Distinctio XXXVII — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO XXXVII
QUAESTIO 1
PROOEMIUM
Ostenso quomodo res sint in Deo, hic ex incidenti ostendit quomodo Deus sit in rebus ; et dividitur in partes duas :
in prima ostendit Deum esse ubique et in omnibus rebus ;
in secunda parte removet a Deo quaedam quae creaturas in loco existentes consequuntur, ibi : cumque natura divina veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora.
Prima in duas :
in prima ponit modos quibus Deus in rebus esse dicitur ;
in secunda inquirit rationes illorum modorum, ibi : quomodo autem Deus habitet in nobis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt.
Circa primum duo facit :
primo enumerat modos ;
secundo auctoritatibus confirmat, ibi : ne autem ista... falsitatis arguere aliqui praesumant ; sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur.
Et primo confirmat modum quo est communiter in omnibus creaturis ;
secundo modum quo specialiter est in sanctis, ibi : in sanctis vero etiam habitat. Modus autem quo specialissime est in homine Christo, pertinet ad tertium librum ; et ideo eum praetermittit. Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt.
Hic ostendit rationes dictorum modorum :
et primo quantum ad modum quo specialiter in sanctis est ;
secundo quantum ad modum communem quo est in omnibus creaturis, ibi : ex praedictis patet quod Deus ubique totus est per essentiam.
Et circa primum duo facit :
primo ostendit veritatem ;
secundo excludit quasdam dubitationes, ibi : si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam sancti essent, dicimus quia in se habitabat.
Et sunt tres per ordinem inductae, ut patet in littera. Ex praedictis patet quod Deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis habitat per gratiam. Hic inquirit rationem quantum ad modum communem ;
et circa hoc tria facit :
primo ostendit modi illius incomprehensibilitatem ;
secundo redarguit quorumdam insufficientem assignationem, ibi : quidam tamen immensa ingenio suo metiri praesumentes, hoc ita forte intelligendum tradiderunt ;
tertio excludit erroneam quaestionem, ibi : solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus.
Ubi duo facit :
primo excludit obiectionem ;
secundo destruit positionem, ibi : postremo respondeant quid potius de Deo respondendum existiment.
Hic est duplex quaestio.
Primo quomodo Deus in omnibus rebus sit.
Secundo quomodo ubique sit.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum Deus sit in omnibus rebus ;
- De diversitate modorum quibus in rebus esse dicitur.
ARTICULUS 1
Utrum Deus sit in rebus
Ad primum igitur sic proceditur.
- Videtur quod Deus in rebus non sit. Inter causas enim illae solae rei intrinsecae sunt quae partes eius sunt, ut materia et forma ; non autem agens et finis. Sed Deus non est causa rerum ut veniens in constitutionem ipsarum ; quia regit omnes res, praeterquam commisceatur cum eis, ut dicitur Lib. de causis. Ergo Deus in rebus creatis non est.
- Praeterea, nobilius agens est hoc quod potest producere effectum in absentia sua, quam quod non potest hoc facere nisi per suam praesentiam. Deus autem est nobilissimum agens. Cum igitur inveniantur quaedam agentia et secundum voluntatem et secundum naturam, quae in absentia sui producunt effectus ; sicut sol in caelo existens, efficit calorem in terra per emissionem virtutis suae, et rex aliquis per imperium suum multa efficit ubi ipse non est praesens ; videtur quod multo fortius Deus in absentia sui possit effectum producere ; et ita non oportet quod sit in rebus quas condidit.
- Praeterea, quanto aliquod agens nobilius est, tanto nobiliorem effectum producere potest. Sed perfectius est quod potest per se conservari in esse absente sua causa quam quod non potest, sicut figura perfectius est in cera in qua manet etiam sigillo amoto, quam in aqua ubi non manet in absentia imprimentis. Cum igitur Deus sit perfectissimus agens, videtur quod rebus quas condidit, contulerit hoc ut etiam in absentia suae causae conservari possint in esse ; et ita ad conservationem rerum non exigitur quod Deus in rebus sit.
- Praeterea, impossibile est quod duo agentia immediate operentur eamdem rem, ita quod utrumque illorum perfecte operetur ; quia ad unum operatum terminatur una operatio, quae exit ab uno operante. Sed singulae res habent operationes proprias, ut dicit Damascenus, quibus suos effectus peragunt. Ergo videtur quod Deus non immediate sit operans quidquid in rebus efficitur ; et ita videtur quod non in omnibus rebus sit.
- Praeterea, Daemones res quaedam sunt. Sed absurdissime dicitur Deus in Daemonibus esse. Ergo Deus non est in omnibus rebus.
