Distinctio XI — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de re contenta in hoc sacramento, ostendens quod verum corpus ibi continetur, hic intendit determinare de conversione panis in corpus Christi, ex qua contingit ut sub sacramento corpus Christi contineatur ; et dividitur in partes duas :

in prima determinat de praedicta conversione panis in corpus Christi ;

in secunda ostendit qualiter species remaneant substantiali conversione facta, ibi : sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus.

 

Circa primum tria facit :

primo inquirit qualis sit praedicta conversio ;

secundo determinat hanc quaestionem quantum ad id in quo omnes conveniunt, ibi : formalem tamen non esse cognosco ;

tertio determinat eam quantum ad id in quo diversi diversa opinantur, ibi : quibusdam videtur esse substantialis.

 

Et haec dividitur in partes tres secundum tres opiniones quas ponit ;

secunda pars incipit ibi : quidam vero sic dicunt etc. ;

tertia ibi : alii vero putaverunt et cetera.

 

Circa primum tria facit :

primo ponit opinionem ;

secundo obicit in contrarium, et solvit, ibi : sed huic sententiae sic opponitur ab aliis ;

tertio ostendit quae locutiones sint concedendae vel negandae secundum hanc opinionem, ibi : nec tamen concedunt quidam quod substantia panis aliquando sit caro Christi.

 

Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus. Hic ostendit qualiter species remaneant substantiali conversione facta ; et dividitur in partes duas :

in prima ostendit quare sub alia specie corpus Christi verum in sacramento exhibeatur ;

in secunda determinat de usu sive distributione dictarum specierum, ibi : colligitur etiam ex praedictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis, corpus vero tale dedit quale tunc habuit.

 

Circa primum tria facit :

primo ostendit quare sub alia specie corpus Christi proponatur in sacramento ;

secundo quare sub duplici, ibi : sed quare sub duplici specie sumitur ?

Tertio de admixtione tertii elementi, scilicet aquae, ibi : aqua vero admiscenda est vino.

 

Colligitur etiam ex praedictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis et cetera. Hic determinat de distributione specierum ;

et primo quomodo Christus distribuerit ;

secundo quomodo nunc distribuendum sit, ibi : Eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro supplemento communionis.

 

Hic est triplex quaestio.

Prima de conversione panis in corpus Christi, et vini in sanguinem.

Secunda de materia huius sacramenti, cuius species post conversionem remanent.

Tertia de usu sacramenti istius in prima sui institutione, qua Christus ipsum discipulis dedit.

 

Circa primum quaeruntur quatuor :

  1. Utrum post consecrationem remaneat ibi panis ;
  2. Utrum annihiletur ;
  3. Utrum convertatur in corpus Christi ;
  4. De locutionibus quae in hac materia concedendae sunt.

 

 

ARTICULUS I

Utrum substantia panis remaneat post consecrationem

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod substantia panis remaneat post consecrationem, ut dicit tertia opinio. Damascenus enim dicit : quia consuetudo est hominibus comedere panem et vinum, coniugavit eis divinitatem, et fecit ea corpus et sanguinem suum. Sed coniunctio requirit utrumque coniunctorum existere actu. Ergo panis remanet cum corpore Christi.
  2. Praeterea, illud quod de pane remanet in hoc sacramento post consecrationem, cum sit sacramentum tantum, debet verum corpus Christi, et etiam mysticum, significare. Sed significatio talis non competit pani nisi ratione substantiae suae secundum quam ex diversis granis conficitur, secundum quam etiam reficere et nutrire habet. Ergo oportet quod remaneat in substantia panis.
  3. Praeterea, illud ad quod pauciora difficilia sequuntur, est magis eligendum. Sed ad hanc positionem sequuntur pauciora difficilia, cum nihil aliud sequatur, nisi quod duo corpora sint in eodem loco ; quod non est inconveniens de corpore glorioso ratione suae subtilitatis. Ergo haec opinio est alii praeeligenda.

 

Sed contra, hoc pronomen hoc, cum sit demonstrativum ad sensum, demonstrat substantiam sub speciebus immediate latentem. Sed si substantia panis ibi remaneret, ipsa sola immediate accidentibus subesset, quia eis afficeretur. Ergo ad ipsam ferretur demonstratio huius pronominis hoc, cum dicitur : hoc est corpus meum ; et sic locutio esset falsa ; quod est inconveniens et haereticum, quia est in doctrina religionis proposita. Ergo et praedicta positio est haeretica.

  1. Praeterea, si substantia panis ibi remaneret, tunc sumens hoc sacramentum non solum sumeret spiritualem cibum, sed corporalem. Sed corporalis cibi sumptio impedit a sacramento ulterius eadem die percipiendo, ut supra, dist. VIII, dictum est. Ergo qui semel sumpsisset corpus Christi, non posset iterato sumere ; quod est contra ritum huius sacramenti.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debeant species panis remanere. Quia in sacramento veritatis non debet esse aliqua deceptio. Sed cum accidentia ducant in cognitionem eius quod quid est, secundum philosophum in I de anima, deceptio videtur, ostendere illius accidentia cuius substantia non manet. Ergo ex quo substantia panis non manet, non deberent accidentia eius manere.
  2. Praeterea, causae in littera assignatae non videntur convenientes. Fides enim quamvis experimentum rationis effugiat, tamen rationis contradictionem non requirit : quia ea quae sunt fidei non sunt contra rationem, sed supra. Sed quod sub alia specie videatur, hoc non solum contra rationem, sed etiam contra sensum apparet. Ergo non deberet sub alia specie apparere propter meritum fidei.
  3. Praeterea, supposita fide huius sacramenti, per quam corpus Christi sine sui detrimento manducari creditur, non esset horridum istud sumere in quacumque specie appareret. Sed fides necessaria est ad sumendum. Ergo secunda causa quam assignat, nulla est.
  4. Praeterea, illud quod aliquando fit ad confirmationem fidei, si semper fieret, non esset irrisio, sed maior confirmatio. Sed aliquando ad confirmationem fidei alicuius dubitantis de hoc sacramento, ostenditur corpus Christi sub specie carnis, sicut legitur in vita beati Gregorii et in vitis patrum. Ergo non esset ad irrisionem, si semper in specie propria ostenderetur.

 

Sed contra, sacramentum est sensibile signum, ut I dist. dictum est. Sed panis est corporis Christi veri sacramentum. Ergo debet remanere quantum ad sensibilia accidentia.

  1. Praeterea, usus sacramenti est manducatio, ut supra, dist. IX, dictum est. Sed manducatio requirit divisionem cibi, quae fit per masticationem. Ergo cum divisio non possit fieri in vero corpore Christi, quod est gloriosum, oportuit quod essent ibi species saltem aliae, quarum fractio esset.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod etiam forma substantialis panis debeat remanere. Operatio enim substantialis non potest fieri sine forma substantiali. Sed nutrire est operatio formae substantialis : quia nutrit inquantum quid cibus, ut dicitur in II de anima. Ergo cum species quae in sacramento remanent, etiam corporaliter nutriant, ut a quibusdam dicitur, videtur quod forma substantialis panis remaneat.
  2. Praeterea, illud quod non mutatur in aliquid corporis Christi, oportet quod post consecrationem maneat. Sed forma substantialis panis non convertitur in aliquid corporis Christi : quia si converteretur, oporteret quod converteretur in animam, quae est forma substantialis corporis Christi, in quam non convertitur aliquid, ut ex praecedenti dist. patet. Ergo forma substantialis panis manet sicut accidentia.
  3. Praeterea, panis est quoddam artificiale. Sed formae artificialium sunt accidentia, ut patet in II Physic. Cum ergo accidentia maneant, videtur quod forma panis secundum quam est panis, maneat.
  4. Praeterea, secundum Averroem in Lib. de substantia orbis, et in I Physic., oportet in materia praeintelligere dimensiones ante formas substantiales aliquo modo in generabilibus et corruptibilibus, alias non possunt esse diversae formae in diversis partibus materiae, cum divisio non fiat nisi secundum quantitatem. Sed dimensiones manent. Ergo et forma substantialis manet.

 

Sed contra, remotis accidentibus et forma substantiali, nihil manet nisi subiectum commune. Sed illud quod est commune, non potest converti in aliquid. Ergo non posset intelligi aliqua conversio fieri si forma substantialis remaneret.

  1. Praeterea, species panis et vini sensibiles sunt sacramentum tantum in Eucharistia. Ergo debent ducere in illud cuius sunt sacramentum, scilicet in corpus Christi. Sed si remaneret ibi forma substantialis panis, ducerent in ipsam magis quam in corpus Christi, quia sunt ei propinquiores secundum naturam. Ergo videtur quod non remaneat forma substantialis panis.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod haec positio, quae ponit substantiam panis ibi remanere post consecrationem simul cum vero corpore, incompetens est huic sacramento, et impossibilis, et haeretica. Incompetens quidem, quia impediret venerationem debitam huic sacramento : esset enim idolatriae occasio, si hostiae veneratio latriae exhiberetur, substantia panis ibi remanente. Esset etiam contra significationem sacramenti : quia species non ducerent in verum corpus Christi per modum signi, sed magis in substantiam panis. Esset etiam contra usum sacramenti : quia iam cibus iste non esset pure spiritualis sed etiam corporalis. Sed quod sit impossibilis, patet ex hoc quod impossibile est aliquid esse nunc cum prius non fuerit, nihil ipso mutato vel aliquo in ipsum : nec posset etiam per miraculum fieri, sicut quod esset animal rationale mortale, et non esset homo : aliter enim se habere nunc et prius est idem quod moveri vel transmutari.

Si ergo corpus Christi verum esset sub sacramento nunc et non prius, oporteret aliquem motum vel mutationem intervenisse. Sed nulla mutatio est ex parte panis facta secundum hanc positionem. Ergo oportet quod corpus Christi sit mutatum saltem localiter, ut dicatur quod corpus Christi est hic, quia per motum localiter huc venit ; quod omnino esse non potest : quia cum simul et semel in diversis locis corpus Christi consecretur, oporteret quod simul et semel ad diversa loca unum numero moveretur corpus, quod est impossibile : quia contingeret simul contrarios motus inesse eidem, vel saltem diversos eiusdem speciei. Quod autem sit haeretica, patet ex hoc quod contradicit veritati Scripturae ; non enim esset verum dicere : hoc est corpus meum, sed : hic est corpus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verbum Damasceni intelligendum est quantum ad species quibus corpus Christi divinitati unitum modo ineffabili coniungitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod species sic remanentes repraesentant aliquo modo substantiam quam prius afficiebant, et per consequens proprietates eius ; et ita habent rationem significandi per quamdam similitudinem corpus Christi verum et mysticum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod hanc positionem sequitur gravius inconveniens quam quod contradictoria sint simul vera : quia ponit definitionem (scilicet aliter nunc quam prius), et non potest ponere definitum (scilicet motum), neque in corpore domini, neque in substantia panis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod accidentia panis eadem numero remanent ibi. Quomodo autem ibi sint, utrum sine subiecto vel alio modo, in sequenti dist., qu. 1, art. 1, dicetur. Sed ratio quare remaneant, assignatur in littera ex parte usus sacramenti, et quantum ad manducationem spiritualem, quae est per fidem, ut scilicet fides esset maioris meriti quantum ad manducationem sacramentalem, ne scilicet esset nobis horrori, si in propria specie sumeretur, et infidelibus irrisioni. Potest assignari et alia causa ex parte ipsius sacramenti : quia spiritualia in sacramentis per signa corporalia consueverunt ostendi : et quia corpus Christi verum non est cibus corporalis, sed spiritualis ; ideo oportuit quod per similitudines sensibiles cibus corporalis significaretur, et eis contineretur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in hoc sacramento non est aliqua deceptio neque fictio. Non enim sensus decipitur, quia non habet iudicare nisi de sensibilibus speciebus, quae quidem vere ibi sunt sicut et sensui ostenduntur ; neque etiam intellectus, qui habet iudicium de substantiis rerum per fidem iuvatus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod iam patet ex dictis quod non est contra sensum, sed supra ; quia sensus non potest pertingere ad illius substantiae cognitionem.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod supposita fide, in sumptione corporis Christi in specie propria apparentis non esset horror ex abominatione proveniens, esset tamen horror ex devotione procedens ; quia homo non solum refugit immunda tangere ex abominatione, sed etiam sancta ex devotione.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quantum ad ostensionem talis speciei fides potest aedificari ; sed si in hac specie sumeretur, magis esset in fidei destructionem : quia corpus Christi quod est gloriosum, passibile ostenderetur, si masticationi subesset.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod forma panis substantialis non remanet post consecrationem ; et hoc propter tres rationes. Primo, quia in qualibet transmutatione vel conversione terminus a quo est eiusdem generis cum termino ad quem. Illud autem ad quod terminatur conversio, non est forma tantum neque materia tantum, sed substantia existens in actu ; et hoc declarant verba substantiva, quae hoc faciunt quod significant. Unde cum in eis exprimatur per hoc pronomen hoc substantia in actu composita, oportet quod illud quod convertitur in corpus Christi, sit etiam substantia composita, non materia panis tantum ; et ita forma panis non manet. Secundo, quia frustra remaneret. Accidentia enim manent ut sint signa, quia ad hoc sunt ut per ea de substantia subiacente cognitionem accipiamus, cum sint sensibilia, et ita ad cognitionem intelligibilium via. Sed forma substantialis non est quid sensibile, sed est ordinata ad esse substantiale. Unde cum substantia panis non remaneat, frustra forma substantialis ibi esset. Tertio, quia accidentia non immediate ducerent in corpus Christi, sed in formam substantialem panis remanentem ; et ideo deperiret aliquid significationi sacramenti.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod haec ratio movit quosdam ad ponendum formam substantialem remanere ; sed patet quod ratione illa magis ponendum esset quod materia panis remaneat quam quod forma. Panis enim non nutrit, nec aliquis cibus, nisi secundum quod convertitur in illud quod nutritur : quod autem naturali conversione convertitur in alterum, non manet quantum ad formam, sed quantum ad materiam, unde forma substantialis panis, si remaneret, nutrire non posset magis quam accidentia. Utrum autem species illae possint nutrire, in sequenti dist. dicetur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod anima non est forma quae perficiat uniformiter suum perfectibile in toto et in omnibus partibus ; unde singulae partes ex anima consequuntur perfectionem eis proportionalem ; unde quamvis in animam Christi secundum quod est perfectio totius, non convertatur aliquid, tamen transubstantiatur substantia panis tota, et quantum ad formam et quantum ad materiam in ipsum corpus Christi totum, secundum quod intelligitur accepisse congruentes perfectiones in singulis partibus, quia sic est organicum, et propria animae materia.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis ars non possit introducere formam substantialem per seipsam, potest tamen introducere virtute naturae qua utitur in sua operatione sicut instrumento ; sicut patet in hoc quod aquam in vaporem convertit, et aerem in ignem igne mediante. Et similiter cum occiditur animal, recedente anima, alia forma substantialis succedit, sicut generatio unius est corruptio alterius. Ita etiam per commixtionem farinae et aquae et ustionem ignis potest consequi forma aliqua substantialis quae sit forma substantialis per quam panis est panis. Si autem non esset forma substantialis quae est per artem inducta per quam panis est panis, substernitur forma substantialis accidentali, scilicet forma farinae ; triticum enim iam a sua specie est corruptum ; quia non manet eius operatio ut possit sibi simile generare.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod dimensio quae praeintelligitur ante formam substantialem in materia, non habet esse completum, quia non est dimensio terminata ; terminatio enim dimensionis est per formam. Sed dimensiones quae manent post consecrationem, sunt dimensiones terminatae quae habent certam mensuram et figuram.

