Distinctio XLVII — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de remuneratione animarum, et punitione, quae praecedit iudicium generale ; hic incipit determinare de remuneratione et punitione quae erit per iudicium generale ; et dividitur in partes duas :

in prima determinat de ipso generali iudicio ;

in secunda determinat de remuneratione et poena quae generale iudicium consequitur, XLIX dist., ibi : post resurrectionem vero facto impletoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae.

 

Prima pars dividitur in duas :

in prima determinat ea quae pertinent ad modum iudicii, et ad iudicis ministerium ;

in secunda determinat ea quae pertinent ad iudicis personam, XLVIII dist., ibi : solet etiam quaeri, in qua forma Christus iudicabit.

 

Prima in duas :

in prima enim requirit de iudicii modo ;

in secunda de iudicis ministris, ibi : non autem solus Christus iudicabit.

 

Et haec pars dividitur in tres :

in prima enim ostendit quomodo homines cum Christo iudicante iudicabunt ;

in secunda ostendit quid ministerii Angeli in iudicio exhibebunt, ibi : cum autem in Evangelio legatur quod dominus mittet Angelos suos etc. ;

in tertia parte requirit utrum Daemones ministri huius iudicii sint futuri, torquendo damnatorum animas, ibi : et solet quaeri, utrum in Inferno malis ad puniendum praesint Daemones.

 

Prima pars dividitur in duas :

in prima ostendit quod quidam homines cum Christo iudicabunt ;

in secunda enumerat quatuor ordines hominum qui ad iudicium veniunt, ibi : erunt autem quatuor ordines in iudicio.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de iudicio generali.

Secunda de igne qui praecedit faciem iudicis.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. De ipso iudicio ;
  2. De iudicantibus cum Christo ;
  3. De his qui in iudicio iudicabuntur.

 

 

ARTICULUS I

Utrum generale iudicium sit futurum

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod generale iudicium non sit futurum. Quia, ut dicitur Naum 1, 9, non iudicabit Deus bis in idipsum. Sed nunc Deus iudicat de singulis hominum operibus, cum post mortem unicuique poenas vel praemia pro meritis tribuit, et dum etiam in hac vita quosdam pro bonis vel malis operibus praemiat vel punit. Ergo videtur quod non sit aliud iudicium futurum.
  2. Praeterea, in nullo iudicio executio sententiae praecedit iudicium. Sed sententia divini iudicii quo ad homines, est de adeptione regni, vel exclusione a regno, ut patet Matth. 25. Ergo cum modo aliqui adipiscantur regnum aeternum, et quidam excludantur ab ipso perpetuo, videtur quod aliud iudicium non sit futurum.
  3. Praeterea, propter hoc aliqua in iudicium oportet adduci, quia dubium est quid de eis definiendum sit. Sed ante finem mundi determinata est unicuique damnatorum sua damnatio, et cuique sanctorum sua beatitudo. Ergo videtur quod non oporteat aliquod futurum iudicium esse.

 

Sed contra, Matth. 12, 41, dicitur : Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Ergo post resurrectionem aliquod iudicium erit.

  1. Praeterea, Ioan. 5, 29, dicitur : procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Ergo videtur quod post resurrectionem aliquod iudicium sit futurum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod iudicium illud quantum ad disceptationem et sententiam fiat per locutionem vocalem. Quia, ut dicit Augustinus, XX de Civ. Dei, per quot dies hoc futurum iudicium tendatur incertum est. Sed non esset incertum, si illa quae in iudicio dicuntur futura, tantum mentaliter complerentur. Ergo iudicium illud vocaliter fiet, et non solum mentaliter.
  2. Praeterea, Gregorius dicit, et habetur in littera : illi saltem verba iudicis audient qui eius fidem saltem verbo tenuerunt. Hoc autem non potest intelligi de verbo interiori ; quod sic omnes verba iudicis audient : quia omnibus et bonis et malis, nota erunt omnia facta aliorum, sicut supra, dist. XLIII, dictum est. Ergo videtur quod iudicium illud vocaliter peragetur.
  3. Praeterea, sicut in sequenti dist. dicetur, Christus secundum formam hominis iudicabit, in qua corporaliter ab omnibus possit videri. Ergo videtur eadem ratione quod corporali voce loquatur, ut ab omnibus audiatur.

 

Sed contra, Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod liber vitae, de quo Apocal. 20, vis quaedam intelligenda est divina, qua fiet ut unicuique opera sua vel bona vel mala in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam ; atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Sed si vocaliter discurrerentur merita singulorum, non possent omnes et singuli iudicari simul. Ergo videtur quod illa discussio non erit vocalis.

  1. Praeterea, sententia proportionaliter debet testimonio respondere. Sed testimonium et accusatio vel excusatio mentalis erit ; unde Rom. 2, 15 : Testimonium illis reddente conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die cum iudicabit Deus occulta hominum. Ergo videtur quod illa sententia, et totum iudicium, mentaliter expleatur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod tempus futuri iudicii non sit ignotum. Sicut enim sancti patres expectabant primum adventum, ita et nos expectamus secundum. Sed sancti patres sciverunt tempus adventus primi, sicut patet per numerum hebdomadarum quae describuntur Dan. 9 ; unde et reprehenduntur Iudaei, quod tempus adventus Christi non cognoverunt, ut patet Luc. 12, 56 : Hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare ; hoc autem tempus quomodo non probatis ? Ergo videtur quod etiam nobis esse debeat determinatum tempus secundi adventus, quo Deus ad iudicium veniet.
  2. Praeterea, per signa devenimus in cognitionem signatorum. Sed de iudicio futuro multa signa nobis in Scriptura ponuntur, ut patet 14 Matth. et 21 Lucae et 12 Marci. Ergo in cognitionem illius temporis possumus pervenire.
  3. Praeterea, apostolus dixit, I Cor. 10, 2 : Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt ; et I Ioan. 2, 18 : Filioli, novissima hora est et cetera. Cum ergo iam longum tempus transierit ex quo haec dicta sunt, videtur quod saltem nunc scire possumus quod ultimum iudicium sit propinquum.
  4. Praeterea, tempus iudicii non debet esse occultum, nisi propter hoc quod quilibet solicitus se ad iudicium praeparet, dum determinate tempus ignorat. Sed eadem solicitudo remaneret, etiam si certum esset : quia cuicumque incertum est tempus suae mortis, et, sicut dicit Augustinus in epistola ad Hesychium, in quo quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies. Ergo non est necessarium, tempus iudicii esse occultum.

 

Sed contra est quod dicitur Marc. 13, 32 : De die illa vel hora nemo scit ; neque Angeli in caelo, neque filius, nisi Pater. Dicitur autem filius nescire, inquantum nos scire non facit.

  1. Praeterea, I Thessal. 5, 2 : Dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Ergo videtur, cum adventus furis in nocte sit omnino incertus, quod dies ultimi iudicii sit omnino incertus.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sicut operatio pertinet ad rerum principium quo producuntur in esse, ita iudicium pertinet ad terminum, quo res ad suum finem perducuntur. Distinguitur autem duplex Dei operatio. Una qua res primitus in esse producit, instituens naturam, et distinguens ea quae ad completionem ipsius pertinent : a quo quidem opere Deus dicitur quievisse Gen. 1. Alia eius operatio est qua operatur in gubernatione creaturarum, de qua Ioan. 5, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor ; ita etiam duplex iudicium distinguitur, ordine tamen converso. Unum quod respondet operi gubernationis, quae sine iudicio esse non potest : per quod quidem iudicium unusquisque singulariter pro suis operibus iudicatur non solum secundum quod sibi competit, sed secundum quod competit gubernationi universi ; unde differtur unius praemiatio pro utilitate aliorum, ut dicitur Hebr. 11, et poenae unius ad profectum alterius cedunt ; unde necesse est ut sit aliquod iudicium universale correspondens ex adverso primae rerum productioni in esse, ut videlicet sicut tunc omnia processerunt immediate a Deo, ita tunc ultima completio mundo detur, unoquoque accipiente finaliter quod ei debetur secundum seipsum ; unde in illo iudicio apparebit manifeste divina iustitia quantum ad omnia quae nunc ex hoc occultantur quod interdum de uno disponitur ad utilitatem aliorum aliter quam manifesta opera exigere videantur ; unde etiam et tunc erit universalis separatio bonorum a malis, quia ulterius non erit locus ut mali per bonos vel boni per malos proficiant ; propter quem profectum interim commixti inveniuntur boni malis, quoadusque status huius vitae per divinam providentiam gubernatur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quilibet homo et est singularis quaedam persona, et est pars totius humani generis ; unde et duplex ei iudicium debetur. Unum singulare, quod de eo fiet post mortem, quando recipiet iuxta ea quae in corpore gessit, quamvis non totaliter, quia non quo ad corpus, sed quo ad animam tantum. Aliud iudicium debet esse de eo secundum quod est pars totius humani generis ; sicut aliquis iudicari dicitur secundum humanam iustitiam etiam quando iudicium datur de communitate, cuius ipse est pars ; unde et tunc quando fiet universale iudicium totius humani generis per universalem separationem bonorum a malis, etiam quilibet per consequens iudicabitur. Nec tamen Deus bis iudicat in idipsum : quia non duas poenas pro uno peccato infert ; sed poena quae ante iudicium complete inflicta non fuerat, in ultimo iudicio complebitur, post quod impii cruciabuntur quo ad corpus et animam simul.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod propria sententia illius generalis iudicii est universalis separatio bonorum a malis, quae illud iudicium non praecedet. Sed nec etiam quo ad particularem sententiam uniuscuiusque plene praecessit iudicii effectus : quia etiam boni amplius post iudicium praemiabuntur, tum ex gloria corporis adiuncta, tum ex numero sanctorum completo ; et mali etiam amplius torquebuntur adiuncta poena corporis, et impleto in poenis numero damnatorum : quia quanto cum pluribus ardebunt, tanto plus ardebunt.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod universale iudicium, ut dictum est, magis directe respicit utilitatem hominum quam singulos iudicandorum. Quamvis ergo cuilibet homini ante iudicium sit certa notitia de sua damnatione vel praemio ; non tamen omnibus omnium damnatio vel praemium innotescet ; unde iudicium necessarium erit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod quid sit verum circa hanc quaestionem, definiri pro certo non potest ; tamen probabilius aestimatur quod totum illud iudicium, et quo ad discussionem, et quo ad accusationem malorum et commendationem bonorum, et quo ad sententiam de utrisque, mentaliter perficietur. Si enim vocaliter singulorum facta narrarentur, inaestimabilis magnitudo temporis ad hoc exigeretur ; sicut etiam Augustinus, XX de Civ. Dei, dicit, quod si liber ex cuius Scriptura omnes iudicabuntur, ut dicitur Apoc. 9, carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem valeat aestimare ? Aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt universae vitae universorum ? Non autem minus tempus requiritur ad narrandum oretenus singulorum facta, quam ad legendum, si essent in libro materiali scripta. Unde probabile est quod illa quae dicuntur Matth. 25, non vocaliter, sed mentaliter, intelligenda sint esse perficienda.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod pro tanto dicit Augustinus quod incertum est per quot dies hoc iudicium tendatur, quia non est determinatum utrum perficiatur vocaliter. Si enim vocaliter perficeretur, prolixum tempus ad hoc requireretur ; si autem mentaliter, in momento fieri poterit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod etiam si iudicium fiat mentaliter tamen verbum Gregorii salvari potest : quia etsi omnibus innotescent sua et aliorum facta, divina virtute hoc faciente, quae in Evangelio locutio dicitur ; tamen illi qui fidem habuerunt, quam ex verbis Dei conceperunt, ex ipsis verbis iudicabuntur : quia, ut dicitur Rom. 2, 12, qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Unde et quodam speciali modo dicetur aliquid his qui fuerunt fideles quod non dicetur his qui fuerunt infideles.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus corporaliter apparebit, ut ab omnibus iudex corporalis cognoscatur ; quod quidem subito fieri poterit. Sed locutio quae tempore mensuratur requireret immensam temporis prolixitatem, si vocali locutione iudicium perageretur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Deus per scientiam suam est causa rerum. Utrumque autem creaturis communicat, dum et rebus tribuit virtutem agendi alias res quarum sint causa, et quibusdam etiam rerum cognitionem praebet ; sed in utroque aliqua sibi reservat. Operatur enim quaedam in quibus nulla creatura ei cooperatur ; et similiter cognoscit quaedam quae a nulla pura creatura cognoscuntur. Haec autem nulla alia magis esse debent quam illa quae soli divinae subiacent potestati, in quibus ei nulla creatura cooperatur ; et huiusmodi est finis mundi, in quo erit dies iudicii. Non enim per aliquam causam creatam mundus finietur, sicut etiam et mundus esse incepit immediate a Deo ; unde dicitur, quod cognitio finis mundi soli Deo reservatur. Et hanc rationem ipse dominus videtur assignare Act. 1, 7 : Non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit in sua potestate ; quasi dicat, quae soli potestati eius reservata sunt.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in primo adventu Christus venit occultus, secundum illud Isai. 45, 15 : Vere tu es Deus absconditus, sanctus Israel salvator ; et ideo ut a fidelibus cognosci posset, oportuit determinate tempus praedeterminare. Sed in secundo adventu veniet manifestus, ut dicitur in Psalm. 49, 3 : Deus manifeste veniet etc. ; et ideo circa cognitionem adventus ipsius error esse non poterit : propter quod non est simile.

