Distinctio VI — Livre IV — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre IV
DISTINCTIO VI
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Superius determinavit Magister, qui possunt baptizare ; hic intendit, determinare qui et qualiter congrue baptizent ; et dividitur in partes tres :
in prima ostendit qualiter congrue fiat Baptismus ex parte baptizantis ;
in secunda qualiter congrue fiat ex parte baptizandi ; utrum scilicet aliquis sit rebaptizandus, vel non, ibi : de illis vero qui ab haereticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint quaeri solet ;
in tertia qualiter congrue fiat quantum ad ritum Baptismi, ibi : cognoscendum est etiam, in baptizandis electis duo tempora esse servanda ; secunda pars dividitur in tres :
in prima ostendit utrum aliquis sit rebaptizandus propter defectum baptizantis ;
in secunda, utrum sit rebaptizandus propter defectum baptizati, ibi : illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest ;
in tertia, utrum sit rebaptizandus propter defectum eorum quae pertinent ab Baptismum, ibi : quaeri autem solet, si corrupte proferantur verba illa, an Baptismus sit.
Prima dividitur in tres :
in prima ostendit quod baptizati ab haereticis non sunt rebaptizandi ;
in secunda excludit opinionem contrariam, ibi : sunt tamen nonnulli doctorum [...] qui dicere videntur, ab haereticis non posse tradi Baptismum ;
in tertia removet quamdam obiectionem, quae rebaptizantibus patrocinari videtur, ibi : hoc etiam sciendum est et cetera.
Illud autem ignorandum non est et cetera. Hic inquirit, utrum sit aliquis rebaptizandus propter defectum nativitatis ex utero ; et circa hoc duo facit :
primo ostendit quod illi qui nondum nati sunt, in maternis uteris existentes, non susceperunt Baptismum baptizatis matribus ; unde baptizandi sunt ;
secundo obicit in contrarium, et solvit, ibi : si vero opponitur de Hieremia, et Ioanne [...] dicimus et cetera.
Quaeri autem solet, si corrupte proferantur verba illa, an Baptismus sit. Hic inquirit, utrum sint aliqui rebaptizandi propter defectum eorum quae ad Baptismum requiruntur :
et primo utrum propter corruptionem formae ;
secundo utrum propter incertitudinem baptismalis ablutionis, ibi : praeterea sciendum est, quod illi de quibus nulla extant indicia inter propinquos vel domesticos vel vicinos, a quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne pereant ;
tertio utrum propter defectum intentionis, ibi : solet etiam quaeri de illo qui iocans, sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis immergitur.
Cognoscendum est etiam, in baptizandis electis duo tempora esse servanda. Hic ostendit qualiter Baptismus congrue fiat ex parte ritus, et circa hoc tria facit :
primo ostendit quod tempus sit deputatum ad solemnem Baptismi celebrationem ;
secundo determinat de professione quae praecedit Baptismum, ibi : porro cuncti ad Baptismum venientes fidem suam profiteri debent ;
tertio determinat de catechismo et exorcismo, in quibus huiusmodi professio fit, ibi : illa autem interrogatio et responsio fidei fit in catechismo.
Circa secundum duo facit :
primo ostendit propositum ;
secundo movet duas quaestiones :
primam ibi : si vero quaeritur ex quo sensu pro parvulo dicatur, credo, vel fidem peto ; dicimus de sacramento fidei id esse intelligendum ;
secundum ibi : sed adhuc quaeritur, ex quo sensu pro parvulo respondeatur, credo in Deum patrem et cetera.
Hic est duplex quaestio.
Prima de his quae requiruntur ad Baptismum ex parte baptizantis et baptizati.
Secunda de ritu Baptismi.
Circa primum quaeruntur tria :
- Utrum requiratur in baptizando nativitas ex utero ;
- Utrum requiratur in utroque intentio et voluntas ;
- Utrum requiratur fides.
ARTICULUS I
Utrum nativitas ex utero in baptizando sit expectanda
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod nativitas ex utero non sit expectanda. Nulli enim statui hominis praecluditur via salutis ab eo qui vult omnes homines salvos fieri. Sed existentes in maternis uteris homines sunt, cum sint iam animam rationalem sortiti, et sunt in periculo damnationis propter peccatum originale contractum, et facilitatem corruptionis. Ergo cum eis non possit remedium adhiberi perveniendi ad vitam nisi per Baptismum, videtur quod debeant baptizari.
- Praeterea, puer in materno utero existens est quasi quaedam pars matris, sicut fructus pendens in arbore, pars arboris. Ergo baptizata matre, baptizatur puer in ventre eius existens.
- Praeterea, contingit quandoque quod aliqua pars prius egreditur, sicut legitur, Gen. 25, de Esau, quod exivit primo manus ; et tamen timetur de periculo mortis. Ergo videtur quod saltem in tali casu non sit expectanda nativitas ex utero sed pars egressa aspergenda baptismali aqua.
- Praeterea, mors aeterna peior est quam mors corporalis in infinitum. Sed de duobus malis eligendum est minus malum. Ergo debet mater scindi, et extrahi puer, ut baptizatus a morte aeterna liberetur et non expectari nativitas ex utero.
Sed contra, I Cor. 15, 46 : non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Sed Baptismus est quaedam regeneratio spiritualis. Ergo prius homo animali, et carnali nativitate nasci debet quam baptizetur.
- Praeterea, sacramentum est actio militantis Ecclesiae. Sed quamdiu puer est in ventre matris, nondum connumeratur aliis membris Ecclesiae. Ergo non potest sibi Baptismus exhiberi.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod nullus etiam in materno utero possit sanctificari per gratiae gratum facientis donum. Quia, ut Isidorus dicit, regeneratio in eo dici non potest in quem generatio non praecessit. Sed per gratiam gratum facientem fit homo filius Dei, et ita regeneratur. Ergo non potest homo sanctificari antequam nascatur ex utero.
- Praeterea, sicut peccatum actuale contrahitur ex actu, ita originale contrahitur ex origine. Sed peccatum actuale non potest remitti quamdiu homo est in actu peccandi. Ergo nec peccatum originale potest remitti puero in materno utero existenti, qui adhuc est actualiter in origine existens.
- Praeterea, ubi est maius periculum, ibi magis divina misericordia subvenit. Sed illi qui morituri sunt antequam ex utero nascantur, sunt in maiori periculo quam Ioannes Baptista et Hieremias, qui ex utero postmodum nati sunt. Si ergo non dicimus pueros dictos sanctificari in utero, ne praeveniantur morte, videtur quod multo fortius nec Ioannes nec Hieremias sanctificati fuerunt.
Sed contra est quod dicitur Hierem. 1, 5 : Antequam exires de vulva sanctificavi te ; et Luc. 1, 16, dicitur de Ioanne : Et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Ergo aliqui in utero sanctificantur.
- Praeterea, de nullo celebrat Ecclesia festum, nisi de sancto aliquo. Sed celebrat nativitatem Ioannis. Ergo tunc nascens sanctus erat ; ergo in utero sanctificatus fuit.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod in utero sanctificati non sunt baptizandi. In sanctificatione enim in utero datur maior gratia quam in Baptismo : quia sanctificationis gratia dicitur esse confirmans saltem contra mortale peccatum. Sed iniuriam faceret Baptismo qui baptizatum iterum baptizaret. Ergo iniuriam facit sanctificationi in utero qui sanctificatum iterum baptizando sanctificaret.
- Praeterea, natura non facit per plura quod per unum potest facere. Sed operatio gratiae est ordinatior quam natura. Cum ergo ad salutem sufficiat gratia sanctificationis, videtur quod frustra Baptismus addatur.
- Praeterea, divina operatio non est minus efficax in sanatione spirituali quam corporali. Sed in illis quos curavit corporaliter, non oportebat aliquem medicum ab homine superaddi. Ergo et in illis quos curat per gratiam sanctificationis interius non sunt adhibenda sacramentorum medicamenta.
Sed contra, Baptismus circumcisioni successit. Sed Ioannes sanctificatus in utero, octavo die legitur circumcisus, Luc. 1. Ergo et sanctificatus in utero esset baptizandus.
