuste iudices. Sed Christus secundum humanam naturam iudicatus est a Pilato. Ergo secundum humanam naturam iudicabit.
- Praeterea, eius est iudicare cuius est legem condere. Sed Christus in humana natura apparens nobis legem Evangelii dedit. Ergo et secundum eamdem naturam iudicabit.
Respondeo : Dicendum, quod iudicium aliquod dominium in iudicando requirit ; unde Rom. 14, 4 : Tu quis es qui iudicas alienum servum ? Et ideo secundum hoc Christo competit iudicare quod dominium super homines habet, de quibus principaliter erit finale iudicium. Ipse autem est noster dominus non solum ratione creationis, quia Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos, Psalm. 99, 3 ; sed etiam ratione redemptionis, quod ei competit secundum humanam naturam ; unde Rom. 14, 9 : In hoc Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad praemium autem vitae aeternae nobis creationis bona non sufficerent, nisi redemptionis beneficium adderetur, propter impedimentum quod naturae creatae supervenit ex peccato primi parentis. Unde cum iudicium illud finale ad hoc ordinetur ut aliqui admittantur ad regnum, conveniens est ut ipse Christus secundum humanam naturam, cuius redemptionis beneficio ad regnum admittimur, illi iudicio praesideat ; et hoc est quod dicitur Act. 10, 42, quod constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Et quia per redemptionem humani generis non solum homines reparavit, sed etiam universaliter totam creaturam ; secundum quod tota creatura reparato homine melioratur, ut habetur Coloss. 1, 20 : Pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt ; ideo non solum super homines, sed super universam creaturam Christus per suam passionem dominium promeruit, et iudiciariam potestatem. Matth. ult., 10 : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in Christo secundum divinam naturam est auctoritas dominii respectu universalis creaturae ex iure creationis ; sed in ipso est auctoritas dominii quam per passionem promeruit, et est quasi auctoritas secundaria et acquisita ; sed prima est naturalis et aeterna.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis Christus secundum quod homo non habeat a se invincibilem potestatem ex naturali virtute humanae speciei ; tamen ex dono divinitatis etiam in humana natura habet invincibilem potestatem, secundum quod omnia sunt subiecta pedibus eius, ut dicitur I Cor. 12 ; et ideo iudicabit quidem in humana natura, sed ex virtute divinitatis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus non suffecisset ad humani generis redemptionem, si purus homo fuisset ; et ideo ex hoc quod secundum humanam naturam genus humanum redimere potuit, ac per hoc iudiciariam potestatem consecutus est, manifeste ostenditur quod ipse est Deus, et ita aequaliter honorandus cum patre, non inquantum homo, sed inquantum Deus.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod in illa visione Danielis manifeste exprimitur totus ordo iudiciariae potestatis ; quae quidem sicut in prima origine est in ipso Deo ; et specialius in patre, qui est fons totius divinitatis ; et ideo primo praemittitur quod antiquus dierum sedit. Sed a patre iudiciaria potestas traducta est in filium non solum ab aeterno secundum divinam naturam, sed etiam in tempore secundum humanam, in qua meruit ; et ideo subiungitur in visione praedicta : ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit ; et dedit ei potestatem et honorem et regnum.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Augustinus loquitur per appropriationem quamdam, ut videlicet reducat effectus quos Christus in humana natura fecit, ad causas aliquo modo consimiles. Et quia secundum animam sumus ad imaginem et similitudinem Dei, secundum carnem autem sumus eiusdem speciei cum homine Christo ; ideo ea quae in animabus nostris Christus fecit, divinitati attribuit ; quae vero in carne nostra facit, vel facturus est, attribuit carni eius : quamvis caro eius inquantum est divinitatis organum, ut dicit Damascenus habeat etiam effectum in animabus nostris, secundum illud quod dicitur Hebr. 9, 14, quod sanguis eius emundabit conscientias nostras ; ab operibus mortuis ; et sic etiam verbum caro factum, est causa resurrectionis animarum. Unde etiam secundum humanam naturam convenienter est iudex non solum corporalium, sed spiritualium bonorum.
ARTICULUS II
Utrum Christus in iudicio apparebit in forma humanitatis gloriosa
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus in iudicio non apparebit in forma humanitatis gloriosa. Ioan. 19, 37 : Videbunt in quem transfixerunt ; Glossa : quia in ea carne venturus est in qua crucifixus est. Sed crucifixus est in forma infirma. Ergo in forma infirmitatis apparebit, non in forma gloriosa.
- Praeterea, Matth. 24, 30, dicitur, quod apparebit signum filii hominis in caelo, idest signum crucis ; et Chrysostomus dicit, quod veniet in iudicio Christus, non solum vulnerum cicatrices, sed etiam ipsam mortem exprobratissimam ostendens. Ergo videtur quod non apparebit in forma gloriosa.
- Praeterea, secundum hanc formam Deus in iudicio apparebit quae ab omnibus conspici possit. Sed Christus secundum formam humanitatis gloriosam non poterit videri ab omnibus, bonis et malis ; quia oculus non glorificatus non videtur esse proportionatus ad videndum claritatem corporis gloriosi. Ergo non apparebit in forma gloriosa.
- Praeterea, illud quod promittitur iustis in praemium, non conceditur iniustis. Sed videre gloriam humanitatis promittitur iustis in praemium. Ioan. 10, 9 : Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet, idest refectionem et in divinitate et in humanitate, ut Augustinus exponit ; et Isa. 33, 17 : Regem in decore suo videbunt. Ergo in iudicio non apparebit omnibus in forma gloriosa.
- Praeterea, secundum illam formam Christus iudicabit in qua iudicatus est ; unde super illud Ioan. 5 : Sic et filius, quos vult, vivificat, dicit Glossa : in qua forma iniuste iudicatus est, iuste iudicabit, ut possit ab impiis videri. Sed iudicatus est in forma infirmitatis. Ergo et in eadem in iudicio apparebit.
Sed contra est quod dicitur Luc. 21, 27 : Tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Maiestas autem et potestas ad gloriam pertinent. Ergo in forma gloriosa apparebit.
- Praeterea, ille qui iudicat, debet eminere illis qui iudicantur. Sed electi qui iudicabuntur a Christo, corpora gloriosa habebunt. Ergo multo fortius iudex in forma gloriosa apparebit.
- Praeterea, sicut iudicari est infirmitatis, ita iudicare est auctoritatis et gloriae. Sed in primo adventu, in quo Christus venit ad hoc quod iudicaretur, in forma infirmitatis apparuit. Ergo in secundo adventu in quo veniet ad hoc ut iudicet, apparebit in forma gloriosa.
Respondeo : Dicendum quod Christus dicitur Dei et hominum mediator, inquantum pro hominibus satisfacit, et interpellat apud patrem, et ea quae sunt patris hominibus communicat, secundum quod dicitur Ioan. 17, 22 : Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Secundum hoc autem utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum. Inquantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud patrem ; inquantum vero cum patre communicat, dona patris transmittit ad homines. Quia ergo in primo adventu ad hoc venit ut pro nobis satisfaceret apud patrem, in forma nostrae infirmitatis apparuit : quia vero in secundo adventu ad hoc veniet ut iustitiam patris in homines exequatur, gloriam demonstrare debebit, quae inest ei ex communione ad patrem : et ideo in forma gloriosa apparebit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in eadem carne apparebit, sed non similiter se habente.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod signum crucis apparebit in iudicio non ad iudicium tunc existentis infirmitatis, sed praeteritae, ut per hoc iustior eorum condemnatio appareat qui tantam misericordiam neglexerunt, et eorum praecipue qui Christum iniuste persecuti sunt. Cicatrices autem quae in eius corpore apparebunt, non pertinebunt ad aliquam infirmitatem, sed erunt indicia maximae virtutis, qua Christus per passionis infirmitatem de hostibus triumphavit. Exprobratissimam etiam mortem ostendet, non sensibiliter oculis eam ingerens, ac si tunc eam pateretur ; sed ex his quae apparebunt, scilicet indiciis praeteritae passionis, homines in recognitionem praeteritae mortis adducet.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod corpus gloriosum habet in potestate sua ut se demonstret vel non demonstret oculo non glorioso, ut patet ex iis quae supra, XLIV dist., quaest. 2, art. 4, dicta sunt ; et ideo in forma gloriosa Christus ab hominibus poterit videri.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod sicut amici gloria est delectabilis ; ita gloria et potestas eius qui odio habetur, maxime contristat ; et ideo sicut visio gloriae humanitatis Christi erit iustis in praemium, ita inimicis Christi erit in supplicium ; unde Isa. 26, 2 : Videant et confundantur zelantes populi et ignis, scilicet invidiae, hostes tuos devoret.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod forma ibi accipitur pro natura humana, in qua iudicatus est, et etiam iudicabit ; non autem pro qualitate naturae, quae non erit eadem in iudicante, scilicet infirma, quae in iudicato fuit.