Sed contra, Hierem. 23, 24 : Numquid non caelum et terram ego impleo ? Sed per caelum et terram intelligitur omnis creatura, ut patet ex principio Genesis. Ergo Deus in omnibus creaturis est.
- Hoc etiam videtur per hoc quod habetur ad Hebr. 1, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. Non autem potest conservare res, nisi sit praesens eis. Ergo videtur quod in omnibus rebus sit.
Respondeo dicendum, quod Deus essentialiter in omnibus rebus est, non tamen ita quod rebus commisceatur, quasi pars alicuius rei. Ad cuius evidentiam oportet tria praenotare. Primo, quod movens et motum, agens et patiens, et operans et operatum, oportet simul esse, ut in VII Physic. probatur. Sed hoc diversimode contingit in corporalibus et spiritualibus. Quia enim corpus per essentiam suam, quae circumlimitata est terminis quantitatis, determinatum est ad situm aliquem, non potest esse quod corpus movens et motum sint in eodem situ ; unde oportet quod simul sint per contactum ; et sic virtute sua immutat corpus quod immediate sibi coniungitur, quod etiam immutatum aliud immutare potest, usque ad aliquem terminum. Spiritualis vero substantia, cuius essentia omnino absoluta est a quantitate et situ, ac per hoc loco, non est distincta ab eo quod movet per locum vel situm ; sed ubi est quod movetur, ibi est ipsum movens ; sicut anima est in corpore, et sicut virtus movens caelum dicitur esse in dextra parte orbis quem movet ; unde incipit motus, ut habetur in 8 Physic. Secundum est, quod esse cuiuslibet rei et cuiuslibet partis eius est immediate a Deo, eo quod non ponimus, secundum fidem, aliquem creare nisi Deum. Creare autem est dare esse. Tertium est, quod illud quod est causa esse, non potest cessare ab operatione qua esse datur, quin ipsa res etiam esse cesset. Sicut enim dicit Avicenna, haec est differentia inter agens divinum et agens naturale, quod agens naturale est tantum causa motus, et agens divinum est causa esse. Unde, secundum ipsum, qualibet causa efficiente remota, removetur effectus suus, sed non esse rei ; et ideo remoto aedificatore, non tollitur esse domus, cuius causa est gravitas lapidum quae manet ; sed fieri domus cuius causa erat ; et similiter remota causa essendi, tollitur esse. Unde dicit Gregorius, quod omnia in nihilum deciderent, nisi ea manus omnipotentis contineret. Unde oportet quod operatio ipsius, qua dat esse, non sit intercisa, sed continua ; unde dicitur Ioan. 5, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ex quibus omnibus aperte colligitur quod Deus est unicuique intimus, sicut esse proprium rei est intimum ipsi rei, quae nec incipere nec durare posset, nisi per operationem Dei, per quam suo operi coniungitur ut in eo sit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis essentia divina non sit intrinseca rei quasi pars veniens in constitutionem eius ; tamen est intra rem quasi operans et agens esse uniuscuiusque rei ; et hoc oportet in omni agente incorporeo, ut ex praedictis patet, dist. VIII, q.1, a.2.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illud quod agit per suam absentiam, non est causa proxima eius quod fit, sed remota ; virtus enim solis primo imprimitur in corpore sibi coniuncto, et sic deinceps usque ad ultimum ; et haec virtus est lumen eius per quod agit in his inferioribus, ut Avicenna, lib. cit., cap. 2, dicit. Similiter patet quod rex praecipiens est causa prima : sed exequens praeceptum est causa proxima et coniuncta. Deus autem immediate in omnibus operatur ; unde oportet quod in omnibus sit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod, sicut ex praedictis, in corp. art., patet, esse rei non potest conservari sine causa essendi, sicut nec motus sine causa movente. Unde si sine aliquo agente esse rei conservetur, illud agens non erit causa essendi, sed fieri tantum, sicut sigillum est causa figurae in cera ; unde remoto sigillo remanet figura, sicut etiam de aedificatore dictum est ; et hoc est agens imperfectum ; unde ratio procedit ex falsis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod respectu eiusdem operationis non potest esse duplex causa proxima eodem modo ; sed diversimode potest ; quod sic patet. Operatio reducitur sicut in principium in duo ; in ipsum agentem, et in virtutem agentis, qua mediante exit operatio ab agente. Quanto autem agens est magis proximum et immediatum, tanto virtus eius est mediata, et primi agentis virtus est immediatissima ; quod sic patet in terminis. Sint a, b, c, tres causae ordinatae, ita quod c sit ultima, quae exercet operationem ; constat tunc quod c exercet operationem per virtutem suam ; et quod per virtutem suam hoc possit, hoc est per virtutem b, et ulterius per virtutem a. Unde si quaeratur quare c operatur, respondetur per virtutem suam ; et quare per virtutem suam ; propter virtutem b ; et sic quousque reducatur in virtutem causae primae in quam docet philosophus quaestiones resolvere in posterioribus, et in II Physic. Et ita patet quod cum Deus sit prima causa omnium, sua virtus est immediatissima omnibus. Sed quia ipsemet est sua virtus, ideo non tantum est immediatum principium operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans ; quod in alis causis non contingit, quamvis singulae res proprias operationes habeant quibus producunt suos effectus.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod non est concedendum simpliciter quod Deus sit in Daemone, duabus de causis. Primo, quia Daemon non nominat naturam tantum, sed naturam deformatam ; cuius deformitatis Deus non est operator. Secundo, quia Daemon nominat naturam intellectualem ; unde cum dicitur, Deus est in Daemone, intelligitur per modum quo natura intellectualis eius est capax, scilicet per gratiam. Unde nec de homine peccatore simpliciter dicimus, Deus est in isto homine ; nisi addatur, inquantum est creatura, vel per essentiam et praesentiam et potentiam ; quo addito, dicitur etiam Deus in Daemone esse.