- Praeterea, sanctificatio in utero est Baptismus flaminis. Sed adulti baptizati per contritionem Baptismo flaminis, sunt baptizandi Baptismo fluminis. Ergo et similiter sanctificati in utero.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Baptismus est actio hierarchica secundum Dionysium ; unde per ministros Ecclesiae conferendus est, vel per eos qui in necessitate vicem ministrorum obtinent. Puer autem quamdiu est in utero matris existens, non potest subiici operationi ministrorum Ecclesiae nec est hominibus notus ; et ideo tunc baptizari non potest. Quidam autem assignant alias causas, quae non sunt magni ponderis : quarum una est quod divina iustitia exigit quod peccatum quodlibet non dimittatur sine poena aliqua, quam puer in Baptismo sentit, quod esse non posset, dum adhuc est in utero matris. Sed hoc nihil est quia Baptismus, secundum Ambrosium, non requirit poenam exteriorem. Et praeterea peccato originali non debetur poena sensibilis inflicta. Alia est quod gratia dat esse ordinatum ; et ideo regeneratio gratiae praesupponit generationem naturae. Alia est quod puer quamdiu est in materno utero, adhuc coniungitur causae originalis peccati ; et ideo non potest ab eo mundari. Sed hae duae causae repugnant sanctificationi in utero, sicut et Baptismo. Alia est quod in Baptismo debet esse aqua et spiritus contra infectionem carnis, et animae per originale ; et ideo oportet praeexistere ad Baptismum nativitatem in utero, qua infunditur anima, et nativitatem ex utero, qua nascitur corpus. Sed hoc nihil est : quia nativitas neque est animae neque corporis, sed coniuncti ; unde in nativitate in utero nascitur et corpus et anima. Unde primae rationi standum est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est ex defectu divinae misericordiae quod in maternis uteris existentibus remedium non exhibetur, sed quia non sunt capaces illius remedii, per quod secundum legem communem participes passionis Christi efficiantur, a qua est remissio peccatorum : quia non possunt subiici operationi ministrorum Ecclesiae, per quos talia remedia ministrantur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod puer in materno utero existens, quamvis sit coniunctus matri secundum corpus, quod ab ipsa traxit tamen est omnino distinctus secundum animam rationalem quam ab extrinseco habet ; et ideo secundum immutationem corporalem matris, immutatur corporaliter, sed non oportet quod sanctificata matre per Baptismum, spiritualiter sanctificetur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod expectanda est totalis egressio ex utero, nisi periculum mortis timeatur ; tunc autem egressa parte principali scilicet capite, in quo operationes animae magis manifestantur, ut quidam dicunt, baptizari debet : secus autem est de aliis partibus, ut de manu et pede, quamvis non noceat etiam si tunc asperguntur illae partes baptismali aqua, quia divina misericordia non est arctanda. Si tamen postea plenarie nascatur non est rebaptizandus, secundum quosdam. Sed nihil periculi accidit, si ad maiorem cautelam baptizetur sub hac forma : si non es baptizatus, ego te baptizo et cetera.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod non sunt facienda mala, ut veniant bona, sicut dicitur Rom. 3 ; et ideo homo potius debet dimittere perire infantem quam ipse pereat, homicidii crimen in matre committens.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut Deus non alligavit virtutem suam rebus naturalibus, ut non possit praeter eas operari cum voluerit quod in miraculosis actibus facit, ita non alligavit virtutem suam sacramentis, ut non possit sine sacramentorum ministris aliquem sanctificare ; et ideo aliquos praeter legem communem quasi miraculose in maternis uteris sanctificasse legitur, illos praecipue qui immediatius ordinabantur ad eius sanctissimam conceptionem ; et ideo mater sanctificata creditur, et Ioannes Baptista, qui ei in utero existenti testimonium perhibuit, et Hieremias, qui ipsius conceptionem vaticinio expresso praedixit : novum, inquit, faciet dominus super terram. Mulier circumdabit virum : Hierem. 31, 22 ; et ideo etiam in beata virgine fuit amplior sanctificatio, in qua fomes adeo debilitatus est vel extinctus, ut ad peccatum actuale nunquam inclinaretur ; in aliis autem inclinavit ad veniale, non autem ad mortale ; et in Ioanne Baptista etiam fuit expressior quam in Hieremia cuius interior sanctificatio exultatione quadam in notitiam hominum prodiit, quia dictum est : Exultavit infans in utero eius, Luc. 1, 41, ut secundum gradum propinquitatis ad Christum sit gradus sanctificationis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod generatio spiritualis praesupponit naturalem sibi correspondentem ; et ideo generatio spiritualis quae fit per ministerium hominum in Baptismo praesupponit nativitatem ex utero, qua homo in notitiam et societatem hominum prodit. Sed regeneratio quae fit divinitus, non praesupponit de necessitate nisi nativitatem in utero, qua homo a Deo creatus, formatus est.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod iam formato puerperio anima rationali infusa, puer non accipit a matre nisi nutrimentum. Peccatum autem originale non contrahitur per actum nutritivae, sed generativae ; et ideo non est actu in contrahendo originale, nisi in ipsa infusione animae ; et propter hoc nihil prohibet puerum in statu illo post infusionem a peccato originali mundari.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ea quae fiunt praeter legem communem, non fiunt principaliter ad subveniendum uni personae, sed ad insinuationem et commendationem gratiae ; et ideo quamvis non fuerit tantum periculum in sanctificatis in utero, qui prodituri erant, tamen quia eligebantur divinitus ut gratiae speciales praecones et ministri, ideo tali privilegiata sanctificatione dotati sunt.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sanctificatus in utero debet baptizari, propter tres rationes. Primo propter acquirendum characterem, quo annumeretur ad populum Dei, et quasi deputetur ad percipienda divina sacramenta. Secundo, ut per Baptismi perceptionem passioni Christi etiam corporaliter conformetur. Tertio propter bonum obedientiae : quia praeceptum de Baptismo omnibus datum est, et ab omnibus impleri debet, nisi articulus necessitatis sacramentum excludat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus quantum ad aliquid extensive excedit sanctificationem : quia in Baptismo imprimitur character, et corporaliter homo morti Christi configuratur : quamvis intensive in sanctificatione amplior gratia fortassis praebeatur ; et ideo non fit iniuria sanctificationi, si sanctificatis Baptismus conferatur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non totum quod facit Baptismus, factum est per sanctificationem, quia non imprimit characterem ; et ideo non frustra Baptismus additur, in quo etiam sanctificatis gratia augetur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod per medicinam corporalem nihil addi posset ad salutem eorum quos Christus curaverat ; et ideo non est similis ratio.
ARTICULUS III
Utrum intentio baptizantis ad Baptismum requiratur
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intentio baptizantis non requiritur ad Baptismum. Intentio enim non requiritur ad opus nisi in principali agente, qui praestituit finem, et per imperium suum alios movet ad finem intentum a se. Sed sacerdos baptizans non est principale agens, sed instrumentale, ut dictum est supra. Ergo non requiritur eius intentio ad Baptismum.
- Praeterea, intentio hominis non est alicui certa nisi sibi. Si ergo requiratur intentio ad Baptismum, non erit certum de aliquo quod sit baptizatus, nisi apud eum qui baptizavit ; et hoc est inconveniens quod homo sit in tanto dubio salutis.
- Praeterea, sicut Augustinus dicit, ebriosus et furiosus baptizare possunt. Sed isti, ut videtur, non possunt habere intentionem, quia privantur usu rationis. Ergo intentio non requiritur ad Baptismum.
- Praeterea, intentio cognitionem requirit. Sed frequenter et de facili cogitatio ad alia rapitur. Ergo frequenter Baptismus impediretur.
Sed contra, ea quae fiunt praeter intentionem, sunt casualia. Sed hoc sacramentis non competit, cum habeant determinatos effectus, et determinatas causas. Ergo requiritur intentio in Baptismo, et in aliis sacramentis.
- Praeterea, opera quae fiunt a voluntate, determinantur et specificantur intentione. Unde Ambrosius dicit quod affectus tuus operi tuo imponit nomen ; et in Glossa, Matth. 12, dicitur : quantum intendis, tantum facis. Sed baptizare est actus voluntarius. Ergo requiritur in ipso intentio ex parte baptizantis.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod requiratur intentio recta. Requiritur enim intentio faciendi quod facit Ecclesia. Sed hoc intendere est rectae intentionis. Ergo ad Baptismum requiritur recta intentio.
- Praeterea, in omnibus ad quae requiritur intentio, ita est quod per pravam intentionem vitiantur. Sed Baptismus, dummodo detur, non potest esse pravus, ut in praecedenti distinctione dictum est. Ergo videtur quod prava intentio non possit conferre Baptismum.