ARTICULUS III
Utrum divinitas a malis sine gaudio videri possit
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod divinitas a malis sine gaudio possit videri. Constat enim quod impii manifestissime cognoscent Christum esse Deum. Ergo divinitatem eius videbunt ; et tamen de visione Christi non gaudebunt. Ergo divinitas sine gaudio videri potest.
- Praeterea, voluntas impiorum perversa non magis adversatur humanitati Christi quam eius divinitati. Sed hoc quod videbunt gloriam humanitatis, cedet eis in poenam, ut dictum est. Ergo multo fortius, si divinitatem viderent, magis tristarentur quam gauderent.
- Praeterea, quae sunt in affectu, non de necessitate sequuntur ad ea quae sunt in intellectu ; unde Augustinus dicit : praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed visio ad intellectum pertinet, gaudium autem ad affectum. Ergo poterit esse divinitatis visio sine gaudio.
- Praeterea, omne quod recipitur in aliquo, recipitur per modum recipientis, et non per modum recepti. Sed omne quod videtur, quodammodo in vidente recipitur. Ergo quamvis divinitas in se sit delectabilissima, tamen visa ab illis qui sunt tristitia absorpti, non delectabit, sed magis contristabit.
- Praeterea, sicut se habet sensus ad sensibile, ita se habet intellectus ad intelligibile. Sed ita est in sensibus, quod palato non sano poena est panis, qui sano est suavis, ut dicit Augustinus ; et similiter accidit in aliis sensibus. Ergo cum damnati habeant intellectum indispositum, videtur quod visio lucis increatae magis afferet eis poenam quam gaudium.
Sed contra est quod dicitur Ioan. 17, 3 : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum ; ex quo patet quod essentia beatitudinis in Dei visione consistit. Sed de ratione beatitudinis est gaudium. Ergo divinitas sine gaudio videri non potest.
- Praeterea, essentia ipsa divinitatis est essentia veritatis. Sed unicuique est delectabile videre verum ; unde et homines natura scire desiderant, ut dicitur in principio Metaph. Ergo divinitas sine gaudio videri non potest.
- Praeterea, si aliqua visio non semper est delectabilis, convenit eam quandoque esse tristabilem. Sed visio intellectiva nunquam est contristabilis : quia delectationi quae est in intelligendo, non opponitur aliqua tristitia, ut dicit philosophus. Cum ergo divinitas non possit videri nisi per intellectum, videtur quod divinitas sine gaudio videri non possit.
Respondeo : Dicendum, quod in quolibet appetibili vel delectabili duo possunt considerari ; scilicet id quod appetitur vel est delectabile, et id quod est ratio appetibilitatis vel delectabilitatis in ipso. Sicut autem, secundum Boetium in Lib. de Hebdomad., id quod est, habere aliquid praeter quam quod ipsum est, potest ; ipsum vero esse nihil aliud praeter se habet admixtum ; ita id quod est appetibile vel delectabile, potest habere aliquid admixtum, unde non sit delectabile vel appetibile ; sed id quod est ratio delectabilitatis, nihil habet admixtum vel habere potest, propter quod non delectabilis sit vel appetibilis. Res igitur quae sunt delectabiles per participationem bonitatis, quae est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, possunt apprehensae non delectare ; sed id quod per essentiam suam est bonitas, impossibile est quod eius essentia apprehensa non delectet. Unde cum Deus essentialiter sit ipsa bonitas, non potest divinitas sine gaudio videri.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod impii manifeste cognoscent Christum esse Deum, non per hoc quod divinitatem eius videant, sed per manifestissima divinitatis indicia.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod divinitatem, secundum quod est in se, nullus potest odio habere, sicut nec aliquis potest odio habere ipsam bonitatem ; sed quantum ad aliquos divinitatis effectus dicitur ab aliquibus odio haberi, inquantum scilicet aliquid agit vel praecipit quod est contrarium voluntati ; et ideo visio divinitatis nulli potest esse non delectabilis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum quando id quod apprehenditur per intellectum praecedentem, est bonum per participationem, et non per essentiam, sicut sunt omnes creaturae ; unde potest in eis esse aliquid quare affectus non moveatur. Similiter etiam in via Deus cognoscitur per effectus, et intellectus non attingit ad ipsam essentiam bonitatis eius ; unde non oportet quod affectus intellectum sequatur, sicut sequeretur, si essentiam eius videret, quae est ipsa bonitas.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod tristitia non nominat dispositionem, sed magis passionem ; omnis autem passio a contraria causa fortiori superveniente tollitur, et non eam tollit ; et ideo tristitia damnatorum tolleretur, si Deum per essentiam viderent.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod per indispositionem organi tollitur proportio naturalis ipsius organi ad obiectum quod natum est delectare ; et propter hoc delectatio impeditur ; sed indispositio quae est in damnatis, non tollit naturalem proportionem qua sunt ordinati ad divinam bonitatem, cum imago semper in eis maneat ; et ideo non est simile.
ARTICULUS IV
Utrum adventum domini ad iudicium praecedent aliqua signa
QUAESTIUNCULA I
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod adventum domini ad iudicium non praecedent aliqua signa. Quia I Thess. 5, 3 : Cum dixerint, pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus. Sed non esset pax et securitas, si homines per signa praecedentia terrerentur. Ergo signa non praecedent illum adventum.
- Praeterea, signa ad manifestationem ordinantur. Sed adventus eius debet esse occultus ; unde 1 Thess. 5, 2 : Dies domini sicut fur in nocte ita veniet. Ergo signa non debent ipsum praecedere.
- Praeterea, tempus primi adventus fuit praecognitum a prophetis : quod non est de secundo adventu, ut supra dictum est. Sed primum adventum Christi non praecesserunt aliqua huiusmodi signa. Ergo nec secundum praecedent.
Sed contra est quod dicitur Lucae 21, 25 : Erunt signa in sole et luna et stellis.
- Praeterea, Hieronymus ponit quindecim signa praecedentia iudicium, dicens, quod primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super montes. Secundo omnia aequora prosternentur in profundum, ita ut vix videri poterunt. Tertio redigentur in antiquum statum. Quarto belluae omnes, et aliae quae moventur in aquis, congregabuntur, et levabuntur super pelagus more contentionis invicem mugientes. Quinto omnia volatilia caeli congregabuntur in campis, invicem plorantes, non gustantes neque bibentes. Sexto flumina ignea surgent ab occasu solis contra faciem firmamenti usque ad ortum corruentia. Septimo omnia sidera errantia et fixa spargent ex se igneas comas, sicut cometae. Octavo erit magnus terraemotus, et omnia animalia prosternentur. Nono omnes lapides tam magni quam parvi dividentur in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo omnes plantae sanguineum fluent rorem. Undecimo omnes montes et colles et aedificia in pulverem redigentur. Duodecimo omnia animalia venient ad campos de silvis et montibus rugientia et nihil gustantia. Tertiodecimo omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt cadaveribus ad resurgendum. Quartodecimo omnes homines de habitaculis suis recedent non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo omnes morientur et resurgent cum mortuis longe ante defunctis.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod circa iudicium, secundum rei veritatem sol et luna obscurentur. Quia, ut dicit Rabanus super Matth., nihil prohibet intelligere tunc temporis veraciter solem et lunam cum sideribus ceteris suo lumine privari, quomodo de sole constat factum tempore dominicae passionis.
- Praeterea, lux corporum caelestium ad generationem inferiorum corporum ordinatur : quia per eam influunt in haec inferiora, et non solum per motum, ut dicit Averroes in Lib. de substantia orbis. Sed tunc generatio cessabit. Ergo nec lux in corporibus caelestibus remanebit.
- Praeterea, inferiora corpora purgabuntur, ut quibusdam videtur, a qualitatibus quibus agunt. Corpus autem caeleste non solum agit per motum, sed per lumen, ut dictum est. Ergo sicut motus caeli cessabit, ita et lumen corporum caelestium.
Sed contra est quod, secundum astrologos, sol et luna simul eclipsim pati non possunt. Sed illa obscuratio solis et lunae simul esse dicitur, scilicet domino ad iudicium veniente. Ergo non est obscuratio secundum rei veritatem per modum eclipsis naturalis.
- Praeterea, non congruit idem esse causam defectus alicuius rei, et augmentatio. Sed veniente domino lux luminarium promittitur augenda ; unde Isa. 30, 26 : Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Ergo non est conveniens quod veniente domino lux illorum corporum cesset.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod virtutes caelorum domino veniente non moveantur. Virtutes enim caelorum dici non possunt nisi Angeli beati. Sed immutabilitas est de ratione beatitudinis. Ergo moveri non poterunt.