ARTICULUS 2
Utrum Deus sit in omnibus per potentiam, praesentiam et essentiam ; in sanctis per gratiam, in Christo per esse
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod inconvenienter assignentur modi isti, quibus Deus in rebus esse dicitur. Cum enim dicimus Deum esse in rebus, significamus qualiter Deus ad res se habeat. Sed Deus uno modo se habet ad omnia, quamvis non omnia uno modo ad ipsum se habeant, ut dicit Dionysius. Ergo videtur quod non debeat esse nisi unus modus existendi Deum in rebus.
- Si dicas, quod isti modi diversificantur secundum diversas habitudines creaturae ad Deum. Contra, quilibet effectus in creatura causat aliquam habitudinem creaturae ad Deum. Sed quasi infiniti sunt effectus Dei in creaturis. Ergo infinitis modis dicetur Deus esse in creaturis, et non quinque tantum.
- Praeterea, ea secundum quae diversimode creaturae ad Deum referuntur, non inveniuntur in omnibus creaturis. Sed quidam istorum modorum conveniunt omni creaturae, scilicet per essentiam, praesentiam et potentiam. Ergo videtur quod modi isti non differant secundum diversam habitudinem creaturae ad Deum.
- Si dicas, quod distinguuntur secundum diversas rationes attributorum. Contra, non plus differt potentia ab essentia, quam scientia et voluntas. Sed esse in rebus per essentiam et potentiam constituit duos modos. Ergo et similiter diversificabuntur secundum omnia attributa.
In contrarium est quod in littera dicitur, et auctoritatibus confirmatur.
Respondeo dicendum, quod distinctio istorum modorum partim sumitur ex parte creaturae, partim ex parte Dei. Ex parte creaturae, inquantum diverso modo ordinatur in Deum et coniungitur ei, non diversitate rationis tantum, sed realiter. Cum enim Deus in rebus esse dicatur secundum quod eis aliquo modo applicatur, oportet ut ubi est diversus coniunctionis vel applicationis modus, ibi sit diversus modus essendi. Coniungitur autem creatura Deo tripliciter. Primo modo secundum similitudinem tantum, inquantum invenitur in creatura aliqua similitudo divinae bonitatis, non quod attingat ipsum Deum secundum substantiam : et ista coniunctio invenitur in omnibus creaturis divinam bonitatem assimilantibus : et sic erit modus communis quo Deus est in omnibus creaturis per essentiam, praesentiam et potentiam. Secundo creatura attingit ad ipsum Deum secundum substantiam suam consideratum, et non secundum similitudinem tantum ; et hoc est per operationem ; scilicet quando aliquis fide adhaeret ipsi primae veritati, et caritate ipsi summae bonitati : et sic est alius modus quo Deus specialiter est in sanctis per gratiam. Tertio creatura attingit ad ipsum Deum non solum secundum operationem, sed etiam secundum esse : non quidem prout esse est actus essentiae, quia creatura non potest transire in naturam divinam : sed secundum quod est actus hypostasis vel personae, in cuius unionem creatura assumpta est : et sic est ultimus modus quo Deus est in Christo per unionem. Ex parte autem Dei non invenitur diversitas in re, sed ratione tantum, secundum quod distinguitur in ipso essentia, virtus et operatio. Essentia autem eius cum sit absoluta ab omni creatura, non est in creatura nisi inquantum applicatur sibi per operationem : et secundum hoc quod operatur in re, dicitur esse in re per praesentiam, secundum quod oportet operans operato aliquo modo praesens esse ; et quia operatio non deserit virtutem divinam a qua exit, ideo dicitur esse in re per potentiam ; et quia virtus est ipsa essentia, ideo consequitur ut in re etiam per essentiam sit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod si loquamur de unitate et diversitate secundum rem, sic Deus uno modo se habet ad res : sed quia res diversimode se habent ad ipsum, contingit Deum significari in diversa habitudine ad res, inquantum relationes fundatae in creaturis reliquerunt diversas habitudines secundum rationem in Deo. Si autem consideretur unitas et distinctio secundum rationem tantum, sic Deus pluribus modis se habet ad res, ut sciens, ut potens, et sic de alis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod divisio essentialis semper est per differentias quae per se dividunt aliquod commune ; sicut habens pedes, per se dividitur per bipes