ad 2. Ad secundum dicendum, sicut dicit Augustinus in epistola, de die iudicii ad Hesychium. Signa quae in Evangeliis ponuntur, non omnia pertinent ad secundum adventum, qui erit in fine ; sed quaedam eorum pertinent ad tempus destructionis Hierusalem, quae iam praeteriit ; quaedam vero, et plura, eorum pertinent ad adventum quo quotidie ad Ecclesiam suam venit, eam spiritualiter visitans, prout inhabitat nos per fidem et amorem : nec illa quae in Evangeliis vel in epistolis ponuntur ad ultimum adventum spectantia, ad hoc possunt valere ut determinate tempus iudicii possit cognosci ; quia illa pericula quae praenuntiantur nuntiantia vicinum Christi adventum, etiam a tempore primitivae Ecclesiae fuerunt, quandoque intensius quandoque remissius : unde et ipsi dies apostolorum dicti sunt novissimi dies, ut patet Act. 2, 17 : ubi Petrus exponit illud verbum Ioel. 2, 28 : Erit in novissimis diebus, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, pro tempore illo ; et tamen ex illo tempore tempus plurimum transivit ; et quandoque plures, et quandoque pauciores tribulationes in Ecclesia fuerunt. Unde non potest determinari tempus quantum sit futurum, nec de mense, nec de anno, nec de centum, nec de mille annis, ut Augustinus in eodem libro dicit. Et si credatur in fine huiusmodi pericula magis abundare, non tamen potest determinari quae sit illa quantitas periculorum quae immediate diem iudicii praecedet, vel Antichristi adventum ; cum et circa tempora primitivae Ecclesiae fuerint persecutiones aliquae adeo graves, et corruptiones errorum adeo abundarent, quod aliquibus tunc vicinus expectaretur vel imminens Antichristi adventus, sicut dicitur in ecclesiastica historia, et in Lib. Hieronymi de viris illustribus.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod dicitur, novissima hora est, vel ex similibus locutionibus quae in Scriptura dicuntur, non potest aliqua determinata quantitas temporis sciri. Non enim est dictum ad significandum aliquam brevem horam temporis, sed ad significandum novissimum statum mundi, qui est quasi novissima aetas ; quae quanto temporis spatio duret, non est definitum ; cum etiam nec senio, quod est ultima aetas hominis, sit aliquis terminus certus praefinitus, cum quandoque inveniatur durare quantum omnes praecedentes aetates, vel plus, ut dicit Augustinus in Lib. 83 quaest., quaest. 58 ; unde etiam et apostolus, II Thessal. 2, excludit falsum intellectum quem quidam ex illis verbis conceperant, ut crederent diem domini iam instare.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod etiam supposita mortis incertitudine, dupliciter ad vigilantiam valet incertitudo iudicii. Primo ad hoc quod ignoratur utrum etiam differatur tantum quantum est hominis vita, ut sic ex duabus partibus incertitudo maiorem diligentiam faciat. Secundo quantum ad hoc quod homo non gerit solum solicitudinem de persona sua, sed de familia vel civitate vel regno, aut tota Ecclesia, cui non determinatur tempus durationis secundum hominis vitam ; et tamen oportet unumquodque horum hoc modo disponi ut dies domini non inveniat imparatos.

 

 

ARTICULUS II

Utrum aliqui homines iudicabunt cum Christo

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulli homines iudicabunt cum Christo. Quia Ioan. 5, 22 : Pater omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant Patrem. Sed honorificentia talis non debetur alicui quam Christo. Ergo et cetera.
  2. Praeterea, quicumque iudicat, habet potestatem super illud quod iudicat. Sed ea de quibus debet esse futurum iudicium, sicut merita et praemia humana, soli divinae auctoritati subsunt. Ergo nulli competit de his iudicare.
  3. Praeterea, iudicium illud non exercebitur vocaliter, sed mentaliter, ut probabilius aestimatur. Sed hoc quod cordibus hominum notificentur merita et demerita, quod est quasi accusatio vel commendatio ; vel retributio poenae et praemii, quod est quasi sententiae prolatio, sola divina virtute fiet. Ergo nulli alii iudicabunt nisi Christus, qui est Deus.

 

Sed contra est quod dicitur Matth. 19, 28 : Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

  1. Praeterea, Isai. 3, 14 : Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. Ergo videtur quod etiam alii iudicabunt cum Christo.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod iudiciaria potestas non respondeat voluntariae paupertati. Hoc enim solum duodecim apostolis promissum est Matth. 19, 28 : Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Ergo cum non omnes voluntarie pauperes sint apostoli, videtur quod non omnibus iudiciaria potestas respondeat.
  2. Praeterea, maius est offerre sacrificium Deo de proprio corpore quam de exterioribus rebus. Sed martyres, et etiam virgines, offerunt de proprio corpore sacrificium Deo, voluntarie autem pauperes de exterioribus rebus. Ergo sublimitas iudiciariae potestatis magis respondet martyribus et virginibus quam voluntarie pauperibus.
  3. Praeterea, Ioan. 5, 45 : Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis ; Glossa : quia voci eius non creditis ; et Ioan. 12, 48 : Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. Ergo ex hoc quod aliquis proponit legem vel verbum exhortationis ad instructionem morum, habet quod iudicet contemnentes. Sed hoc est doctorum. Ergo doctoribus magis competit quam pauperibus.
  4. Praeterea, Christus ex hoc quod iniuste iudicatus est inquantum homo, meruit ut sit iudex omnium in natura humana ; unde Ioan. 5, 27 : Potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Sed qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, iniuste iudicantur. Ergo iudiciaria potestas magis eis quam pauperibus competit.
  5. Praeterea, superior non iudicatur ab inferiore. Sed multi licite divitiis utentes, maioris meriti erunt multis voluntarie pauperibus. Ergo voluntarii pauperes non iudicabunt, sed ab aliis iudicabuntur.

 

Sed contra, Iob 36, 6 : Non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit. Ergo pauperum est iudicare.

  1. Praeterea, Matth. 19, super illud : Vos qui reliquistis omnia etc. ; dicit Glossa : qui reliquerunt omnia, et secuti sunt dominum, hi iudices erunt : qui licita habentes, recte usi sunt, iudicabuntur ; et sic idem quod prius.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod Angeli debeant iudicare. Matth. 25, 31 : Cum venerit filius in maiestate sua ; et omnes Angeli cum eo. Sed loquitur de adventu ad iudicium. Ergo videtur quod etiam Angeli iudicabunt.
  2. Praeterea, Angelorum ordines nomina sortiuntur ex officio quod exercent. Sed quidam Angelorum ordo est ordo thronorum, quod videtur pertinere ad iudiciariam potestatem : thronum enim est sedes iudicis, solium regis, cathedra doctoris. Ergo aliqui Angeli iudicabunt.
  3. Praeterea, sanctis post hanc vitam promittitur Angelorum aequalitas Matth. 22. Si ergo homines hanc habebunt potestatem, ut iudicent, multo fortius et Angeli.

 

Sed contra, Ioan. 5, 27 : Potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Sed Angeli non communicant in humana natura. Ergo nec in iudiciaria potestate.

  1. Praeterea, non est eiusdem iudicare et esse iudicis ministrum. Sed Angeli erunt in iudicio illo ut ministri iudicis. Matth. 13, 41 : Mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Ergo Angeli non iudicabunt.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod post diem iudicii Daemones non exequantur sententiam iudicis in damnatis. Quia Daemones magis peccaverunt quam homines. Ergo non est iustum quod homines per Daemones torqueantur.
  2. Praeterea, sicut Daemones suggerunt hominibus mala, ita Angeli suggerunt bona. Sed praemiare bonos non erit officium Angelorum ; sed hoc erit ab ipso Deo immediate. Ergo nec punire malos erit officium Daemonum.