 

 

ARTICULUS II

Utrum panis facta conversione annihiletur

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod panis facta conversione annihiletur. In qualibet enim mutatione quae est secundum aliquid intraneum rei, terminus a quo non manet nisi in potentia praeiacenti ; sicut quando nigrum fit album, nigredo non remanet nisi in potentia subiecti ; et quando ex aere fit ignis, forma aeris, quae est terminus a quo, non manet nisi in potentia materiae communis, quae subiicitur mutationi. Sed in conversione de qua loquimur, est terminus a quo, tota substantia panis. Ergo cum non sit accipere aliquid praeiacens ad totam substantiam panis, quia non est in subiecto sicut accidens, neque in materia sicut forma, videtur quod omnino annihiletur.
  2. Praeterea, respectu eiusdem est aliquid natum esse terminus a quo et terminus ad quem ; sicut ex albo fit nigrum, et ex nigro album. Sed mutationis, cuius terminus a quo est tota substantia rei, terminus ad quem est simpliciter nihil, sicut patet in creatione. Ergo similiter cum in conversione de qua loquimur, terminus a quo sit tota substantia panis, terminus ad quem erit simpliciter nihil. Ergo substantia panis annihilatur.
  3. Praeterea, si unum contradictorium est falsum, reliquum de necessitate erit verum. Sed facta conversione, haec est falsa : panis est aliquid, vel : de pane est aliquid. Ergo haec est vera : nihil de pane est. Ergo panis est annihilatus.
  4. Praeterea, illud annihilari dicitur quod neque in se neque in alio manet. Sed panis substantia non manet in se, facta conversione, ut dictum est, neque manet in corpore Christi, quia sic corpus Christi augeretur. Ergo penitus annihilatur.
  5. Praeterea, sicut se habet conversio formalis ad formam, ita substantialis ad substantiam. Sed in conversione formali annihilatur forma, sicut patet cum ex aere fit ignis. Ergo in conversione substantiali, qualis haec esse dicitur, annihilatur substantia panis.

 

Sed contra, Augustinus dicit in Lib. 83 qq., quaest. 21 : ille ad quem non esse non pertinet, non est causa tendendi ad non esse. Sed Deus est huiusmodi. Ergo ipse nihil in nihilum reducit. Sed conversio praedicta fit divina virtute. Ergo non reducitur substantia panis in nihil.

  1. Praeterea, illud quod in aliquid convertitur, non annihilatur. Sed panis in corpus Christi convertitur, ut per auctoritates in littera positas ostendi potest. Ergo non annihilatur.
  2. Praeterea, defectus perfectioni repugnat. Sed hoc sacramentum est maximae perfectionis, ut supra dictum est, dist. VIII, qu. 1, art. 3, quaestiunc. 1. Ergo cum annihilatio sit via ad defectum, non competit huic sacramento.

 

Respondeo : Dicendum, quod haec opinio duo ponit sub disiunctione ; scilicet quod substantia panis resolvitur in praeiacentem materiam, vel quod annihilatur ; et quantum ad utrumque est falsa. Si enim in praeiacentem materiam resolveretur, hoc non potest intelligi nisi dupliciter.

Uno modo quod esset in materia sine forma omni, quod quidem nec per miraculum esse potest, quia haec positio implicat in se contradictionem. Materia enim per essentiam suam est ens in potentia, et forma est actus eius. Si ergo ponatur materia sine forma esse actu, ponetur actu materia esse et non esse.

Alio modo potest intelligi ita quod resolvatur in materialia elementa ; et hoc iterum non potest esse ; quia illa materialia elementa aut remanerent in eodem loco, et oporteret quod sub illis speciebus esset aliud corpus quam corpus Christi, et quod illud materiale corpus esset simul cum dimensionibus panis, et multa huiusmodi inconvenientia sequerentur : vel non essent in eodem loco, et sic esset motus localis illius elementi materialis ; quod non potest esse, quia sentiretur talis mutatio, si esset.

Praeterea cum motus localis necessario sit successivus, oportet quod illud materiale elementum prius relinqueret unam partem hostiae quam aliam. Transubstantiatio autem fit in instanti, ut dicetur art. seq., quaestiunc. 2. Unde sequeretur alterum duorum : vel quod aliquando sub aliqua parte specierum non esset neque corpus Christi, neque substantia panis, neque materiale elementum, quod iam abscessit ab illa parte ; vel quod aliquando sub eadem parte hostiae esset corpus Christi et materiale elementum, quod est impossibile ; et ideo non potest dici quod resolvatur in praeiacentem materiam. Similiter non potest dici quod annihiletur, eo quod omnis motus denominatur a termino ad quem, sicut motus qui est ad albedinem, dicitur dealbatio ; unde illa transmutatio tantum posset dici annihilatio, cuius terminus ad quem esset nihil. Hoc autem non potest esse in illa conversione, quia oportet hanc conversionem terminari ad corpus Christi : quia nihil potest incipere hic esse cum prius non fuerit, nisi per motum aut mutationem propriam vel alterius terminatam aliquo modo ad ipsum. Unde si conversio praedicta ad corpus Christi non terminaretur, oporteret quod corpus Christi esset hic in altari facta consecratione, ubi prius non erat, per motum proprium ; quod supra est improbatum. Unde patet quod opinio illa falsa est, quae ponebat substantiam panis annihilari.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in mutationibus naturalibus terminus a quo est forma aliqua, quae quidem non convertitur in terminum ad quem ; et ideo non annihilatur, nisi quatenus manet in potentia in suo subiecto : sed illud quod convertitur ad terminum ad quem, est subiectum mutationis, non quidem ut sit illud, sed ut sit sub illo ; unde subiectum annihilari non dicitur inquantum in aliud convertitur. Unde cum in hac conversione id quod est terminus a quo, scilicet substantia panis, convertatur secundum se totum in terminum ad quem, scilicet corpus Christi, non quidem ut sit sub ipso, sed ut sit ipsummet, patet quod non est annihilatio substantiae panis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit in mutationibus oppositis, quia illud quod est terminus a quo in una, est terminus ad quem in alia ; non autem in mutationibus quarum una ordinatur ad aliam sicut perfectum ad imperfectum, sicut mutatio qua acquiritur perfectio secunda. Conversio autem panis in corpus Christi non est mutatio opposita creationi, sed quodam modo perficiens ipsam, inquantum panis nobilius esse per hanc conversionem consequitur ; et ideo non oportet quod sit in hac conversione terminus ad quem, quod in creatione erat terminus a quo.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis panis non sit aliquid, tamen illud in quod conversus est panis, est aliquid, conversione facta ; et ideo non sequitur quod panis sit annihilatus.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis non maneat panis neque in se neque in alio ; manet tamen corpus Christi, in quod conversus est panis ; et ideo non sequitur quod sit annihilatus.

ad 5. Ad quintum dicendum sicut ad primum.

 

 

ARTICULUS III

Utrum panis possit converti in corpus Christi

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod panis non possit converti in corpus Christi. Conversio enim mutatio quaedam est. Sed nulla specie transmutationis in corpus Christi panis convertitur ; non enim est ibi generatio et corruptio, quia materia panis non manet ; nec est alteratio, quia non manet aliqua substantia eius actu ; nec est augmentum, quia non additur aliquid ad corpus Christi, neque motus localis, non enim ipsum corpus Christi de coelo descendit, ut Damascenus dicit. Ergo videtur quod nullo modo panis in corpus Christi convertatur.
  2. Praeterea, in omni conversione oportet esse aliquid quod mutetur. Mutatur autem quod dissimiliter se habet nunc et prius. Si ergo panis in corpus Christi convertatur, oportet aliquid esse idem numero quod prius fuerit de substantia corporis Christi ; quod non ponitur. Ergo panis in corpus Christi non convertitur.
  3. Praeterea, conversio accidens quodammodo est ; omne autem accidens est in subiecto. Non autem potest dici quod subiectum eius sit panis neque corpus Christi ; quia non est idem subiectum mutationis et terminus a quo vel ad quem. Ergo panis nullo modo convertitur in corpus Christi.
  4. Praeterea, omne quod fit aliquid, acquirit hoc quod fieri dicitur. Sed omne singulare est incommunicabile. Ergo impossibile est quod aliquod singulare fiat aliud singulare, quamvis possit ei adiungi, et sic esse eius percipere sicut pars. Sed corpus Christi est quoddam singulare demonstratum. Ergo non potest esse quod aliquid convertatur in ipsum, ita quod fiat ipsummet ; sed solum quod adiungatur ei.

 

Sed contra est quod Damascenus dicit, ubi supra : fecit Christus panem et vinum corpus et sanguinem suum, non quoniam ipsum corpus Christi de caelo descendit, sed quoniam panis et vinum transit in corpus et sanguinem Christi.

  1. Praeterea, illud quod nec in se manet nec annihilatur, oportet quod in aliud convertatur. Sed panis non manet in se, sicut in primo articulo dictum est, nec etiam annihilatur, ut ex secundo articulo patuit. Ergo oportet quod in aliud convertatur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod ista conversio fiat successive. Fit enim haec conversio virtute verborum. Sed verba non possunt aliquid facere nisi dum sunt. Ergo cum habeant esse in successione, videtur quod successive conversio praedicta fiat.
  2. Praeterea, impossibile est in eodem instanti esse aliquid corpus Christi et panem. Ergo non est idem instans in quo est primo corpus Christi, et in quo ultimo est panis. Sed inter quaelibet duo instantia est tempus medium, ut probatur in VI Phys. Ergo conversio panis in corpus Christi est successiva.
  3. Praeterea, in omni conversione requiritur ut sit aliquid aliter nunc et prius, cum conversio mutatio quaedam sit. Sed ubicumque est nunc et prius, successio est. Ergo in omni conversione et mutatione oportet esse successionem ; et sic idem quod prius.
  4. Praeterea, in omni factione est fieri et factum esse. Sed fieri et factum esse non sunt simul : quia quod fit, non est ; quod autem factum est, iam est. Ergo est ibi prius et posterius ; et sic idem quod prius.

 

Sed contra est, quia virtus infinita operatur subito. Sed haec conversio fit virtute divina, quae est infinita. Ergo fit subito.

  1. Praeterea, in omni successiva mutatione prius aliquid est in medio quam in termino. Sed in hac conversione non est invenire aliquid medium inter substantiam panis et corpus Christi. Ergo non est ibi successiva conversio.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod haec conversio sit miraculosior omni alia mutatione. Quia quanto alicui magis de facili consentit ratio nostra, minus habet de miraculo. Sed non est aliqua miraculosa conversio cui ratio magis non consentiat quam huic ; quia creationem etiam quidam philosophi posuerunt ratione naturali ducti, et etiam quod materia obedit substantiis separatis, et maxime Deo, ad omnem formationem. Ergo ista conversio est miraculosior omnibus mutationibus.
  2. Praeterea, ubi est plus de resistentia, ibi est maior difficultas in convertendo, et per consequens maius miraculum. Sed in hac conversione est maxima resistentia, cum oporteat totum converti in totum. Ergo ista conversio est maximae difficultatis ; ergo est maxime miraculosa.
  3. Praeterea, quanto minus est de potentia ex parte creaturae in qua fit miraculum, tanto est maius miraculum quod fit per potentiam divinam. Sed in hac conversione minimum est de potentia in creatura : quia in quibusdam conversionibus miraculosis est potentia naturalis, sicut quod aqua conversa fuit in vinum, in quibusdam autem potentia obedientiae tantum : sicut quando costa formata est in mulierem ; in creatione autem etsi non praecedat aliqua potentia, tamen non est aliqua repugnantia. Ergo cum in hac conversione sit repugnantia, et nulla potentia ex parte creaturae, quia non potest esse aliquid in potentia respectu totius compositi ; videtur quod haec conversio sit miraculosior omni alia mutatione.

 

Sed contra, quanto aliqua sunt magis distantia, tanto difficilius in invicem mutantur. Sed magis distat non ens simpliciter ab ente, quam hoc ens ab hoc ente. Ergo difficilius est ex non ente simpliciter facere ens aliquod, quam ex ente hoc facere illud ; et ideo creatio est maioris virtutis indicativa quam transubstantiatio.

  1. Praeterea, quanto terminus mutationis est altior, tanto mutatio est maioris virtutis ; sicut maioris virtutis est facere hominem quam animal. Sed assumptio humanae naturae, quae est mutatio quaedam, terminatur ad personam filii Dei, quae est dignius quid quam corpus Christi, ad quod terminatur transubstantiatio. Ergo magis est miraculosa illa mutatio quam ista conversio.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in mutationibus naturalibus invenitur mutatio secundum quam nihil variatur de eo quod est intraneum rei, sed solum hoc quod est extra, sicut patet in motu locali ; aliqua vero mutatio in qua variatur illud quod inest rei accidentaliter, scilicet quantitas vel qualitas, ut patet in motu augmenti et alterationis ; aliqua vero mutatio est quae pertingit usque ad formam substantialem, sicut generatio et corruptio. Sed naturalis mutatio non potest pertingere usque ad variationem materiae : quia operatur ex supposita materia, sicut quodlibet secundum agens operatur suppositis his quae data sunt sibi a primo agente ; et haec principia oportet manere in operatione naturae, ut I Phys. dicitur. Sicut autem esse compositi, quod ex suppositione materiae natura producit, operationi naturae subiicitur ; ita ipsa materia quam praesupponit natura, subiicitur actioni primi agentis, scilicet Dei, a quo hoc ipsum imperfectum esse (scilicet in potentia), quod habet, accepit ; unde divina operatio pertingere potest ad variationem materiae, ut scilicet sicut natura facit hoc totum esse hoc totum, ut ex toto aere totam aquam ; ita Deus faciat ex hac materia signata illam. Et quia materia signata est individuationis principium, ideo solius Dei operatione hoc fieri potest, ut hoc individuum demonstratum fiat illud individuum demonstratum ; et talis modus conversionis est in hoc sacramento, quia ex hoc pane fit hoc corpus Christi.

Ex quo patet quod ista conversio differt ab omnibus naturalibus conversionibus in quatuor.

Primo in hoc quod usque ad materiam pertingit, quod in illis non invenitur.

Et quia materia est primum subiectum, et ipsum non est aliud subiectum ; ideo secundo differt in hoc quod haec conversio non habet subiectum sicut illae habent.