- Praeterea, admirationis causa est ignorantia, ut patet in principio Metaph. Sed sicut ab Angelis longe abest timor, ita et ignorantia ; quia, ut dicit Gregorius, quid est quod non videant qui videntem omnia vident? Ergo non poterunt per admirationem moveri, ut in littera dicitur.
- Praeterea, omnes Angeli astabunt divino iudicio ; unde Apocal. 7, 2 : Et omnes Angeli stabant in circuitu throni. Sed virtutes nominant unum specialem ordinem in Angelis. Ergo non potius de eis dici debuit quod moveantur quam de aliis Angelis.
Sed contra est quod dicitur Iob 26, 2 : Columnae caeli pavent adventum eius. Sed columnae caeli non possunt intelligi nisi per virtutes caelorum. Ergo virtutes commovebuntur.
- Praeterea, Matth. 24, 29, dicitur : Stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod iudicium non fiet in valle Iosaphat, aut in loco circumstante. Quia ad minus oportet omnes iudicandos in terra stare, aut eos tantum levari in nubibus quorum erit iudicare. Sed tota terra promissionis capere non posset multitudinem iudicandorum. Ergo non potest esse quod circa vallem sit iudicium.
- Praeterea, sicut supra dictum est, Christo in humanitate datum est iudicium, ut iuste iudicet, qui iniuste iudicatus est. Sed ipse iniuste iudicatus est in praetorio Pilati, et sententiam iniusti iudicii in Golgotha suscepit. Ergo loca illa magis determinari debent ad iudicium.
- Praeterea, nubes fiunt ex resolutione vaporum. Sed tunc nulla erit evaporatio vel resolutio. Ergo non poterit esse quod iusti in nubibus obviam Christo in aera rapiantur ; et sic oportebit et bonos et malos esse in terra ; et ita locus multo amplior requireretur quam sit ista vallis.
Sed contra est quod dicitur Ioelis 3, 2 : Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat, et disceptabo ibi cum eis.
- Praeterea, Actuum 1, 2, dicitur : Quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Sed ipse ascendit de monte oliveti, qui praeeminet valli Iosaphat. Ergo et circa loca illa ad iudicandum veniet.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra dictum est, Christus ad iudicandum veniens, in forma gloriosa apparebit propter auctoritatem quae iudici debetur. Ad dignitatem autem iudiciariae potestatis pertinet habere aliqua indicia quae ad reverentiam et subiectionem inducant ; et ideo adventum Christi ad iudicium venientis multa signa praecedent, ut corda hominum in subiectionem venturi iudicis adducantur, et ad iudicium praeparentur huiusmodi signis commoniti.
Quae autem sint ista signa, de facili non potest sciri. Signa enim quae in Evangeliis leguntur, ut Augustinus dicit, ad Hesychium de fine mundi, non solum pertinent ad adventum Christi ad iudicium, sed etiam ad tempus destructionis Hierusalem, et ad adventum Christi, quo Christus continue Ecclesiam suam visitat ; ita quod forte, si diligenter advertantur, nullum eorum invenitur ad futurum adventum pertinere, ut ipse dicit ; quia illa signa quae in Evangeliis tanguntur, sicut pugnae et terrores et huiusmodi, a principio humani generis fuerunt ; nisi forte dicatur, quod tunc temporis magis invalescent ; sed secundum quam mensuram circumstantiae vicinum adventum denuntient, incertum est. Signa vero quae Hieronymus ponit, non asserit, sed in annalibus Iudaeorum se ea reperisse scripta dicit : quae etiam valde parum verisimilitudinis habent.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum in Lib. ad Hesychium praedicto, circa finem mundi erit universalis persecutio malorum contra bonos ; unde simul aliqui timebunt, scilicet boni ; et aliqui securi erunt, scilicet mali. Quod autem dixerunt : pax et securitas, ad malos referendum est, qui signa futuri iudicii parvipendent ; ad bonos vero pertinet quod dicitur Luc. 21, 26 : Arescentibus hominibus prae timore et cetera. Vel potest dici, quod omnia illa signa quae circa iudicium erunt, infra tempus iudicii computantur, ut sic dies iudicii omnia illa contineat. Unde quamvis ex signis apparentibus circa diem iudicii homines terreantur, ante tamen quam signa illa apparere incipiant, in pace et securitate se impii esse credent, post mortem Antichristi non statim videntes mundum consummari, ut existimabant.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dies Domini dicitur sicut fur venire, quia ignoratur determinatum tempus, quod per signa illa cognosci non poterit ; quamvis etiam sub die iudicii comprehendi possint omnia illa manifestissima signa quae immediate praecedent iudicium, ut dictum est.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in primo adventu Christus venit occultus, quamvis determinatum tempus esset prius praecognitum a prophetis ; et ideo non oportebat huiusmodi signa in primo adventu apparere, sicut apparebunt in secundo adventu, in quo manifestus veniet, quamvis determinatum tempus sit occultum.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod si loquamur de sole et luna quantum ad ipsum momentum adventus Christi, sic non est credibile quod obscurentur sui luminis privatione ; quia totus mundus innovabitur Christo veniente, et sanctis surgentibus, ut dictum est. Si autem loquamur de eis secundum tempus propinquum ante iudicium, sic esse poterit quod sol et luna et alia caeli luminaria, sui luminis privatione obscurabuntur vel diversis temporibus, vel simul, divina virtute faciente ad hominum terrorem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Rabanus loquitur quantum ad tempus iudicii praecedens.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod lux est in corporibus caelestibus non solum ad causandum generationem in istis inferioribus, sed etiam ad eorum perfectionem et decorem ; unde non oportet quod cessante generatione, lux corporum caelestium cesset, sed magis augeatur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non videtur esse probabile, ut dictum est, quod qualitates elementares removeantur ab elementis, quamvis quidam hoc posuerint. Si tamen removerentur, non est simile de eis et de luce, eo quod qualitates elementares habent ad invicem contrarietatem, unde agunt corrumpendo ; lux autem non est principium actionis per viam contrarietatis, sed per viam principii regulantis contraria, et ad concordiam reducentis. Nec est etiam simile de motu corporum caelestium : motus enim est actus imperfecti ; unde et tolli debet, quando tolletur imperfectio ; quod de luce non potest dici.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtutes in Angelis dupliciter dicuntur, ut patet per Dionysium. Quandoque enim nomen virtutum uni ordini appropriatur, qui secundum ipsum est medius mediae hierarchiae ; secundum vero Gregorium est supremus infimae hierarchiae. Alio modo accipitur communiter pro omnibus caelestibus spiritibus ; et utroque modo potest accipi in proposito. In littera enim exponitur prout accipitur secundo modo, scilicet pro omnibus Angelis ; et tunc dicuntur moveri propter admirationem novitatis quae in mundo erit, sicut in littera dicitur. Potest etiam exponi prout virtutes est proprium nomen ordinis ; et tunc ordo ille dicitur moveri prae aliis ratione effectus : quia illi ordini secundum Gregorium attribuitur miracula facere, quae maxime circa illud tempus fient ; vel quia ordo ille, cum sit de media hierarchia, secundum Dionysium, non habet potentiam limitatam, unde oportet quod eius ministerium sit circa causas universales ; unde proprium officium virtutum esse videtur corpora caelestia movere, quae sunt causa eorum quae in natura inferiori aguntur ; et hoc etiam ipsum nomen sonat, quia virtutes caelorum dicuntur. Tunc ergo movebuntur, quia ab effectu cessabunt, ulterius corpora caelestia non moventes ; sicut nec Angeli qui sunt ad custodiam hominum deputati, ulterius custodiae officio vacabunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod mutatio illa non variat aliquid quod ad eorum statum pertineat, sed refertur vel ad effectus eorum, qui immutari possunt sine eorum mutatione, vel ad novam rerum considerationem, quam prius secundum species concreatas videre non potuerant. Hanc autem vicissitudinem cogitationum ab eis beatitudo non tollit ; unde dicit Augustinus, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempora.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod admiratio solet esse de his quae nostram cognitionem excedunt vel facultatem ; et secundum hoc virtutes caelorum admirabuntur divinam virtutem alia facientem, inquantum ab eius imitatione et comprehensione deficiunt ; per quem modum dixit Agnes, quod eius pulchritudinem et sol et luna mirantur ; et sic non ponitur in Angelo ignorantia, sed tollitur Dei comprehensio.