et quadrupes ; non autem per album et nigrum. Similiter dico, quod Deum esse in creaturis per se dividitur secundum diversos modos quibus creaturae attingunt Deum : et haec est divisio essentialis et formalis. Sed si accipiantur diversi effectus in creaturis per se, in quibus est Deus per naturales effectus tantum, non invenietur nisi unus modus attingendi Deum ; et ideo non est divisio nisi per accidens et materialis, quae ab omni arte praetermittitur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod illi tres modi non sumuntur ex diversitate creaturae, sed ex parte ipsius Dei operantis in rebus : et ideo omnem creaturam consequuntur, et praesupponuntur etiam in alis modis. In quo enim est Deus per unionem, etiam est per gratiam ; et in quo est per gratiam, est per essentiam, praesentiam et potentiam.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod divina attributa non considerantur nisi secundum triplicem ordinem ad res : vel secundum operationem, vel secundum virtutem, vel secundum essentiam ; et ideo non sunt nisi tres modi essendi in rebus, qui sumuntur secundum diversum ordinem comparationis Dei ad res.
QUAESTIO 2
PROOEMIUM
Deinde quaeritur, quomodo Deus ubique esse dicatur :
et circa hoc tria quaeruntur :
- Utrum Deus sit ubique ;
- Utrum hoc sibi soli conveniat ;
- Utrum conveniat sibi ab aeterno.
ARTICULUS 1
Utrum Deus sit ubique
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod Deus non sit ubique. Esse enim ubique significat in omni loco esse. Sed, sicut dicit Anselmus, si usus admitteret, magis dicendus esset Deus cum omni loco quam in omni loco. Ergo videtur quod Deus non proprie dicatur ubique esse.
- Praeterea, sicut tempus nominat mensuram quamdam, sic et locus. Sed secundum philosophum, esse in tempore est quadam parte temporis mensurari. Ergo esse in loco significat loco mensurari. Sed Deus est immensus. Ergo non est in loco.
- Item, potest obici ex auctoritate Anselmi qui dicit, quod omne quod est in loco et tempore, sequitur leges loci et temporis.
- Praeterea, sicut se habent successiva ad tempus, ita se habent permanentia ad locum. Sed in successivis unum indivisibile et una indivisibilis operatio non potest esse diversis temporibus. Ergo nec unum indivisibile permanens potest esse in diversis locis. Sed Deus est indivisibilis : ergo non est ubique.
- Praeterea, nulla conditio corporalis Deo potest convenire nisi metaphorice. Sed esse in loco est conditio corporis naturalis, adeo quod etiam corporibus metaphoricis non datur locus nisi similitudinarie, ut dicit philosophus. Ergo multo fortius Deo non convenit nisi metaphorice in loco esse vel ubique.
Sed contra, Deus est in omnibus rebus, ut supra, art. praeced., dictum est. Sed locus quilibet res aliqua est. Ergo Deus in omni loco est : ergo ubique.
Respondeo dicendum, quod esse in aliquo diversimode convenit spiritualibus et corporalibus : quia corpus est in aliquo ut contentum, sicut vinum est in vase ; sed spiritualis substantia est in aliquo ut continens et conservans. Cuius ratio est, quia corporale per essentiam suam, quae circumlimitata est quantitatis terminis, determinatum est ad locum, et per consequens virtus et operatio eius in loco est ; sed spiritualis substantia quae omnino absoluta a situ et quantitate est, habet essentiam non omnino circumlimitatam loco. Unde non est in loco nisi per operationem ; et per consequens virtus et essentia eius in loco est. Dicendum est ergo, quod si esse in hoc loco sumatur secundum quod corpus in loco esse dicitur ; sic non convenit Deo esse ubique nisi metaphorice ; quia implet locum sicut corpus locatum, non quidem distantia dimensionum, sed causalitate effectuum. Si autem accipiatur esse in loco per modum quo substantia spiritualis in aliquo esse dicitur ; sic proprissime Deo in loco esse convenit, et ubique : et non quidem ut mensuratum loco, sed ut dans loco naturam locandi et continendi ; sicut dicitur esse in homine inquantum dat homini naturam humanitatis : et in qualibet re esse dicitur inquantum dat rebus proprium esse et naturam.
ad 1. Et per hoc patet responsio ad duo prima et ad auctoritatem Anselmi, et etiam ad quintum, quae procedunt secundum modum quo corpus in loco esse dicitur.