Sed contra, Baptismus non impeditur ex malitia baptizantis. Sed perversa intentio pertinet ad malitiam baptizantis. Ergo perversa intentio in aliis non impedit Baptismi effectum.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod intentio vel voluntas non requiratur in baptizato. Baptismus enim contra peccatum originale datur. Sed peccatum originale praeter voluntatem et intentionem contrahitur. Ergo intentio et voluntas non requiruntur ad Baptismum in baptizando.
- Praeterea, pueri, dormientes et amentes possunt baptizari, ut supra, dist. IV, quaest. 3, art. 1, quaestiunc. 2 et 3, dictum est. Sed illi carent intentione Baptismi. Ergo ad Baptismum non requiritur intentio ex parte baptizandi.
- Praeterea, unaquaeque res per eadem corrumpitur et fit, contrarie tamen facta, ut dicitur in II Ethic. Si ergo intentione baptizandi fieret Baptismus, tunc intentione ipsius character baptismalis deleri posset ; quod falsum est.
Sed contra, in Baptismo fit quoddam spirituale connubium animae ad Deum. Sed in coniugio requiritur consensus. Ergo et in Baptismo.
- Praeterea, Baptismi effectus magis impeditur ex parte baptizati quam baptizantis : quia malitia baptizantis non impedit receptionem gratiae in Baptismo, quae impediri potest per malitiam recipientis sacramentum. Sed defectus intentionis ex parte baptizantis impedit sacramentum. Ergo multo fortius defectus intentionis ex parte baptizati.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod cum unius effectus una sit causa, si ex aliquibus pluribus causis unus effectus procedat, oportet quod illae causae sint aliquo modo factae unum ad invicem. Ad effectum autem sacramenti videmus multa concurrere ; scilicet ministrum, formam verborum, et materiam. Haec autem non possent colligari ad invicem ut sint una causa, nisi per intentionem baptizantis, qui scilicet formam ad materiam applicat, suum vero ministerium ad utrumque, et totum hoc ad sacramenti collationem ; et ideo requiritur intentio baptizantis. Et similiter etiam in omnibus aliis sacramentis requiritur intentio ministri cum debita materia et forma, non solum ad effectum sacramenti consequendum, sed ad sacramenti perceptionem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod duplex est instrumentum, scilicet animatum, ut servus, et inanimatum ut securis, ut dicitur in VIII Ethic. In instrumento igitur inanimato non requiritur intentio propria, quia ipsa inclinatio instrumenti ad effectum per motum principalis agentis, locum intentionis supplet ; sed in instrumento animato, quod non tantum agitur, sed aliquo modo agit, utpote per imperium agens, et non per impulsum motus, requiritur intentio exequendi ministerium ad quod applicatum est.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ad hoc dupliciter secundum diversas opiniones respondetur. Quidam enim dicunt, quod si desit mentalis intentio in baptizante, non confert sacramentum Baptismi ; tamen in adulto supplet fides et devotio effectum Baptismi, ut periculum ex hoc baptizato, qui ignorat intentionem baptizantis, nullum proveniat. Si autem sit puer, creditur pie, quod summus sacerdos, scilicet Deus, defectum suppleat, et salutem ei conferat. Si tamen non facit, non iniuste facit, sicut nec in illo qui sacramento non subiicitur. Alii dicunt, quod in Baptismo et in aliis sacramentis quae habent in forma actum exercitum, non requiritur mentalis intentio, sed sufficit expressio intentionis per verba ab Ecclesia instituta ; et ideo si forma servatur, nec aliquid exterius dicitur quod intentionem contrariam exprimat, baptizatus est. Non enim sine causa in sacramentis necessitatis, scilicet Baptismo, et quibusdam aliis, actus baptizantis tam solicite expressus est ad intentionis expressionem.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis actu ebrius intentionem habere non possit, tamen ebriosus potest esse non actu ebrius, et intentionem baptizandi habens, baptizare.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis minister sacramenti debeat niti ad custodiendum cor suum quantum potest, ut maxime in verbis sacramentalis formae intentionem habeat actualem ; quia tamen cogitatio est valde labilis, etiam si tunc non adsit actualis intentio quando verba profert, dummodo prius intenderit, et contraria intentio non intervenerit, sacramentum non impeditur : quia operatur tunc in vi principalis intentionis. Non enim oportet quod in opere semper intentio coniungatur in actu, sed sufficit quod opus ab intentione procedat.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod rectum est cuius medium non exit ab extremis. Sacramentum autem Baptismi est quo mediante acquiritur effectus Baptismi in anima baptizati ; unde tunc est recta intentio quando baptizans seu baptizatus sacramentum ordinat ad effectum sacramenti, qui est salus. Si ergo intentio adsit in baptizante, quia intendit sacramentum conferre ; sed desit rectitudo, quia ordinat sacramentum ad finem indebitum ; non propter hoc in recipiente impeditur perceptio sacramenti, quia ad hoc fertur intentio baptizantis ; neque effectus sacramenti, quia mundatio interior a ministro non est, unde eius intentio ad hoc nihil facit. Si autem in baptizato sit intentio percipiendi sacramentum, sed desit rectitudo intentionis, recipit quidem quod intendit sacramentum, sed non rem sacramenti : quia obicem per pravam intentionem spiritui sancto ponit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ad sacramentum requiratur intentio faciendi quod facit Ecclesia, non tamen requiritur quasi de necessitate sacramenti existens, facere quod facit Ecclesia propter hoc quod Ecclesia facit : et in hoc consistit rectitudo intentionis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus non habet bonitatem ex ministro, sicut alia operatio voluntaria habet bonitatem ex operante ; et ideo non est simile.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in Baptismo baptizatus duo recipit, scilicet sacramentum, et rem sacramenti ; sed ad haec duo recipienda non requiritur aliquid causans ex parte recipientis, sed solum impedimentum removens : quod quidem impedimentum nihil aliud est quam voluntas contraria alteri praedictorum ; et ideo in adultis et in habentibus usum rationis, in quibus potest esse contraria voluntas actu vel habitu, requiritur et contritio ; sive devotio, ad percipiendam rem sacramenti, et intentio, vel voluntas ad recipiendum sacramentum ; in pueris autem absque utroque percipitur et sacramentum et res sacramenti ; et similiter est in carentibus usu rationis, nisi contraria voluntas habitu insit, etsi non actu.
Tamen sciendum, quod non requiritur in adulto voluntas absoluta suscipiendi quod Ecclesia confert, sed sufficit voluntas conditionata, sicut est in voluntariis mixtis, ut dicitur in III Ethic. ; et ideo si sit coactio sufficiens, ita quod principium sit ex toto extra, nil conferente vim passo, ut cum aliquis reclamans immergitur violenter, tunc talis nec sacramentum suscipit, nec rem sacramenti. Si autem sit coactio inducens, sicut minis vel flagellis, ita quod baptizatus potius eligat Baptismum suscipere quam talia pati ; tunc suscipit sacramentum, sed non rem sacramenti.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod intentio vel voluntas in baptizato, ut dictum est, non requiritur quasi causans deletionem culpae originalis, sed solum quasi removens prohibens, scilicet contrariam voluntatem.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in pueris non potest esse contraria voluntas neque actu neque habitu ; et ideo non requiritur voluntas vel intentio in eis, qua prohibens removeatur. In amentibus autem et dormientibus potest esse voluntas contraria habitualis, quamvis non sit actualis ; et ideo si ante somnum vel furiam fuerunt contrariae voluntatis, non recipiunt sacramentum, quia adhuc illa voluntas habitualiter manet. Si autem habuerunt propositum recipiendi Baptismum, et hoc per aliqua signa innotuit, tunc in articulo necessitatis debet eis conferri Baptismus ; et suscipiunt sacramentum et rem sacramenti, etiam si furiosus tunc contradicat : quia illa contradictio non procedit a voluntate rationis, secundum quam est capax baptismalis gratiae. Si autem necessitas non sit, debet in furiosis expectari lucidum intervallum, vel in dormientibus vigilia. Si tamen baptizetur in statu illo, sacramentum suscipit, quamvis peccet baptizans.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod voluntas vel intentio Baptismum suscipiendi non requiritur ad Baptismum quasi causa vel dispositio characteris, sed solum sicut removens prohibens : ideo ratio non valet.