ad 3. Ad tertium patet responsio ex dictis.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod qualiter illud iudicium sit futurum, et quomodo homines ad iudicium conveniant, non potest multum per certitudinem sciri ; tamen probabiliter potest colligi ex Scripturis, quod circa locum montis oliveti descendet, sicut et inde ascendit ; ut idem esse ostendatur qui ascendit et qui descendit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod magna multitudo in parvo spatio comprehendi potest. Sufficit autem ponere quantumcumque spatium circa locum illum ad capiendum multitudinem iudicandorum, dummodo ab illo spatio Christum videre possint, qui in aere eminens, et maxima claritate refulgens, a longinquo inspici poterit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis Christus per hoc quod iniuste iudicatus est, iudiciariam potestatem meruerit, non tamen iudicabit in forma infirmitatis, in qua iniuste iudicatus est, sed in forma gloriosa, in qua ad patrem ascendit ; unde locus ascensionis magis competit iudicio quam locus ubi condemnatus est.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod nubes hic appellantur, ut quidam dicunt, quaedam densitates lucis resplendentis a corporibus sanctorum, et non aliquae evaporationes ex terra et aqua. Vel potest dici, quod nubes illae generabuntur divina virtute ad ostendendum conformitatem in adventu ad iudicium et ascensionem ; ut qui ascendit in nube ad iudicium veniat. Nubes etiam propter refrigerium misericordiam indicant iudicantis.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de innovatione mundi ; et circa hoc quaeruntur quinque :
- Utrum innovatio mundi sit futura ;
- Utrum mundo innovato motus corporum caelestium cesset ;
- Utrum caelestia corpora maiori claritate refulgeant ;
- Utrum elementa aliqua claritatis gloria ornentur ; 5 utrum animalia bruta et plantae et corpora mineralia maneant.
ARTICULUS I
Utrum mundus aliquando innovabitur
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod mundus nunquam innovabitur. Nihil enim est futurum, nisi quod aliquando fuit secundum speciem. Eccle. 1, 9 : quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Sed nunquam mundus aliam dispositionem habebit quam nunc habet quantum ad partes essentiales, et ad genera et species. Ergo nunquam innovabitur.
- Praeterea, innovatio alteratio quaedam est. Sed impossibile est universum alterari ; quia omne alteratum reducitur ad aliquod alterans non alteratum, quod tamen secundum locum movetur ; quod non est extra universum ponere. Ergo non potest esse quod mundus innovetur.
- Praeterea, Gen. 1, dicitur, quod Deus die septimo requievit ab omni opere quod patrarat ; et exponunt sancti, quod requievit a novis creaturis condendis. Sed in illa prima conditione non fuit alius modus rebus impositus quam iste quem nunc naturali ordine tenent. Ergo nunquam alium habebunt.
- Praeterea, ista rerum dispositio quae nunc est, rebus est naturalis. Si ergo in aliam dispositionem transmutentur, illa dispositio erit eis innaturalis. Sed illud quod est innaturale et per accidens, non potest esse perpetuum, ut patet I caeli et mundi. Ergo etiam illa dispositio novitatis quandoque ab eis removebitur ; et ita erit ponere circulationem quamdam in mundo, sicut Empedocles et Origenes posuerunt, ut post hunc mundum sit iterum alius mundus, et post illum iterum alius.
- Praeterea, novitas gloriae in praemium rationali creaturae datur. Sed ubi non est meritum, non potest esse praemium. Cum ergo creaturae insensibiles nihil meruerint, videtur quod non innovabuntur.
Sed contra est quod habetur Isai. 65, 17 : Ecce ego creo novos caelos et novam terram ; et non erunt in memoria priora ; et Apocal. 21, 1 : Vidi caelum novum et terram novam ; primum enim caelum et prima terra abiit.
- Praeterea, habitatio debet habitatori congruere. Sed mundus factus est ut sit habitatio hominis. Sed homo innovabitur. Ergo et mundus innovabitur.
- Praeterea, omne animal diligit suum simile, Eccle. 13 ; ex quo patet quod similitudo est ratio amoris. Sed homo habet aliquam similitudinem cum universo ; unde et minor mundus dicitur. Ergo homo universum diligit naturaliter ; ergo et eius bonum concupiscit ; et ita, ut satisfiat hominis desiderio, debet etiam universum meliorari.
Respondeo : Dicendum, quod omnia corporalia propter hominem facta esse creduntur ; unde et omnia dicuntur ei esse subiecta. Serviunt autem ei dupliciter. Uno modo ad sustentationem vitae corporalis ; alio modo ad profectum divinae cognitionis, inquantum homo per ea quae facta sunt, invisibilia Dei conspicit, ut dicitur Rom. 1.
Primo ergo ministerio creaturarum, homo glorificatus nullo modo indigebit, cum eius corpus omnino incorruptibile sit futurum, virtute divina id faciente per animam, quam immediate glorificat.
Secundo etiam ministerio non indigebit homo quantum ad cognitionem intellectivam ; quia tali cognitione Deum sancti videbunt immediate per essentiam.
Sed ad hanc visionem essentiae oculus carnis attingere non poterit ; et ideo, ut ei solatium congruens sibi de visione divinitatis praebeatur, inspiciet divinitatem in suis effectibus corporalibus, in quibus manifeste indicia divinae maiestatis apparebunt, et praecipue in carne Christi ; et post hoc in corporibus beatorum ; et deinceps in omnibus aliis corporibus ; et ideo oportebit ut etiam alia corpora maiorem influentiam a divina bonitate suscipiant ; non tamen speciem variantem, sed addentem cuiusdam gloriae perfectionem ; et haec erit mundi innovatio ; unde simul mundus innovabitur, et homo glorificabitur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Salomon ibi loquitur de cursu naturalium ; quod patet ex hoc quod subditur : nihil sub sole novum. Cum enim sol circulariter moveatur, oportet ea quae solis virtuti subsunt, circulationem aliquam habere ; quae consistit in hoc quod illa quae priora fuerunt, iterum redeunt specie eadem, numero diversa, ut dicitur in fine libri de generatione. Ea vero quae ad statum gloriae pertinent, soli non subsunt.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de alteratione naturali, quae habet agens naturale, quod ex necessitate naturae agit : non enim potest tale agens variam dispositionem inducere, nisi ipsum alio modo se habeat. Sed ea quae divinitus fiunt, procedunt ex libertate voluntatis ; unde sine aliqua immutatione Dei volentis potest nunc haec nunc illa dispositio ab ipso in universo existere ; et sic ista innovatio non reducitur in aliquod principium motum, sed in principium immobile, scilicet Deum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod pro tanto dicitur Deus die septimo a novis creaturis condendis cessasse, quia nihil postea factum est quod prius non praecesserit in aliqua similitudine secundum genus vel speciem, vel ad minus sicut in principio seminali, vel etiam sicut in potentia obedientiali. Dico ergo, quod novitas mundi futura praecessit quidem in operibus sex dierum in quadam remota similitudine, scilicet in gloria vel gratia Angelorum ; praecessit etiam in potentia obedientiae, quae creaturae tunc est indita ad talem novitatem suscipiendam a Deo agente.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod illa dispositio novitatis non erit naturalis nec contra naturam ; sed erit supra naturam, sicut gratia et gloria sunt supra animae naturam ; et erit a perpetuo agente, quod eam perpetuo conservabit.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis corpora insensibilia non meruerint illam gloriam, proprie loquendo ; homo tamen meruit ut illa gloria toti universo conferretur, inquantum hoc cedit in augmentum gloriae hominis ; sicut aliquis homo meretur ut ornatioribus vestibus induatur, quem tamen ornatum nullo modo ipsa vestis meretur.
ARTICULUS II
Utrum motus corporum caelestium in illa mundi innovatione cessabit
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus corporum caelestium in illa mundi innovatione non cessabit. Quia Gen. 8, 22, dicitur : Cunctis diebus terrae frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non acquiescent. Sed nox et dies, hiems et aestas efficiuntur per motum solis. Ergo nunquam motus solis cessabit.
- Praeterea, Hierem. 31, 35 : Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis ; qui turbat mare, et sonant fluctus eius. Si steterint leges istae coram me, tunc et semen Israel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus. Sed semen Israel nunquam deficiet, sed in perpetuum permanebit. Ergo leges diei et noctis, et fluctuum maris, quae ex motu caeli causantur, in perpetuum erunt ; ergo motus caeli nunquam cessabit.
- Praeterea, substantia corporum caelestium semper erit. Sed frustra est ponere aliquid, nisi ponatur illud propter quod est factum. Corpora autem caelestia ad hoc sunt facta, ut dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, Gen. 1, quod non possunt facere nisi per motum. Ergo motus eorum semper manebit ; alias frustra illa corpora remanerent.
- Praeterea, in illa mundi innovatione totus mundus meliorabitur. Ergo nulli corpori remanenti auferetur id quod est de sua perfectione. Sed motus est de perfectione corporis caelestis ; quia, ut dicitur in I caeli et mundi, illa corpora participant divinam bonitatem per motum. Ergo motus caeli non cessabit.