Tertio, quod in naturalibus conversionibus convertitur totum in totum, non autem partes essentiales in partes ; totus enim aer convertitur in aquam ; sed materia aeris non convertitur in aliquid, quia est eadem : forma etiam non convertitur, quia abscedit illa, et alia introducitur. Sed hic et totum convertitur in totum, quia panis fit corpus Christi ; et partes etiam convertuntur ; quia materia panis fit materia corporis Christi, et forma substantialis similiter fit illa forma quae est corpus Christi.

Quarto, quia in naturalibus conversionibus transmutatur et id quod convertitur, et id in quod convertitur. Illud quidem quod in alterum convertitur, semper transmutatur corruptione ; sed illud in quod aliquid naturaliter convertitur (si quidem sit simplex conversio) transmutatur per generationem, sicut cum aqua generatur ex aere ; si autem sit conversio cum additione ad alterum praeexistens, illud cui additur transmutatur secundum augmentum, vel saltem per restaurationem deperditi, sicut accidit in nutrimento. Sed hic, illud in quod fit conversio erat praeexistens, et non ei additur, quia, ut dictum est, illud quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum et secundum omnes partes eius ; unde hoc in quod terminatur conversio, nullo modo transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis qui convertitur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod haec conversio sub nulla naturalium mutationum continetur, sed ab omnibus differt, ut ex dictis patet : habet tamen aliquam convenientiam cum transmutatione nutrimenti, inquantum utraque conversio fit in aliquid praeexistens ; differt tamen ab ea, inquantum hic non fit aliqua additio sicut ibi.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in hac transmutatione, seu conversione, est aliquid quod transmutatur, scilicet panis, non quidem ad modum aliarum mutationum naturalium, ut aliquid ipsius maneat, sed secundum totum et omnes partes eius, ut dictum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod transmutatio naturalis panis ponit actum imperfectum, ut patet in V Phys. ; et quia idem est subiectum actus perfecti, et imperfecti ; ideo oportet quod subiectum transmutationis naturalis sit id quod est subiectum postmodum actus perfecti, scilicet formae, ad quem tendit motus, et non ipsum iam perfectum. Sed transmutatio huius conversionis non ponit aliquem actum imperfectum, sed solum successionem quamdam perfectorum non solum actuum, sed rerum subsistentium. Successio autem est in succedentibus sibi, sicut et ordo in ordinatis. Sed secundum regulam in I Lib., dist. 26, qu. 2, art. 3, ad 1 et 2, de relativis datam, erit ista relatio ordinis huius successionis secundum rem quidem in ipso pane qui mutatur, non autem in corpore Christi vero, nisi secundum rationem, quia ipsum immutatum manet.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod communicatio importat quamdam collationem ; et ideo exigit aliquid recipiens id quod confertur seu datur ; unde non habet locum nisi in formalibus conversionibus in quibus mutatio non attingit nisi usque ad formam ; et ideo cum in hac conversione nihil maneat cui possit aliquid conferri, non habet locum communicatio.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod causa quare aliqua mutatio non est in instanti, est distantia eius quod movetur a termino motus. Distantiam autem dico non solum secundum dimensionem loci aut quantitatis, sed secundum repugnantiam formae vel naturae ; et ideo ubi nihil est repugnans formae introducendae, forma ibi recipitur in instanti, praesente agente ; sicut patet de illuminatione diaphani, cum in eo non sit aliquid contrarium vel repugnans luci ; et similiter in forma subito introducenda quando materia est necessitans, contrariis dispositionibus ab ea exclusis. Sicut autem aer subiacet soli ad recipiendum ab eo formam luminis non existente aliquo interposito ; ita tota natura creata subditur divino nutui, ut statim fiat omne quod Deus vult ; quia quidquid est in natura, est materiale, et non contrarium dispositioni divinae ; et ideo ea quae per seipsum facit, potest, cum voluerit, facere in instanti. Quandoque autem successive facit, ut in nobis secundum modum nostrum operetur. Hoc tamen contingit quando hoc quod transmutatur, potest magis vel minus distare a termino transmutationis, quia secundum hoc fit successio in motu. Cum autem conversio de qua loquimur, ad ipsam materiae essentiam pertingat, ut dictum est, secundum quam separatis per intellectum formis et dispositionibus, una res non magis convenit cum una quam cum alia, non potest accipi maior et minor distantia a termino : quia hoc singulare demonstratum, quantum ad hoc quod convertitur in corpus Christi, tantum distat ab alio singulari suae speciei quantum a singulari alterius speciei ; et ideo conversio praedicta fit in instanti.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verba formae habent sacramentalem virtutem ; unde non efficiunt nisi quod significant ; et ideo, cum significatio illius formae non sit perfecta nisi in ultimo instanti, tunc habet efficaciam suam.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ad hoc argumentum multipliciter respondetur a diversis. Quidam concedunt quod est signare ultimum instans in quo est panis sicut et primum in quo est corpus Christi, propter hoc quod in toto quodam tempore fuit panis, et ita in quolibet instanti illius temporis. Unde quidam istorum dicunt quod unum est instans secundum rem in quo est panis et corpus Christi, sed differt secundum rationem : quia inquantum illud instans est finis praeteriti temporis, est in eo panis ; inquantum autem est principium futuri, est in eo corpus Christi. Sed hoc non potest stare : quia contradictoria simul esse secundum rem est impossibile ; simul autem secundum rem maxime sunt quae sunt in eodem instanti secundum rem. Unde impossibile est duo contradictoria esse in instanti quod est unum secundum rem, quantumcumque sit differens ratione : quia ex illa ratione non habet ordinem ad mensuratum et ad tempus, cuius est terminus ; sed ad animam. Et quia si ponamus simul esse corpus Christi et panem, sequuntur duo contradictoria simul esse ; quia dum est panis non est corpus Christi ; ideo impossibile est quod sit unum instans secundum rem in quo nunc ultimo est panis, et nunc primo corpus Christi. Ideo alii dicunt, quod istud nunc est quodammodo unum realiter, et quodammodo diversum ; et ponunt exemplum de duabus lineis se tangentibus, de quibus constat quod habent duo puncta, et tamen illa puncta coniunguntur in uno puncto lineae continentis ; contigua enim sunt quorum termini sunt simul. Et similiter dicunt quod esse panem et esse corpus Christi in altari, contiguantur ; unde est unum instans extra mensurans, in quo primo est corpus Christi et ultimo panis ; sed tamen sunt duo instantia si accipiamus ut duorum temporum quibus mensuratur esse panis in altari et esse corporis Christi : et sic inter duo instantia quasi contiguata non est necesse esse tempus medium, sicut nec inter duo puncta contiguata lineam. Sed illud non potest stare : quia cum punctum sit terminus lineae, quae potest esse mensura et intranea et extranea, possibile est puncta assignare et intrinseca et extrinseca ; sed instans est terminus temporis quod nunquam est nisi mensura extrinseca ; unde non est accipere instans nisi quod se habet per modum extra iacentis puncti. Et ideo haec positio redit in idem impossibile cum prima. Et ideo alii dicunt, quod sicut probatur IV Phys., in toto tempore non est accipere nisi unum nunc secundum substantiam ; et quod numerantur duo instantia, hoc est secundum ordinem temporis ad motum, et actionem quam mensurant ; prout scilicet tempus excedens mensurat aliquam actionem ; et ita principium et finis illius actionis est in tempore ; et secundum hoc in tempore numerantur duo instantia ; et ideo ordo et habitudo duorum instantium ad invicem est consideranda secundum actiones et motus qui mensurantur. Unde si accipiantur duo instantia respectu eiusdem motus, prout tempus mensurat principium et finem illius motus, sic oportet quod inter duo instantia sit tempus medium, sicut inter principium motus et finem est motus medius. Si autem accipiantur duo instantia per comparationem ad diversos motus secundum quod mensurant principium unius et finem alterius, sic inter duo instantia non est tempus medium, sicut nec motus est medius inter principium unius motus et finem alterius ; et ideo cum quies mensuretur tempore, sicut et motus, duo instantia sunt se invicem consequentia, quorum unum mensurat finem quietis in quo erat panis, et alterum principium quietis in quo est corpus Christi. Sed hoc iterum non potest stare ; quia instantia temporis distinguuntur per comparationem ad illum motum a quo tempus potest habere unitatem vel multitudinem, ad quam comparatur non solum sicut mensura ad mensuratum, sed sicut accidens ad subiectum ; scilicet motum caeli, quia est continuus, et interruptionem non patitur secundum naturam ; unde qualitercumque signes duo instantia in tempore, semper est accipere tempus medium, quia est accipere inter quaelibet momenta motus caeli motum medium ; et ideo in aliis motibus non differret, sive comparentur diversa instantia ad eumdem motum, sive ad diversos. Patet etiam quod haec positio contradicit dicto philosophi in VIII Phys., ubi probat quod inter quoslibet motus contrarios est quies media ; quod non oporteret, si duo instantia modo praedicto possent se invicem consequi. Et ideo alii dicunt, quod ista conversio, cum sit supra naturam, non habet ordinem ad motum caeli ; unde non mensuratur tempore, sed instanti, quod est mensura motus caeli ; et propter hoc non est inconveniens, si duo instantia succedunt sibi sine tempore medio, sicut in I Lib., dist. 37, qu. 4, art. 3, dictum est de motu Angeli. Sed hoc iterum stare non potest ; quia ista conversio sequitur motum prolationis verborum, qui habet reduci ad mensuram motus caeli, sicut illuminatio sequitur ad motum localem, quo defertur illuminans ; et ideo oportet quod instantia accipiantur in hac conversione secundum mensuram motus caeli. Et propter hoc alii dicunt, quod non est simul signare duo instantia in quorum uno primo sit corpus Christi, et in alio ultimo sit panis, quia sic de necessitate esset inter ea tempus medium ; sed tamen utrumlibet eorum potest per se signari. Sed hoc iterum nihil est ; quia designatio nostra nihil facit ad hoc quod tempus intersit vel non intersit ; unde si sint duo instantia secundum rem, in quorum uno est panis ultimo, et in alio corpus Christi primo, sive signentur a nobis sive non, oportet esse tempus medium. Praeterea, ex quo instans illud est signabile, non videtur quod possit designatio eius impediri per designationem alterius instantis, cum istae duae designationes non sint contrariae. Et ideo aliter dicendum, quod non est designare ultimum instans, sed ultimum tempus in quo est panis. Inter tempus autem et instans non cadit necessario tempus medium, sicut cadit medium inter duo instantia. Et veritas huius quaestionis apparet ex hoc quod philosophus dicit in VIII Phys., quod quando ex albo fit nigrum, in toto tempore mensurante motum alterationis erat album, sed in ultimo instanti illius temporis est nigrum ; unde, secundum ipsum, non est dandum quod in toto illo tempore sit album, sed in toto praeter ultimum nunc. Et quia ante ultimum nunc alicuius temporis non est accipere penultimum, sicut nec ante ultimum punctum lineae penultimum, ideo non est accipere ultimum instans in quo erat album, sed ultimum tempus ; et similiter est de illis mutationibus quae sunt termini motus, sicut generatio est terminus alterationis ; quia cum ex aere fit ignis, in toto tempore alterationis praecedentis erat aer, praeter ultimum instans, in quo est ignis ; et similiter est in illuminatione respectu motus localis. Et ideo cum conversio sit terminus cuiusdam motus, scilicet prolationis verborum, in toto tempore praecedenti erat panis, praeter ultimum instans, in quo est corpus Christi.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in qualibet mutatione oportet designari nunc et prius secundum duos terminos mutationis, qui sunt incontingentes, ut dicitur in I Phys. ; idest, qui non possunt simul esse. Unde secundum diversitatem terminorum in diversis mutationibus, secundum hoc diversimode signatur ibi nunc et prius. Aliqua enim mutatio est inter cuius terminos potest accipi medium quod minus distat ab uno extremorum quam aliud ; unde antequam perveniatur ad ultimum mutationis terminum, fit recessus ab uno termino et accessus ad alterum, in quo consistit mutationis ratio ; et ideo utrumque ad illam mutationem pertinet ; et nunc scilicet in quo terminatur accessus et recessus, et prius illud in quo incepit : et ideo talis mutatio non est in instanti, sed in tempore. Aliqua vero mutatio est, inter cuius terminos non potest accipi medium in eodem subiecto, nisi forte per accidens, sicut inter affirmationem et negationem : quia contradictio est oppositio, cuius non est medium secundum se, ut dicitur in I Poster. Per accidens autem potest accipi ibi medium ex parte negationis cui aliquid adiungatur, quod magis vel minus distat ab affirmatione, sive illud sit contrarium in eodem genere directe, sive dispositio contraria ; sicut inter non album et album accipitur per accidens medium ex parte coloris cui coniungitur negatio albedinis, secundum quod magis vel minus distat ab albedine ; et inter non ignem et ignem accipitur medium, secundum quod aliquid est magis vel minus frigidum aut humidum. Unde in omnibus mutationibus, in quibus sunt affirmatio et negatio tantum, seu privatio et forma tantum, per se loquendo, non potest esse recessus a termino vel accessus ad terminum ante perventionem ad ultimum terminum : et ideo illud principium non pertinet, per se loquendo, ad hanc mutationem, sed solum per accidens ratione illius adiuncti ad negationem, secundum quod per accidens negatio recipiebat magis et minus, et per consequens medium ; unde, per se loquendo, pertinet ad motum praecedentem, sicut ad alterationem quae praecedit generationem, et ad motum localem qui praecedit illuminationem ; et propter hoc istae mutationes dicuntur esse in instanti. Et quia, ut dictum est, inter substantiam panis et substantiam corporis Christi non est accipere medium quod magis sit propinquum corpori Christi quam substantia panis quantum ad hoc quod convertatur in ipsum divina virtute ; ideo simile est iudicium de ista conversione et de praedictis mutationibus ; unde ad hanc conversionem non pertinet nisi illud nunc in quo desinit esse panis, et incipit esse corpus Christi ; sed illud prius pertinet ad totum tempus praecedens quod mensurabat prolationem verborum, quae quodammodo efficit conversionem.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod mutatio, ut dictum est, in instanti est ; sed motus praecedens est in tempore. Si ergo includitur in factione tam motus praecedens quam mutatio quae est terminus eius, sicut generatio alterationis ; tunc fieri pertinebit ad motum praecedentem, et factum esse ad terminum motus qui est ipsa generatio : et sic non simul fit et factum est. Si autem factio non extendit se ad mutationem illam, tunc utrumque est simul, et fieri et factum esse ; et sic quod fit est (si dicatur fieri ratione ipsius mutationis quae tunc est) ; sed factum est ratione termini mutationis ; sicut dicimus quod simul terminatur motus et terminatus est, simul illuminatur aer et illuminatus est : et similiter etiam est in conversione de qua loquimur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quanto aliquid est permanentius, tanto difficilius transmutatur. Et quia subiectum in qualibet mutatione manet, ideo in omnibus mutationibus materia est maxime manens, cum sit subiectum omnium mutationum ; unde illa mutatio quae ad ipsam materiam attingit, est difficilior et maioris virtutis ostensiva quam quaecumque alia transmutatio ex parte eius quod transmutatur. Et quia creatio et haec conversio pertingunt usque ad essentiam materiae, ut ex praedictis patet, constat has mutationes esse maioris virtutis ostensivas quibuscumque aliis, in quibus mutatur vel forma substantialis vel accidentalis, vel locus exterior. Sed inter has duas videtur creatio, simpliciter loquendo, praecellere, quia per ipsam materiae essentia producitur ; ex quo consequitur ut a producente per hanc conversionem possit in alterum transmutari. Sed ex parte eius ad quod est mutatio, mutatio quae est in unione humanae naturae ad divinam personam, praecellit has et omnes alias mutationes in difficultate ; unde ipsa est miraculum miraculorum omnium.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod mutatio ista fit ex existente in existens praeter modum aliarum mutationum, quae fiunt etiam ex existentibus in existentia, ex quarum inspectione intellectus noster sibi suas conceptiones formavit : et ideo haec conversio videtur esse contra conceptiones intellectus ; et propter hoc difficilius ei assentitur quam creationi, quae est ex omnino non existenti, cuiusmodi mutationem non vidit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in aliqua actione potest esse resistentia dupliciter. Uno modo ex parte agentis, quando scilicet ex contrario agente virtus ipsius debilitatur ; alio modo ex parte ipsius effectus, quando ex contraria dispositione impeditur effectus. In omni actione ubi agens non patitur, prima resistentia non habet locum, sed secunda solum ; unde in operationibus divinis non attenditur difficultas secundum resistentiam ad agentem, sed secundum impedimentum effectus. Magis autem impeditur effectus per subtractionem potentiae recipientis quam per rationem contrariae dispositionis : quia contraria dispositio non impedit effectum nisi inquantum facit potentiam indispositam. Et ideo maior difficultas est in creatione, ubi omnino materia non praeexistit, quam ubi in praeexistenti materia est aliquid quod effectui, contrariando, repugnat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut se habet potentia naturalis ad mutationes naturales, ita se habet potentia obedientiae ad conversiones miraculosas ; unde secundum modum miraculosae conversionis modus obedientialis potentiae in creatura in aliud convertenda. Sicut ergo in conversionibus formalibus inest potentia obedientiae ad recipiendum talem formam, ita in hac substantiali conversione inest potentia obedientiae ut haec substantia convertatur in illam ; unde maioris virtutis ostensiva est creatio, in qua nulla potentia obedientiae praeexistit, quam haec conversio.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum praedicta conversio possit exprimi per verbum substantivum alterius temporis quam praesentis