- Ad quartum dicendum, quod indivisibile secundum successionem dicitur dupliciter. Vel illud quod omnino absolutum est a successione, ut indivisibile negative sumatur, sicut aeternitas : et tale indivisibile potest esse in diversis temporibus, immo in omni tempore ; quia nunc aeternitatis invariatum adest omnibus partibus temporis. Vel illud quod est successionis terminus, ut instans temporis, et quidquid per illud instans mensuratur ; et hoc non potest esse in pluribus temporibus. Similiter indivisibile secundum dimensionem dicitur dupliciter. Vel illud quod omnino absolutum est a dimensione, sicut substantia spiritualis ; et hoc non est inconveniens in omnibus vel pluribus locis esse. Vel quod est terminus dimensionis, ut punctus : et hoc, quia determinatum est ad situm, non potest in pluribus locis esse ; et ideo, relicta imaginatione, indivisibilitas substantiae incorporeae, ut Dei vel Angeli vel animae, vel etiam materiae, sicut indivisibilitas puncti non cogitetur : quia, ut dicit Boetius, oportet in intellectualibus non deduci ad imaginationem.
ARTICULUS 2
Utrum esse ubique soli Deo conveniat
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod esse ubique non soli Deo conveniat. Ponere enim materiam primam esse Deum, vel etiam ens universale, ut quidam posuerunt, est haereticum. Sed universale est ubique et semper, secundum philosophum, et similiter materia prima, quae est in omni corpore, quo omnis locus impletur, cum nihil sit vacuum, ut philosophi probant. Ergo esse ubique non tantum Deo convenit.
- Praeterea, in omnibus numeratis est aliquis numerus. Sed omnes partes universi sunt numeratae. Ergo numerus collectus est in toto universo, et ita est ubique.
- Praeterea, secundum Augustinum anima tota est in singulis partibus. Sed potuisset Deus tantum creare unum corpus animatum. Ergo anima eius ubique esset. Sed quod soli Deo convenit, nulli creaturae communicatur. Ergo esse ubique non convenit soli Deo.
Sed contra, Ambrosius in littera probat spiritum sanctum esse Deum quia ubique est. Sed probatio nihil valeret, nisi esse ubique soli Deo conveniret. Ergo esse ubique soli Deo convenit.
Respondeo dicendum, quod esse ubique si per se sumatur, soli Deo convenit nec alicui creaturae communicabile est ; sed per accidens potest alicui convenire. Hoc autem accidens potest dupliciter considerari : vel ex parte eius quod in loco est ; vel ex parte loci. Si ex parte eius quod in loco est, sic cum per accidens vel per posterius conveniat toti quod attribuitur sibi ratione suae partis, constat quod illud quod secundum diversas suas partes est in diversis locis, non primo et per se est in illis ; immo est in uno loco tantum. Unde si esset unum corpus infinitum, illud esset ubique per accidens, secundum quod diceretur esse ubi sunt suae partes ; et non per se, quia ipsum non esset per se ubi est sua pars. Si ex parte loci, tunc accidit alicui ubique esse, eo quod non est alius locus quam ille in quo est ; sed si fuerint multa alia loca, non esset ubique ; sicut si ponatur unus tantum locus in quo unus homo est. Deo autem per se convenit ubique esse : quia ipse totus est in quolibet loco ; et infinitis alis locis existentibus, in omnibus esset ; et hoc non est communicabile alicui creaturae nisi communicaretur sibi esse virtutis infinitae.
ad 1. Et per hoc patet responsio ad ea quae obiecta sunt ; quia omnibus illis convenit esse ubique per accidens, vel quia secundum diversas partes sunt, vel quia plura loca non sunt, vel quia secundum unum esse non sunt in pluribus, sicut universale et praeterea illa quae secundum aliud et aliud esse sunt in diversis. Numerus vero per se non est in loco ; et tamen secundum quod in loco est, non est totus in uno loco, sed in diversis secundum diversas partes.
ARTICULUS 3
Utrum esse ubique conveniat Deo ab aeterno
Ad tertium sic proceditur.
- Videtur quod esse ubique ab aeterno Deo conveniat. Primo per hoc quod in littera dicitur ab Ambrosio, quia in omnibus et ubique semper est, quod est divinitatis proprium. Sed quod est semper, est aeternum. Ergo esse ubique Deo ab aeterno convenit.