 

Sed contra est quod homines peccatores se Diabolo subiecerunt peccando. Ergo iustum est ut ei subiiciantur in poenis, quasi ab eo puniendi.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod iudicare multipliciter dicitur.

Uno modo causaliter, ut dicatur illud iudicare unde apparet aliquis iudicandus ; et secundum hoc aliqui dicuntur iudicare comparatione, inquantum ex comparatione aliorum aliqui iudicandi ostenduntur, sicut patet Matth. 12, 41 : Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Sed sic iudicare in iudicio, communiter bonorum et malorum est.

Alio modo dicitur iudicare, quasi interpretative : interpretamur enim aliquem facere qui facienti consentit ; unde illi qui consentient Christo iudici, eius sententiam approbando, iudicare dicuntur ; et sic iudicare est omnium electorum ; unde dicitur Sap. 3, 8 : Iudicabunt sancti nationes.

Tertio modo dicitur iudicare quasi per similitudinem, quia scilicet similitudinem iudicis habet, inquantum sedet in loco eminenti sicut iudex ; sicut assessores iudicare dicuntur ; et secundum hunc modum dicunt quidam, quod perfecti viri, quibus iudiciaria potestas promittitur Matth. 19, iudicabunt, scilicet per honorabilem confessionem, quia superiores ceteris in iudicio apparebunt, occurrentes Christo obviam in aera. Sed istud non videtur sufficere ad promissionem domini complendam, qua dicitur, sedebitis iudicantes ; videtur enim iudicium confessioni superaddere.

Et ideo est quartus modus iudicandi, qui perfectis viris conveniet, inquantum continentur in eis decreta divinae iustitiae, ex quibus homines iudicabuntur ; sicut si liber in quo continetur lex, iudicare dicatur ; unde Apoc. 20, iudicium sedit, et libri aperti sunt. Et per hunc modum hanc iudicationem Richardus de sancto Victore exponit ; unde dicit, quod qui divinae contemplationi assistunt, qui in libro sapientiae quotidie legunt, velut in cordium voluminibus transcribunt quidquid iam perspicua veritatis intelligentia comprehendunt ; et infra : quid vero sunt iudicantium corda divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quaedam canonum decreta ? Sed quia iudicare importat actionem in alium procedentem, ideo proprie loquendo iudicare dicitur qui sententiam loquendo in alterum fert. Sed hoc dupliciter contingit.

Uno modo ex propria auctoritate ; et hoc est illius proprie qui habet in alios dominium et potestatem, cuius regimini subduntur qui iudicantur, unde eius est in eos ius ferre ; et sic iudicare solius Dei est.

Alio modo iudicare est, sententiam alterius auctoritate latam in aliorum notitiam ducere, quod est sententiam latam pronuntiare ; et hoc modo perfecti viri iudicabunt : quia alios ducent in cognitionem divinae iustitiae, ut sciant quid eis iuste pro meritis debeatur, ut ipsa revelatio iustitiae iudicium dicatur. Unde dicit Richardus de sancto Victore : iudices coram iudicandis decretorum suorum libros aperire, est ad cordium suorum inspectionem inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quae ad iudicium pertinent, revelare.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit de iudicio auctoritatis, quod soli Christo conveniet.

ad 2. Et similiter dicendum ad secundum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens aliquos sanctorum aliis quaedam revelare, vel per modum illuminationis, sicut superiores Angeli inferiores illuminant ; vel per modum locutionis, sicut quando inferiores superioribus loquuntur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod paupertati debetur iudiciaria potestas specialiter propter tria.

Primo ratione congruitatis : quia voluntaria paupertas est eorum qui omnibus quae mundi sunt contemptis, soli Christo inhaerent ; et ideo non est eis aliquid quod eorum iudicium a iustitia deflectat ; unde idonei ad iudicandum redduntur, quasi veritatem iustitiae prae omnibus diligentes.

Secundo per modum meriti ; quia humilitati respondet exaltatio pro merito. Inter omnia autem quae hominem in hoc mundo despectum faciunt, praecipuum est paupertas ; unde et pauperibus excellentia iudiciariae potestatis promittitur, ut sic qui se propter Christum humiliat, exaltetur.

Tertio, quia paupertas disponit ad praedictum modum iudicandi. Ex hoc enim aliquis sanctorum iudicare dicetur, ut ex praedictis patet, quod cor habebit edoctum omni divina veritate, quam aliis potens erit manifestare. In progressu autem ad perfectionem, primum quod relinquendum occurrit, sunt exteriores divitiae, quia haec sunt ultimo acquisita ; quod autem est ultimum in generatione, est primum in destructione ; unde et inter beatitudines, quibus est progressus ad perfectionem, prima ponitur paupertas. Et sic paupertati respondet iudiciaria potestas, inquantum est prima dispositio ad potestatem praedictam. Et hinc est quod non quibuscumque pauperibus, etiam voluntarie, repromittitur potestas praedicta, sed illis qui relinquentes omnia sequuntur Christum secundum perfectionem vitae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, XXI de Civ. Dei, nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus ; alioquin quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Mathiam legimus ordinatum, Paulus, qui plus aliis laboravit, ubi ad iudicandum sedeat, non habebit. Unde duodenario numero significata est universa iudicantium multitudo propter duas partes septenarii, scilicet tria et quatuor, quae in se ductae duodenarium faciunt. Septenarius autem est numerus perfectionis, vel propter hoc quod constat ex duplici senario qui est numerus perfectus, vel quia ad litteram duodecim apostolis loquebatur, in quorum persona hoc omnibus eorum sectatoribus promittebat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod virginitas et martyrium non ita disponunt ad retinendum in corde decreta divinae iustitiae sicut paupertas ; sicut e contrario exteriores divitiae ex sua solicitudine suffocant verbum Dei, ut dicitur Luc. 8. Vel dicendum, quod paupertas non solum sufficit ad meritum iudiciariae potestatis ; sed quia est prima pars perfectionis, cui respondet iudiciaria potestas ; unde inter ea quae sequuntur ad paupertatem, ad perfectionem spectantia, possunt computari et virginitas et martyrium, et omnia perfectionis opera : non tamen sunt ita principalia sicut paupertas ; quia principium est maxima pars rei.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ille qui legem proposuit, aut exhortatus est ad bonum ; iudicabit causaliter loquendo : quia per comparationem ad verba ab ipso proposita aliqui iudicabuntur ; et ideo non respondet proprie potestas iudiciaria praedicationi vel doctrinae. Vel dicendum, secundum quosdam, quod tria requiruntur ad iudiciariam potestatem. Primo abdicatio temporalium curarum, ne impediatur animus a sapientiae perceptione. Secundo requiritur habitus continens divinam iustitiam scitam et observatam. Tertio, quod illam iustitiam alios docuerit ; et sic doctrina erit complens meritum iudiciariae potestatis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Christus in hoc quod est iniuste iudicatus, seipsum humiliavit : oblatus est enim quia voluit ; et meritum humilitatis est iudiciaria exaltatio, qua ei omnia subduntur, ut dicitur Philip. 2. Et ideo magis debetur iudiciaria potestas illis qui voluntarie se humiliant bona temporalia abiiciendo, propter quae homines a mundanis honorantur, quam his qui ab aliis humiliantur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod inferior non potest iudicare superiorem auctoritate propria ; sed tamen auctoritate superioris potest ; sicut patet in iudicibus delegatis ; et ideo non est inconveniens, si hoc quasi accidentale praemium pauperibus detur, ut iudicent alios, etiam qui sunt excellentioris meriti respectu praemii essentialis.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod assessores iudicis debent esse iudici proportionales vel conformes. Iudicium autem filio attribuitur, quia secundum humanam naturam omnibus apparebit, tam bonis quam malis, quamvis tota Trinitas iudicet per auctoritatem ; et ideo etiam oportet ut assessores iudicis humanam naturam habeant, in qua possint ab omnibus bonis et malis videri ; et sic Angelis non competit iudicare ; quamvis etiam Angeli aliquo modo possint dici iudicare, scilicet per sententiae approbationem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut ex Glossa ibidem patet, Angeli cum Christo venient, non ut iudices, sed ut sint testes humanorum actuum, sub quorum custodia homines bene vel male egerunt.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod nomen throni attribuitur Angelis ratione illius iudicii quod Deus semper exercet, omnia iustissime gubernando ; cuius iudicii Angeli sunt quodammodo executores et promulgatores. Sed iudicium quod de omnibus per hominem Christum fiet, etiam requirit homines assessores.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod hominibus promittitur Angelorum aequalitas quantum ad praemium essentiale. Nihil tamen prohibet aliquod accidentale praemium hominibus exhiberi quod Angelis non dabitur, ut patet de aureola virginum aut martyrum ; et similiter potest dici de iudiciaria potestate.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod circa hoc tangitur a Magistro in littera duplex opinio ; et utraque Dei iustitiae videtur competere. Ex hoc enim quod homo peccat, iuste Daemoni subiicitur, sed Daemon iniuste ei praeest. Opinio ergo illa quae ponit Daemones in futurum post diem iudicii hominibus non praeesse in poenis, respicit ordinem divinae iustitiae ex parte Daemonum punientium ; contraria vero opinio respicit ordinem divinae iustitiae ex parte hominum punitorum. Quae autem harum verior sit, certum nobis esse non potest. Verius autem aestimo, quod sicut servabitur ordo in salvatis, quod quidam a quibusdam illuminabuntur et perficientur ; eo quod caelestis hierarchiae ordines perpetui erunt ; ita salvabitur ordo in poenis, ut homines per Daemones puniantur, ne totaliter ordo divinus quo Angelos medios inter naturam divinam et humanam constituit, annulletur.