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedicta conversio possit exprimi per verbum substantivum alterius temporis quam praesentis, ut dicatur : quod est panis, erit corpus Christi, vel : quod est corpus Christi, fuit panis. Ambrosius enim dicit in Lib. de sacramentis, quod erat panis ante consecrationem.
  2. Praeterea, maior est convenientia, quanto perfectior est conversio. Sed haec conversio est perfectior omnibus aliis : quia in hac convertitur totum in totum et partes in partes, sicut ex praedictis patet. Cum ergo in aliis conversionibus utamur tali modo loquendi, scilicet, quod erat aqua est vinum : vel, quod erat aer est ignis : videtur multo fortius hic quod possit dici : quod est corpus Christi, erat panis.

 

Sed contra, quod est relativum suppositi eiusdem. Sed non est accipere aliquod suppositum quod sit quandoque panis, quandoque corpus Christi, ut ex praedictis patet. Ergo non est dicendum : quod est corpus Christi, fuit panis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod haec sit vera : panis fit corpus Christi. Ad omne enim facere sequitur fieri. Sed Christus fecit ea, scilicet panem et vinum, corpus et sanguinem suum, ut Damascenus dicit. Ergo panis fit corpus Christi.
  2. Praeterea, omne quod convertitur in alterum, fit illud. Sed panis convertitur in corpus Christi. Ergo fit corpus Christi.

 

Sed contra, omne fieri terminatur ad factum esse. Sed haec nunquam erit vera : panis est factus corpus Christi : quia quod factum est, est ; panis autem nunquam est corpus Christi. Ergo et haec est falsa : panis fit corpus Christi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod haec sit falsa : de pane fit corpus Christi. Ex eodem enim fit aliquid et factum est. Sed haec est falsa : corpus Christi factum est de pane, vel ex pane. Ergo et haec, corpus Christi fit de pane.
  2. Praeterea, de notat consubstantialitatem, ut Magister dicit in I, dist. 36. Sed nulla consubstantialitas est panis ad corpus Christi. Ergo non potest dici quod corpus Christi fit de pane vel ex pane.

 

Sed contra, Ambrosius dicit : ubi accessit consecratio, de pane fit corpus Christi.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod haec sit vera : panis potest esse corpus Christi. Motus enim est actus existentis in potentia. Sed panis mutatur in corpus Christi. Ergo panis est potentia corpus Christi : ergo potest esse corpus Christi.
  2. Praeterea, Ambrosius dicit, quod panis potest esse corpus Christi consecratione, quae fit Christi sermone.

 

Sed contra, quod potest esse aliquid nihil prohibet si ponatur illud : quia possibili posito, secundum philosophum, non sequitur inconveniens. Sed inconveniens sequitur, si dicatur : panis est corpus Christi. Ergo haec est falsa : panis potest esse corpus Christi.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod haec conversio in hoc differt ab omnibus aliis mutationibus, quod in omnibus aliis mutationibus est aliquod subiectum commune : in hac autem non, sed solum est accipere duos terminos conversionis ; et ideo omnes locutiones exprimentes mutationem per quam importatur ordo termini ad terminum, sunt concedendae in hac materia, sicut haec : panis convertitur in corpus Christi ; locutiones vero quae exprimunt identitatem subiecti, non sunt concedendae, proprie loquendo. Sed quia in hac conversione est aliquid simile identitati subiecti, scilicet communitas specierum, quae manent hinc inde, quamvis illae species non sint mutationis subiectum ; ideo etiam tales locutiones aliquando a sanctis positae inveniuntur, ut identitas importata non referatur ad subiectum sed ad species easdem. Unde tales locutiones non sunt extendendae, quia sunt impropriae ; et haec locutio quae est : hoc fuit illud, vel : quod est hoc erit illud, expresse important identitatem subiecti mutationis propter naturam relationis ; ideo non est simpliciter concedenda.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verbum Ambrosii est exponendum : quod erat panis est corpus Christi ; idest, quod est sub speciebus panis, primo fuit panis, et postea corpus Christi.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum in II de anima, passum in principio est dissimile, sed in fine est simile ; unde perfecta conversio requirit perfectam distantiam in principio, et perfectam unitatem in fine. Sed hoc nomen panis importat quod erat in principio, quia importat terminum a quo ; ideo quanto perfectior est conversio, tanto minus potest corpus Christi de pane praedicari.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum dicitur : hoc fit illud, ex vi locutionis in ly hoc importatur subiectum factionis ; unde haec est per se : homo fit albus ; sed haec est per accidens : nigrum fit album. Subiectum autem factionis commune est utrique termino ; unde patet quod praedicta locutio importat communitatem subiecti, et proprie non est concedenda.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod exponendum est verbum Damasceni sicut expositum est verbum Ambrosii, ut relatio importata in ly ea designet unitatem specierum, et non subiecti unitatem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in hac locutione : panis convertitur in corpus Christi, importatur tantum ordo unius termini ad alterum ; in hac autem : panis fit corpus Christi, importatur unitas subiecti ; et ideo non est similis ratio de utraque.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut patet in I Physic., hoc fit hoc, dicimus in permanentibus per se, sed in non permanentibus per accidens ; sed ex hoc fit hoc dicitur proprie in non permanentibus. Dicimus enim : ex non albo fit album. Et si aliquando dicatur aliquid fieri ex permanente, hoc est inquantum intelligitur cum permanente aliquid non permanens ; sicut cum dicitur : ex aere fit statua, intelligitur ex aere infigurato. Et sic patet quod haec locutio : hoc fit hoc, exprimit identitatem subiecti ; haec autem locutio : ex hoc fit hoc, principaliter exprimit ordinem terminorum ad invicem, et per consequens quandoque unitatem subiecti ; unde quandoque importat tantum ordinem sine hoc quod importet subiectum, ut cum dicitur : ex mane fit meridies, idest post, ut dicitur in II Metaphys. ; et secundum hoc erit incongrua : panis fit corpus Christi ; sed haec erit concedenda : ex pane fit corpus Christi, si ly ex non denotet subiectum, et quasi causam materialem, sed tantum ordinem terminorum conversionis ad invicem. Sed haec : de pane fit corpus Christi, est minus propria : quia haec propositio de notat consubstantialitatem, ut Ambrosius tangit ; tamen quandoque de ponitur pro ex, et sic potest concedi quod de pane fit corpus Christi sicut ex pane.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur : de pane factum est corpus Christi, ly de potest importare ordinem in essendo : quia quod significatur in factum esse, significatur iam esse ; et sic non conceditur quod de pane sit factum corpus Christi : quia significaretur quod panis haberet ordinem ad corpus Christi in essendo, quod falsum est, quia non est materia eius. Potest etiam importare ordinem in fieri, quod praecessit factum esse ; et sic sicut conceditur haec : de pane fit corpus Christi ; ita potest concedi ista : ex pane factum est corpus Christi.

ad 2. Ad secundum patet solutio ex dictis.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod cum potentia pertineat ad subiectum, non est dubium quod cum dicitur : panis potest esse corpus Christi, importatur unitas subiecti ; et ideo non est concedenda, quia nihil panis unquam erit aliquid corporis Christi : sed sicut conceditur ista : panis convertitur in corpus Christi, ita potest concedi ista : panis potest converti : quia cuius est potentia, eius est actus, ut dicitur in Lib. de somno et vigilia.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ista definitio non habet locum in ista conversione, ut ex praedictis patet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod illud verbum Ambrosii exponendum est, sicut prius dictum est.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de materia huius sacramenti ; et circa hoc quaeruntur quatuor :

1 utrum panis et vinum sint materia huius sacramenti ;

2 qualis panis ;

3 quale vinum huius sacramenti materia esse possit ;

4 de aquae admixtione.

 

 

ARTICULUS 1

Utrum sit duplex materia huius sacramenti

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeat esse duplex materia huius sacramenti. Quanto enim aliquid est simplicius, tanto nobilius ; unde et simplicissima sunt nobilissima. Sed hoc sacramentum est nobilius aliis. Ergo debet esse simplicius. Cum ergo alia sacramenta unam tantum materiam habeant, sicut Baptismus aquam, confirmatio chrisma ; videtur quod non debeat esse duplex materia huius sacramenti.
  2. Praeterea, materia sacramenti debet respondere ei quod est sacramentum et res in sacramento, quia est signum eius. Sed totum illud quod est res et sacramentum, continetur sub specie panis, scilicet totus Christus. Ergo panis est tota materia huius sacramenti ; et sic idem quod prius.
  3. Praeterea, hoc sacramentum ordinatur ad usum fidelium. Sed tantum sub una specie populo hoc sacramentum ministratur, scilicet sub specie panis. Ergo tantum una eiusdem debet esse materia.
  4. Praeterea, posset contingere quod in aliqua terra triticum haberetur et non vinum, vel e converso. Ergo in tali casu liceret et in una specie tantum conficere.

 

Sed contra, sacramentum Eucharistiae a Christo initium sumpsit. Sed Christus discipulis duo in coena dedit, scilicet panem et vinum. Ergo debent esse materia huius sacramenti.

  1. Praeterea, materia sacramenti debet respondere usui sacramenti. Sed manducatio, quae est usus huius sacramenti, ut supra, dist. IX, qu. 1, art. 1, dictum est, requirit cibum et potum. Ergo huius sacramenti materia debet esse duplex, una quae competat in cibum, et alia quae competat in potum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debeat esse materia huius sacramenti panis et vinum. Sacramenta enim legis Mosaicae propinquiora fuerunt sacramentis legis novae quam sacramenta legis naturae. Sed in lege Mosaica secundum modum sacramenti manducabantur carnes animalium. Ergo hoc magis debet esse materia huius sacramenti quam panis et vinum, quae sumebantur in lege naturae per modum sacramenti.
  2. Praeterea, materia sacramenti debet competere usui sacramenti et significationi. Sed expressius significaret caro animalis alicuius carnem Christi quam panis : quia maiorem habet convenientiam ad ipsam, et iterum magis reficit. Ergo magis debet caro esse materia huius sacramenti quam panis.
  3. Praeterea, sacramenta infirmis ministrari debent, quia medicinae sunt. Sed vinum non datur infirmis. Ergo non debet esse materia huius sacramenti.
  4. Praeterea, illud sacramentum non solum praefiguratum fuit in oblatione Melchisedech, qui obtulit panem et vinum, ut dicitur Genes. 14, sed etiam in favo mellis, quem sumpsit Ionathas, ut dicitur I Reg. 14. Ergo etiam mel deberet esse materia huius sacramenti, et praecipue propter suavitatem.
  5. Praeterea, in hoc sacramento continetur Christus ut cibus parvulorum. Sed parvulis datur in cibum lac. Ergo lac deberet esse materia huius sacramenti.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod panis et vinum non possint esse materia huius sacramenti nisi sub determinata quantitate. In sacramentis enim intentio requiritur conformis intentioni Ecclesiae. Sed si aliquis vellet consecrare totum panem qui est in foro, et totum vinum quod est in cellario, intentio eius non esset concors intentioni Ecclesiae, quae intendit consecrare ad usum fidelium : quod etiam verba instituentis ostendunt : accipite, inquit, et manducate. Ergo requiritur determinata quantitas panis.
  2. Praeterea, virtus data verbis et ministro, datur ad venerationem sacramenti, non ad irrisionem. Sed si immoderata quantitas panis et vini consecraretur, verteretur in irrisionem. Ergo non potest consecrari nisi sub determinata quantitate.
  3. Praeterea, si aliquis in mari hominem baptizet, illa tantum aqua verbo vitae sanctificatur quae ad usum ablutionis cedit, et non totum mare. Ergo a simili et hic, tantum de pane et vino consecrari potest, quantum potest venire in usum fidelium.

 

Sed contra, secundum philosophum, omne determinatum est medium duorum extremorum determinatorum. Sed quantitas panis qui consecrari potest, non est medium duorum extremorum determinatorum : quia nunquam est ita parva quantitas quin possit consecrari. Ergo non est determinata quantitas etiam secundum magnitudinem.