- Praeterea, sicut ubique est distributivum loci, ita semper est distributivum temporis. Sed Deus ab aeterno est semper, etiam temporibus non existentibus. Ergo et ab aeterno est ubique, etiam locis non existentibus.
- Praeterea, esse Deum in rebus coordinatur hic a Magistro ei quod est esse res in Deo. Sed res ab aeterno fuerunt in Deo, qui aeternam scientiam de rebus habet. Ergo et Deus ab aeterno est in rebus, et ubique.
Sed contra, in quocumque est aliquid, illud oportet esse ; quia in nihilo nihil omnino est. Sed neque locus neque aliqua res ab aeterno fuerunt. Ergo neque Deo ab aeterno convenit ubique, vel in rebus, esse.
Respondeo dicendum, quod cum dicitur, Deus est ubique, importatur quaedam relatio Dei ad creaturam, fundata super aliquam operationem, per quam Deus in rebus dicitur esse. Omnis autem relatio quae fundatur super aliquam operationem in creaturas procedentem, non dicitur de Deo nisi ex tempore, sicut dominus et creator et huiusmodi ; quia huiusmodi relationes actuales sunt, et exigunt actu esse utrumque extremorum. Sicut ergo non dicitur operari in rebus ab aeterno, ita nec esse in rebus, quia hoc operationem ipsius designat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius accipit semper Deum esse ubique, creaturis existentibus ; illud enim quod ex parte Dei est, semper est, in quo nihil est novum ; sed defectus est ex parte creaturae, quae non semper fuit ; unde non potest significari in habitudine ad creaturam ab aeterno, ut operans circa eam.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod semper de virtute vocabuli importat indeficientiam quamdam, quam aeternitas totam simul habet, sed tempus per successionem diversorum eam sortitur ; et ideo semper potest importare indeficientiam quae est per successionem continuam ; et sic est distributivum temporum, nec ab aeterno convenit : quia successio et tempus ab aeterno non fuit. Vel potest dicere indeficientiam aeternitatis ; et sic ab aeterno convenit. Sed ubique in ratione sua includit locum ; et ideo similis ratio non est utrobique : ubi enim est in loco esse, et ubique in omni loco.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut motus rationem ex termino accipit, ita et relatio. Cum autem dicitur Deus esse in rebus, importatur relatio Dei ad creaturas secundum egressum divinae operationis in eas, quia aeternae non sunt, nec esse in eis aeternum esse potest. Sed cum dicitur res esse in Deo, importatur relatio creaturae ad Deum, non secundum exitum ab ipso, sed magis secundum adunationem creaturarum ad principium ; et quia principium est aeternum, ideo etiam et scire aeternum, et res ab aeterno in Deo. Deus enim est in rebus temporaliter per modum rerum, sed res ab aeterno in Deo per modum Dei ; quia omne quod in altero est, est in eo per modum eius in quo est, et non per modum sui.
EXPOSITIO TEXTUS
Ita Deus, cum sit in omnibus essentialiter et totus, plenius est in illis quos inhabitat. Quaeritur ratio huius differentiae. Et dicendum, quod aliae creaturae, quamvis consequantur divinam similitudinem per operationem ipsius Dei, non tamen attingunt ad ipsum Deum secundum suppositum ; et ideo quamvis Deus in eis sit, non tamen ipsae cum Deo sunt. Sed creatura rationalis per gratiam attingit ad ipsum Deum, secundum quod ipsum amat et cognoscit ; et ideo cum eo esse dicitur ; et eadem ratione dicitur capax Dei, sicut suae perfectionis, per modum obiecti ; et propter hoc etiam dicitur templum Dei, et inhabitari a Deo.
Sicut multa de Deo intelligimus quae loqui penitus non valemus ; ita multa loquimur quae intelligere non sumus idonei. Ratio huius diversitatis haec est, quia causa semper excedit causatum. In quibusdam autem locutio causat intellectum, sicut in his quae per disciplinam discuntur ; unde contingit quod intellectus addiscentis non pertingit ad virtutem locutionis ; et tunc potest loqui ea quae audit sed non intelligit ; et similiter est in his quae pure sunt fidei, quae intellectum humanum excedunt ; fides autem ex auditu est, Rom. 10. Quandoque autem intellectus est causa locutionis, sicut in his quae per inventionem sciuntur ; unde in his intellectus locutionem excedit, ut multa intelligantur quae proferri non valent.
Non quod Dei essentia proprie sit in omni loco. In hoc defecerunt, quia acceperunt esse in loco per modum quo corpus in loco est ; et ideo dicebant, quod essentia Dei non proprie est in loco, sed dicitur esse per essentiam, inquantum omnis essentia ab eo est, et inquantum ipse per virtutem essentiae suae operatur. Sed hoc non sufficit ; sed oportet addere quae supra dicta sunt, art. praec.