Et ideo sicut hominibus per Angelos divinae illuminationis deferuntur, ita etiam Daemones sunt executores divinae iustitiae in malos. Nec in hoc aliquid minuetur de Daemonum poena ; quia in hoc quod etiam alios torquent, ipsi torquebuntur. Ibi enim miserorum societas miseriam non minuet, sed augebit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod praelatio illa quae dicitur evacuanda per Christum in futuro, est accipienda secundum modum praelationis quae est secundum statum huius mundi, in quo et homines hominibus principantur, et Angeli hominibus, et Angeli Angelis, et Daemones Daemonibus, et Daemones hominibus ; et hoc totum ad perducendum ad finem, vel abducendum a fine. Tunc autem cum omnia ad finem suum pervenerint, non erit praelatio adducens ad finem, sed conservans in fine boni vel mali.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis meritum Daemonum non requirat ut hominibus praeferantur, quia iniuste sibi homines subiecerunt ; tamen hoc requirit ordo naturae ipsorum ad naturam humanam ; bona enim naturalia in eis integra manent, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nomin.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Angeli boni non sunt causa principalis praemii electis ; quia hoc omnes immediate a Deo percipient ; sed tamen quorumdam accidentalium praemiorum Angeli hominibus sunt causa ; inquantum per superiores Angelos, inferiores et Angeli et homines illuminantur de aliquibus secretis divinorum quae ad substantiam beatitudinis non pertinent. Et similiter etiam principalem poenam damnati percipient immediate a Deo, scilicet exclusionem perpetuam a visione divina ; alias autem poenas sensibiles non est inconveniens hominibus per Daemones infligi. In hoc tamen est differentia, quia meritum exaltat, sed peccatum deprimit ; unde cum natura angelica sit altior quam humana, quidam propter excellentiam meriti intantum exaltabuntur, quod talis exaltatio excedet altitudinem naturae et praemii in quibusdam Angelis ; unde etiam quidam Angeli per quosdam homines illuminabuntur ; sed nulli homines peccatores propter aliquem gradum malitiae venient ad illam eminentiam quae debetur naturae Daemonum.

 

 

ARTICULUS III

Utrum omnes homines in iudicio compareant

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes homines in iudicio compareant. Quia dicitur Matth. 19, 28 : Sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Sed non omnes homines pertinent ad illas duodecim tribus. Ergo videtur quod non omnes homines compareant.
  2. Praeterea, idem videtur per hoc quod dicitur in Psal. 1, 6 : Non resurgent impii in iudicio. Sed multi hominum sunt tales. Ergo in iudicio non comparebunt.
  3. Praeterea, ad hoc aliquis ad iudicium adducitur, ut eius merita discutiantur. Sed quidam sunt qui nulla merita habuerunt, sicut pueri ante perfectam aetatem decedentes. Ergo illos in iudicio comparere non est necesse.

 

Sed contra est quod dicitur Actuum 10, quod Christus est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Sed sub istis differentiis comprehenduntur omnes homines, qualitercumque vivi a mortuis distinguantur. Ergo omnes homines in iudicio comparebunt.

  1. Praeterea, Apoc. 1, 7, dicitur : ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus. Hoc autem non esset, si non omnes homines in iudicio comparerent. Ergo et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod nulli boni in iudicio iudicentur. Quia Ioan. 3, 18 : Qui credit in eum, non iudicabitur. Sed omnes boni crediderunt in eum. Ergo non iudicabuntur.
  2. Praeterea, illi non sunt beati quibus est incerta sua beatitudo : ex quo Augustinus probat, Daemones nunquam fuisse beatos. Sed sancti homines nunc sunt beati. Ergo certi sunt de sua beatitudine. Sed quod est certum, non adducitur in iudicium. Ergo boni non iudicabuntur.
  3. Praeterea, timor beatitudini repugnat. Sed extremum iudicium, quod tremendum maxime dicitur, non poterit fieri sine timore eorum qui sunt iudicandi ; unde etiam Gregorius dicit, super illud Iob 41 : Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli : consideremus quomodo tunc iniquorum conscientia concutitur, quando etiam iustorum vita turbatur. Ergo beati non iudicabuntur.

 

Sed contra, videtur quod omnes boni iudicentur. Quia dicitur II Cor. 5, 10 : omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis quae gessit, sive bona, sive mala. Sed non est aliud iudicari. Ergo omnes iudicabuntur.

  1. Praeterea, universale omnia comprehendit. Sed illud iudicium dicitur universale. Ergo omnes iudicabuntur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod nulli mali iudicabuntur. Sicut enim est certa infidelium damnatio, ita et eorum qui in mortali decedunt. Sed propter damnationis certitudinem, dicitur Ioan. 3, 18 : Qui non credit, iam iudicatus est. Ergo eadem ratione nec alii peccatores iudicabuntur.
  2. Praeterea, vox iudicis est valde terribilis eis qui per iudicium condemnantur. Sed, sicut in littera ex verbis Gregorii habetur, ad infideles allocutio iudicis non fiet. Si ergo fieret ad fideles damnandos, infideles de sua infidelitate commodum reportarent ; quod est absurdum.

 

Sed contra, videtur quod omnes mali sint iudicandi. Quia omnibus malis infligetur poena secundum quantitatem culpae. Sed hoc sine definitione iudicii esse non potest. Ergo omnes mali iudicabuntur.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod Angeli in futuro iudicentur. Quia dicitur I Cor. 6, 3 : Nescitis quoniam Angelos iudicabimus ? Sed hoc non potest referri ad statum praesentis temporis. Ergo hoc referri debet ad futurum iudicium.
  2. Praeterea, Iob 40, 28, dicitur de Behemoth, per quem Diabolus intelligitur : cunctis videntibus praecipitabitur ; et Marc. 1, 24, exclamavit Daemon ad Christum : venisti ante tempus perdere nos ; et Glossa dicit ibidem, quod Daemones in terra dominum cernentes, se continuo iudicandos credebant. Ergo videtur quod eis finale iudicium reservatur.
  3. Praeterea, II Petri 2, 4, dicitur : Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus Inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos in iudicium reservari. Ergo videtur quod Angeli iudicabuntur.

 

Sed contra, Deus non iudicat bis in idipsum. Sed mali Angeli iam iudicati sunt ; unde Ioan. 16, 11 : Princeps mundi iam iudicatus est. Ergo in futuro Angeli non iudicabuntur.

  1. Praeterea, perfectior est bonitas vel malitia Angelorum quam aliquorum hominum in statu viae. Sed quidam homines boni et mali non iudicabuntur, ut in littera dicitur. Ergo Angeli boni vel mali non iudicabuntur.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod potestas iudiciaria Christo homini collata est in praemium humilitatis quam in passione exhibuit. Ipse autem sua passione sanguinem pro omnibus fudit quantum ad sufficientiam, licet non in omnibus effectum habuit propter impedimentum in aliquibus inventum. Et ideo congruum est ut omnes homines in iudicio congregentur ad videndum eius exaltationem in humana natura, secundum quam constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Augustinus, XX de Civ. Dei, non quia dictum est, iudicantes duodecim tribus Israel, tribus levi, quae tertiadecima est, iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Ideo autem per duodecim tribus omnes aliae gentes significatae sunt, quia per Christum in sortem duodecim tribuum omnes gentes sunt vocatae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc quod dicitur : non resurgent impii in iudicio, si referatur ad omnes peccatores, sic intelligendum est, quod non resurgent ad hoc quod iudicent. Si autem impii dicantur infideles ; sic intelligendum est quod non resurgent ad hoc quod iudicentur, quia iam iudicati sunt ; sed omnes resurgent, ut in iudicio compareant ad gloriam iudicis intuendam.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod etiam pueri ante perfectam aetatem decedentes in iudicio comparebunt ; non autem ut iudicentur, sed ut videant gloriam iudicis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad iudicium duo pertinent : scilicet discussio meritorum, et retributio praemiorum. Quantum ergo ad receptionem praemiorum, omnes iudicabuntur, etiam boni, in eo quod unusquisque recipiet ex divina sententia praemium merito respondens. Sed discussio meritorum non fit nisi ubi est quaedam meritorum commixtio bonorum cum malis. Illi autem qui aedificant super fundamentum fidei aurum et argentum et lapides pretiosos, divinis servitiis totaliter insistentes ; quia nullam admixtionem notabilem alicuius mali meriti habent, in eis discussio meritorum locum non habet ; sicut illi qui rebus mundi penitus abiectis solicite cogitant solummodo quae sunt Dei ; et ideo salvabuntur, sed non iudicabuntur. Illi vero qui aedificant super fundamentum fidei lignum et fenum et stipulam, qui adhuc scilicet amant saecularia, et terrenis negotiis implicantur, ita tamen quod nihil Christo praeponant, sed studeant peccata eleemosynis expiare ; habent quamdam commixtionem bonorum meritorum cum malis ; et ideo discussio meritorum in eis locum habet ; unde tales quantum ad hoc iudicantur, et tamen salvabuntur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quia punitio est effectus iustitiae, praemiatio autem misericordiae ; magis Deo, et iudicio, quod est actus iustitiae, antonomastice punitio attribuitur, ut interdum iudicium pro ipsa condemnatione accipiatur ; et sic intelligitur auctoritas inducta, ut per Glossam, ibidem, patet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod discussio meritorum in electis non erit ad tollendum incertitudinem beatitudinis a cordibus ipsorum iudicandorum ; sed ut praeeminentia bonorum meritorum ad mala ostendatur omnibus manifeste ; et sic Dei iustitia comprobetur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Gregorius loquitur de iustis adhuc in carne mortali existentibus ; unde supra praemiserat : hi qui in corporibus reperiri potuerint ; quamvis iam fortes atque perfecti, quia adhuc in carne sunt positi, non possunt in tanti terroris turbine nulla formidine concuti. Unde patet quod terror ille referendus est ad tempus immediate iudicium praecedens, tremendum quidem maxime malis, non autem bonis, quibus nulla erit mali suspicio.

 

ad s. c. Rationes autem quae sunt in oppositum, procedunt de iudicio quantum ad retributionem praemiorum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod iudicium quod est poenarum retributio pro peccatis, omnibus malis competit ; iudicium autem quod est discussio peccatorum, solum fidelibus : quia in infidelibus non est fidei fundamentum, quo sublato, omnia opera sequentia perfecta rectitudine intentionis carent ; unde non est in eis aliqua permixtio bonorum meritorum ad mala, quae discussionem requirant. Sed fideles in quibus manet fidei fundamentum, ad minus fidei actum laudabilem habent, qui quamvis non sit meritorius sine caritate, tamen, quantum est de se, est ordinatus ad meritum ; et ideo in eis iudicium discussionis locum habet. Unde ipsi fideles, qui fuerunt saltem numero cives civitatis Dei, iudicabuntur ut cives, in quos sine discussione meritorum sententia mortis non fertur ; sed infideles condemnabuntur ut hostes, qui consueverunt apud homines absque meritorum audientia exterminari.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis eis qui in mortali decedunt, pro certo constet de eorum damnatione ; quia tamen aliqua quae pertinent ad bene merendum habent annexa, oportet ad manifestationem divinae iustitiae, ut discussio de eorum meritis fiat, per quam ostendatur eos iuste a civitate sanctorum excludi, cuius esse cives numero exterius videbantur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod allocutio illa spiritualiter intellecta, secundum hoc non erit aspera fidelibus condemnandis, quod in eis aliqua sibi placentia manifestabit, quae in infidelibus inveniri non possunt ; quia sine fide impossibile est placere Deo, Hebr. 11. Sed sententia condemnationis, quae in omnes feretur, omnibus terribilis erit.