  1. Praeterea, constat quod sacerdos habens paucos parochianos potest tantum de pane consecrare, quantum habens multos, quamvis non debeat. Sed non potest accipi tanta quantitas panis quae non possit venire in usum multorum parochianorum, et praecipue cum unus homo possit et multum et parum in quantitate sumere. Ergo non potest esse tanta materia panis quin possit consecrari etiam a quocumque sacerdote.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod materia sacramenti debet competere et significationi sacramenti et usui ; et utroque modo exigitur duplex materia in hoc sacramento. Usus enim huius sacramenti est manducatio, quae ad sui integritatem et cibum et potum exigit ; et ideo huius sacramenti debet esse duplex materia ; una quae in cibum sumitur, et alia quae in potum. Significatio autem sacramenti est duplex. Una secundum quod repraesentat praeteritum ; et sic in hoc sacramento significatur passio Christi, in qua separatus fuit eius sanguis a corpore ; et ideo separatim in hoc sacramento offerri debet signum corporis et signum sanguinis, duplici materia existente. Alia significatio sacramenti est de effectu per sacramentum inducendo, quia sacramenta efficiunt quod figurant ; et sic, cum hoc sacramentum ad salutem corporis et animae sumatur, oportet quod sub specie panis ad significandam salutem corporis, et sub specie vini ad significandam salutem animae hoc sacramentum perficiatur, ut in littera Magister dicit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod simplicitas per se non est causa nobilitatis ; sed perfectio ; unde ubi perfecta bonitas in uno simplici invenitur, simplex est nobilius quam compositum ; quando autem e contrario simplex est imperfectum, compositum vero perfectum, tunc compositum est nobilius quam simplex, sicut homo est nobilior terra ; et ideo hoc sacramentum quamvis sit magis compositum ratione materiae, est tamen nobilius, quia est magis perfectum. Quod autem ad perfectionem eius haec compositio exigatur, patet ex dictis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis totus Christus sit sub specie panis secundum rei veritatem, non tamen est ibi ex vi sacramenti nisi corpus eius, ut ex dictis patet, et secundum quod venit in usum fidelium.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod populo non datur sanguis propter periculum : quia una gutta sanguinis citius laberetur quam aliqua particula corporis ; unde ministris altaris secundum consuetudinem aliquorum datur participatio sanguinis, de quibus praesumitur quod in talibus magis sint cauti. In lege autem veteri de libaminibus nihil habebant offerentes, sed soli sacerdotes ; per quae significabatur potus huius sacramenti : de sacrificiis autem habebant, quibus significabatur cibus huius sacramenti.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis consecratio panis non dependeat a consecratione vini, quod quidam posuerunt, ut supra, dist. VIII, qu. 2, art. 4, quaestiunc. 1, dictum est, tamen potius deberet desistere qui non haberet utrumque quam conficere praeter morem Ecclesiae in una tantum specie ; quamvis etiam si in una tantum specie consecraret, consecratum esset. Peccaret autem graviter : nisi post consecrationem corporis ante consecrationem sanguinis occideretur, vel alias praeter culpam suam impediretur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod causa quare panis et vinum sunt materia huius sacramenti inter alios cibos et potus, est institutio divina. Causa autem institutionis multipliciter potest assignari.

Prima ex parte usus sacramenti : quia haec duo communius in cibum et potum veniunt ; unde convenientius per haec in cibum et potum spiritualem manuducimur.

Secunda ex effectu sacramenti : quia, ut dicitur in Glossa I Cor. 11, panis prae ceteris cibis sustentat corpus, et vinum laetificat cor : et similiter hoc sacramentum sustentat magis et laetificat caritate inebriatos quam alia sacramenta.

Tertia ex ritu celebrationis : quia mundius tractantur quam alia quae in cibum et potum veniunt.

Quarta ex significatione duplicis rei huius sacramenti : quia panis ex multis granis conficitur, et vinum ex multis acinis confluit ; quod competit ad significandum corpus Christi verum et mysticum, ut supra, dist. VIII, dictum est.

Quinta ex repraesentatione eius quod praecessit : nam grana in area conculcantur, et panis in fornace decoquitur, et vinum in torculari exprimitur ; quae omnia competunt ad repraesentandum passionem Christi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum non debuit in specie alicuius sacramenti legis Mosaicae institui, ut ostenderetur cessatio legalium, quorum sacerdotium est imperfectius sacerdotio Christi ; et ideo convenienter ad illas species in novo testamento reducitur, quibus ostenditur sacerdotium novi testamenti sic praeeminere sacerdotio levitico scilicet ad oblationem Melchisedech, ut apostolus probat Hebr. 7.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod caro de ratione sui non dicit aliquid ordinatum in cibum, sed quamdam rem naturae ; et ideo non ita competenter significaret caro animalis carnem Christi, ut est cibus fidelium, secundum quod in hoc sacramento continetur sicut panis ; quia ad hoc confectus est ut cibus sit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod vinum quamvis non detur infirmis qui morbo febrili subiacent, datur tamen debilibus ut confortentur ; et similiter hoc sacramentum non est dandum his qui sunt in febre peccati, sed ad confortationem debilium qui a peccato liberati sunt.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod mel quamvis habeat suavitatem, est tamen inflativum ; et ideo magis congrue significat suavitatem temporalem quae inflat, quam caritatem quae aedificat ; unde et in sacrificiis veteris legis apponi prohibebatur ; et ideo etiam non competit huic sacramento.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis cibus iste sit parvulorum per humilitatem, est tamen grandium in fide. Unde Augustinus : cibus sum grandium ; et ideo non convenit ut sub specie lactis sumatur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod virtus non est data ministro et verbis ad consecrandum panem et vinum sub quacumque quantitate, sed sub tanta quantitate, quanta potest competere ad usum fidelium ; sic enim conformabitur intentio consecrantis intentioni Ecclesiae. Sed hoc non videtur verum. Non enim potest dici, quod quantitas materiae sit determinata secundum usum qui in praesenti occurrit ; quia sic sacerdos in deserto non posset conficere tot hostias, quot sacerdos alicuius civitatis habentis multos parochianos, quod falsum est ; sed secundum usum qui nunquam occurrere potest. Tantum ergo de vino et pane consecrare potest, quantum est sumibile ab omnibus. Ad hoc autem non est quantitas determinata, praecipue cum unus homo possit sumere in magna quantitate et parva quantitate ; unde quantitas parva vel magna ad hoc nihil facit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacramenta ad aliquid ordinantur ; unde in sacramentis est duplex intentio. Una quae ordinatur ad perfectionem sacramenti ; et haec est essentialis sacramento ; unde ea praetermissa non est sacramentum. Alia quae ordinatur ad finem sacramenti ; et haec consequitur sacramentum, ut ea posita vel remota, nihilominus perficiatur sacramentum ; sicut si aliquis intendat baptizare aliquem ut lucrum temporale consequatur, sacramentum Baptismi verum est, quia secundum primam intentionem conformatur intentioni Ecclesiae, quamvis non quantum ad secundam. Et similiter in hoc sacramento si aliquis sacerdos intenderet consecrare non ad sumendum, sed ut in veneficiis uteretur, verum corpus Christi esset. Unde etsi aliquis sacerdos intenderet consecrare magnam quantitatem panis et vini non ad usum fidelium, sed in irrisionem, esset consecratum. Non tamen dico quod posset consecrare totum panem qui est in civitate simul, vel qui est in foro ; quia ipsa forma pronomine demonstrativo utens, ostendit quod materia consecranda debet esse coram sacerdote. Unde sacerdos existens in domo sua non posset consecrare panem qui est in altari : quod etiam non potest de toto pane qui est in foro, neque de toto vino quod est in cellario. Sed quantacumque sit quantitas panis et vini quae coram sacerdote proponitur, credo quod possit consecrari ab ipso.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod potestas omnis a Deo est, ut dicitur Rom. 13, et quantum est de intentione dantis potestatem, ad bonum est ordinata ; nihil tamen prohibet quin potestate accepta abutatur. Unde sicut praelati Ecclesiae habent potestatem in aedificationem, et non in destructionem, tamen multa possunt facere quae sunt in destructionem ; ita virtus consecrandi data est verbo et ministris ad Dei honorem ; tamen potest aliquis abuti, ut ad irrisionem, vel ad lucrum, vel ad aliquid huiusmodi faciat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod perfectio sacramenti in Baptismo consistit in ipso usu materiae ; et ideo illud tantum aquae consecratur verbo vitae quod in usum venit. Sed perfectio huius sacramenti consistit in ipsa materiae consecratione, et usus est consequens ad hoc sacramentum ; unde perfectio huius sacramenti non dependet ab usu, sicut est in Baptismo.

 

 

ARTICULUS II

Utrum oporteat quod sit panis triticeus

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non oportet quod sit panis triticeus. Hoc enim sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed magis competeret ad significandum passionem, panis hordei, quod est durum et hispidum, quam granum tritici, quod est delicatum. Ergo ex alio frumento panis confectus potest esse materia huius sacramenti.
  2. Praeterea, in omni aqua potest perfici sacramentum Baptismi, ut nullus propter defectum materiae a sacramenti perceptione fraudetur. Ergo et similiter omnis panis debet esse materia huius sacramenti, ut nullum inopia excuset.
  3. Praeterea, figura in naturalibus est signum speciei. Sed quaedam frumenta sunt quae habent similem figuram grano tritici, sicut de farre et spelta. Ergo sunt eiusdem speciei cum grano tritici ; et ita panis ex illis frumentis poterit esse materia huius sacramenti.
  4. Praeterea, panis, materia huius sacramenti est, quia ex multis granis confectus unitatem corporis mystici designat, ut supra, dist. VIII, dictum est. Sed hoc etiam invenitur in pane de aliis frumentis confecto. Ergo ille panis potest esse materia huius sacramenti.

 

Sed contra est usus Ecclesiae, et hoc quod dominus se grano frumenti comparavit Ioan. 12, et non aliis leguminibus.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod, si grano tritici admisceatur aliud frumentum, possit panis exinde confectus esse materia huius sacramenti. Quia in siccis commixtio non tollit speciem. Sed granum tritici et alia huiusmodi sunt sicca. Ergo si commisceantur, adhuc manet species tritici, et ita potest inde confici corpus Christi.
  2. Praeterea, vix invenitur farina ex solis granis tritici, nisi studiose fiat. Si ergo ex farina commixta ex diversis granis non posset confici panis qui sit materia huius sacramenti, rarissime hoc sacramentum perficeretur ; quod est absurdum.
  3. Praeterea, per corruptionem magis receditur a specie quam per mixtionem. Sed de pane corrupto potest fieri hoc sacramentum, cum videamus hostias diutissime a quibusdam conservari. Ergo multo magis de pane ex granis commixtis confecto potest perfici hoc sacramentum.

 

Sed contra, medium, neutrum extremorum est. Sed panis commixtus ex diversis granis, est medius inter panem tritici et aliorum granorum. Ergo non est panis triticeus ; ergo de eo non potest perfici hoc sacramentum.

  1. Praeterea, de amido, ut quidam dicunt, non potest perfici hoc sacramentum. Sed amidum est farina triticea pura. Ergo multo minus potest perfici hoc sacramentum de pane alterius farinae.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debeamus conficere in azymo, sed in fermentato. Nos enim debemus conficere secundum quod Christus confecit. Sed Christus confecit in fermentato, non in azymo. Ergo nec nos debemus in azymo conficere. Probatio mediae. Ante Pascha Iudaei azymis non utebantur. Sed coena domini, in qua hoc sacramentum inchoavit, fuit ante Pascha celebratum, ut patet Ioan. 13, 1 : Ante diem festum Paschae et cetera. Ergo ipse in fermentato, non in azymis confecit.
  2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed agnus typicus immolabatur luna decimaquarta, ut habetur Exod. 12. Ergo Christus immolatus fuit luna decimaquarta. Sed in die praecedenti corpus suum dedit discipulis manducandum. Ergo hoc fuit luna decimatertia. Sed Pascha incipiebat luna decimaquarta. Ergo ante Pascha fuit coena domini, et sic idem quod prius.
  3. Praeterea, Ioan. 18, dicitur, quod in die passionis domini Iudaei non intraverunt praetorium Pilati, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Ergo illa die a Iudaeis manducabatur Pascha, et sic coena domini fuit ante Pascha ; et sic idem quod prius.
  4. Praeterea, Luc. 24, dicitur, quod mulieres viso monumento iverunt, et paraverunt aromata. Sed hoc non licuisset prima die de septem quibus azyma comedebant, quia dies illa erat eis celeberrima, quae quidem dies erat luna decimaquinta. Ergo Christus passus est luna decimaquarta ; et sic idem quod prius.
  5. Praeterea, Ioan. 20, dicitur, quod dies sepulturae dominicae erat magnus dies sabbati. Sed in solemnitate azymorum sola prima dies erat celeberrima, et vocabatur magna. Ergo dies sabbati fuit prima dies solemnitatis, quod est luna decimaquinta ; et sic dies Veneris fuit luna decimaquarta ; et sic idem quod prius.
  6. Praeterea, artos secundum Graecos significat panem fermentatum. Sed hoc nomen invenitur apud Graecos, ubi nos habemus, accepit Iesus panem. Ergo de fermentato confecit ; et sic idem quod prius.
  7. Praeterea, sacramenta veteris legis tempore revelatae gratiae observata ad litteram, sunt mortifera : quia littera occidit, II Cor. 3, 6. Sed hoc erat unum de legalibus, comedere in azymis. Ergo videtur esse mortiferum in azymis conficere.
  8. Praeterea, hoc sacramentum est specialiter sacramentum caritatis. Sed fermentum caritatem significat, ut patet in Glossa Matth. 13, super illud : simile est regnum caelorum fermento et cetera. Ergo maxime debet confici de fermentato.
  9. Praeterea, sicut album et rubeum sunt accidentia vini ; ita azymum et fermentatum sunt accidentia panis. Sed indifferenter conficitur de vino albo et rubeo. Ergo non magis debet attendi de pane an sit azymus vel fermentatus, quam de vino an sit album vel rubeum.

 

Sed contra, prima die azymorum nihil fermentatum esse debebat in domibus Iudaeorum, ut patet Exod. 12. Sed dominus confecit prima die azymorum, ut patet Matth. 26, Marc. 14, Luc. 22. Ergo ipse confecit de azymo ; ergo et nos debemus de azymo conficere.