ARTICULUS III
Utrum in baptizato fides requiratur
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in baptizato fides requiratur ad hoc quod sacramentum suscipiat. Baptismus enim sacramentum fidei dicitur. Sed nonnisi propter fidem recipientis ipsum. Ergo requiritur fides baptizandi.
- Praeterea, Marc. ult. 16, dicitur : Qui crediderit et baptizatus fuerit. Ergo videtur quod requiritur in adulto quod credat ad hoc quod baptizetur.
- Praeterea, fides essentialior est sacramento quam voluntas. Sed voluntas requiritur, ut dictum est. Ergo multo amplius fides.
Sed contra, adulti non sunt peioris conditionis quam pueri. Sed in pueris sufficit fides Ecclesiae ad Baptismum, et non requiritur fides personae illius. Ergo nec in adultis.
- Praeterea, caritas propinquior est ad gratiam quam fides : quia caritas non potest esse sine gratia sicut fides. Sed non requiritur caritas in recipiente Baptismum, quia sic nullus adultus de novo acciperet ibi gratiam. Ergo non requiritur fides.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod requiratur fides in baptizante. Requiritur enim in baptizante intentio conferendi sacramentum. Sed infidelis quantum ad articulum Baptismi non credit sacramentum Baptismi. Ergo non potest intendere conferre illud, et ita non potest baptizare.
- Praeterea, Baptismus est sacramentum Ecclesiae. Sed fides est per quam membra Ecclesiae primo ad invicem uniuntur. Ergo qui non habet fidem, nec potest baptizare, cum non sit de Ecclesia.
- Praeterea, propinquius se habet ad Baptismum baptizans quam offerens puerum ad baptizandum. Sed in offerente requiritur fides, quia respondet, credo. Ergo multo fortius requiritur in baptizante.
Sed contra est quod in littera determinatur, quod haeretici verum Baptismum conferunt. Haeretici autem infideles sunt. Ergo et cetera.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod recipientes Baptismum ab haereticis non consequantur rem sacramenti. Quia Augustinus dicit, quod qui foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt Baptismum ad salutem, sed ad perniciem. Sed baptizati ab haereticis sumunt Baptismum extra Ecclesiam. Ergo non sumunt ad salutem ; et ita rem sacramenti non consequuntur.
- Praeterea, quicumque accipit aliquid ab aliquo qui non habet ius dandi illud, iniuste accipit. Sed haereticus non habet ius dandi Baptismum, ut dicit Augustinus : si, inquit, haereticus ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit. Ergo accipiens ab haeretico, iniuste accipit, et ita peccat.
Sed contra, peccatum baptizantis non polluit Baptismum, ut dictum est supra. Sed infidelitas est quoddam peccatum. Ergo non impedit effectum Baptismi in baptizato.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod cum quaeritur utrum fides requiratur, velut necessaria ad Baptismum, non intelligitur quaestio de necessitate absoluta, sed de necessitate quae est ex conditione finis. Est autem duplex finis in baptizatis. Primus est perceptio sacramenti ; secundus est perceptio rei sacramenti. Dico ergo, quod in adultis requiritur fides etiam personalis necessitate quae est ex suppositione finis secundi : quia nisi credat, reputatur fictus, ut supra, dist. IV, quaest. 3, art. 2, quaestiunc. 1, 2, et 3, dictum est, et ita non consequitur rem sacramenti. Non autem requiritur ad primum finem consequendum : quia sacramentum percipit aliquis etiam si non credat. Unde Augustinus dicit quod prorsus fieri potest ut aliqui verum Baptisma habeant, et non habeant veram fidem. In parvulis autem sufficit fides Ecclesiae ad utrumque.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus dicitur fidei sacramentum, quia per eum homo coetibus fidelium aggregatur ; et ideo qui accipit Baptismum, ostendit se fidem habere ; et si non habet, reputatur fictus, et rem sacramenti cum sacramento percepto non percipit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dominus in verbis illis ostendit quid requiritur in baptizando ad salutem consequendam, quae est res sacramenti ; unde subdit : qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod sacramentum Baptismi in anima recipitur quantum ad characterem. Anima autem non potest alicui subiici invita ; et ideo voluntas seu intentio facit ad hoc quod homo se sacramento subiiciat ; sed fides facit ad hoc quod debito modo se subiiciat. Unde fides requiritur tantum ad perceptionem rei sacramenti, sed intentio ad perceptionem rei simpliciter.
ad 4. Et quia aliae rationes probant, quod nec quantum ad ultimum effectum fides requiratur, ideo ad quartum dicendum, quod in pueris non potest esse contrarium gratiae baptismalis ex personali voluntate ; et ideo non requiritur personalis fides, sicut requiritur in adultis ad consequendam rem sacramenti, in quibus potest esse personalis infidelitas.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod recta intentio requiritur ad consequendam rem sacramenti. Fides autem intentionem dirigit, et sine ea non potest esse, praecipue in talibus, intentio recta ; sed caritas ulterius facit intentionem meritoriam ; et ideo ad hoc quod homo praeparet se ad gratiam in Baptismo percipiendam, praeexigitur fides, sed non caritas : quia sufficit attritio praecedens, etsi non sit contritio.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod dum haereticus vel quicumque infidelis debitam formam servet, et intentionem baptizandi habeat, verum sacramentum confert : quia Baptismus non habet efficaciam ex merito baptizantis, sed ex merito Christi, quod operatur in baptizato per fidem propriam in adultis, vel per fidem Ecclesiae in pueris.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ille qui non credit Baptismum esse sacramentum, aut habere aliquam spiritualem virtutem, non intendat dum baptizat conferre sacramentum ; tamen intendit facere quandoque quod facit Ecclesia, etsi illud reputet nihil esse ; et quia Ecclesia, aliquid facit, ideo ex consequenti et implicite intendit aliquid facere, quamvis non explicite.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis haereticus per fidem rectam non sit membrum Ecclesiae, tamen inquantum servat morem Ecclesiae in baptizando, Baptismum Ecclesiae tradit ; unde regenerat filios Christo et Ecclesiae, non sibi vel haeresi suae. Sicut enim Iacob genuit filios per liberas et ancillas, ita Christus per Catholicos et haereticos, bonos et malos, ut Augustinus dicit contra donatum ubi supra.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non requiritur fides personalis offerentium puerum ad Baptismum, nec alicuius personae determinatae, sed solum fides Ecclesiae militantis ; quam non est possibile deficere totaliter, Deo sic ordinante, qui dixit, Matth. ult., 20 : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Si tamen deficeret, illud suppleret quod de fide remansit in Ecclesia triumphante, scilicet visio : nec offerens puerum ad Baptismum in persona sua dicit, credo, sed in persona pueri, ut sit sensus : credo, idest, sacramentum fidei praesto sum recipere.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ille qui ab haeretico baptizatur, propter peccatum haeretici non privatur gratia Baptismatis, sed quandoque propter peccatum proprium. Unde si sit puer, in quem culpa actualis non cadit, si baptizatur in forma Ecclesiae, recipit sacramentum et rem sacramenti : similiter si sit adultus, et baptizans non sit haereticus manifestus et ab Ecclesia praecisus, vel si baptizatus sit in articulo necessitatis. Si autem sciat ipsum esse haereticum, et Baptismum ab ipso suscipiat, hoc contingit vel quia favet haeresi suae, vel in contemptum Ecclesiae, vel propter aliquod temporale commodum ; et sic ipsemet peccat ; unde proprio peccato obicem ponit spiritui sancto, ne consequatur rem sacramenti.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur in casu illo quando aliquis in favorem haeresis vel aliquo alio malo fine ab haeretico Baptismum suscipit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ius dandi Baptisma est ex duobus ; scilicet ex ordine sacerdotali, et ex iurisdictione. In haeretico ergo ab Ecclesia praeciso manet ius dandi Baptisma quantum ad ordinem sacerdotalem, si primo in Ecclesia sacerdos fuerit ; non tamen manet quantum ad iurisdictionem, quam amittit. Nec tamen sequitur quod Baptismum ab haeretico suscipiens, semper iniuste accipiat, cum credit eum habere ius dandi, et non esse haereticum, vel in casu necessitatis, in quo quilibet habet potestatem baptizandi.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de ritu Baptismi ; et circa hoc quaeruntur tria :
- De ritu ipsius Baptismi ;
- De ritu catechismi ;
- De ritu exorcismi.