 

ad s. c. Ratio vero in contrarium adducta procedebat de iudicio retributionis.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod iudicium discussionis nullo modo habet locum neque in bonis Angelis neque in malis ; quia neque in bonis potest aliquid mali inveniri, neque in malis aliquid boni ad iudicium pertinens. Sed si loquamur de iudicio retributionis, sic est distinguenda duplex retributio. Una respondens propriis meritis Angelorum ; et haec a principio fuit utrisque facta, dum quidam sunt ad beatitudinem sublimati, quidam vero in miseriam demersi. Alia retributio, quae respondet meritis bonis vel malis per Angelos procuratis ; et haec retributio in futuro iudicio fiet ; quia boni Angeli amplius gaudium habebunt de salute eorum quos ad meritum induxerunt, et mali amplius torquebuntur, multiplicata malorum ruina, qui per eos ad mala sunt incitati. Unde directe loquendo, iudicium nec ex parte iudicantium nec ex parte iudicandorum erit Angelorum, sed hominum ; sed indirecte quodammodo respiciet Angelos, inquantum actibus hominum fuerunt commixti.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud apostoli est intelligendum de iudicio comparationis ; quia quidam homines quibusdam Angelis superiores invenientur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ipsi Daemones, cunctis videntibus, tunc praecipitabuntur, quia in perpetuum in Inferni carcerem retrudentur, ut non sit eis liberum extra progredi ; quia hoc eis non concedebatur nisi secundum quod ordinabatur ex divina providentia ad hominum vitam exercendam.

ad 3. Et similiter dicendum ad tertium.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de igne qui praecedet faciem iudicis ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. De purgatione mundi per ignem futura ;
  2. De effectu ignis purgantis ;
  3. De ordine illius ignis ad alia quae circa iudicium agentur.

 

 

ARTICULUS I

Utrum aliqua mundi purgatio sit futura

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla mundi purgatio sit futura. Non enim purgatione indiget nisi quod est immundum. Sed creaturae Dei non sunt immundae ; unde dicitur Actuum 10, 15 : Quod Deus creavit, tu ne commune dixeris, idest immundum. Ergo creaturae mundi non purgabuntur.
  2. Praeterea, purgatio secundum divinam iustitiam ordinatur ad auferendam immunditiam culpae, sicut patet de purgatione post mortem. Sed in elementis huius mundi nulla potest esse culpae infectio. Ergo videtur quod purgatione non indigeant.
  3. Praeterea, unumquodque tunc dicitur purgari quando separatur quod est extraneum ab ipso, inducens in eo ignobilitatem ; separatio enim eius quod nobilitatem inducit, non dicitur purgatio, sed magis diminutio. Sed hoc ad perfectionem et nobilitatem elementorum pertinet quod aliquid extraneae naturae est eis admixtum, quia forma corporis mixti est nobilior quam forma simplicis. Ergo videtur quod elementa huius mundi nullo modo purgari possint.

 

Sed contra, omnis innovatio fit per aliquam purgationem. Sed elementa innovabuntur ; unde Apocal. 21, 1 : Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra abiit. Ergo elementa purgabuntur.

  1. Praeterea, I Cor. 7, super illud : Praeterit figura huius mundi, dicit Glossa : pulchritudo huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit ; et sic idem quod prius.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod haec purgatio non sit futura per ignem. Ignis enim, cum sit pars mundi, purgatione indiget, sicut et aliae partes. Sed non debet idem esse purgans et purgatum. Ergo videtur quod ignis non purgabit.
  2. Praeterea, sicut ignis habet virtutem purgativam, ita et aqua. Cum ergo non omnia sint purgabilia per ignem, sed quaedam necesse sit aqua purgari, sicut etiam vetus lex distinguit ; videtur quod ignis non purget, ad minus universaliter.
  3. Praeterea, purgatio ad hoc videtur pertinere ut partes mundi ab invicem segregatae puriores reddantur. Sed segregatio partium mundi ab invicem in mundi initio sola divina virtute facta est, quia ex hoc opus distinctionis determinatur ; unde et Anaxagoras segregationem posuit actum intellectus moventis omnia. Ergo videtur quod in fine mundi purgatio fiat immediate a Deo, et non per ignem.

 

Sed contra est quod in Psal. 49, 3, dicitur : Ignis in conspectu eius exardescet, et in circuitu tempestas valida ; et postea sequitur de iudicio : Advocavit caelum desursum, et terram discernere populum suum. Ergo videtur quod ultima purgatio mundi sit futura per ignem.

  1. Praeterea, II Petr., ult., 12, dicitur : Caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Ergo purgatio illa per ignem fiet.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ignis ille non sit eiusdem speciei cum igne elementari. Nihil enim seipsum consumit. Sed ille ignis quatuor elementa absumet, ut dicit Glossa, II Pet., ult. Ergo ignis ille non erit eiusdem speciei cum igne elementari.
  2. Praeterea, sicut virtus manifestatur per operationem, ita natura per virtutem. Sed ignis ille habebit aliam virtutem ab igne qui est elementum ; quia scilicet purgabit universum, quod ignis iste facere non potest. Ergo non erit eiusdem speciei cum isto.
  3. Praeterea, ea quae sunt eiusdem speciei in corporibus naturalibus, habent eumdem motum. Sed ignis ille habebit alium motum quam ignis elementum, quia circumquaque movebitur, ut totum purgare possit. Ergo ignis ille non erit eiusdem speciei cum isto.

 

Sed contra est quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, et habetur in Glossa I Cor. 4, 7, quod figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo ignis ille erit de natura ignis qui nunc est in hoc mundo.

  1. Praeterea, sicut futura purgatio erit per ignem, ita praecedens fuit per aquam : et utraque ad invicem comparatur, II Petri, 3. Sed in prima purgatione aqua fuit eiusdem speciei cum aqua elementari. Ergo et similiter in secunda purgatione ignis erit eiusdem speciei cum igne elementari.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod quia mundus, aliquo modo propter hominem factus est, oportet quod quando homo secundum corpus glorificabitur, etiam alia corpora mundi ad statum meliorem mutentur ; ut sit et locus convenientior, et aspectus delectabilior.

Ad hoc autem quod gloriam corporis homo consequatur, oportet prius removeri ea quae gloriae opponuntur ; quae sunt duo, scilicet corruptio, et infectio culpae ; quia, ut dicitur I Cor. 15, 50, corruptio incorruptelam non possidebit ; et a civitate gloriae omnes immundi foris erunt, Apoc. ult. ; et similiter etiam oportet elementa mundi purgari a contrariis dispositionibus, antequam in novitatem gloriae adducantur, proportionaliter ei quod de homine dictum est. Quamvis autem res corporalis subiectum infectionis culpae proprie esse non possit ; tamen ex culpa quaedam incongruitas in rebus corporalibus corruptis relinquitur ad hoc ut spiritualibus dicentur ; et inde videmus quod loca in quibus sunt aliqua crimina commissa, non reputantur idonea ad aliqua sacra in eis exercenda, nisi purgatione quadam praemissa.

Et secundum hoc ex peccatis hominum quamdam inidoneitatem ad gloriae susceptionem pars mundi recipit quae in usum nostrum cedit ; unde quantum ad hoc mundatione indiget. Similiter etiam circa medium locum propter elementorum contactum multae sunt corruptiones et generationes et alterationes elementorum, quae puritati eorum derogant ; et ideo ab his oportet elementa purgari ad hoc quod decenter suscipiant novitatem gloriae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur : omnis creatura Dei est munda, hoc intelligendum est, quia non habet in substantia sua alicuius malitiae permixtionem, sicut ponebant Manichaei, dicentes bonum et malum esse duas substantias alicubi divisas, et alicubi commixtas ; non autem removetur quin aliqua creatura habeat commixtionem naturae extraneae ; quae etiam natura in se bona est, sed perfectioni huiusmodi creaturae repugnat. Similiter non removetur ex hoc quin malum alicui creaturae accidat, quamvis non sit permixtum ei quasi pars ipsius substantiae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis corporalia elementa subiectum culpae esse non possint, tamen ex culpa in eis commissa aliquam ineptitudinem possunt consequi ad perfectionem gloriae suscipiendam.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod forma mixti et forma elementi possunt dupliciter considerari : aut quantum ad perfectionem speciei ; et sic corpus mixtum nobilius est : aut quantum ad perpetuitatem durationis ; et sic corpus simplex nobilius est, quia non habet in seipso unde corrumpatur, nisi eius corruptio fiat ab aliquo exteriori. Corpus autem mixtum in seipso habet causam suae corruptionis, scilicet operationem contrariorum ; et ideo corpus simplex etsi sit corruptibile secundum partem, est tamen incorruptibile secundum totum ; quod de mixto dici non potest. Et quia incorruptio est de perfectione gloriae, perfectio corporis simplicis magis convenit perfectioni gloriae quam perfectio corporis mixti, nisi etiam corpus mixtum in se habeat aliquod incorruptionis principium, sicut corpus humanum, cuius forma est incorruptibilis. Nihilominus tamen quamvis aliquo modo corpus mixtum sit nobilius quam simplex, nobilius tamen esse habet corpus simplex secundum se existens in mixto : quia in mixto sunt corpora simplicia quodammodo in potentia, in seipsis autem existentia sunt in ultima sui perfectione.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod illa mundi purgatio, ut dictum est, removebit a mundo imperfectionem ex culpa relictam et impuritatem commixtionis, et erit dispositio ad gloriae perfectionem ; et ideo quantum ad haec tria convenientissime fiet per ignem.

Primo, quia ignis, cum sit nobilissimum elementorum, habet naturales proprietates similiores proprietatibus gloriae, ut maxime patet de luce.

Secundo, quia ignis non ita recipit commixtionem extranei propter efficaciam virtutis activae, sicut alia elementa.