- Praeterea, sol successive illuminat diversas partes mundi secundum quod circulariter movetur. Si ergo motus circularis caeli cesset, sequitur quod in aliqua superficie terrae erit perpetua obscuritas, quod non convenit illi novitati.
- Praeterea, si motus caeli cessat, hoc non est nisi inquantum motus aliquam imperfectionem in caelo ponit, utpote lassitudinis vel laboris ; quod non potest esse, cum motus ille sit naturalis, et caelestia corpora sint impassibilia ; unde in suo motu non fatigantur, ut dicitur in II caeli et mundi. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
- Praeterea, frustra est potentia quae non reducitur ad actum. Sed in quocumque situ ponatur corpus caeli, est in potentia ad alium situm. Ergo nisi reduceretur ad actum, potentia illa frustra remaneret, et semper esset imperfecta. Sed non potest reduci ad actum nisi per motum localem. Ergo semper movebitur.
- Praeterea, illud quod se habet indifferenter ad plura, aut utrumque attribuitur ei, aut nullum. Sed sol indifferenter se habet ad hoc quod sit in oriente vel occidente ; alias motus eius non esset uniformis per totum ; quia ad locum ubi naturalius esset, velocius moveretur. Ergo vel neuter situs attribuitur soli, vel uterque. Sed nec uterque nec neuter potest ei attribui nisi successive per motum ; oportet enim, si quiescit, quod in aliquo situ quiescat. Ergo corpus solis in perpetuum movebitur ; et eadem ratione omnia alia corpora caelestia.
- Praeterea, motus caeli est causa temporis. Si ergo motus caeli deficiat, oportet tempus deficere ; quod si deficeret, oportet quod deficeret in instanti. Definitio autem instantis est in VIII Physic., quod est initium futuri, et finis praeteriti ; et sic post ultimum instans temporis esset tempus ; quod est impossibile. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
- Praeterea, gloria non tollit naturam. Sed motus caeli est ei naturalis. Ergo per gloriam non ei tollitur.
Sed contra est quod dicitur Apocal. 10, quod Angelus qui apparuit, iuravit per viventem in saecula, quia tempus amplius non erit, scilicet postquam septimus Angelus tuba cecinerit, qua canente mortui resurgent, ut dicitur I Cor. 15. Sed si non est tempus, non est motus caeli. Ergo motus caeli cessabit.
- Praeterea, Isai. 60, 20, dicitur : Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Sed occasus solis et diminutio lunae ex motu caeli causatur. Ergo motus caeli quandoque cessabit.
- Praeterea, ut probatur in II de generatione, motus caeli est propter continuam generationem in istis inferioribus. Sed generatio cessabit impleto numero electorum. Ergo motus caeli cessabit.
- Praeterea, omnis motus est propter aliquem finem, ut dicitur in II Metaphysic. Sed omnis motus qui est propter finem, habito fine quiescet. Ergo vel motus caeli nunquam consequetur finem suum, et sic esset frustra ; vel aliquando quiescet.
- Praeterea, quies est nobilior quam motus ; quia secundum hoc quod res sunt immobiles, Deo assimilantur, in quo est summa immobilitas. Sed corporum inferiorum motus terminatur naturaliter ad quietem. Ergo cum corpora caelestia sint multo nobiliora, eorum motus naturaliter ad quietem terminabitur.
Respondeo : Dicendum, quod circa istam quaestionem est triplex positio.
Prima est philosophorum, qui dicunt, quod motus caeli semper durabit. Sed hoc non est consonum fidei nostrae, quae ponit certum numerum electorum praefinitum a Deo ; et sic oportet quod generatio hominum non in perpetuum duret ; et eadem ratione nec alia quae ad generationem hominis ordinantur, sicut est motus caeli, et variationes elementorum.
Alii vero dicunt, quod motus caeli cessabit secundum naturam. Sed hoc etiam est falsum ; quia omne corpus quod naturaliter quiescit et naturaliter movetur, habet locum in quo naturaliter quiescit, ad quem naturaliter movetur, et a quo non recedit nisi per violentiam. Nullus autem locus potest assignari corpori caelesti ; quia non est magis naturalis soli accessus ad punctum orientis quam recessus ab eo ; unde vel motus eius non esset naturalis totaliter, vel motus eius non terminatur naturaliter ad quietem.
Unde dicendum est, secundum alios, quod motus caeli cessabit in illa mundi innovatione, non quidem ex aliqua naturali causa, sed divina voluntate faciente. Corpus enim illud sicut et alia, in ministerium hominis dupliciter facta sunt, ut prius dictum est. Altero autem horum ministeriorum homo post statum gloriae non indigebit, scilicet secundum quod corpora ei deserviunt ad sustentationem corporalis vitae ; hoc autem modo corpus caeleste servit ei per motum, inquantum per motum caeli multiplicatur genus humanum, et generantur plantae, et alia animalia, quae usui hominum sunt necessaria ; et temperies in aere efficitur, conservans sanitatem. Unde homine glorificato, motus caeli cessabit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verba illa intelliguntur de terra secundum statum istum in quo potest esse principium generationis et corruptionis plantarum ; quod patet ex hoc quod ibi dicitur : cunctis diebus terrae sementis et messis ; et hoc simpliciter concedendum est, quod quamdiu terra erit messibus et sementibus apta, motus caeli non cessabit.
ad 2. Et similiter dicendum ad secundum, quod dominus loquitur ibi de duratione seminis Israel secundum praesentem statum ; quod patet ex hoc quod dicit : et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus ; vicissitudo enim dierum post statum istum non erit ; et ideo etiam leges de quibus fecerat mentionem, post istum statum non erunt.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod finis qui ibi assignatur corporibus caelestibus, est finis proximus, quia est proprius eorum actu ; sed iste actus ulterius ordinatur ad alium finem ; scilicet ad ministerium humanum, ut patet per illud quod habetur Deut. 4, 19 : Ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam, et omnia astra caeli ; et errore deceptus adores ea quae fecit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt : et ideo magis debet iudicium sumi de corporibus caelestibus secundum ministerium hominum quam secundum finem in genere assignatum. Corpora autem caelestia per alium modum in ministerium hominis glorificati cedunt, sicut prius dictum est, et ideo non sequitur quod frustra remaneant.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod motus caeli non est de perfectione corporis caelestis nisi inquantum per hoc est causa generationis in istis inferioribus ; et secundum hoc etiam motus ille facit corpus caeleste participare divinam bonitatem per quamdam similitudinem causalitatis ; non autem motus est de perfectione substantiae caeli, quae remanebit ; et ideo non sequitur quod motu cessante, aliquid de perfectione caeli tollatur, secundum quod remanebit.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod omnia corpora electorum, ut infra dicetur, habebunt in seipsis quamdam claritatem gloriae ; unde quamvis aliqua superficies terrae non illuminetur a sole, nullo tamen modo remanebit ibi obscuritas.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod Rom. 8, super illud : Omnis creatura ingemiscit etc., dicit Glossa Ambrosii expresse, quod omnia elementa cum labore sua explent officia, sicut sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia : quod est causa nostri, unde quiescent nobis assumptis. Labor autem ille, ut credo, non significat aliquam fatigationem vel passionem illis corporibus accidentem ex motu, cum motus ille sit naturalis nihil habens de violentia adiunctum, ut probatur I caeli et mundi. Sed labor ibi intelligitur defectus ab eo ad quod aliquid tendit ; unde quia motus ille ordinatus est ex divina providentia ad complendum numerum electorum, illo incompleto nondum consequitur illud ad quod ordinatus est ; et ideo similitudinarie dicitur laborare, sicut homo qui non habet quod intendit ; et hic etiam defectus a caelo tolletur impleto numero electorum. Vel etiam potest referri ad desiderium futurae innovationis, quam ex divina dispositione expectat.
ad 7. Ad septimum dicendum, quod in corpore caelesti non est aliqua potentia quae perficiatur per locum, vel quae facta sit propter hunc finem qui est esse in tali loco ; sed hoc modo se habet potentia ad ubi in corpore caelesti, sicut se habet potentia artificis ad hoc quod facit diversas domos unius modi : quarum si unam faciat, non dicitur frustra potentiam habere ; et similiter in quocumque situ ponatur corpus caeleste, potentia quae est in ipso ad ubi, non remanebit incompleta, nec frustra.