ARTICULUS I
Utrum Baptismus iterari possit
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus iterari possit. Quia Eucharistia est sacramentum excellentius quam Baptismus : quia est perfectio, secundum Dionysium. Sed Eucharistia iteratur. Ergo et Baptismus iterari potest.
- Praeterea, gratia est principalior effectus Baptismi quam character. Sed gratia amittitur, quamvis character non deleatur. Ergo videtur quod ratione gratiae recuperandae Baptismus iterari debeat.
- Praeterea, sicut ad unitatem actionis requiritur unitas temporis, ita et unitas agentis. Sed plures possunt aliquem simul baptizare, quia unus alium non impedit ; et praecipue hoc necessarium est, si unus sit mutus, qui verba proferre non possit, et alius mancus, qui non possit immergere. Ergo et similiter potest aliquis pluries diversis temporibus baptizari.
Sed contra est quod dicitur Ephes. 4, 5 : Una fides, unum Baptisma. Ergo iterari non debet.
- Praeterea, Baptismus contra originale datur. Sed originale peccatum non iteratur. Ergo nec Baptismus iterari debet.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non debeant esse illa duo tempora determinata ad Baptismum, scilicet sabbatum Paschae, et Pentecostes. Quia periculo quam citius succurrendum est. Sed homo propter fragilitatem naturae semper est in periculo vitae suae. Ergo non debet expectari tempus aliquod determinatum ad Baptismum, sed statim baptizari.
- Praeterea, per Baptismum homo regeneratur in filium Dei ad imaginem Christi. Ergo praecipue in festo nativitatis Baptismus celebrari deberet.
- Praeterea, Baptismus Christi contulit aquis vim regenerativam. Sed Christus in die Epiphaniae baptizatus fuit. Ergo tunc praecipue homo deberet baptizari.
- Praeterea, Baptismus habet efficaciam a passione Christi. Ergo in die passionis dominicae magis deberet celebrari Baptismus, quam in sabbato Paschae.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod sacramentalia Baptismi male ponantur a Dionysio. Ponit enim primo receptionem baptizandi ab episcopo quem summum sacerdotem dicit praesente omni Ecclesiae plenitudine. Debet enim baptizandus recipi ab eo qui est proprius Baptismi minister. Talis autem est sacerdos, et non episcopus. Ergo non oportet ponere receptionem ab episcopo.
- Praeterea, per manus impositionem datur spiritus sanctus ad robur ; quod ad confirmationem pertinet, quae Baptismum sequitur. Ergo inconvenienter ponit quod episcopus baptizando recepto manus ei ante Baptismum imponit.
- Praeterea, baptizandis sal in os mittitur, et aures et nares sputo liniuntur. Cum ergo de his Dionysius mentionem non faciat, videtur quod sacramentalia Baptismi ponat insufficienter.
- Praeterea, ipse ponit olei inunctionem ante Baptismum, quo inungitur Christianus quasi ad pugnam, ut ipse dicit. Sed ad pugnam spiritualem praecipue ordinatur sacramentum confirmationis. Ergo videtur quod talis inunctio non debet fieri in Baptismo.
- Praeterea, sacramenta sunt distincta. Ergo videtur quod non debeat simul cum Baptismo connumerare Eucharistiae perceptionem, et sacri chrismatis linitionem.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod Baptismus nullo modo iterari debet propter quatuor rationes. Prima sumitur ex morbo contra quem datur, scilicet originale peccatum, quod non iteratur ; unde nec medicina iterari debet. Secunda sumitur ex re sacramenti : quia in Baptismo deletur culpa et poena totaliter. Unde si frequenter liceret homini Baptismum suscipere, esset quaedam provocatio ad peccandum : quia facilitas veniae incentivum praebet delinquendi, ut dicit Gregorius. Tertia sumitur ex sua significatione : quia configurat morti Christi, qui semel tantum mortuus est. Quarta sumitur ex ipso sacramento, scilicet charactere, qui indelebiliter manet ; unde fieret iniuria sacramento si Baptismus iteraretur, quasi prima sanctificatio non suffecisset ; et iterum, quia ipsum sacramentum regeneratio quaedam est : cuiuslibet autem generatio est tantum semel. Quod autem nescitur esse factum, non iteratur. Unde si inveniatur pro certo aliquis defectus fuisse in Baptismo eorum quae sunt de essentia sacramenti, debet absolute iterum baptizari sub hac forma : baptizo te, si non es baptizatus, in nomine patris et cetera.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut in Eucharistiae sacramento sanctificatur materia, ita in Baptismo sanctificatur recipiens characteris impressionem. Unde sicut fieret iniuria Eucharistiae, si hostia consecrata consecraretur iterum ; ita fit iniuria Baptismo, si aliquis semel baptizatus iterum baptizaretur : quia sicut ibi sanctificatio refertur ad materiam, ita hic ad suscipientem sacramentum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis gratia sit dignior effectus Baptismi quam character, et sit quodammodo principalior ; non tamen est ita proprius effectus eius, et in hoc non ita principalis : quia gratia amissa, per alia sacramenta recuperari potest ; et ideo non oportet quod ad ipsam recuperandam iteretur Baptismus.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod si plures simul immergerent, ita quod uterque diceret, ego te baptizo etc., baptizatum esset ; quamvis peccarent non servantes ritum Ecclesiae : nec tamen essent puniendi tamquam iterantes Baptisma, nisi hoc intenderent : quia contingit eamdem actionem et ab uno et a pluribus exerceri ; non autem contingit eamdem actionem esse quae in diversis temporibus fit. Si autem dicant : nos baptizamus te, non erit Baptismus : quia non servatur debita forma, ut supra, dist. III, qu. 1, art. 2, quaestiunc. 2, dictum est. Similiter non erit Baptismus, si unus sit mancus et alius mutus, uno proferente verba, et alio immergente : quia ipsa verba formae ostendunt quod ab eodem debet fieri immersio et verborum pronuntiatio.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in Baptismo duo considerantur ; scilicet substantia sacramenti, et solemnitas ; et quantum ad substantiam sacramenti non est aliquod tempus determinatum ad Baptismum ; immo quolibet die et qualibet hora Baptismus celebrari potest. Sed solemnis celebratio Baptismi in Ecclesia habet tempus deputatum, scilicet duplex sabbatum, de quo in littera dicitur ; cuius ratio est, quia Baptismus habet efficaciam ex duobus ; scilicet ex virtute spiritus sancti ; et ideo in vigilia Pentecostes celebratur solemniter Baptismus : item ex passione Christi, cuius morti aliquis configuratur per Baptismum quasi consepultus Christo in mortem, ut dicitur, Rom. 6 ; et ideo celebratur solemniter in die sepulturae Christi, idest in vigilia Paschae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in necessitate non oportet expectare ista duo tempora. Unde dicitur, de Consecr., dist. III : de catechumenis baptizandis in decretum est ut in paschali festivitate vel Pentecostes veniant ad Baptismum ; in ceteris autem solemnitatibus infirmi tantum debent baptizari. Et quia pueri infirmi computantur propter naturae imbecillitatem, et propter periculum damnationis, a qua non possunt aliter liberari ; ideo nunc ipsi pueri baptizantur ut in pluribus, et non expectantur haec duo tempora, sicut in adultis expectari solebant.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in festo nativitatis recolitur nativitas domini secundum carnem. Nos autem non efficimur fratres eius nativitate carnis, sed spiritus ; et ideo non oportet quod tunc Baptismus celebretur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod per Baptismum Christi est tantum materia praeparata ad actum Baptismi ; sed virtus agens in Baptismo est meritum passionis Christi, et virtus spiritus sancti. Et quia agens in omnibus est principalius quam materia, ideo potius in duobus determinatis temporibus Baptismus celebrari debet quam in Epiphania. Tamen ideo non est specialiter institutum Baptismum celebrari in die illa, ut excluderetur error quorumdam, qui dicebant, nunquam Baptismum, posse conferri nisi in die illa qua dominus baptizatus est.