Tertio, quia sphaera ignis est remota a nostra habitatione, nec ita communis est nobis usus ignis sicut terrae et aquae et aeris, unde non ita inficitur ; et praeter hoc habet maximam efficaciam ad purgandum et ad dividendum subtiliando.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignis non venit in usum nostrum prout est in materia propria (sic enim remotus est a nobis), sed solum prout est in materia aliena ; et quo ad hoc poterit per ignem in sua puritate existentem purgari ipse mundus quantum ad hoc quod habet de extraneo adiunctum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod prima purgatio mundi, quae facta est per diluvium, non respiciebat nisi infectionem peccati. Praecipue autem tunc regnabat peccatum concupiscentiae ; et ideo convenienter per contrarium purgatio fuit facta, scilicet per aquam. Sed secunda purgatio respicit et infectionem culpae et commixtionis impuritatem ; et quantum ad utrumque convenit magis quod fiat per ignem quam per aquam. Aqua enim non habet vim disgregandi, sed magis aggregandi ; unde per aquam naturalis impuritas elementorum tolli non posset, sicut per ignem. Similiter etiam circa finem regnabit vitium tepiditatis, quasi mundo iam senescente : quia, ut dicitur Matth. 24, 12, tunc refrigescet caritas multorum ; unde tunc convenienter purgatio per ignem fiet. Nec est aliquid quod per ignem purgari non possit quodammodo ; sed quaedam sunt quae sine sui corruptione per ignem non possunt purgari, sicut panni, et vasa lignea, et huiusmodi ; et talia lex praecepit purgari per aquam ; quae tamen omnia finaliter per ignem corrumpentur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod per opus distinctionis sunt rebus diversae formae collatae, quibus ad invicem distinguuntur ; et ideo fieri non potuit nisi per eum qui est auctor naturae : sed per finalem purgationem deducentur res ad puritatem in qua conditae fuerunt ; et ideo in hoc poterit natura creata exhibere ministerium creatori ; et propter hoc ministerium creaturae committitur, quia hoc ad eius nobilitatem cedit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod circa hoc inveniuntur tres opiniones.

Quidam enim dicunt, quod ignis elementum qui est in sphaera sua, descendet ad purgationem mundi. Modum autem descensionis ponunt per multiplicationem : ignis enim undique apposito combustibili augmentatur ; et hoc praecipue tunc fiet quando ignis virtus exaltabitur super omnia alia elementa. Sed contra hoc esse videtur quod ignis ille non tantum descendet, sed etiam a sanctis ascendere perhibetur, ut patet II Pet. 3, ubi videtur, quod tantum ascendet iudicii ignis quantum aqua diluvii : ex quo videtur quod ignis ille sit circa locum medium generationis.

Et propter hoc alii dicunt, quod ignis ille generabitur circa locum terrae ex congregatione radiorum caelestium corporum, sicut videmus quod congregantur in speculo comburente : tunc autem loco speculorum erunt nubes concavae, ad quas fiet radiorum reverberatio. Sed istud etiam non videtur conveniens : quia cum effectus caelestium corporum sequantur determinatos situs et aspectus eorum ; si ex virtute corporum caelestium ignis ille generaretur, esset notum tempus illius purgationis considerantibus motus astrorum : quod auctoritati Scripturae repugnat.

Et ideo alii dicunt, sequentes Augustinum, quod sicut mundanarum aquarum inundatione factum est diluvium, ita mundanorum ignium conflagratione figura huius mundi peribit, ut dicitur XX de Civ. Dei. Ista autem conflagratio nihil aliud est quam congregatio omnium causarum superiorum et inferiorum, quae ex natura sua habent virtutem igniendi : quae quidem congregatio non naturali cursu rerum, sed virtute divina fiet ; et ex omnibus istis causis sic congregatis generabitur ignis qui faciem huius mundi exuret. Si autem hae opiniones recte considerentur, inveniuntur diversificari quantum ad causam generationis illius, et non quantum ad speciem eius. Ignis enim generatus a sole, vel ab inferiori calefaciente, est eiusdem speciei cum igne qui est in sua sphaera, nisi inquantum admiscetur ei de materia aliena : quod quidem tunc oportebit ; quia ignis non potest aliquid purgare nisi secundum hoc quod alterum efficitur materia eius aliquo modo. Unde simpliciter concedendum est, quod ignis ille erit eiusdem speciei cum isto.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignis ille quamvis sit eiusdem speciei cum igne qui apud nos est, non tamen est idem numero. Videmus autem quod duorum ignium eiusdem speciei unus alterum destruit, maior scilicet minorem, consumendo materiam eius ; et similiter etiam ille ignis ignem qui apud nos est, consumere poterit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut operatio quae procedit a virtute rei, est virtutis indicium ; ita et virtus est indicium essentiae vel naturae quae procedit a principiis essentialibus rei. Operatio autem quae non procedit ex virtute rei operantis, non indicat virtutem ipsius, sicut patet in instrumentis ; actio enim instrumenti magis manifestat virtutem agentis quam virtutem instrumenti : quia virtutem agentis manifestat ut primum operationis principium ; virtutem autem instrumenti non manifestat, nisi quatenus est susceptivum influentiae principalis agentis, secundum quod movetur ab eo. Similiter etiam virtus quae non procedit ex principiis essentialibus rei, non manifestat naturam eius, nisi quantum ad susceptibilitatem ; sicut virtus qua aqua calefacta potest calefacere, non manifestat naturam eius nisi quantum ad calefactibilitatem ; et ideo nihil prohibet quin aqua habens hanc virtutem sit eiusdem speciei cum aqua non habente virtutem istam. Similiter etiam non est inconveniens quod ignis ille qui habebit vim purgandi faciem mundi, sit alterius speciei ab igne qui apud nos est, cum vis calefactiva non oriatur in ipso ex principiis essentialibus, sed ex divina operatione ; sive dicatur quod illa virtus sit aliqua qualitas absoluta, sicut calor in aqua calefacta ; sive sit intentio quaedam, sicut de instrumentali virtute in I dist. dictum est ; et hoc probabilius est, quia ignis ille non aget nisi ut instrumentum divinae virtutis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ignis ex propria natura non fertur nisi sursum ; sed inquantum sequitur materiam quam requirit extra propriam sphaeram existens, sic sequitur materiae combustibilis situm ; et per modum istum non est inconveniens quod vel in circuitu vel in deorsum moveatur, et praecipue secundum quod agit ut instrumentum virtutis divinae.

 

 

ARTICULUS II

Utrum ille ignis purgabit etiam caelos superiores

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ille ignis purgabit etiam caelos superiores. Quia in Psal. 101, 20, dicitur : Opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis. Sed etiam superiores caeli sunt opera manuum Dei. Ergo etiam ipsi in illa finali conflagratione peribunt.
  2. Praeterea, II Petri 3, 12, dicitur : Caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Caeli autem qui ab elementis distinguuntur, sunt caeli superiores, in quibus fixa sunt sidera. Ergo videtur quod etiam illi per ignem illum purgabuntur.
  3. Praeterea, ignis ille est ad hoc ut removeat a corporibus indispositionem ad perfectionem gloriae. Sed in caelo superiori invenitur indispositio et ex parte culpae, quia Diabolus ibi peccavit ; et ex parte naturalis defectus, quia Roman. 8, super illud : Scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, dicit Glossa : omnia elementa cum labore sua explent officia, sicut sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia. Ergo etiam caeli purgabuntur per ignem.

 

Sed contra est : corpora caelestia peregrinae impressionis receptiva non sunt.

  1. Praeterea, super illud II Thess. 1 : In flamma ignis dantis vindictam, dicit Glossa : ignis erit in mundo qui praecedet eum, tantum spatium aeris occupans quantum occupavit aqua in diluvio. Sed aqua diluvii non ascendit usque ad superiores caelos, sed solum quindecim cubitis super altitudinem montium, ut habetur Gen. 7. Ergo caeli superiores illo igne non purgabuntur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod ignis ille alia elementa consumet. Quia, ut dicit Glossa Bedae, II Petri ult., elementa quatuor quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet : nec cuncta intantum consumentur, ut non sint ; sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Ergo videtur quod ad minus duo elementa per ignem illum destruenda sint totaliter.
  2. Praeterea, Apoc. 21, 1, dicitur : Primum caelum et prima terra abiit ; et iam mare non est. Sed per caelum aer intelligitur, ut Augustinus dicit : mare autem est aquarum congregatio. Videtur ergo quod illa tria elementa totaliter destruentur.
  3. Praeterea, ignis non purgat nisi secundum hoc quod alia efficiuntur materia eius. Si ergo ignis purgat alia elementa, oportet quod eius materia efficiantur. Ergo oportet quod in naturam ignis transeant ; et sic a natura sua corrumpentur.
  4. Praeterea, forma ignis est nobilissima forma ad quam perduci possit elementaris materia. Sed per illam purgationem omnia in statum nobilissimum mutabuntur. Ergo alia elementa in ignem totaliter convertentur.

 

Sed contra est quod dicitur I Cor. 7 super illud : Praeterit figura huius mundi : pulchritudo, non substantia huius mundi praeterit. Sed ipsa substantia elementorum pertinet ad mundi perfectionem. Ergo elementa non consumentur secundum suam substantiam.

  1. Praeterea, illa finalis purgatio, quae fiet per ignem, respondebit primae purgationi, quae facta est per aquam. Sed illa non corrupit elementorum substantiam. Ergo nec illa quae fiet per ignem, corrumpet.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod nec omnia elementa per illum ignem purgabuntur. Quia, ut iam dictum est, ignis ille non ascendet nisi quantum ascendit aqua diluvii. Sed aqua diluvii non pervenit usque ad sphaeram ignis. Ergo nec per ultimam purgationem elementum ignis purgabitur.
  2. Praeterea, Apoc. 21, dicit Glossa, super illud : Vidi caelum novum etc. : immutatio aeris et terrae dubitabile non est quin per ignem fiat ; sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur. Ergo ad minus non est certum quod omnia elementa purgentur.
  3. Praeterea, locus qui est perpetuae infectionis nunquam purgatur. Sed in Inferno erit perpetua infectio. Cum ergo Infernus intra elementa collocetur, videtur quod non totaliter elementa purgentur.
  4. Praeterea, Paradisus terrestris in terra continetur. Sed ille non purgabitur per ignem : quia nec etiam aquae diluvii illuc ascenderunt, ut Beda dicit, et habetur in II Sent., dist. 27. Ergo videtur quod non totaliter omnia elementa purgentur.

 

Sed contra est Glossa supra inducta quae habetur II Petri ult. quod quatuor elementa ignis ille absumet.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod purgatio mundi ad hoc est ut removeatur a corporibus dispositio contraria perfectioni gloriae, ut supra dictum est : quae quidem perfectio est ultima rerum consummatio ; et haec quidem indispositio in omnibus corporibus invenitur, sed diversimode in diversis. In quibusdam enim invenitur indispositio secundum aliquid inhaerens substantiae ipsorum, sicut in istis corporibus inferioribus, quae per mutuam mixtionem decidunt a propria puritate. In quibusdam vero corporibus invenitur indispositio non per aliud substantiae eorum inhaerens, sicut in corporibus caelestibus, in quibus nihil invenitur repugnans ultimae perfectioni universi, nisi motus, qui est via ad perfectionem : nec motus quilibet, sed localis tantum, qui non variat aliquid quod intrinsecum sit rei, ut substantiam aut quantitatem, aut qualitatem, sed solum locum qui est extra rem.