ad 8. Ad octavum dicendum, quod quamvis corpus caeleste secundum suam naturam aequaliter se habeat ad omnem situm qui est ei possibilis ; tamen si comparetur ad ea quae sunt extra ipsum, non aequaliter se habet ad omnes situs, sed secundum unum situm nobilius disponitur respectu quorumdam quam secundum alium, sicut quo ad nos nobilius disponitur sol in die quam in nocte ; et ideo probabile est, cum tota innovatio mundi habeat ordinem ad hominem, quod caelum in illa novitate habeat nobilissimum situm qui est possibilis in respectu ad nostram habitationem. Vel, secundum quosdam, caelum quiescet in illo situ in quo factum fuit ; alias aliqua revolutio caeli remaneret incompleta. Sed ista ratio videtur inconveniens : quia cum aliqua revolutio sit in caelo quae non finitur nisi in triginta sex millibus annorum, sequeretur quod tamdiu mundus deberet durare ; quod non videtur probabile. Et praeterea secundum hoc posset sciri quando mundus finiri deberet. Probabiliter enim colligitur ab astrologis in quo situ corpora caelestia sunt facta, considerato numero annorum qui computatur ab initio mundi ; et eodem modo posset sciri certus annorum numerus in quo ad dispositionem similem reverteretur. Tempus autem finis mundi ponitur esse ignotum.
ad 9. Ad nonum dicendum, quod tempus quandoque deficiet motu caeli deficiente ; nec illud nunc ultimum erit principium futuri : dicta enim definitio non datur de nunc nisi secundum quod est continuans partes temporis, non secundum quod est terminans totum tempus ; et de hoc dictum est in 1 dist., II libri, cum de aeternitate mundi ageretur.
ad 10. Ad decimum dicendum, quod motus caeli non dicitur naturalis quasi sit pars naturae, eo modo quo principia naturae naturalia dicuntur : nec iterum hoc modo quod habeat principium activum in natura corporis, sed receptivum tantum. Principium autem activum eius est in substantia spirituali, ut dicit Commentator I caeli et mundi ; et ideo non est inconveniens, si per novitatem gloriae motus ille tollatur : non enim eo ablato natura corporis caelestis variabitur.
Alias rationes concedimus, scilicet duas primas quae sunt ad oppositum : quia debito modo concludunt.
- Sed quia aliae duae videntur concludere quod motus caeli naturaliter cesset ; ideo ad eas respondendum est. Ad primam ergo earum dicendum, quod motus cessat habito eo propter quod est, si illud sequatur motum, et non concomitetur ipsum. Illud autem propter quod est motus caelestis, secundum philosophos, concomitatur motum, scilicet imitatio divinae bonitatis in causalitate quam habet super inferiora ; et ideo non oportet quod naturaliter motus ille cesset.
- Ad secundam dicendum, quod quamvis immobilitas sit simpliciter nobilior quam motus, tamen motus in eo quod per motum potest consequi aliquam perfectam participationem divinae bonitatis, est nobilior quam quies in illo quod nullo modo per motum possit illam perfectionem consequi ; et ratione ista terra, quae est infimum corporum, est sine motu ; quamvis ipse Deus, qui est nobilissimus rerum, sine motu sit, a quo corpora nobiliora moventur ; et inde est etiam quod motus superiorum corporum possent poni secundum viam naturae perpetui, nec unquam ad quietem terminari, quamvis motus inferiorum corporum ad quietem terminetur.
ARTICULUS III
Utrum corporibus caelestibus claritas augeatur in illa innovatione
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corporibus caelestibus claritas non augeatur in illa innovatione. Illa enim innovatio in corporibus inferioribus erit per ignem purgantem. Sed ignis purgans nunquam pertingit ad corpora caelestia, ut praecedenti distinctione dictum est. Ergo corpora caelestia non innovabuntur per maioris claritatis susceptionem.
- Praeterea, sicut corpora caelestia per motum sunt causa generationis in istis inferioribus, ita et per lucem. Sed cessante generatione, cessabit motus, ut dictum est. Ergo similiter cessabit lux caelestium corporum magis quam augeatur.
- Praeterea, si innovato homine corpora caelestia innoventur, oportet quod eo deteriorato fiant deteriora. Sed hoc non videtur probabile, cum illa corpora sint invariabilia quantum ad id quod est in substantia eorum. Ergo nec innovato homine innovabuntur.
- Praeterea, si deteriorata tunc fuerint, oportet quod tantum deteriorata fuerint quantum dicitur esse melioranda in hominis innovatione. Sed Isai. 30, 26, dicitur, quod tunc erit lux lunae sicut lux solis. Ergo et in primo statu ante peccatum luna lucebat quantum nunc lucet sol. Ergo quandocumque luna erat super terram, faciebat diem sicut facit sol ; et hoc manifeste apparet falsum per id quod dicitur Gen. 1, quod luna facta est ut praeesset nocti. Ergo homine peccante non sunt corpora caelestia diminuta in lumine ; et ita nec eorum lumen augebitur, ut videtur, in hominis glorificatione.
- Praeterea, claritas corporum caelestium ordinatur ad usum hominis, sicut et aliae creaturae. Sed post resurrectionem claritas solis non cedet in hominis usum : dicitur enim Isai. 60, 19 : Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lunae illuminabit te ; et Apoc. 21, 23, dicitur, quod civitas illa beatorum non egebit sole neque luna, ut luceant in ea. Ergo eorum claritas non augebitur.
- Praeterea, non esset sapiens artifex qui maxima instrumenta faceret ad aliquod modicum artificium constituendum. Sed homo est quoddam minimum comparatione caelestium corporum, quae sua ingenti magnitudine quasi incomparabiliter hominis quantitatem excedunt ; immo etiam totius terrae, quae habet se ad caelum ut punctum ad sphaeram, sicut astrologi dicunt. Ergo, cum Deus sit sapientissimus, non videtur quod finis creationis caeli sit homo ; et ita non videtur quod eo peccante caelum deterioratum fuerit, nec eo glorificato melioretur.
Sed contra est quod dicitur Isai. 30, 26 : Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter.
- Praeterea, totus mundus innovabitur in melius, ut supra dictum est. Sed caelum est nobilior pars mundi corporalis. Ergo in melius mutabitur. Sed hoc non potest esse, nisi maiori claritate resplendeat. Ergo maiorabitur et crescet claritas eius.
- Praeterea, omnis creatura quae ingemiscit et parturit, expectat revelationem gloriae futurae filiorum Dei, ut dicitur Rom. 8. Sed etiam corpora caelestia sunt huiusmodi, ut ibidem dicit Glossa. Ergo expectant gloriam sanctorum. Sed non expectarent, nisi ex hoc eis aliquid accresceret. Ergo claritas eis per hoc accrescet, qua praecipue decorantur.
Respondeo : Dicendum, quod sicut supra dictum est, ad hoc innovatio mundi ordinatur, ut etiam mundo innovato manifestis indiciis quasi sensibiliter Deus ab homine videatur. Creatura autem praecipue in Dei cognitionem ducit sua specie et decore, quae manifestant sapientiam facientis et gubernantis ; unde dicitur Sap. 13, 5 : A magnitudine speciei cognoscibiliter poterat creator horum videri. Pulchritudo autem caelestium corporum praecipue consistit in luce ; unde Eccli. 43, 10 : Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus ; et ideo praecipue quantum ad claritatem corpora caelestia meliorabuntur. Quantitas autem et modus meliorationis illi soli cognita est qui erit meliorationis auctor.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignis purgans non causabit innovationis formam, sed disponet tantum ad eam, purgando a foeditate peccati, et ab impuritate commixtionis, quae in corporibus caelestibus non invenitur ; et ideo, quamvis corpora caelestia per ignem non sint purganda, sunt tamen divinitus innovanda.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod motus non importat aliquam perfectionem in eo quod movetur, secundum quod in se consideratur, cum sit actus imperfecti ; quamvis possit pertinere ad perfectionem corporis, inquantum est causa alicuius. Sed lux pertinet ad perfectionem corporis lucentis, etiam in substantia sua considerati ; et ideo postquam corpus caeleste desinet esse causa generationis, non remanebit mortuum, sed remanebit claritas eius.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod super illud Isai. 30 : Erit lux lunae sicut lux solis, dicit Glossa : omnia propter hominem facta, in eius lapsu peiorata sunt ; et sol et luna suo lumine minorata ; quae quidem minoratio a quibusdam intelligitur secundum realem luminis minorationem. Nec obstat quod corpora caelestia secundum naturam sint invariabilia : quia illa variatio facta est a divina virtute. Alii autem probabilius intelligunt, minorationem illam esse dicentes non secundum realem luminis defectum, sed quo ad usum hominis, qui non tantum beneficium ex lumine corporum caelestium post peccatum consecutus est, quantum ante fuisset consecutus ; per quem etiam modum dicitur, Genes. 3, 17 : Maledicta terra in opere tuo [...] spinas et tribulos germinabit tibi ; quae tamen etiam ante spinas et tribulos germinabat, sed non in hominis poenam. Nec tamen sequitur, si lux caelestium corporum per essentiam minorata non est homine peccante, quod realiter non sit augenda in eius glorificatione : quia peccatum hominis non immutavit statum universi, cum etiam homo prius et post, animalem vitam habuerit, quae motu et generatione creaturae corporalis indigeat. Sed glorificatio hominis statum totius creaturae corporalis immutabit, ut dictum est ; et ideo non est simile.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod minoratio illa, ut probabilius aestimatur, non fuit secundum substantiam, sed secundum effectum ; unde non sequitur quod luna existens super terram diem fecisset ; sed quod tantum commodum ex lumine lunae homo habuisset, sicut nunc habet ex lumine solis ; et post resurrectionem, quando lux lunae augmentabitur secundum rei veritatem, non erit alicubi nox super terram, sed solum in centro terrae ubi erit Infernus : quia tunc, ut dicitur, luna lucebit quantum nunc lucet sol ; sol autem in septuplum quam modo luceat ; corpora autem beatorum septies magis sole : quamvis hoc non sit aliqua auctoritate vel ratione probatum.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod aliquid potest cedere in usum hominis dupliciter. Uno modo propter necessitatem ; et sic nulla creatura cedet in usum hominis, quia ex Deo plenam sufficientiam habebit ; et hoc significatur in auctoritate apostoli inducta ; quae dicit, quod civitas non eget sole vel luna. Alius usus est ad maiorem perfectionem ; et sic homo aliis creaturis utetur, non tamen quasi necessariis ad perveniendum in finem, sicut nunc eis utitur.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod ratio illa est Rabbi Moysi, qui omnino nititur improbare, mundum propter hominem esse factum ; unde hoc quod in veteri testamento de innovatione mundi legitur, sicut patet in auctoritatibus Isaiae inductis, dicit metaphorice esse dictum ; ut sicut alicui dicitur obtenebrari sol, quando in magnam tristitiam incidit, ut nesciat quid faciat (qui etiam modus loquendi consuetus est in Scriptura), ita etiam e contrario dicitur ei sol magis lucere, et totus mundus innovari, quando ex statu tristitiae in maximam exultationem convertitur. Sed hoc dissonat ab auctoritatibus et expositionibus sanctorum. Unde rationi illi inductae hoc modo respondendum est, quod quamvis corpora caelestia maxime excedant corpus hominis, tamen plus multo excedit anima rationalis caelestia corpora quam ipsa excedunt corpus humanum ; unde non est inconveniens, si corpora caelestia propter hominem esse facta dicantur ; non tamen sicut principalem finem, quia principalis finis omnium Deus est.