  1. Praeterea, Christus non venit legem solvere, sed implere, ut dicitur Matth. 5. Sed secundum legem agnus paschalis comedebatur cum azymis, ut patet Exod. 17. Ergo Christus agnum paschalem cum azymis comedit. Ergo de azymo confecit.
  2. Praeterea, materia debet convenire sacramento. Sed panis azymus magis competit huic sacramento quam fermentatus propter puritatem. I Cor. 5, 8 : epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Ergo debet de pane azymo fieri sacramentum.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod non potest confici nisi de pane triticeo ; cuius causa est divina institutio, quia ipse hoc pane confecit. Ratio autem institutionis potest triplex assignari. Prima ex effectu ; quia talis panis melius nutrimentum praestat ; unde competit ad significandum excellentiam gratiae quae in hoc sacramento confertur. Secunda ex usu sacramenti : quia panis triticeus est qui communius in usum cibi venit, alii autem panes non fiunt nisi propter defectum tritici ; unde et panis simpliciter intelligitur de tritico, sicut et oleum de olivis ; unde competit huic sacramento, cuius usus est in manducando, ut supra, dist. IX, dictum est. Tertia ex re contenta, quae est Christus, qui se grano frumenti comparavit dicens, Ioan. 12, 24 : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in passione Christi non fuit aliqua duritia ex parte Christi qui patiebatur, sed summa benignitas ; et quia hostia panis significat et continet ipsum Christum, ideo non ita competit huic sacramento panis hordeaceus, vel alterius modi, sicut panis triticeus, qui est delicatior et suavior.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod omnis aqua omni aquae est eadem specie, secundum philosophum ; et ideo non differt in quacumque aqua Baptismus fiat. Sed non omnia grana ex quibus panis consuevit confici, sunt eiusdem speciei ; et ideo non est similis ratio utrobique. Et praeterea sacramentum istud non est tantae necessitatis sicut sacramentum Baptismi, ut prius dictum est, dist. IX, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 2.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt, quod de spelta potest confici corpus Christi propter similitudinem quam habet ad triticum. Sed, sicut patet intuenti, quantum ad figuram plus appropinquat hordeum ad similitudinem tritici quam spelta, remoto cortice ab utroque, quamvis in colore plus spelta conveniat ; sed inter alia omnia huiusmodi plus convenit, maxime in figura, far cum tritico, et similiter in colore. Unde ex identitate figurae non potest haberi quod aliquod istorum sit eiusdem speciei cum grano tritici ; sed identitatis speciei potest ex alio experimentum accipi. Generans enim et genitum conveniunt de necessitate in specie, sed non de necessitate in accidentibus, quinimmo accidentia variantur ex causis extrinsecis ; unde cum ex grano tritici, ubicumque seminetur, nunquam nascatur spelta vel far aut hordeum, vel aliquid huiusmodi, constat quod omnino ista differunt specie a tritico.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod illud quod obiectio tangit, est causa quare ex pane fit hoc sacramentum, non autem quare ex tali pane ; sed hanc oportet superaddere sicut proprium ad commune.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod admixtio extranei duplex potest esse : uno modo ita quod extraneum adiunctum solvat speciem eius cui adiungitur, vel trahendo ad speciem suam, sicut si amphorae aquae adderetur phiala vini ; vel faciendo mediam speciem, sicut quando utraque aequaliter ponitur, ut aequalitas non accipiatur secundum quantitatem, sed secundum proportionem virtutis. Alio modo ita quod additum non solvat speciem, sed ipsum assumatur ad speciem eius cui additur ; sicut si gutta aquae amphorae vini apponatur. Si ergo fiat tanta admixtio extranei quod solvatur species panis triticei, non poterit confici ex pane illo ; si autem adeo sit parva admixtio quod species panis triticei maneat, et illud quod additur, ad naturam tritici convertatur, potest exinde confici sacramentum. Huiusmodi autem signum potest accipi ex accidentibus, scilicet colore, sapore, et huiusmodi ; quia accidentia maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, secundum philosophum in 1 de anima.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sicca, cum integra manent, non amittant speciem ex permixtione, tamen quando dividuntur et conficiuntur, sicut in pane accidit, possunt speciem amittere.

ad 2. Ad secundum patet solutio ex distinctione praedicta.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod si sit tanta corruptio quod species panis non maneat, tunc non potest ex eo confici ; si autem specie manente sit aliqua dispositio ad corruptionem, potest exinde confici ; quamvis graviter peccet conficiens ex tali scienter propter irreverentiam sacramenti. Et quod species maneat, potest ex hoc cognosci, quod continuitas non est soluta, nec alia accidentia omnino ablata. Et quia amidum fit de farina triticea, quae quidem per attritionem et excolationem et vaporis admixtionem videtur speciem farinae amisisse, vel ad corruptionem omnino esse disposita ; ideo ex ea non debet confici, nec potest, secundum quosdam. Quidam autem dicunt, quod amidum cum sit crudum, non potest esse materia huius sacramenti, sicut nec pasta. Sed si coquatur, poterit exinde confici, quia amidum fit ex farina maxime depurata.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in hoc videtur esse diversitas inter Graecos et Latinos : Graeci enim de fermentato, Latini de azymo conficiunt. Causa autem huiusmodi diversitatis est, quia dominus in azymo confecit, ut ex tribus Evangelistis habetur manifeste, et ita in primitiva Ecclesia apostoli celebrabant ; quem morem Romana Ecclesia ab apostolis, qui ipsam fundaverunt, accepit, ut Innocentius III dicit. Sed postea, ut dicit Leo Papa imminente haeresi Ebionitarum, qui dicebant simul cum Evangelio legalia observanda, sancti patres ne eis consentire viderentur, voluerunt ad tempus instinctu spiritus sancti ex fermentato confici sacramentum : postea cessante illa haeresi, Ecclesia Romana ad pristinum morem rediit ; Graeci autem servare voluerunt morem ad tempus a patribus introductum, ulterius addentes non posse confici nisi de fermentato : et ad hoc probandum asserere voluerunt dominum in fermentato confecisse. Et quia tres Evangelistae concorditer dicunt, prima die azymorum dominum instituisse hoc sacramentum, in tantam infamiam quidam ex eis proruperunt, ut dicerent, Evangelistas illos falsum scripsisse, et a Ioanne fuisse correctos qui ante diem Paschae dicit dominum coenasse cum discipulis. Sed quod hoc non contradicat, ostendetur. Supposito autem quod dominus decimatertia luna, ut dicunt, coenam celebrasset, adhuc evidenter ostenditur quod de azymo confecit ; quia, sicut dicit Chrysostomus super Matth., apertissime dominus demonstravit, quia a principio circumcisionis suae usque ad diem Paschae extremum, non erat contrarius divinarum legum, in quibus praecipiebatur ut cum azymis paschalis agnus comederetur. Et ideo dicendum est, quod dominus in azymo confecit, et in azymo conficiendum est, quamvis etiam in fermentato confici possit ; quamvis peccaret conficiens, Ecclesiae morem non servans.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Ioannis, Graeci hoc modo intelligunt, sicut in obiecto procedit. Sed hic intellectus stare non potest, quia est contrarius aliis Evangelistis, quod non est fas in sacra Scriptura dicere. Praeterea non invenitur in lege quod aliquo casu liceret anticipare lunam decimam quartam, sicut dicunt dominum fecisse praevidens passionem. Unde quidam dixerunt, quod coena qua dominus lavit discipulorum pedes, et qua corpus suum consecravit, non fuit eadem, sed una aliam praecessit ; et de prima loquitur Ioannes, de secunda alii Evangelistae. Sed hoc est contra usum Ecclesiae, quae die Iovis ablutionem pedum celebrat, et etiam contra textum Evangelii : quia sicut ex serie Evangelii Ioannis apparet, eodem sero quo pedes lavit, a Iuda post bucellam recedente traditus est. Et ideo dicendum est, quod dies festus Paschae vocabatur prima dies de septem quae erat celeberrima, et haec erat decimaquinta luna, et in vespere praecedenti immolabatur et comedebatur agnus, luna decimaquarta, cum azymis ; et tunc dominus coenam fecit cum discipulis suis ; et hanc diem dicunt alii Evangelistae primam diem azymorum, et Ioannes ante diem festum Paschae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non oportet quod veritas responderet figurae quantum ad omnia ; alioquin oportebit nos dicere, quod dominus ad vesperam passus sit, quia tunc immolabatur agnus, quod est contra omnes Evangelistas ; sed quantum ad aliquid veritas figurae respondet ; quia quamvis ante Christi resurrectionem dies a mane in mane computaretur, sicut in II Lib., dist. 13, dictum est, tamen hoc erat speciale in solemnitatibus legis quod computabatur dies a vespera in vesperam. Unde vespera quartaedecimae diei computabatur quantum ad solemnitatem in numero dierum cum quintadecima, in qua dominus passus est ; et etiam immolatio eius vespere quartaedecimae diei quodammodo inchoavit ; quia tunc traditus fuit, et tunc factus est sudor eius sanguineus, ut dicitur Luc. 22.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Pascha accipitur ibi pro cibis paschalibus, scilicet azymis, qui per omnes septem dies comedebantur. Chrysostomus tamen dicit super Ioan., quod intelligitur de agno paschali, quem in alia die ab ea quam lex instituit, comederunt, et legem solverunt, ut animi sui adimplerent desiderium in morte Christi. Christus autem non praeteriit tempus Paschae, diem scilicet Iovis, sed in ipso Pascha comedit.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod nulla dies erat adeo celebris quantum ad vacationem ab operibus, sicut dies sabbati ; unde in prima die solemnitatis licebat coquere cibos et alia huiusmodi facere quod non licebat facere sabbatis ; et ideo mulieres feria sexta paraverunt aromata, videntes quod non sufficerent quae per Nicodemum parata erant ; et sabbato secundum legem quieverunt ; et transeunte sabbato emerunt aromata, idest empta paraverunt, vel etiam alia superemerunt, videntes non sufficere quae prius feria sexta paraverant, et venerunt ad monumentum. Vel secundum quosdam, opera misericordiae non reputantur inter opera servilia ; unde in die solemni licebat aromata ad sepulturam praeparare, quia hoc erat opus misericordiae.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod quocumque die de septem diebus azymorum sabbatum veniret, dicebatur magnus dies sabbati propter geminatam solemnitatem, scilicet sabbati et Paschae.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod artos apud Graecos quandoque etiam pro azymo pane ponitur ; et ideo Exod. 12, dicitur in Graecos artos ubi nos habemus panes azymos.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod facere aliquid quod in lege fiebat, ut dicit Anselmus, non est iudaizare ; alioquin iudaizant conficientes ex fermentato, quia in lege praeceptum erat ut panes primitiarum fermentatos offerent. Sed facere aliquid hac intentione ut legalia observentur, est iudaizare. Nos autem non ob hoc ex azymo conficimus ut legem servemus, sed ut Christo conformemur, servantes hoc quod huic competit sacramento ab eo instituto. Significatur enim in azymo puritas vitae, quae semper servanda est, sicut et in thurificatione devotio orationis ; unde utrumque in lege nova retinetur.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod in hoc sacramento continetur Christus ut hostia : et quia puritas praecipue in hostia, etiam secundum legem, exigebatur ; ideo magis competit huic sacramento ut significetur Christi puritas per panem azymum, quam quod significetur fervor caritatis per fermentum.

ad 9. Ad nonum dicendum, quod album et rubeum non ita faciunt differentiam in significatione sacramenti circa vinum, sicut azymum et fermentatum circa panem ; et ideo non est similis ratio de utroque.

 

 

ARTICULUS III

Utrum solum de vino vitis debeat sanguis Christi consecrari

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non solum de vino vitis debeat sanguis Christi consecrari. Baptismus enim in qualibet aqua fieri potest. Sed vinum est materia huius sacramenti, sicut aqua Baptismi. Ergo et de quolibet vino potest hoc sacramentum fieri, sicut de vino malorum granatorum vel mororum vel huiusmodi.
  2. Praeterea, in aliquibus terris non sunt vites, nec ad eas de facili vinum portari potest. Ergo debuit a divina sapientia provideri ut alius aliquis liquor loco vini de vite possit in sacramento assumi.

 

Sed contra, sicut dominus se comparavit grano frumenti, Ioan. 12, ita comparavit se viti, Ioan. 15. Ergo sicut non debet in hoc sacramento assumi nisi panis de tritico, ita nec vinum nisi de vite.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod possit etiam confici de aceto. Quia, secundum Isidorum, acetum est species vini. Sed cum vino vitis potest confici hoc sacramentum. Ergo et de aceto.
  2. Praeterea, si vinum consecratum in acetum converteretur, non desineret ibi esse Christi sanguis. Ergo eadem ratione si ante consecrationem sit acetum, potest exinde sanguis Christi consecrari.

 

Sed contra, Innocentius dicit, quod vinum huic sacramento competit : quia cor bibentis et dilatat et exhilarat. Sed hoc non facit acetum. Ergo ex aceto non potest consecrari sanguis Christi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod de agresta possit sanguis Christi consecrari. Sicut enim agresta non habet speciem perfectam vini, ita nec mustum. Sed de musto dulci potest confici sanguis Christi ; dicitur enim de Consecr., dist. II : si necesse fuerit, botrus in calice prematur. Ergo et eadem ratione de agresta.
  2. Praeterea, agresta non differt a vino nisi quia immatura est. Sed maturitas et immaturitas sunt accidentia. Ergo non differunt secundum speciem ; et ita videtur quod ex agresta sicut ex vino indifferenter sanguis Christi consecrari possit.

 

Sed contra, quod fit, non est, secundum philosophum. Sed agresta est in via generationis respectu vini. Ergo nondum est vinum ; ergo ex ea non potest sanguis Christi consecrari.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod non potest confici sanguis Christi nisi de vino vitis, quia hoc proprie vinum est. Alia vero dicuntur vina per similitudinem huius vini. Hoc etiam vinum communius sumitur in potum, sicut et panis tritici in cibum ; et habet proprietates magis convenientes ad effectum sacramenti, inquantum calefacit et laetificat ; et ideo dominus de vino vitis confecit, ut patet per hoc quod dicitur Matth. 26, 29 : Amodo non bibam de hoc genimine vitis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod omnis aqua est eiusdem speciei ; sed non sic est de vino.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non est aliqua terra ad quam non possit tantum de vino portari quantum sufficeret ad celebrandum ; unde illa ratio non cogit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum philosophum, in VIII Metaph., hoc modo fit ex vino acetum, quo ex vivo fit mortuum ; unde sicut animal vivum et mortuum non sunt eiusdem speciei, ita nec vinum et acetum ; et hoc ostendunt contrariae proprietates : quia vinum est calidum, acetum autem frigidum ; et non fit reditus de aceto in vinum, sicut nec de mortuo ad vivum. Et ideo dicendum, quod si vinum sit omnino acetum, de eo non potest confici ; sed si sit acidum quasi in via acescendi, est idem iudicium quod de pane qui in via est ad corruptionem ; unde sicut de pane illo potest confici, peccat tamen conficiens propter irreverentiam, ita et hic.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ipse largo modo accipit vinum pro omni liquore qui ex uvis ortum habet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod si vinum consecratum reservatum omnino acetum fieret, esset idem iudicium quod de pane omnino corrupto ; unde sicut non remanet ibi corpus Christi, ita nec hic sanguis. Secus autem est de pane qui est in via ad corruptionem, et de vino quod est in via ad acescendum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nihil recipit speciem nisi in termino generationis : agresta autem adhuc est in via generationis ad vinum, sicut sanguis quando coagulari incipit, est in via generationis ad animal ; unde sicut ille sanguis non est animal, ita agresta non est vinum ; et propter hoc de ipsa non potest confici sanguis Christi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod mustum iam ad completam speciem vini venit : dulcedo enim ipsius attestatur maturationem quae est digestionis species ; digestio autem est completio a naturali calore, ut patet in IV Meteor. ; et ideo ex musto confici potest, sed non decet, propter impuritatem ipsius, ut ex ipso conficiatur, nisi necessitas emergat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod maturatio est naturalis digestio, per quam digestum ad ultimam perfectionem naturalem perducitur, ut etiam possit alterum generare sibi simile, ut dicitur in IV Meteor. ; unde maturum et acerbum differunt sicut completum et incompletum : quae quidem differentia non est tantum accidentalis.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum aqua vino admiscenda sit

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aqua vino admiscenda non sit. De latere enim Domini in cruce pendentis effluxit sanguis et aqua, ut dicitur Ioan. 19 ; per quae duo, sacramenta praecipue intelliguntur, ut dicit Innocentius. Sed aqua competit sacramento regenerationis, scilicet Baptismo. Ergo sanguis tantum competit sacramento redemptionis Eucharistiae ; et ita vinum sine aqua.
  2. Praeterea, vinum et aqua sunt alterius speciei. Si ergo aqua admiscetur vino, erit triplex materia huius sacramenti, et non solum duplex, ut dictum est.
  3. Praeterea, hoc sacramentum sub specie panis et vini celebratur, ut in littera dicitur. Sed ad speciem panis nihil additur. Ergo nec vino aliquid addi debet.