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod homo in Baptismo configuratur passioni Christi per modum cuiusdam consepelitionis, ut apostolus, Rom. 6, dicit ; et ideo in die sepulturae congruentius fit quam in die passionis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Dionysius prosequitur ritum Baptismi qui in primitiva Ecclesia servabatur in solemni celebratione Baptismi, quando adulti ad Baptismum veniebant ; et ideo quatuor per ordinem ponit ; quorum primum pertinet ad catechismum, secundum ad exorcismum, tertium ad Baptismum, quartum ad Baptismi complementum. Quantum ad catechismum pertinent haec quae hic per ordinem tanguntur. Primo instructio de fide per praedicationem episcopi. Secundo conversio infidelis ad fidem, et accessus ad episcopum mediante patrino, quem anadochum dicit. Tertio gratiarum actio et oratio ab episcopo et clericis facta. Quarto petitio Baptismi et professio observantiae Christianae religionis. Quinto manus impositio, et signatio eius signo crucis. Sexto conscriptio baptizandi et anadochi. Sed quantum ad exorcismum ponuntur quatuor. Primo exsufflatio versus Occidentalem partem, et abrenuntiatio. Secundo manuum ad caelum erectio cum sacra confessione fidei, et professione Christianae religionis. Tertio oratio, benedictio, et manus impositio. Quarto denudatio, et unctio oleo sancto, quod dicitur ad catechumenos. Sed quantum ad Baptismum ponit trinam immersionem cum aliis quae requiruntur ad Baptismum ; quantum vero ad perfectionem Baptismi, quae consequitur, ponit tria scilicet vestis traditionem, linitionem chrismatis in vertice, et Eucharistiae perceptionem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius tradit ritum Baptismi quantum ad maximam sui solemnitatem ; et ideo non ponit solum ministrum sufficientem, sed excellentem.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod circa Baptismum ut ex praedictis patet, triplex manus impositio datur. Una in catechismo, ut homo in fide roboretur in seipso ; alia in exorcismo, ut roboretur in pugna adversus Diabolum ; tertia in confirmatione, ut roboretur in confessione fidei contra pressuras mundi.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod de illis sacramentalibus quae pertinent ad solemnitatem Baptismi, quaedam fuerunt in primitiva Ecclesia quae nunc non sunt ; et quaedam postea superaddita sunt. Unde exorcismo aliquid subtractum est, ut patet per ritum quem docet Rabanus, scilicet conversio ad Occidentalem partem et Orientalem ; et aliquid additum, scilicet salis cibatio, et aurium et naris sputo linitio, ad designandum remotionem illorum quae praecipue possunt impedire fidei doctrinam, cuius sacramentum percipiendum est. Potest enim impediri ne recipiatur, et contra hoc adaperiuntur aures sputo ad recipiendum fidem ex auditu per verbum Dei, et nares ad quaerendum doctrinam fidei per odorem bonum notitiae suae sparsum in conversatione et doctrina sanctorum ; ad similitudinem eius quod dominus luto ex sputo facto linivit oculos caeci nati. Ideo autem oculi non liniuntur, quia visus inventioni servit, fides autem non est per inventionem humanam. Potest etiam impediri divulgatio fidei in confitentibus et docentibus ipsam ; et ideo apponitur in ore sal discretionis, ut omnis sermo fidelium sit sale conditus.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod circa Baptismum est triplex inunctio. Una ante Baptismum, quae fit oleo sancto, quod dicitur ad catechumenos et hoc secundum Dionysium et Ambrosium, fit in signum pugnae contra inimicum, sicut athletae inunguntur ; vel secundum Rabanum, ut nullae reliquiae latentis inimici resideant : quia quod emollitum est, facilius ablui ab intrinsecis sordibus potest. Secunda fit post Baptismum chrismate in vertice, ut sicut per ablutionem aquae significatur emundatio a peccatis. Ita per chrismatis linitionem in vertice significetur gratia collata in mente ad bene operandum, ut odor boni exempli ad alios diffundatur. Tertia fit in confirmatione, de qua post dicetur.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod illa linitio chrismatis non est sacramentum confirmationis, sed datur tantum in signum, sicut et vestis candida, et candela accensa ; ut per vestem candidam significetur novitas vitae et puritas, per chrisma odor bonae famae, per candelam accensam veritas doctrinae. Eucharistiae autem perceptio non ponitur a Dionysio quasi sacramentale Baptismi, sed quia iam baptizatus est configuratus admittitur ad sacramentalem mensam ; et iterum quia omne sacramentum per Eucharistiam consummatur, ut Dionysius dicit.
ARTICULUS II
Utrum catechismus Baptismum praecedere debeat
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod catechismum Baptismum praecedere non debeat. Quia, sicut dicit Augustinus in Lib. de catechizandis rudibus : narratio plena est cum quisque primo catechizatur, ab eo quod scriptum est, in principio creavit Deus caelum et terram, usque ad praesentia tempora Ecclesiae. Sed hoc non potest fieri nisi longissimo tempore. Cum ergo periculosum sit tantum differri Baptismum, videtur quod non debeat Baptismum catechismus praecedere.
- Praeterea, Matth. 7, 6, dicitur : Nolite sanctum dare canibus. Sed sanctum ibi dicitur doctrina sacra, quae non est committenda immundis, ut Dionysius dicit. Cum ergo non baptizati sint immundi, videtur quod non debeant catechizari non baptizati.
- Praeterea, Baptismus est spiritualis regeneratio, per quam datur esse spirituale, ut Dionysius dicit. Sed prius est accipere esse quam doctrinam. Ergo Baptismus debet praecedere catechismum.
Sed contra est quod dicitur Matth. ult., 19 : Docete omnes gentes, baptizantes eos et cetera. Ergo doctrina fidei quae ad catechismum pertinet, debet praecedere Baptismum.
- Praeterea, nullus digne accedit ad Baptismum qui fictus accedit. Sed non credens reputatur fictus secundum Augustinum. Cum ergo fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi, ut dicitur Rom. 10, videtur quod oporteat prius instrui aliquem per verbum Christi quam ad Baptismum accedat.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod catechizare non sit officium sacerdotis. Quia, secundum Dionysium in Ecclesiast. Hierarch., diaconi habent officium super omnes immundos, quia ipsi habent purgativam virtutem. Sed primus gradus immundorum sunt catechumeni, ut ipse dicit. Ergo ad diaconos pertinet eorum instructio.
- Praeterea, illius videtur esse instruere baptizandum cuius est ad Baptismum eum adducere. Hoc autem est anadochi, idest patrini, secundum Dionysium, et non sacerdotis. Ergo et catechizare non erit sacerdotis officium.
- Sed contra est quod dicit Nicolaus Papa : catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscuiusque Ecclesiae fieri possunt. Ergo videtur esse officium sacerdotum.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod pueri non debeant catechizari. Frustra enim adhibetur instructio ei qui non est perceptibilis disciplinae. Sed puer non est perceptibilis disciplinae, quia non habet usum liberi arbitrii. Ergo non debet ei instructio adhiberi.
- Praeterea, in catechismo requiritur confessio fidei, et professio Christianae religionis, ut per Dionysium patet. Sed hoc per se puer facere non potest, nec aliquis pro puero : quia nullus potest ex voto alterius obligari. Ergo videtur quod non debeant pueri catechizari.
- Praeterea, si ipse pro puero confitetur ergo videtur quod ipse patrinus obligetur ad instruendum puerum de his quae pertinent ad fidem Christianam ; et ita videtur quod sit valde periculosum puerum de sacro fonte levare, cum raro aliquis de pueri instructione curam gerat.
Sed contra est quod ritus Baptismi debet in omnibus similiter observari, ut ostendatur unitas Baptismi. Si ergo adulti catechizantur, et similiter pueri catechizari debent.