Solet etiam ab eis quaeri, quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus. Ista quaestio stulta est : quia non oportet quod omne tangens immutetur ab eo quod tangitur, nisi in his quae agunt et patiuntur ab invicem, ut in I de Generatione dicitur ; et haec sunt quae in materia conveniunt ; unde orbis lunae non immutatur ab igne contingente ; et ideo stultum est dicere, quod essentia divina inquinatur rebus immundis, quibus per operationem applicatur.
QUAESTIO 3
PROOEMIUM
Ostenso quod Deus est ubique, hic excludit a Deo duo quae creaturam consequuntur in loco existentem, scilicet localitatem et motum ;
et dividitur in partes tres :
in prima parte proponit quod intendit, scilicet divinam essentiam neque moveri neque localem esse ;
in secunda ostendit haec duo omni creaturae convenire, ibi : duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale,
in tertia probat utrumque a Deo removeri, ibi : fateamur itaque divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse.
Secunda pars in duas :
in prima ostendit localitatem omni creaturae convenire, vel per circumscriptionem et definitionem, sicut corpori ; vel per definitionem tantum, sicut spiritui. Ostendit etiam corpori duplicem motum convenire, scilicet per tempus et locum ; spiritui vero alterum, scilicet motum per tempus ;
in secunda inquirit, utrum etiam motus per locum spiritui conveniat, ibi : de mutatione vero loci magna inter conquirentes disceptatio versatur ;
et circa hoc tria facit :
in prima ponit aliorum opinionem, et eorum rationem ;
in secunda determinat illam rationem, ibi : sed ut supra diximus, dupliciter dicitur res esse localis ;
tertio ponit opinionem suam, et confirmat eam, ibi : sunt ergo spiritus creati in loco. Fateamur itaque divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse.
Hic probat duo praedicta a Deo removeri ; et circa hoc tria facit :
primo ostendit propositum per auctoritates ;
secundo movet obiectionem et solvit, ibi : ad hoc autem solet opponi sic ;
tertio epilogat ea quae dixerat, ibi : iam sufficienter demonstratum esse videtur, quomodo omnia dicantur esse in Deo, et Deus in omnibus.
Hic etiam duplex est quaestio.
Prima de loco Angeli.
Secunda de motu ipsius ; quia de immutabilitate Dei, et qualiter ipse ubique est, supra, q.2, a.1, huius dist., expeditum est ; de motu autem et loco corporum non pertinet ad theologum tractare sed ad naturalem.
Circa primum tria quaeruntur :
- Utrum Angelus sit in loco ;
- Utrum unus Angelus possit esse in pluribus locis simul ;
- Utrum plures Angeli possint esse in uno loco.
ARTICULUS 1
Utrum Angelus sit in loco
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod Angelus non sit in loco. Dicit enim Boetius : communis est animi conceptio apud omnes sapientes incorporalia in loco non esse. Sed Angeli sunt incorporei et immateriales, ut Dionysius dicit. Ergo Angeli non sunt in loco.
- Praeterea, ei quod omnino absolutum est a situ et dimensione, non debetur locus nisi per accidens, sicut patet de materia prima. Sed essentia Angeli omnino est absoluta a situ et dimensione, sicut omnes ponunt, qui eos incorporeos dicunt. Ergo non debetur sibi locus nisi per accidens. Sed per accidens non est in loco, nisi assumpto corpore. Ergo videtur quod quando non assumit corpus, non sit in loco.
- Si dicas, quod est in loco per operationem suam. Contra, quidquid convenit alicui per aliquid oportet illi convenire per quod convenit ; ut si animal est in loco per corpus, oportet corpus in loco esse. Sed operationi nunquam per se attribuitur esse in loco. Ergo Angelus per operationem in loco esse non potest.
- Praeterea, si per operationem conveniat sibi esse in loco, non nisi inquantum operatur circa locum aliquem. Sed Angeli non operantur semper circa corporalia. Ergo aliquando non alicubi essent. Nec ubique sunt, quia hoc Dei proprium est. Ergo nusquam sunt : quod videtur absurdum.
- Praeterea, si Angelus est in loco per operationem suam, ergo et definitive est in loco ; quia operatio sua ad locum definitur ; et determinatur. Sed similiter aliqua operatio Dei definitur ad locum aliquem, extra quem illam operationem non exercet, ut patet in suscitatione alicuius mortui. Ergo videtur quod etiam Deus definitive esset in loco.
- Praeterea, philosophi etiam posuerunt operationes intelligentiarum esse circa ea quae sunt hic ; nec tamen dixerunt intelligentiam in aliquo loco esse ; immo Plato posuit ideas nec infra caelum nec extra caelum esse, quia in loco non sunt, ut in III Physic. dicitur. Ergo nec per operationem Angeli in loco esse dicuntur.