ARTICULUS IV
Utrum elementa innovabuntur per receptionem alicuius claritatis
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod elementa non innovabuntur per receptionem alicuius claritatis. Sicut enim lux est claritas corporis caelestis propria, ita calidum et frigidum, et humidum et siccum, sunt propriae qualitates elementorum. Ergo sicut caelum innovatur per augmentum claritatis, ita debent innovari elementa per augmentum qualitatum activarum et passivarum.
- Praeterea, rarum et densum sunt propriae qualitates elementorum, quas elementa in illa innovatione non amittent, ut dictum est. Sed raritas et densitas elementorum resistere videntur claritati, cum corpus clarum oporteat alio modo condensatum esse ; unde claritas aeris non videtur quod possit claritatem pati ; et similiter etiam nec densitas terrae, quae pervietatem tollit. Ergo non potest esse quod innoventur per alicuius claritatis additionem.
- Praeterea, constat quod damnati erunt in terra. Sed ipsi erunt in tenebris non solum interioribus, sed etiam exterioribus. Ergo terra non dotabitur claritate in illa innovatione, et eadem ratione nec alia elementa.
- Praeterea, multiplicatio claritatis in elementis multiplicat calorem. Si igitur in illa innovatione erit maior claritas elementorum quam nunc sit, erit etiam per consequens maior caliditas ; et sic videtur quod transmutentur a naturalibus suis qualitatibus, quae sunt eis secundum certam mensuram ; quod est absurdum.
- Praeterea, bonum universi, quod consistit in ordine et harmonia, dignius est quam bonum alicuius naturae singularis. Sed si creatura efficiatur melior, tollitur bonum universi : quia non remanebit eadem harmonia. Ergo si corpora elementaria, quae secundum gradum suae naturae quem tenent in universo, claritatis debent esse expertia, claritatem recipiant, ex hoc magis deperiet perfectioni universi quam accrescet.
Sed contra est quod dicitur Apocalyp. 1, 21 : Vidi caelum novum et terram novam. Sed caelum innovabitur per maiorem claritatem. Ergo et terra, et similiter alia elementa.
- Praeterea, corpora inferiora fuerunt in usum hominis, sicut et superiora. Sed creatura corporalis remunerabitur propter ministerium quod homini exhibuit, ut videtur dicere Glossa ad Rom. 8. Ergo etiam elementa clarificabuntur, sicut et alia corpora caelestia.
- Praeterea, corpus hominis est ex elementis compositum. Ergo partes elementorum quae sunt in corpore hominis, glorificato homine, glorificabuntur per receptionem claritatis. Sed eamdem convenit esse dispositionem totius et partis. Ergo et ipsa elementa convenit claritate dotari.
Respondeo : Dicendum, quod sicut est ordo caelestium spirituum ad spiritus terrenos, scilicet humanos ; ita etiam est ordo caelestium corporum ad corpora terrestria. Cum autem creatura corporalis sit facta propter spiritualem, et per eam regatur ; oportet similiter disponi corporalia sicut spiritualia disponuntur. In illa autem ultima rerum consummatione spiritus inferiores accipient proprietates superiorum spirituum, quia homines erunt sicut Angeli in caelis, sicut dicitur Matth. 22 ; et hoc erit, inquantum ad maximam perfectionem deveniet id secundum quod humanus spiritus cum angelico convenit. Unde et similiter cum corpora inferiora cum caelestibus non communicent nisi in natura lucis et diaphani, ut dicitur in II de anima ; oportet corpora inferiora maxime perfici secundum claritatem. Unde omnia elementa claritate quadam vestientur : non tamen aequaliter, sed secundum modum suum. Terra enim, ut dicitur, erit in superficie exteriori pervia sicut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut caelum, ignis ut luminaria caeli.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra dictum est, innovatio mundi ordinatur ad hoc quod homo etiam sensu in corporibus quodammodo per manifesta indicia divinitatem videat. Inter sensus autem nostros spiritualior est visus et subtilior ; et ideo quantum ad qualitates visivas, quarum principium est lux, oportet omnia corpora inferiora maxime meliorari. Qualitates autem elementares pertinent ad tactum, qui est maxime materialis ; et earum excessus contrarietatis magis est contristativus. Excessus autem lucis erit delectabilis, cum contrarietatem non habeat nisi propter organi debilitatem, quae tunc non erit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod aer non erit clarus sicut radios proiiciens, sed sicut diaphanum illuminatum ; terra vero quamvis ex natura sua opacitatem habeat propter defectum lucis, tamen ex divina virtute in sui superficie claritatis gloria vestietur sine praeiudicio densitatis ipsius.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in loco Inferni non erit terra glorificata per claritatem, sed loco huius gloriae habebit pars illa terrae spiritus rationales hominum et Daemonum ; qui quamvis ratione culpae sint infimi, tamen ex dignitate naturae sunt qualibet qualitate corporali superiores. Vel dicendum, quod etiamsi sit tota glorificata, nihilominus reprobi in tenebris exterioribus erunt : quia etiam ignis Inferni qui aliquid eis lucebit, quantum ad aliud eis lucere non poterit, ut dist. ult. dicetur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod claritas illa erit in istis corporalibus, sicut est in corporibus caelestibus, in quibus caliditatem non causat ; quia corpora ista tunc erunt inalterabilia, sicut modo caelestia.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod non tolletur propter meliorationem elementorum ordo universi ; quia etiam omnes aliae partes meliorabuntur ; et sic remanebit eadem harmonia.
ARTICULUS V
Utrum plantae et animalia remaneant in illa innovatione
- Ad quintum sic proceditur. Videtur quod plantae et animalia remaneant in illa innovatione. Elementis enim non debet aliquid subtrahi quod ad eorum ornatum pertinet. Sed animalibus et plantis elementa ornari dicuntur. Ergo non auferentur in illa innovatione.
- Praeterea, sicut elementa homini servierunt, ita etiam animalia et plantae et corpora mineralia. Sed elementa propter praedictum ministerium glorificabuntur. Ergo et animalia et plantae et mineralia corpora glorificabuntur.
- Praeterea, universum remanebit imperfectum, si aliquod quod est de eius perfectione auferatur. Sed species animalium et plantarum et corporum mineralium sunt de perfectione universi. Cum igitur non debeat dici, quod mundus in sua innovatione imperfectus remaneat, videtur quod oportet dicere, plantas et animalia remanere.