- Praeterea, ad hoc est generalis Ecclesiae consuetudo.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in aliis scientiis et doctrinis quaedam sunt communia, quibus ignoratis necesse est artem ignorare ; quaedam autem propria, quae sine ignorantia illius doctrinae ignorari possunt ; ita etiam in doctrina fidei quaedam dicuntur quae sunt fidei communia rudimenta, ad quae credenda explicite omnes tenentur, sicut est fides Trinitatis, et incarnationis, et passionis, et divini iudicii, et providentiae Dei de factis hominum ; et talis instructio catechismus dicitur : de aliis autem debet instrui post Baptismum temporis processu.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est necessarium quod omnia in particulari addiscat quae in tota Biblia continentur sed in quadam summa, ut scilicet videat quomodo in quolibet statu mundi Deo fuit cura de omnibus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dominus loquitur de illis immundis qui fidei contrariantur non de illis qui ad fidem accedere volunt ; unde sequitur : ne ipsi conversi dirumpant vos.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod generatio naturalis non praesupponit aliquam cognitionem ; et ideo non potest praeexistere aliqua instructio ; sed spiritualis regeneratio praesupponit vitam naturalem ; et ideo potest praeexistere aliqua instructio.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod triplex est instructio fidei. Una admonitoria, qua quis ad fidem convertitur, et haec proprie est sacerdotum, quorum est praedicare et docere ; unde et Dionysius, hanc instructionem episcopo attribuit. Alia est instructio disciplinalis, qua quis instruitur qualiter ad Baptismum accedere debet, et quid credere debeat ; et haec pertinet ad officium diaconi, et per consequens sacerdotis : quia quidquid est diaconi, est etiam sacerdotis. Tertia, quae sequitur Baptismum, et haec pertinet ad anadochum, et ad praelatos Ecclesiae. Praelati enim Ecclesiae habent quasi doctrinam generalem, quae per officium anadochi specialiter ad hunc vel illum adaptatur secundum quod ei competit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in primitiva Ecclesia, quando adulti ad Baptismum veniebant, qui magna instructione indigebant, hoc per diaconos exercebatur, sacerdotibus circa maiora occupatis ; et ideo Dionysius diaconibus attribuit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod anadochus non instruit ante Baptismum de fide, sed conversum iam recipit, ad instructionem praesentans.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quidquid est diaconi, licet etiam sacerdotibus facere ; unde per hoc non removetur quin catechizare sit officium diaconi.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod catechismus est quasi quaedam dispositio ad Baptismum. Dispositiones autem debent proportionari illis ad quae disponunt ; unde in adultis, in quibus in Baptismo requiritur propria fides et propria voluntas, requiritur etiam quod ipse per se catechizetur, et per se confiteatur, et Christianam religionem profiteatur. In puero autem cuius Baptismus operatur tantum ex fide Ecclesiae et merito Christi, fit instructio mediante alio ; unde eadem quibus instruendus est, proponuntur praesente anadocho, cui committitur in his instruendus ; et ipse loco eius confessionem et professionem facit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non sit tunc actu perceptibilis disciplinae, tamen habet huiusmodi perceptibilitatem in radice quantum ad potentiam rationis quam habet ex natura, et quantum ad habitum fidei, quem recipit in Baptismo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis puer confiteri non possit per se, vel profiteri, tamen alius vicem eius supplet, non quidem suam propriam fidem confitens sed fidem pueri, et quantum ad id quod nunc est, ut sit sensus : credo, idest, sacramentum fidei praesto sum accipere, in persona pueri loquens, ut Augustinus exponit, et quantum ad id quod futurum est, ut fit sensus, credo, idest, quando ad perfectam aetatem veniam, fidei consentiam, ut Dionysius exponit ; et hoc quidem confiteri potest ex proposito solicitudinis circa ipsum adhibendae, ut alio modo possit esse sensus, credo, idest, operam dabo ad hoc quod credat ; et in hoc ipse puer obligatur, et anadochus : quia de illis ad quae omnes tenentur, non est inconveniens si unus alium obliget ; secus autem est de consiliis, ad quae non omnes tenentur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non est ibi magnum periculum quantum ad modernum tempus : quia parentes pueri sunt Christiani, et satis probabiliter potest aestimari quod eum in fide nutrient, et etiam ex aliis quibus convivet, fidem addiscet. Secus autem erat in primitiva Ecclesia, ubi pueri cum infidelibus conversabantur ; et ideo diligentior cura adhibenda erat ab anadocho vel patrino. Et similiter etiam nunc, si pueri parentes de infidelitate suspecti essent, vel si inter infideles conversaturus forte puer esset.
ARTICULUS III
Utrum exorcismus Baptismum praecedere debeat
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod exorcismus in eodem non debeat praecedere Baptismum. Exorcismi enim contra energumenos instituti sunt. Sed non omnes qui accedunt ad Baptismum, sunt energumeni. Ergo non omnes sunt exorcizandi.
- Praeterea, prius debet curari causa quam curetur effectus. Sed peccatum est causa quare in quibusdam Diabolus potestatem habeat. Si ergo exorcismi sunt ad potestatem Diaboli pellendam, videtur quod prius deberet aliquis per Baptismum a peccato mundari quam per exorcismum a potestate Diaboli.
- Praeterea, ad idem superfluum est diversa remedia ordinari. Sed ad potestates Daemonis arcendas sufficit aqua benedicta. Ergo non oportet ad hoc alios exorcismos esse.
Sed contra est quod Caelestinus Papa dicit : sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniant sacramentum, non fontem vitae prius adeant quam exorcismis et exsufflationibus clericorum immundus spiritus ab eis abiiciatur.
- Praeterea, alia quae sanctificantur, prius exorcizantur, sicut patet in aqua benedicta, et in sale quod apponitur. Cum ergo in Baptismo homo consecretur, videtur quod prius debeat exorcizari.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod exorcismus non habeat aliquem effectum, sed sit ad significandum tantum. Nihil enim plus exigitur ad sacramentum novae legis nisi quod significet, et efficiat quod significat. Si ergo ea quae sunt in exorcismo, non solum significant, sed etiam efficiunt, tunc per se sacramenta sunt, et non sacramentalia.
- Praeterea, sicut exorcismus praecedit Baptismum, ita et quaedam alia sacramentalia consequuntur ipsum, sicut prius dictum est. Sed illa consequentia sunt tantum ad significandum. Ergo et exorcismus.
- Praeterea, si aliquis exorcizatus puer ante Baptismum moriatur, constat quod hoc eum a Daemone non liberet. Ergo ad minus in anima eius exorcismus nullum effectum habuit.
- Praeterea, sicut dicit Cyprianus : scias nequitiam Diaboli permanere usque ad aquam salutarem posse ; in Baptismo autem nequitiam amittere. Sed aliquando etiam post Baptismum exorcismus fit in illis quibus in articulo necessitatis exorcismus omissus fuerit, si periculum evadant. Ergo non liberat a potestate Daemonis, et nullum effectum habere videtur.
Sed contra, Gregorius super Ezech. : sacerdos dum per exorcismi gratiam manus imponit credentibus, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicit, quid aliud facit, nisi quia Daemones eiicit ? Ergo habet aliquem effectum.
- Sed contra, exorcismi Salomonis habebant aliquem effectum ad pellendos Daemones. Ergo multo fortius exorcismi Ecclesiae.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod exorcizare sit officium eorum qui in sacris ordinibus constituuntur. Quia operari in immundis, secundum Dionysium, ad diaconos pertinet. Sed inter immundos, secundum Dionysium, locum tenent energumeni. Cum ergo exorcizatio sit ad eos sicut catechizatio ad catechumenos, videtur quod sit eorum qui sunt in sacris ordinibus.
- Praeterea, catechismus praecedit exorcismum. Sed in artibus operativis ita est, quod operatio principalioris artis semper sequitur, sicut patet de arte quae secat ligna, et quae compaginat navem. Cum ergo catechismus per diaconos vel sacerdotes fiat, videtur quod exorcismus non possit fieri per illos qui sunt in minoribus ordinibus.
- Praeterea, ad hoc est consuetudo Ecclesiae : quia exorcizatio solum per sacerdotes fit ; quod etiam ex auctoritate Gregorii inducta patet.