Et ideo a substantia caeli superioris non oportet quod aliquid removeatur ; sed oportet quod motus eius quietetur. Quietatio autem motus localis non fit per actionem alicuius contrarii agentis, sed per hoc quod motor desistit a movendo ; et ideo corpora caelestia nec per ignem nec per alicuius creaturae actionem purgantur, sed ipsa eorum quietatio, sola voluntate divina accidens, eis loco purgationis erit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dicit Augustinus XX de Civ. Dei, verba illa Psalmi intelligenda sunt de caelis aereis, qui purgabuntur per ignem ultimae conflagrationis. Vel dicendum, quod si etiam de superioribus caelis intelligantur, tunc dicuntur perire quantum ad motum quo nunc continue moventur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Petrus se exponit de quibus caelis intelligat. Praemiserat enim ante verba inducta, quod caeli prius et terra per aquam perierant, qui nunc sunt eodem verbo repositi, igni reservati in diem iudicii. Illi ergo caeli per ignem purgabuntur qui prius aqua diluvii sunt purgati, scilicet caeli aerei.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ille labor et illa servitus creaturae qui corporibus caelestibus ab Ambrosio attribuitur, nihil est aliud quam vicissitudo motus, ratione cuius tempori subiiciuntur, et defectus ultimae consummationis, quae finaliter in eis erit. Ex culpa etiam Daemonum caelum Empyreum infectionem non contraxit, quia peccando statim de caelo expulsi sunt.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hanc quaestionem multiplex est opinio.

Quidam enim dicunt, quod omnia elementa manebunt quantum ad materiam : omnia autem mutabuntur quantum ad imperfectionem ; sed duo eorum retinebunt propriam formam substantialem, scilicet aer et terra ; in duobus vero, scilicet igne et aqua, non remanebit forma substantialis eorum, sed mutabuntur ad formam caeli : et sic tria elementa, scilicet ignis, aer et aqua, caelum dicentur, quamvis aer retineat eamdem formam substantialem quam nunc habet, quia nunc etiam caelum dicitur. Unde et Apoc. 21, 1, non fit mentio nisi de caelo et terra : vidi, inquit, caelum novum et terram novam.

Sed haec opinio est omnino absurda : repugnat enim et philosophiae, secundum quam poni non potest quod corpora inferiora sint in potentia ad formam caeli, cum nec materiam habeant communem, nec contrarietatem ad invicem ; et etiam theologiae, quia secundum hanc positionem non salvabitur perfectio universi cum integritate suarum partium, duobus elementis sublatis. Unde per hoc quod dicit caelum, intelligitur quintum corpus ; omnia vero elementa intelliguntur per terram, sicut in Psalmo 148, 7, dicitur : Laudate Dominum de terra ; et sequitur : ignis, grando, nix, glacies et cetera.

Et ideo alii dicunt, quod omnia elementa manebunt secundum substantiam, sed qualitates activae et passivae ab eis removebuntur ; sicut etiam ponunt quod in corpore mixto elementa salvabuntur secundum formas suas substantiales sine hoc quod proprias qualitates habeant, cum sint ad medium reductae, et medium neutrum extremorum est. Et huic etiam videtur consonare quod Augustinus dicit, XX de Civit. Dei : illa conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates quae corporibus nostris congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant.

Sed istud non videtur probabile, cum qualitates propriae elementorum sint effectus formarum substantialium, quod formis substantialibus manentibus qualitates praedictae possint mutari, nisi per actionem violentam ad tempus : sicut in aqua calefacta videmus quod ex vi suae speciei frigiditatem recuperat, quam per actionem ignis amisit, dummodo species aquae maneat. Et praeterea etiam ipsae qualitates elementares sunt de perfectione secunda elementorum, sicut propriae passiones eorum. Nec est probabile quod in illa finali consummatione aliquid naturalis perfectionis ab elementis tollatur.

Et ideo videtur dicendum, quod manebunt elementa quantum ad substantiam et qualitates eorum proprias ; sed purgabuntur, ut supra dictum est, ab infectione quam ex peccatis hominum contraxerunt, et ab impuritate quae per actionem et passionem mutuam in eis accidit : quia iam cessante motu primi mobilis, in inferioribus elementis mutua actio et passio esse non poterit ; et hoc Augustinus appellat qualitates corruptibilium elementorum, scilicet innaturales eorum dispositiones, secundum quas corruptioni appropinquant.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignis ille dicitur quatuor elementa absumere, inquantum ea aliquo modo purgabit. Quod autem sequitur : duo ex toto consumet, non est intelligendum quod duo elementa secundum substantiam destruantur ; sed quia duo magis removebuntur a proprietate quam nunc habent : quae quidem duo a quibusdam dicuntur esse ignis et aqua, quae maxime excedunt in qualitatibus activis, scilicet calore et frigore, quae sunt maxime corruptionis principia in aliis corporibus. Et quia tunc non erit actio ignis et aquae, quae sunt maxime activae ; maxime immutari videbuntur a virtute quam nunc habent. Alii dicunt haec duo esse aerem et aquam, propter varios motus istorum duorum elementorum, quos consequuntur ex motu corporum caelestium : et quia isti motus non erunt (sicut fluxus et refluxus maris, et commotiones ventorum, et huiusmodi) ; ideo illa elementa maxime mutabuntur a proprietate quam nunc habent.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, XX de Civit. Dei, cum dicitur : et mare iam non est, per mare potest intelligi praesens saeculum, de quo supra parum ante dixerat : mare dedit mortuos suos. Si tamen mare ad litteram referamus, tunc est dicendum, quod in mari duo intelliguntur ; scilicet substantia aquarum, et earum dispositio quantum ad salsedinem et fluctuum commotiones ; et quantum ad hoc secundum, mare non remanebit ; manebit autem quantum ad primum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ignis ille non aget nisi ut instrumentum providentiae et virtutis divinae ; unde non aget in alia elementa usque ad eorum consumptionem, sed solum usque ad purgationem. Nec oportet quod illud quod efficitur materia ignis, totaliter a specie propria corrumpatur ; sicut patet in ferro ignito, quod a loco ignitionis remotum, ex virtute speciei remanentis, ad proprium statum et pristinum redit ; et ita etiam erit de elementis per ignem purgatis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod in partibus elementorum non oportet considerari solum quid congruat alicui parti secundum se acceptae, sed etiam quid congruat secundum ordinem ad totum. Dico ergo, quod aqua quamvis esset nobilior si haberet formam ignis, similiter terra et aer ; universum tamen esset imperfectius, si tota elementorum materia formam ignis assumeret.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt quod ignis ille ascendet usque ad summitatem spatii continentis quatuor elementa, ut sic elementa totaliter purgentur et ab infectione peccati, quo etiam superiores partes elementorum sunt infectae, ut patet per fumum idolatriae superiora inficientis ; et etiam a corruptione, quia elementa secundum omnes partes sui corruptibilia sunt.

Sed ista opinio repugnat auctoritati sacrae Scripturae ; quia II Petri, 3, dicitur, quod illi caeli repositi sunt igni qui fuerunt per aquam purgati ; et Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod ille mundus qui diluvio periit, igni reservatur. Constat autem quod aqua diluvii non ascendit usque ad summitatem spatii elementorum, sed solum usque ad quindecim cubitos super altitudines montium ; et praeterea notum est quod vapores elevati a terra, vel fumi quicumque non possunt transire per totam sphaeram ignis, ut perveniant ad summitatem eius ; et ita infectio peccati non pervenit usque ad spatium praedictum. A corruptibilitate etiam elementa non possunt purgari per subtractionem alicuius quod per ignem possit consumi ; sed per ignem poterunt consumi impuritates elementorum quae ex eorum permixtione proveniunt. Huiusmodi autem impuritates praecipue sunt circa terram usque ad medium aeris interstitium ; unde usque ad illud spatium ignis ultimae conflagrationis elementa purgabit ; tantum enim etiam aquae diluvii ascenderunt ; quod probabiliter aestimari potest ex montium altitudine quos determinata mensura transcenderat.

 

ad 1. Primum ergo concedimus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio dubitationis in Glossa exprimitur, quia scilicet aqua in se virtutem purgationis habere creditur. Non tamen habet vim purgationis talis, qualis futuro statui competit, ut ex dictis patet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod illa purgatio praecipue ad hoc erit, ut quidquid est imperfectionis, a sanctorum habitatione removeatur ; et ideo illa purgatione totum quod est foedum, ad locum damnatorum congregabitur ; unde Infernus non purgabitur, sed ad ipsum adducentur totius mundi purgamenta.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis peccatum primi hominis in terrestri Paradiso sit commissum, non tamen locus ille est locus peccantium, sicut nec caelum Empyreum ; ex utroque enim loco homo et Diabolus statim propter peccatum sunt eiecti ; unde locus ille purgatione non indiget.

 

 

ARTICULUS III

Utrum ignis ultimae conflagrationis iudicium sequi debeat

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ignis ultimae conflagrationis iudicium debet sequi. Augustinus, XX de Civ. Dei, hunc ordinem ponit eorum quae in iudicio sunt futura, dicens : in illo iudicio, vel circa illud iudicium, has res didicimus esse venturas ; Eliam Thesbitem, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque divisionem, mundi conflagrationem, eiusdemque renovationem. Ergo conflagratio iudicium sequitur.
  2. Praeterea, Augustinus dicit in eodem Lib. : iudicatis impiis, et in ignem aeternum Missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo idem quod prius.
  3. Praeterea, dominus ad iudicandum veniens aliquos vivos reperiet, ut patet ex hoc quod habetur 1 Thessal. 4, 14 ; ubi ex persona eorum apostolus dicit : deinde nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Sed hoc non esset, si conflagratio mundi praecederet ; quia per ignem dissolverentur. Ergo ignis ille iudicium sequitur.
  4. Praeterea, dominus dicitur iudicaturus orbem per ignem ; et ideo conflagratio finalis videtur esse executio divini iudicii. Sed executio sequitur iudicium. Ergo ille ignis iudicium sequitur.

 

Sed contra est quod dicitur in Psalm. 96, 3 : Ignis ante ipsum praecedet.