- Praeterea, animalia et plantae habent nobiliorem formam quam ipsa elementa. Sed mundus in illa finali innovatione in melius mutabitur. Ergo magis debent remanere animalia et plantae quam elementa, cum sint nobiliora.
- Praeterea, inconveniens est dicere quod naturalis appetitus frustretur. Sed secundum naturalem appetitum animalia et plantae appetunt esse perpetuum, etsi non secundum individuum, saltem secundum speciem ; et ad hoc ordinatur eorum generatio continua, ut in II de Gener. dicitur. Ergo inconveniens est dicere, quod istae species aliquando deficiant.
Sed contra, si plantae et animalia remanebunt ; aut omnia, aut quaedam. Si omnia, oportebit etiam animalia bruta quae prius fuerunt mortua resurgere, sicut et homines resurgent ; quod dici non potest, quia cum forma eorum in nihilum cedat, non potest eadem numero resumi. Si autem non omnia, sed quaedam ; cum non sit maior ratio de uno quam de alio quod in perpetuum maneat ; videtur quod nullum eorum in perpetuum manebit. Sed quidquid remanebit post mundi innovationem, in perpetuum erit, generatione et corruptione cessante. Ergo plantae et animalia penitus post mundi innovationem non erunt.
- Praeterea, secundum philosophum in II de Gener., in animalibus et plantis et huiusmodi corporibus speciei perpetuitas non conservatur nisi secundum continuationem motus caelestis. Sed tunc motus caelestis deficiet. Ergo non poterit perpetuitas in istis speciebus conservari.
- Praeterea, cessante fine, cessare debet id quod est ad finem. Sed animalia et plantae factae sunt ad animalem vitam hominis sustentandam ; unde dicitur Gen. 9, 3 : Sicut olera virentia dedi vobis omnem carnem. Sed post illam innovationem animalis vita in homine non erit. Ergo nec plantae nec animalia remanere debent.
Respondeo : Dicendum, quod cum innovatio mundi propter hominem fiat, oportet quod innovationi hominis conformetur. Homo autem innovatus de statu corruptionis in incorruptionem transiet ad statum perpetuae quietis, ut dicitur I Cor. 15, 53 : Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem ; et ideo mundus hoc modo innovabitur, ut abiecta omni corruptione et transmutatione, perpetuo remaneat in quiete ; unde ad illam innovationem nihil ordinari poterit nisi quod habet ordinem ad incorruptionem. Huiusmodi autem sunt corpora caelestia, elementa, et homines. Corpora enim caelestia secundum sui naturam incorruptibilia sunt et secundum totum et secundum partem ; elementa vero sunt quidem corruptibilia secundum partes, et incorruptibilia secundum totum ; homines vero corrumpuntur et secundum totum et secundum partes ; sed hoc ex parte materiae, non ex parte formae, scilicet animae rationalis, quae post corruptionem hominis remanet incorrupta ; animalia vero bruta et plantae et mineralia et omnia corpora mixta corrumpuntur et secundum totum et secundum partem, et ex parte materiae quae formam amittit, et ex parte formae quae actu non manet ; et sic nullo modo habent ordinem ad incorruptionem. Unde in illa innovatione non manebunt, sed sola ea quae dicta sunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod huiusmodi corpora dicuntur esse ad ornatum elementorum, inquantum virtutes activae et passivae generales quae sunt in elementis, ad speciales actiones contrahuntur ; et ideo sunt ad ornatum elementorum in statu actionis et passionis. Sed hic status in elementis non remanebit ; unde nec animalia nec plantas remanere oportet.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod nec animalia nec plantae, nec aliqua alia corpora in ministrando homini aliquid meruerunt, cum libertate arbitrii careant ; sed pro tanto dicuntur quaedam corpora remunerari, quia homo meruit ut illa innoventur quae ad innovationem ordinem habent. Plantae autem et animalia non habent ordinem ad innovationem, ut praedictum est, unde ex hoc homo non meruit ut illa innoventur ; quia nullus potest alteri mereri nisi id cuius est capax, nec etiam sibi ipsi. Unde etiam dato quod animalia bruta mererentur in ministerio hominis, non tamen essent innovanda.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut perfectio hominis multipliciter assignatur ; est enim perfectio naturae conditae, et naturae glorificatae ; ita etiam perfectio universi est duplex ; una secundum statum huius mutabilitatis, altera secundum statum futurae novitatis. Plantae autem et animalia sunt de perfectione eius secundum statum istum, non autem secundum statum novitatis illius, cum ordinem ad eam non habeant.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis animalia et plantae quantum ad quaedam alia, sint nobiliora quam ipsa elementa ; tamen quantum ad ordinem incorruptionis, elementa sunt nobiliora, ut ex dictis patet.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod naturalis appetitus ad perpetuitatem, qui inest animalibus et plantis, est accipiendus secundum ordinem ad motum caeli, ut scilicet tantum in esse permaneant, quantum motus caeli durabit ; non enim potest appetitus esse in effectu ut permaneat ultra causam suam. Et ideo si, cessante motu primi mobilis, plantae et animalia non remaneant secundum speciem, non sequitur appetitum naturalem frustrari.
EXPOSITIO TEXTUS
Cum tamen virtute divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed contra est quod dicitur in Glossa I Cor. 15, quod resurrectio Christi fuit causa nostrae resurrectionis. Sed Christus secundum humanitatem resurrexit. Ergo virtute humanitatis corpora resuscitabit.
Et dicendum, quod sicut Damascenus in III Lib., dicit, humanitas Christi est quasi divinitatis organum, sicut corpus animae ; unde effectus aliquis potest attribui humanitati Christi dupliciter. Uno modo secundum se, sicut attribuitur ei tangere leprosum, et huiusmodi ; alio modo inquantum est instrumentum divinitatis ; sicut attribuitur ei tactu suo leprosum mundare. Hoc autem modo attribuitur humanitati Christi sua resurrectione nostram causare, sicut tactu suo leprosum mundare. Et quia instrumentum non agit nisi in virtute principalis agentis ; inde est quod dicitur Christus resuscitaturus corpora non virtute humanitatis, sed divinitatis ; quamvis sua resurrectio sit nostrae resurrectionis causa per modum quo tactus leprosi est causa mundationis. Per verbum filium Dei fit animarum resurrectio, per verbum factum in carne filium hominis fit corporum resurrectio. Sed contra, quia sicut resurrectio Christi dicitur esse causa resurrectionis nostrae corporalis, ita et spiritualis, ut patet per illud Rom. 4, 25 : Resurrexit propter iustificationem nostram.
Et dicendum, quod utrumque fit principaliter virtute divina, et quasi instrumentaliter per operationem humanitatis Christi ; sed tamen spiritualis resurrectio appropriatur divinitati ; corporalis vero humanitati per appropriationem quamdam ; ut servetur similitudo inter effectum et causam. Filius cum patre et spiritu sancto eadem vita est, quae pertinet ad animam non ad corpus. Sed contra, quia omnis vita tam spiritualis quam corporalis oritur a vita divina, et imitatur eam, ut patet per Dionysium, VI cap. de Divin. Nomin.
Et dicendum, quod dicitur non pertinere ad corpus, quia corpus non potest eius esse particeps per cognitionem et amorem. Angeli deferent ante signum crucis. Sed contra est quod signum illud crucis non habet aliquem ordinem ad incorruptionem ; et ita non remanebit post illam innovationem.
Et dicendum, quod signum crucis non accipitur hic pro ipso ligno crucis dominicae, sed pro aliqua repraesentatione ipsius. Columnae caeli pavent adventum eius. Columnae caeli hic dicuntur Angeli qui caelos movent, quia in eorum virtute sustentatur tota efficacia caelestis actionis, cum omnia corpora regantur per spiritum vitae rationalem, ut Augustinus dicit III de Trinit.
Quantum luxit sol in prima conditione septem dierum ante peccatum primi hominis, tantum lucebit post iudicium. Intelligenda est haec comparatio secundum commodum quod homo percipit ex lumine caelestium corporum quod fuit maius ante peccatum quam post ; quamvis post resurrectionem realiter magis luceant, ut dictum est. Significat, solem et lunam his qui erunt in aeterna beatitudine, nullum lucis usum praestare. Hoc intelligendum est de usu necessitatis, ut prius dictum est.
Ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce eorum. Secundum hoc videtur Isidorus sensisse, quod Infernus sit in alia superficie terrae ; cum tamen ab aliis dicatur, quod sit in profundo terrae. Quidam vero dicunt, Isidorum etiam hoc sensisse, quod Infernus sit in profundo terrae ; sed quod ex alia superficie terrae sit aliquis magnus terrae hiatus, unde lumen solis ad alios qui sunt in Inferno pervenire posset, si sol terram circuiret : quod utrum verum sit, omnino certum non est.