Sed contra est quod infra, dist. XXIV, dicit Magister quod ad exorcistas pertinet exorcismos memoriter tenere, manus super energumenos imponere. Ergo cum exorcista non sit sacer ordo, videtur quod ille qui est in minoribus ordinibus constitutus possit exorcizare ex officio.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod propter peccatum hominis Diabolus potestatem accipit in hominem, et in omnia quae in usum hominis veniunt, in ipsius nocumentum. Et quia nulla conventio est Christi ad Belial, ideo quandocumque aliquid sanctificandum est ad cultum divinum, prius exorcizatur, ut liberatum a potestate Diaboli, qua illud in nocumentum hominis assumere poterat, Deo consecretur ; et hoc patet in benedictione aquae, in consecratione templi, et in omnibus huiusmodi. Unde cum propria sanctificatio qua homo Deo consecratur, sit in Baptismo, oportet quod etiam homo prius exorcizetur quam baptizetur, multo fortiori ratione quam alia res : quia in ipso homine est causa quare Diabolus potestatem accepit in hominem, et in alia quae sunt propter hominem, scilicet peccatum originale vel actuale ; et haec significant ea quae in exorcismo dicuntur, ut cum dicitur : recede ab eo Satana, et huiusmodi ; et similiter ea quae ibi fiunt : quia ipsa exsufflatio significat Daemonis expulsionem ; benedictio autem cum manus impositione praecludit expulso viam, ne redire possit ; sal autem in os missum, et narium et aurium sputo linitio significat remotionem impedimenti ipsius Daemonis respectu fidei docendae vel addiscendae, ut dictum est ; sed olei inunctio significat expeditionem hominis in pugna quam adversus Diabolum suscipit, a cuius potestate exemptus est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod energumeni dicuntur interius laborantes, ab en, quod est in, et ergon, quod est labor. Et quamvis non omnes baptizandi sint energumeni, nec interius laborantes a Diabolo vexati corporaliter, tamen interius laborant vel infirmantur propter infectionem fomitis Diabolo in eis potestatem habente.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quando effectus confirmat causam, tunc prius laborandum est ad curandum effectum, ut sic expeditius procedatur ad curationem causae. Potestas autem Daemonis, quae ex peccato consequitur, et tenet et servat hominem in malitia et in peccato ; et ideo prius evacuanda est potestas Daemonis, vel debilitanda, quod in exorcismo fit, ne curationem causae, idest peccati, in Baptismo factam impedire possit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Diabolus impugnat nos et ab exteriori et ab interiori. Aqua ergo benedicta ordinatur contra impugnationem Diaboli quae est ab exteriori, sed exorcismus contra impugnationem quae est ab interiori. Unde et illi contra quos datur, dicuntur energumeni, idest interius laborantes.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod ea quae in exorcismo aguntur, sunt tantum signa eorum quae postea in Baptismo complentur, in quo potestas Daemonis totaliter evacuatur, ut Cyprianus dicit in auctoritate inducta. Sed hoc est contra auctoritatem Gregorii inductam, et contra ea quae in exorcizando dicuntur, quae frustra dicerentur, nisi aliquem effectum haberent, praecipue cum per modum imperii, et non solum per modum orationis dicantur in hoc quod dicitur : ergo, maledicte Diabole, exi ab eo et cetera. Et ideo dicendum secundum alios, quod non tantum significant, sed etiam efficiunt aliquid, non tantum in corpore, sed etiam in anima, quia in utroque est infectio fomitis. Effectus autem iste est debilitatio potestatis Daemonis, ne tantum possit in homine sicut ante, ne Baptismum et alia bona in ipso impediat ; sed potestas praedicta totaliter in Baptismo aufertur : sicut etiam Pharao prius flagellatus est populo nondum de Aegypto egresso, et postea totaliter in mari rubro, quod est figura Baptismi, submersus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacramenta novae legis habent effectum in conferendo gratiam qua perfecte morbo subvenitur, contra quem sacramentum ordinatur ; sed sacramentalia habent effectum in removendo contrarias dispositiones, vel impedimenta gratiae ; et ideo secundum diversa impedimenta multiplicantur, nec in eis gratia confertur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non est simile de sacramentalibus quae sequuntur et quae praecedunt : quia ex quo Baptismus plene effectum suum habet, non oportet quod impedientia Baptismum tollantur, quia iam impediri non potest ; tamen non est remotum quin unctio chrismatis post Baptismum in vertice facta aliquem effectum ad gratiam conferendam vel conservandam habeat.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Praepositinus dixit, quod exorcizatus ante Baptismum decedens, minores tenebras patietur. Sed hoc nihil est : quia tenebrae illae in sola carentia divinae visionis consistunt, cum non habeant aliam poenam sensibilem ; et hoc in omnibus aequaliter erit. Et ideo dicendum aliter, quod non habet effectum in collatione gratiae, sed solum in debilitatione potestatis Daemonis ; et ideo hoc valet ei tantum in vita.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod uniformitas Baptismi observetur, oportet quod exorcismus si praetermissus fuit, post Baptismum suppleatur ; et tunc tantum significat ; vel forte additur etiam aliqua cohibitio ab impugnatione Diaboli. Nec hoc est inconveniens, cum etiam per aquam benedictam, qua post Baptismum aspergimur, aliqua potestas Daemonis reprimatur.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod exorcizare ad exorcistas pertinet ex proprio officio ordinis ; nihilominus tamen est et superiorum ordinum. Tamen propter ostendendam unitatem Baptismi, consuetum est in Ecclesia ut totum quod ad Baptismum pertinet, expleatur ab uno, scilicet a sacerdote ; et praecipue nunc, quando non venit magna multitudo simul ad Baptismum, et sunt multi sacerdotes. In primitiva autem Ecclesia quandoque magna turba simul ad Baptismum accedebat, et erant pauci sacerdotes ; unde huiusmodi sacramentalia relinquebantur in minoribus ordinibus constitutis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius sub ministris comprehendit omnes ordines inferiores ; et ideo ministris qui diaconi dicuntur, attribuit omnia quae sunt inferiorum ordinum : quia forte in primitiva Ecclesia nondum erant illi ordines ita distincti propter paucitatem ministrorum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut exorcismus primo pertinet ad exorcistam, ita etiam primus ordo, qui habet actum in catechizando, est ordo lectorum, quamvis hoc postea per superiores ordines compleatur ; et ideo sicut catechismus praecedit exorcismum, ita ordo lectoris praecedit ordinem exorcistae.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod completa potestas in exorcizando competit sacerdoti ; et ideo quando non est magna necessitas, ipse secundum consuetudinem Ecclesiae exorcismi actum exequitur ; et secundum hanc consuetudinem loquitur auctoritas Gregorii.
EXPOSITIO TEXTUS
Hic etiam sciendum est, quod licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unum Baptisma reputatur. De trina immersione supra, dist. III, dictum est. Acceleratus est usus rationis. Quia Augustinus super hoc ambigue loquitur, ideo diversimode quidam de hoc senserunt.
Dixerunt enim quidam, quod Ioannis exultatio non fuit aliquis motus corporalis, sed miraculosus quasi gaudentis, ut matri innotesceret matris salvatoris adventus.
Alii autem dicunt aliter et melius, quod ad illud momentum datus est ei usus rationis ; et non est inconveniens si postea sit subtractus, sicut et gratia raptus ad momentum datur : secus autem est de gratia gratum faciente, quae non subtrahitur sine culpa. Non errorem inducens et cetera. Quia si errorem vellet inducere, intendens mutare formam Ecclesiae, hoc ipso non intenderet facere quod Ecclesia facit ; et ideo non baptizaret. De corruptione autem formae supra, dist. II, dictum est. Divinum iudicium per alicuius revelationis miraculum oratione implorandum esse censerem. Videtur quod male dicat : quia divinum iudicium non est hoc modo requirendum nisi in dubiis. Certum autem videtur, quod si ludo fecit, intentio defuit, et verus Baptismus non fuit.
Et dicendum, quod ludus aliquando excludit intentionem, et aliquando non. Cum enim ludo fieri dicantur quae praeter intentionem alicuius utilitatis fiunt ad solam delectationem, ludus baptizantium potest excludere intentionem respectu utriusque effectus ablutionis, scilicet sacramenti collationis, et rei sacramenti ; et tunc non intendit facere quod facit Ecclesia in collatione sacramenti ; et ita talis ludus evacuat intentionem quae requiritur in sacramento : vel potest excludere tantum secundam utilitatem, ut scilicet velit de hoc ludum suum facere ex eo quod Baptismi sacramentum conferat, non propter sanctificationem baptizandi hoc faciens ; et tunc manet intentio quae sufficit ad Baptismum.
Et propter hoc dubium dixit Aug. implorandum est divinum iudicium ; et ideo dicitur quod puer Athanasius ludendo simulans se episcopum baptizavit quosdam, et iudicatum est ab Alexandro episcopo ut non rebaptizarentur : quia inventum est quod ipse intentionem baptizandi habuit ; quod etiam patet ex hoc quod non baptizabat nisi catechumenos. Cui additur exorcismus et cetera. Videtur quod exorcismus debeat praecedere catechismum : quia prius removendum est malum quam perficiatur aliquis in bono.
Et dicendum, quod verum est, si utrumque in eodem genere accipiatur. Sed catechismus ordinat ad bonum non efficiendo aliquid, sed solum instruendo ; exorcismus autem removet malum in operando ; et instructio in talibus debet operationem praecedere, ut sciat homo quid in eo fieri debeat.