 

Sed contra est quod dicit Alexander Papa : in sacramentorum oblationibus panis tantum et vinum aqua permixtum offerantur. Ergo debet admisceri aqua.

  1. Praeterea, materia sacramenti debet competere rei significatae. Sed populus significatur per aquam, qui ad corpus misticum pertinet, quod est res ultima huius sacramenti. Ergo aqua debet apponi.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod absque ea non possit sanguis consecrari. Cyprianus enim dicit : calix domini non potest esse aqua sola et vinum solum nisi utrumque misceatur, quoniam nec corpus domini farina esse potest, nisi utrumque, scilicet farina et aqua, adunatum fuerit. Sed constat quod ex farina sine aqua nullo modo potest corpus Christi consecrari. Ergo nec ex vino sine aqua.
  2. Praeterea, significatio est de essentia sacramenti. Sed aqua significat aliquid quod est principale in sacramento, scilicet unionem corporis mystici ad caput. Ergo aqua est de necessitate huius sacramenti, ut sine ea confici non possit.
  3. Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed ex latere domini patientis non solum fluxit sanguis sed aqua. Ergo ex vino sine aqua sacramentum hoc confici non potest.

 

Sed contra, Graeci non apponunt aquam, ut Magister dicit ; sed tamen conficiunt. Ergo sine aquae admixtione confici potest sacramentum.

  1. Praeterea, nihil est de substantia sacramenti quod non manet in sacramento. Sed aqua non manet in propria specie in sacramento. Ergo non est de substantia sacramenti.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod debeat aqua artificialis apponi. Quia sacramentum dicitur esse uniforme. Sed ex parte corporis est aliquid artificiale, scilicet panis. Ergo ex parte sanguinis debet esse aqua artificialis.
  2. Praeterea, si panis ex aqua artificiali, ut rosacea, conficeretur, posset ex eo corpus Christi consecrari. Ergo similiter potest apponi in vino aqua artificialis.

 

Sed contra, Baptismus est sacramentum maioris necessitatis quam Eucharistia. Sed in Baptismo non potest accipi nisi aqua naturalis, ut supra dictum est. Ergo nec in Eucharistia.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod debeat in magna quantitate apponi. Quia quod non est, non potest aliquid significare. Sed quod corruptum est, non est. Cum ergo aqua ponatur ad significandum, ut dicitur, videtur quod debeat tantum apponi quod non corrumpatur ; et ita tantum quantum de vino vel plus, quia vinum est magis activum.
  2. Praeterea, de latere Christi sicut sanguis, ita et aqua sensibiliter fluxit. Sed si parum de aqua poneretur, non posset sentiri. Ergo debet in maiori quantitate apponi.
  3. Praeterea, si sufficit in parva quantitate aquam apponi, eadem ratione sufficeret ad sacramentum, si gutta aquae in totum dolium proiiceretur. Sed hoc videtur ridiculum. Ergo non sufficit quod parva quantitas ponatur.
  4. Praeterea, quorumdam consuetudo esse dicitur in terris ubi non crescit vinum, quod pannum vino rubeo intinctum et siccatum aqua lavent ; de qua cum ruborem vini acceperit, sanguinem Christi conficiunt. Ergo videtur quod aqua in magna quantitate possit apponi.

 

Sed contra, illud quod est ex duobus, neutrum illorum est, ut Damascenus dicit. Sed si magna quantitas aquae apponeretur, esset quaedam mixtio. Ergo non esset vinum ; et ita non posset inde sanguis Christi confici.

  1. Praeterea, oportet quod aqua consumatur a vino ad hoc quod ex parte sanguinis sit tantum una species, sicut ex parte corporis. Sed non posset consumi, si aqua in magna quantitate poneretur. Ergo non debet in magna quantitate poni.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod aqua debet apponi vino propter institutionem : quia dominus apposuisse probabiliter creditur ex more illius patriae : quia vinum ibi sine aqua nunquam bibitur propter vini fortitudinem : quamvis de aqua in Evangelio mentio non fiat, quia non est principalis materia in hoc sacramento ; sed eius appositio competit huic sacramento et quantum ad significationem rei huius sacramenti, quae est corpus mysticum per aquam significatum, quia aquae multae populi multi, Apocal. 17, 15 ; et sic appositio aquae ad vinum significat unionem membrorum ad caput ratione ipsius coniunctionis ; et amorem capitis patientis pro membris, ad ipsa, ex hoc quod ex duobus coniunctis unum efficitur ; et processum redemptionis a capite ad membra, ex ipsa transformatione aquae in vinum. Unde dicit Glossa Marc. 14 super illud : Accepit Iesus panem etc. : neque aqua solum neque vinum solum cuilibet licet offerre, ne videatur caput a membris secernere, vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dicit Gregorius in Moral., quia natura uniuscuiusque ex diversitate componitur, in sacro eloquio per rem quamlibet recte diversa significantur. Aqua ergo secundum quod habet vim abluendi, significatio eius competit Baptismo ; secundum autem quod continue in terram decurrit, habet significare populum : II Reg., 14, 14 : omnes morimur, et quasi aqua dilabimur ; et sic eius significatio competit huic sacramento.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod de aqua apposita est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod aqua manet in sua natura, et solum vinum transubstantiatur ; unde aqua non apponitur ibi nisi ad significationem. Alii vero dicunt, quod aqua apposita in vinum convertitur, et sic totum in sanguinem Christi transubstantiatur. Quaecumque autem harum opinionum sit vera, aqua non erit materia huius sacramenti : quia secundum primam non convertitur in corpus vel sanguinem Christi ; secundum secundam non manet in propria specie sed vini. Secunda tamen verior apparet, et secundum rationem naturalem ; quia modica aqua vino admixta, quod est magis activum, a vino corrumpitur et in speciem vini transit : et quantum ad ritum sacramenti : quia si aqua in propria natura remaneret, sic calix consecratus non esset tantum potus spiritualis sed etiam corporalis ; et ita non liceret post primam sumptionem sanguinis iterum sumere.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aqua apponitur pani in ipsa sua confectione ; et ideo non est necesse ut postea apponatur. Vel dicendum, quod effectus redemptionis a capite pervenit ad membra per sanguinis effusionem ; et ideo magis apponitur aliquid ad significandum populi unionem ad sanguinem quam ad corpus.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod materia proportionatur sacramento ; unde secundum aliquid est de essentia sacramenti. Dictum est autem supra, quod perfectio huius sacramenti consistit in ipsa consecratione corporis et sanguinis Christi, et non in usu materiae consecratae, sicut est in Baptismo et confirmatione ; et ideo ex parte materiae illud tantum est de necessitate sacramenti, quod significat corpus et sanguinem Christi, scilicet panis et vinum ; illud autem quod significat usum et effectum huius sacramenti, scilicet aqua, non est de necessitate huius sacramenti ; unde vinum sine aqua potest consecrari, sed consecrans peccat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod exponendum est verbum Cypriani : non potest, idest non debet ; quia illud possumus quod de iure possumus : et ideo quantum ad id quod debet fieri, est simile ex parte corporis et sanguinis ; non autem quantum ad id quod fieri potest : quia aqua est de substantia panis, non autem de substantia vini.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non significat aqua aliquid quod sit de substantia huius sacramenti, ut dictum est, sed effectum vel usum consequentem.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod effusio sanguinis in passione Christi directe pertinebat ad effectum ablutionis a peccatis.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum sine aqua possit sanguis consecrari, quantum ad id quod fieri potest non refert quaecumque aqua apponatur, dummodo sit talis aqua quae in vinum converti possit ; sed quantum ad id quod fieri debet, non debet apponi nisi aqua naturalis : quia illae aquae non sunt eiusdem speciei, et dicuntur aquae aequivoce, sicut etiam de vino et de pane dictum est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum quod panis artificialiter factus est eiusdem speciei cum illo pane de quo confecit Christus ; non autem aqua artificialis cum aqua quae effluxit cum sanguine de corpore Christi, est eadem specie ; et ideo non est similis ratio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod similiter est ex parte panis, quod de pane confecto ex aqua rosacea potest confici corpus Christi, quamvis peccaret scienter ex tali pane conficiens. Sed probabiliter videtur quod possit confici : quia panis est principalis materia huius sacramenti, de cuius substantia et compositione est aqua ; et ideo diversificatio aquae secundum speciem, facit diversitatem speciei in materia sacramenti. Sed aqua non est de substantia vini, quae est principalis materia in hoc sacramento.

 

ad s. c. 1. Patet etiam responsio ad id quod in oppositum obiicitur : quia aqua in Baptismo est principalis materia ; et ideo si aqua alterius speciei apponatur, non servatur debita materia, et propter hoc non est sacramentum ; sed hic est aliter, ut dictum est.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, aqua apposita vino in vinum convertitur, et sic totum convertitur in sanguinem ; unde non tantum de aqua debet apponi quod vinum in aquam convertatur, vel in aliquod medium per mixtionem ; et ideo semper tutius est apponere parum : quia quantumcumque apponatur parum, significatio servatur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc ipso quod in vinum convertitur aqua, habet suam significationem : quia nos in Christum mutamur, non ipse in nos.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc sacramentum repraesentat Christi passionem quantum ad redemptionem, quae facta est per effusionem sanguinis ; sed Baptismus quantum ad ablutionem ; et ideo in Baptismo oportet quod sensibiliter aqua maneat, sicut et vinum hoc quod sanguini respondet ; aqua autem haec apposita a vino absorbetur, sicut nostra mortalitas per virtutem passionis Christi.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod si apponeretur aqua in dolio, non significaret aliquid ; et ideo hoc non sufficeret ; sed oportet ut imminente oblatione apponatur ad sacramentum perficiendum.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod cum illud sit magis aqua rubea quam vinum, non potest exinde sanguis Christi consecrari ; unde illa consuetudo damnatur in canone de Consec., dist. III, cap. cum omne.

 

 

QUAESTIO III

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur quomodo Christus hoc sacramento usus sit in ipsa prima sui institutione ; et circa hoc quaeruntur quatuor :

  1. Utrum ipse corpus suum manducaverit ;
  2. Utrum Iudae dederit ;
  3. Utrum dederit corpus suum passibile, vel impassibile ;
  4. Utrum si in pixide reservatum fuisset corpus Christi, ibi moreretur ; sub qua autem forma consecravit, supra, dist. VIII, dictum est.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Christus manducaverit

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ipse Christus non manducaverit. Quia de his quae dominus fecit, non sunt alia asserenda, nisi quae nobis in Evangelio narrantur. Sed in Evangelio continetur quod Christus accepit panem in manibus, et dedit discipulis suis manducandum. Ergo non debemus asserere quod ipse manducaverit.
  2. Praeterea, omne quod manducatur, in cibum assumitur. Sed assumens non est assumptum, ut in III Lib., dist. 5, dictum est. Ergo Christus corpus suum manducare non potuit.
  3. Praeterea, hoc sacramentum ordinatur ad spiritualem refectionem. Sed ipse spirituali refectione non indigebat. Ergo hoc sacramentum non sumpsit, quia in vanum accepisset.
  4. Praeterea, ut supra, dist. IX, dictum est, duplex est modus manducandi ; scilicet spiritualis, et sacramentalis. Sed Christo non competebat sacramentaliter manducare, cum esset verus comprehensor, et sine velamine figurarum ad rem sacramenti pertingeret ; nec iterum spiritualiter, quia in ipso gratia non augebatur. Ergo ipse non manducavit.

 

Sed contra, Hieronymus dicit et habetur de Consec., dist. II : Dominus Iesus ipse cum apostolis conviva et convivium ; ipse comedens, et qui comeditur. Ergo ipse corpus suum manducavit.

  1. Praeterea, sicut Christus instituit Baptismum, ita et hoc sacramentum. Sed ipse baptizatus fuit. Ergo similiter debuit hoc sacramentum assumere.

 

 

Respondeo : Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod Christus corpus suum in coena non manducavit, sed tantum manibus accepit ; et nituntur solvere auctoritates sanctorum qui contrarium dicunt, quod ipse manducavit et bibit in coena ante consecrationem, sed non corpus suum. Sed expresse habetur Luc. 22, in Glossa super illud : Desiderio desideravi etc., quod Christus comedit et bibit in coena, cum corporis et sanguinis sui sacramentum discipulis tradidit ; unde quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem ; et propter hoc communius tenetur quod manducaverit, secundum quod sancti expresse dicere videntur ; unde et ab antiquis versus est factus : rex sedet in caena, turba cinctus duodena : se tenet in manibus, se cibat ipse cibus. Non autem manducavit ut aliquem effectum consequeretur a sacramento, sed ut aliis manducandi exemplum daret.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in acceptione panis potest utrumque intelligi, scilicet et acceptio in manibus et manducatio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Christus sub specie propria quodammodo distat a seipso sub specie sacramenti ; unde nunc in specie propria est in caelo, sed sub specie sacramenti est in altari ; et secundum hunc modum non est inconveniens quod seipsum assumat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod illa manducatio non efficiebat in ipso spiritualem refectionem, sed significabat : nullus enim adeo perfecte in ipso reficitur, sicut ipsemet.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Christus manducavit, ut dicitur, et sacramentaliter et spiritualiter. Sacramentaliter quidem, quia verum corpus suum sub sacramento sumpsit. Poterat enim in sacramento rem sacramenti inspicere non ex sacramento, ut etiam Deus videt in effectibus causas, sed non ex effectibus. Spiritualiter autem, inquantum in re sacramenti spiritualiter delectaretur. Non tamen haec spiritualis refectio ex sacramento causabatur, nec augmentabatur ; unde nec spiritualis manducatio erat in eo sicut in aliis, nec sacramentalis. Et ideo quidam dixerunt, quod neque sacramentaliter neque spiritualiter manducavit. Quidam quod sacramentaliter, sed non spiritualiter.