  1. Praeterea, resurrectio praecedet iudicium ; alias non videret omnis oculus Christum iudicantem. Sed mundi conflagratio resurrectionem praecedet ; sancti enim qui resurgent, corpora spiritualia et impassibilia habebunt ; et ita non poterunt per ignem purgari ; cum tamen in littera dicatur ex verbis Augustini quod per ignem illum purgabitur, si quid in aliquibus sit purgandum. Ergo ignis ille iudicium praecedet.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod ignis ille non habebit talem effectum in hominibus, qualis in littera designatur. Illud enim consumi dicitur quod reducitur ad nihilum. Sed corpora impiorum non solventur in nihilum, sed in aeternum conservabuntur, ut aeternam poenam sustineant. Ergo ignis ille non erit malis consumptio, ut in littera dicitur.
  2. Si dicatur, quod consumet malorum corpora, inquantum ea resolvet in cinerem ; contra. Sicut corpora malorum, ita et bonorum in cinerem resolventur ; hoc enim est Christi privilegium, ut caro eius corruptionem non videat. Ergo etiam et bonis tunc repertis erit consumptio.
  3. Praeterea, infectio peccati magis abundat in elementis, secundum quod veniunt ad compositionem humani corporis, in quo est corruptio fomitis, etiam quantum ad bonos, quam in elementis extra corpus humanum existentibus. Sed elementa extra corpus humanum existentia purgabuntur propter peccati infectionem. Ergo multo fortius oportet per ignem purgari elementa in corporibus humanis existentia, sive bonorum, sive malorum ; et ita oportet utrorumque corpora resolvi.
  4. Praeterea, quamdiu status viae durat, elementa similiter agunt in bonos et in malos. Sed adhuc durabit status huiusmodi viae in illa conflagratione ; quia post statum huius viae non erit mors naturalis, quae tamen per illam conflagrationem causabitur. Ergo ignis ille aequaliter aget in bonos et in malos ; et ita videtur quod non sit aliqua discretio inter eos quantum ad effectum illius ignis suscipiendum, sicut in littera ponitur.
  5. Praeterea, illa conflagratio quasi in momento perficietur. Sed multi invenientur vivi, in quibus erunt multa purgabilia. Ergo illa conflagratio non sufficiet ad eorum purgationem.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ignis ille non involvet reprobos. Quia Malach. 3, super illud : Purgabit filios levi, dicit Glossa : duos ignes legimus futuros : unum qui purgabit electos, et praecedet iudicium ; alterum qui reprobos cruciabit. Sed hic est ignis Inferni, qui malos involvet : primus autem est ignis finalis conflagrationis. Ergo ignis finalis conflagrationis non erit ille qui malos involvet.
  2. Praeterea, ignis ille Deo obsequitur in purgatione mundi. Ergo deberet remunerari aliis elementis remuneratis, et praecipue cum ignis sit nobilissimum elementorum. Non ergo videtur quod in Infernum debeat deiici in damnatorum poenam.
  3. Praeterea, ignis qui malos involvet, erit ignis Inferni. Sed ignis ab initio mundi praeparatus est damnatis ; unde Matth. 5, 41 : Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo etc., et Isai. 30, 33 : Parata est ab heri Tophet, a rege praeparata etc. ; Glossa : ab heri, idest ab initio ; Tophet, idest vallis Gehennae. Sed ignis ille finalis conflagrationis non fuit ab initio praeparatus, sed ex concursu mundanorum ignium generabitur. Ergo ille ignis est alius ab igne Inferni, qui reprobos involvet.

 

In contrarium est quod in Psal. 96, 3, de igne illo dicitur, quod inflammabit in circuitu inimicos eius.

  1. Praeterea, Dan. 7, 10, dicitur : Igneus fluvius rapidusque egrediebatur a facie eius ; Glossa : ut peccatores traheret in Gehennam. Loquitur autem auctoritas illa de igne illo de quo nunc est mentio, ut patet per quamdam Glossam, quae ibi dicit : ut bonos purget et malos puniat. Ergo ignis finalis conflagrationis in Infernum cum reprobis demergetur.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod illa conflagratio secundum rei veritatem quantum ad sui initium iudicium praecedet : quod ex hinc manifeste colligitur quod mortuorum resurrectio iudicium praecedet ; quod patet ex hoc quod dicitur 1 Thessal. 4, quod illi etiam qui dormierunt, rapientur in nubibus in aera obviam Christo ad iudicium venienti. Simul autem erit resurrectio communis, et corporum sanctorum glorificatio : sancti enim resurgentes corpora gloriosa resument, ut patet per illud quod dicitur I Cor. 15, 43 : seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Simul autem cum corpora sanctorum glorificabuntur ; et tota creatura suo modo renovabitur, ut patet per id quod dicitur Rom. 8, 21, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Cum ergo conflagratio mundi sit dispositio ad renovationem praedictam, ut ex dictis patet ; manifeste potest colligi quod illa conflagratio quo ad purgationem mundi iudicium praecedet ; sed quo ad aliquem actum, qui scilicet est involvere malos, iudicium sequetur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus non loquitur determinando, sed opinando : quod patet ex hoc quod sequitur : quae omnia quidem ventura esse credendum est ; sed quibus modis et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia quam nunc ad perfectum hominis intelligentia valeat consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura. Ergo patet quod hoc dixit opinando.

ad 2. Et similiter dicendum ad secundum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut supra, XIII dist., dictum est, omnes homines morientur et resurgent ; sed tamen illi vivi dicuntur reperiri qui usque ad tempus conflagrationis in corpore vivent.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod ignis ille non exequitur sententiam iudicis nisi quo ad involutionem malorum ; et quantum ad hoc sequitur iudicium.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod ignis ille finalis conflagrationis quantum ad hoc quod iudicium praecedet, aget ut instrumentum divinae iustitiae ; et iterum per virtutem naturalem ignis.

Quantum ergo pertinet ad virtutem naturalem ipsius, similiter aget in bonos et malos, qui vivi reperientur, utrorumque corpora in cinerem resolvendo ; inquantum vero aget ut instrumentum divinae iustitiae, diversimode aget in diversos quantum ad sensum poenae. Mali enim per actionem ignis cruciabuntur, boni vero in quibus nihil purgandum invenitur, omnino nullum dolorem ex igne sentient, sicut nec pueri senserunt in camino, Dan. 3 ; quamvis eorum corpora non serventur integra, sicut puerorum servata fuerunt ; et hoc divina virtute fieri poterit, ut sine doloris cruciatu resolutionem corporum patiantur. Boni vero in quibus aliquid purgandum reperietur, sentient cruciatum doloris ex illo igne plus vel minus pro meritorum diversitate. Sed quantum ad actum quem post iudicium ille ignis habebit, in damnatos tantum aget : quia omnes boni habebunt corpora impassibilia.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod consumptio ibi accipitur non pro annihilatione, sed pro resolutione in cineres.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod bonorum corpora quamvis in cinerem resolvantur per ignem, non tamen ex hoc dolorem sentient, sicut nec pueri in fornace existentes, ut dictum est ; et quantum ad hoc est dissimile de bonis et malis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod elementa in corporibus humanis existentia purgabuntur per ignem etiam in corporibus electorum ; sed hoc per divinam virtutem fiet sine cruciatu doloris.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod ignis ille non aget tantum secundum naturalem elementi virtutem, sed etiam ut divinae iustitiae instrumentum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod tres causae sunt quare subito illi qui vivi reperientur, purgari poterunt. Una est, quia pauca purganda in eis inveniuntur, cum terroribus et persecutionibus praecedentibus fuerint purgati. Secunda est, quia vivi et voluntarii sustinebunt poenam ; poena autem in hac vita voluntarie suscepta multo plus purgat quam poena post mortem inflicta, sicut patet in martyribus ; quod si quid purgandum in eis invenitur, passionis falce tollitur, ut Augustinus dicit, cum tamen poena martyrum brevis fuerit in comparatione ad poenam quae in Purgatorio sustinetur. Tertia est, quia calor ille recuperabit in intensione quantum amittet in temporis abbreviatione.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod tota purgatio mundi et innovatio ad purgationem et innovationem hominis ordinabitur ; et ideo oportet ut mundi purgatio et innovatio purgationi et innovationi humani generis respondeat. Humani autem generis purgatio quaedam erit, quando mali segregabantur a bonis ; unde dicitur Luc. 3, 17 : Cuius ventilabrum est in manus sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum, idest electos, in horreum suum ; paleas autem, idest reprobos, comburet igne inextinguibili. Unde ita erit de purgatione mundi, quod quidquid erit turpe et foedum, in Infernum cum reprobis retrudetur ; quidquid autem erit pulchrum et nobile, in superioribus reservabitur ad gloriam electorum ; et ita etiam erit de illo igne conflagrationis, sicut dicit Basilius super illud Psal. 28 : Vox domini intercidentis flammam ignis : quia quo ad calidum ustivum, et quantum ad id quod in igne grossum reperietur, descendet ad Inferos ad poenam damnatorum ; quod vero est ibi subtile et lucidum, remanebit superius ad gloriam electorum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignis qui purgabit electos ante iudicium, erit idem cum igne conflagrationis mundi ; quamvis quidam contrarium dicant. Convenit enim ut, cum homo sit pars mundi, eodem igne purgetur homo et mundus. Dicuntur autem duo ignes qui purgabit bonos et qui cruciabit malos, et quantum ad officium, et aliquo modo quantum ad substantiam : quia non tota substantia ignis purgantis in Infernum retrudetur, uti dictum est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in hoc ignis ille remunerabitur, quia illud quod est grossum in eo, separabitur ab ipso, et retrudetur in Infernum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut gloria electorum post iudicium erit maior quam ante, ita et poena reproborum ; et ideo sicut claritas superiori creaturae addetur ad augmentandum gloriam electorum ; ita et quidquid est turpe in creaturis, retrudetur in Infernum ad augmentandum miseriam damnatorum ; et ita igni ab initio praeparato in Inferno non est inconveniens si alter ignis addatur.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Illi saltem verba iudicis audient et cetera. Verba haec accipienda sunt non vocalia, sed mentalia, ut supra dictum est. Et peribit caelum et terra non secundum substantiam, sed secundum speciem. Species hic dicitur corruptibilitas elementorum, et alia quae ad ignobilitatem eorum spectant. Ministerio Angelorum virtute Dei cooperante mittentur mali in caminum ignis. Hoc intelligendum est de bonis Angelis quantum ad praeceptum, sed de malis Angelis quantum ad executionem.