 

 

ARTICULUS II

Utrum Christus corpus suum Iudae dederit

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus corpus suum Iudae non dederit. Ipse enim implevit quod mandavit. Sed mandaverat sanctum non esse canibus dandum, Matth. 7. Ergo ipse non dedit Iudae corpus suum sanctissimum.
  2. Praeterea, secundum Augustinum, Deus non est causa alicui quod deterior fiat. Sed si Iudas corpus Christi sumpsisset, ex hoc factus fuisset deterior, quia sumendo peccasset. Ergo Christus corpus suum ei manducandum non dedit.
  3. Praeterea, sicut supra, dist. IX quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 1, dictum est, ideo sacerdos debet peccatori dare, quia non est dominus, sed dispensator, et reddit quod suum est exigenti. Sed Christus erat dominus sacramenti, nec Iudas ibi ius habere poterat, nisi quod Christus sibi daret. Ergo non debuit Iudae corpus tradere.
  4. Praeterea, dominus dixit, quod discipuli bibentes bibituri essent secum illud novum in regno patris sui, et quod erat eis in remissionem peccatorum. Sed neutrum Iudae competit. Ergo ipse non sumpsit ; et haec est ratio Hilarii.

 

Sed contra est quod Dionysius dicit : symbolorum conditor partitur sanctissima non unimode ei sacra concoenanti, scilicet Iudae. Sanctissima autem dicit corpus et sanguinem suum, ut ibidem patet. Ergo Iudae dedit corpus suum.

  1. Praeterea, sine exceptione dicitur Matth. 26, 26 : Accipite omnes, et comedite. Ergo etiam Iudae dedit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod sub bucella corpus suum ei dedit. Dicit enim Augustinus de Consec. : non mala erat bucella quae data est Iudae a domino. Salutem medicus dedit ; sed ille, quia indignus erat, accepit ad perniciem. Non autem fuisset indignus, si bucella illa tantum panis fuisset. Ergo illa bucella erat corpus Christi.
  2. Praeterea, Diabolum intrare in hominem est effectus peccati. Sed Ioan. 13, dicitur, quod post bucellam introivit in eum Satanas. Ergo accipiendo bucellam, peccavit : ergo bucella erat corpus Christi.

 

Sed contra est quod habetur in Glossa Ioan. 14, super illud : cui intinctum panem porrexero et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Augustinum, Christus corpus suum in coena cum aliis discipulis Iudae dedit, ut nobis exemplum daret quod peccatoribus occultis non essent sacramenta deneganda, et ut omnem occasionem ei auferret male faciendi, quam assumere potuisset, si in aliquo ab aliis discipulis ante apertam malitiam fuisset discretus. Hilarius tamen contrarium dicere videtur. Sed primum communius tenetur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Iudas in rei veritate canis esset, tamen non in manifesto ; et ideo noluit eum detegere coram aliis discipulis, ne desperationem incurreret, et sic liberius peccaret.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Christus non dedit causam nec occasionem Iudae peccandi, sed peccatum evitandi ex mansuetudinis suae ostensione ad ipsum ; sed ipse ex vitali medicina sumpsit periculum mortis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod illa non est sola causa, sed etiam ne peccatorem occultum prodat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Iudas bibit cum aliis sacramentaliter, sed non spiritualiter ; unde nec remissionem peccatorum consecutus est, nec in regno patris secum bibit : quia potus ille tantum spiritualiter bibentibus debetur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod Christus primo Iudae dedit corpus suum cum aliis discipulis ; sed postea bucella intincta in ostensionem proditionis eius ei porrecta, purus panis fuit, sicut patet ex Glossa inducta.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur non de bucella intincta, sed de eo quod prius cum aliis discipulis acceperat. Vel dicendum, quod dicitur ad perniciem assumpsisse, quia quod Christus ad salutem suam fecerat porrigendo bucellam, ut videns se deprehensum, ab iniquo proposito desisteret, ille ex hoc magis exasperatus fuit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in comestione bucellae intinctae, peccatum Iudae augmentatum fuit vel ex hoc quod exasperatus est magis, vel propter praesumptionem qua cum magistro in catinum manum mittebat, ut audacia bonam conscientiam mentiretur, ut dicitur Matth. 26, super illud : qui intingit manum mecum etc., et ratione huius augmenti dicitur Diabolus post bucellam in eum intrasse ; iam praemissum erat enim in Evangelio, quod Diabolus immiserat in cor Iudae Simonis Scarioth, ut traderet eum.

 

 

ARTICULUS III

Utrum Christus in coena discipulis suis corpus impassibile dedit

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus in coena discipulis suis corpus impassibile dedit. Quia super illud Matth. 17 : Transfiguratus est ante eos, dicit Glossa : illud corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis in coena, non mortale et corruptibile.
  2. Praeterea, Lev. 2, super illud : Si oblatio tua fuerit de sartagine etc., dicit Glossa : crux super omnia fortis carnem Christi, quae ante passionem non videbatur esui apta, post aptam fecit. Sed Christus in coena dedit carnem suam ut aptam ad manducandum. Ergo dedit eam talem qualis fuit post passionem. Sed post passionem suam fuit impassibilis. Ergo dedit corpus suum impassibile.
  3. Praeterea, passibile trahitur ad naturam agentis. Sed Christus in coena dedit corpus suum in cibum, non qui in alios mutaretur, sed qui alios in se mutaret. Ergo non dedit corpus suum passibile.
  4. Praeterea, omne corpus passibile ex contactu patitur. Sed corpus Christi a discipulis manducatum non laedebatur. Ergo non erat passibile.

 

Sed contra, Innocentius dicit : tale corpus tunc dedit quale habuit, scilicet passibile.

  1. Praeterea, constat quod Christus discipulis verum corpus suum tradidit. Corpus autem suum verum erat passibile. Si ergo corpus datum erat impassibile, idem erat passibile et impassibile ; quod non est possibile.

 

Respondeo : Dicendum, quod circa hoc duplex fuit opinio. Hugo enim de s. Victore dicere voluit, quod Christus adhuc existens in carne mortali quandoque unam dotem, quandoque aliam legitur accepisse ; sicut claritatem in transfiguratione, subtilitatem in nativitate, agilitatem quando super mare ambulavit ; et similiter impassibilitatem quando corpus suum in coena dedit. Non quidem nec tunc simpliciter erat impassibile ; sed erat impassibile secundum quod in sacramento dabatur, quia masticatione non laedebatur ; sicut etiam in se erat visibile ; sed secundum quod in sacramento dabatur, erat invisibile. Sed istud non potest stare ; quia substantia corporis Christi eadem est in sacramento et in specie propria ; sed comparatio eius ad exteriora non est eadem ; quia in specie propria comparatur ad exteriora secundum situm propriarum dimensionum ; sed in sacramento secundum situm dimensionum panis ; unde illae proprietates quae insunt absolute corpori Christi, oportet quod eodem modo insint sibi secundum quod est in sacramento, et secundum quod est in specie propria ; sed illae quae conveniunt ei ex comparatione ad aliud corpus extra, non eodem modo, sicut patet de visione. Sed passibilitas est proprietas absolute ipsius corporis ; unde cum in propria specie esset passibile, et in sacramento passibile erat, ut alii dicunt, quamvis ibi non pateretur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dicitur corpus Christi in sacramento non mortale, non passibile, quia per sacramentalem sumptionem non patiebatur neque moriebatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod caro Christi non est apta esui nisi prout est sub sacramento ; et quia sacramentum hoc est repraesentativum passionis Christi, ideo dicitur quod crux fecit eam esui aptam.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non ratione passibilitatis, sed virtute divinitatis unitae, habebat corpus Christi quod alios in se converteret.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod masticatio importat respectum corporis Christi ad aliud extra ; et ideo quantum ad hoc non comparatur ad manducantem secundum dimensiones proprias, sed secundum dimensiones panis ; et inde est quod nunc non laeditur per masticationem, nisi ratione impassibilitatis, quae in ipso corpore nunc est.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum corpus Christi, si fuisset in pixide servatum, non ibi moreretur

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi, si fuisset in pixide servatum, non ibi moreretur. Corpus enim Christi non est mortuum nisi crucifixione. Sed ibi non crucifigebatur. Ergo et ibi non moriebatur.
  2. Praeterea, actio Iudaeorum erat causa mortis Christi, et sanguinis effusio. Sed ibi non effudisset sanguinem, nec actio Iudaeorum ibi fuisset. Ergo non fuisset ibi mortuum.

 

Sed contra, unum et idem corpus fuisset tunc in pixide et in cruce. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in pixide.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod si post mortem Christi aliquis apostolorum confecisset hoc sacramentum, fuisset ibi anima Christi ; fuisset enim aliter imperfectum sacramentum. Sed de perfectione sacramenti est non solum corpus, sed etiam anima ; quia totus Christus in sacramento continetur. Ergo ibi fuisset anima.
  2. Praeterea, verba formae non fuissent tunc minoris virtutis quam modo. Sed modo ex vi formae conficitur corpus cum anima. Ergo et cetera.

 

Sed contra, corpus Christi non est perfectius sub specie sacramenti quam sub specie propria. Sed tunc corpus Christi erat exanime. Ergo et sub sacramento.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod Deus facere potuerit quod tunc anima esset corpori Christi in sacramento existenti unita. Anima enim Christi maiorem convenientiam habebat ad corpus proprium quam ad Infernum. Sed anima separata a corpore Christi iacente in sepulcro fuit in Inferno. Ergo similiter potuisset esse in loco illo ubi corpus Christi sub sacramento conservabatur.
  2. Praeterea, corpus Christi, quia est divinitati adiunctum, potest esse in sacramento, et in specie propria. Ergo et anima, cum sit divinitati unita, poterat esse simul in Inferno, et in corpore Christi sub sacramento.

 

Sed contra, ex hoc sequeretur quod contradictoria essent simul vera, si corpus Christi esset simul animatum et inanimatum. Sed hoc Deus facere non potest, ut Augustinus dicit contra Faustum. Ergo nec primum.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod omnia verba quae significant passionem ab extrinseco illatam, non possunt attribui corpori Christi prout est sub sacramento ; cuius ratio ex dictis apparet ; unde non potest dici, quod in pixide crucifigeretur vel verberaretur, vel aliquid huiusmodi. Nec ex hoc sequitur quod duo contradictoria sint simul vera ; quia non secundum idem comparatur ad extra corpus Christi hic et ibi. Omnia autem verba quae significant passionem innatam, conveniunt ei, ut dolet, patitur, et cetera huiusmodi ; et similiter potest dici, quod in altari moritur ; unde versus : pixide servato poteris copulare dolorem innatum ; sed non illatus convenit illi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod passiones extrinsecae pertingunt ad substantiam corporis Christi mediantibus dimensionibus propriis ; et ideo propter impressiones extrinsecas quae ad species panis pertinent, nulla passio intrinseca corpori Christi attribuitur ; sed propter impressiones extrinsecas ad dimensiones proprias pertinentes attribuuntur passiones corpori Christi, et extrinsecae sub specie propria tantum, et intrinsecae etiam sub specie aliena ; et ideo propter crucifixionem in Calvariae loco factam, corpus Christi verum servatum moriebatur sub specie propria, et sub sacramento.

ad 2. Et per hoc patet solutio ad secundum ; quia actio Iudaeorum extrinseca erat ; fluxus etiam sanguinis ad motum localem pertinet, et sic importat ordinem ad aliquid extra.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum animatio sit proprietas intrinseca, constat quod sicut corpus Christi in specie propria erat exanime, ita sub sacramento. Unde si corpus Christi fuisset ab ullo discipulorum consecratum, non fuisset ibi anima. Quidam autem dicunt, quod forma fuit suspensa in illo triduo ; et quod si primo consecratum, fuisset reservatum, desineret ibi esse Christo mortuo. Sed haec frivola sunt ; quia nec ratione nec auctoritate confirmantur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. X, anima non est ibi ex vi sacramenti, sed propter concomitantiam ad corpus ; et ideo corpore sine anima existente, nihil deperit perfectioni sacramenti, si anima ibi non contineatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc non est propter defectum virtutis verborum, sed propter diversam dispositionem corporis Christi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Deus bene poterat facere quod anima Christi a corpore separata iacente in sepulcro, esset in loco ubi erat corpus sub sacramento, quia hoc importat respectum ad extra ; sed non quod esset ei unita sub sacramento sicut forma, quia hoc pertinet ad dispositionem interiorem ; unde inevitabiliter sequeretur duo contradictoria esse simul.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa non concludit, nisi quod esset ibi sicut in loco ; et hoc Deus bene potuit facere.

ad 2. Et similiter etiam dicendum ad secundum. Tamen non est haec causa quare corpus Christi potest esse aliquo modo in diversis locis, quia est divinitati unitum ; sed ratione conversionis alterius corporis in ipsum factae, quae non fit in animam.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

De materia de qua in conceptione non fuit factum. Patet quod ex aequivocatione huius praepositionis de procedunt : quia cum dicitur : de pane fit corpus Christi, ly « de » non denotat habitudinem causae materialis, sed solum ordinem mutationis terminorum. Investigari salubriter non potest, scilicet ut aliquis comprehendere nitatur : quia praesumptuosum est et periculosum, dum aliquis non vult plus credere quam ratione videri potest ; sed investigare pro defensione fidei, utile est. Quis fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri ? et cetera.

Dicuntur caeli aperiri in ipsa immolationis hora propter efficaciam divinae virtutis, quae operatur in sacramento ; summa imis sociari, quia ex speciebus et corpore Christi fit unum sacramentum ; et iterum membra capiti uniuntur ; et iterum in caelum rapitur corpus Christi, inquantum fidelium devotio non sistit in specie sacramenti, sed fertur usque ad Christum, secundum quod est in caelo sub specie propria, per desiderium. Vinum operatur sanguinem, in quo est sedes animae.

Hoc potest intelligi tripliciter.

Uno modo ut sedes animae dicatur conservatio vitae, quae est per sanguinem.

Alio modo quia sanguis est potentia totum, quia per actum virtutis nutritivae in membra convertitur.

Tertio modo quia per sanguinem in corde generatum vitalis operatio in omnia membra diffunditur, ut philosophus in Lib. de animalibus dicit.

Caro pro corpore vestro offertur, hoc intelligendum est per quamdam adaptationem de salute corporis, quae erit per gloriam resurrectionis, ad quam hoc sacramentum operatur. Nec debet iterari sacramentum, quantum ad id quod est principale in hoc sacramento, scilicet consecratio materiae, quamvis iteretur quantum ad usum. Ut mixtio illa non possit separari. Sed contra. Alchimistae dicunt, quod per immissionem iunci decorticati potest separari.

Et dicendum, quod a vino aufertur substantia aquae quae ibi est, propter similitudinem iunci, quod etiam porosum est ; non tamen illa aqua quae fuit apposita, separatur, quia iam facta est vinum. Nobis vero non potest ignosci, idest, peccatum nostrum non haberet in se causam veniae, cum non ex ignorantia procederet. Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificium. Si autem per errorem contingat ut aqua loco vini ponatur, si ante consecrationem vini percipiat, debet aquam effundere, et vinum imponere. Si autem post, debet incipere consecrationem vini, alio vino super infuso, contritione de negligentia praehabita ; vel etiam a capite canonem inchoare super alia hostia, hostia prius consecrata posita seorsum, ut Innocentius dicit.