Sed contra est quod in collecta dicitur : Angeli sancti tui habitent in ea, qui nos in pace custodiant. Damascenus etiam dicit, quod ubi operantur ibi sunt ; et multis alis auctoritatibus facile est probare.
Respondeo dicendum, quod circa hoc triplex est opinio. Una opinio est philosophorum, quod intelligentiae vel Angeli nullo modo sunt in loco ; ponunt enim quod intelligentia est quaedam essentia denudata a materia et ab omnibus conditionibus materialibus, et quod intelligentia movet orbem per animam coniunctam ipsi orbi, sicut desideratum ab ipsa ; et ideo nullam applicationem ad corpus vel ad locum habet, quia non immediate operatur circa aliquod corpus. Haec autem opinio haeretica est ; quia secundum fidem nostram, ponimus Angelos immediate circa nos operari. Et ideo ali dicunt, quod ipsi Angelo, etiam quantum ad essentiam suam, debetur locus a Deo ; et quod non est intelligibile Angelum esse, nisi locus esset : dicunt tamen, quod Angelus non est in loco circumscriptive, sed definitive, quia determinatur ad locum aliquem sic quod est in hoc loco ita quod non in alio ; cum enim essentia eius finita sit eo quod creatura est, oportet intelligere quod sit determinata ad locum aliquem. Sed ista est valde rudis probatio, quia procedit ex aequivocatione finis. Cum enim dicitur essentia Angeli finita, accipitur finis pro fine essentiae et virtutis, secundum quod etiam definitio terminus dicitur ; et non pro fine dimensionis. Locus autem dicitur finiens vel finitus secundum terminos quantitatis dimensivae. Finis autem secundum utramque acceptionem, nullam commensurationem et proportionem habet ; unde non oportet ut quod est finitum in essentia, ad terminos loci finiatur. Et praeterea quod aliquid determinetur ad locum aliquem, hoc non est nisi inquantum per aliquem modum applicatur ad locum illum, et non ad alium. Haec autem applicatio vel intelligitur secundum situm aut contactum, vel secundum formam, vel secundum operationem aliquam. Secundum formam, sicut anima est in corpore ; quo modo Angelus in re locali esse non potest, cum non sit actus corporis. Secundum determinatum situm, sicut punctus in linea quam determinat ; quo modo Angelus in loco non est, quia essentia eius omnino a situ absoluta est. Secundum contactum, sicut in loco est corpus. Contactus autem dicitur dupliciter : proprie et metaphorice. Proprie tangere est, habere ultima simul ; et patet quod hoc Angelo convenire non potest. Tactus autem metaphoricus est per actionem, sicut dicitur contristans tangere ; et iste tactus Angelo potest convenire. Relinquitur ergo quod Angelus definiri vel determinari non potest ad locum aliquem, nisi per actionem et operationem. Et ista est tertia opinio, quae ponit Angelum esse in loco inquantum alicui loco per operationem applicatur. Et hoc confirmatur auctoritate Gregori Nazianzeni, qui hoc expresse dicit ; unde etiam subiungit, quod cum deberemus dicere, hic operatur, abusive dicimus, hic est. Et ideo hanc opinionem sequendo, quae rationabilior videtur, dico, quod Angelus et quaelibet substantia incorporea non potest esse in corpore vel in loco nisi per operationem, quae effectum aliquem in eo causat. Hoc autem contingit multipliciter. Substantia enim spiritualis potest alicui conferre non quidem esse, sed aliquid ad esse superadditum ; et sic Angelus est in loco, inquantum operatur circa aliquod corpus locatum, vel motum vel lumen, vel aliud huiusmodi ; cui tamen esse non confert. Aliquando vero substantia spiritualis dat per operationem corpori esse ; non tamen suum esse, sed aliud ; et hoc modo Deus est in omnibus creaturis quibus dat esse, sed non suum. Aliquando autem dat corpori ipsum suum esse ; sed hoc contingit dupliciter : quia esse et est actus formae, et est actus hypostasis. Unde substantia spiritualis potest conferre rei corporali esse suum inquantum est actus formae, ut sic forma ipsius efficiatur ; et hoc modo anima est in corpore : aut secundum quod est actus hypostasis et non formae ; et hoc modo humana natura in Christo assumpta est ad esse divinae personae, quia facta est unio in hypostasi et non confusio in natura.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod locus est nomen mensurae ; unde esse in loco proprie significatur ut esse in mensura ; et sic nulli rei incorporeae convenit in loco esse, scilicet ut in loco : sed tamen alicui rei incorporeae convenit esse in loco, non ut in loco, sed sicut operans in operato, vel sicut forma in materia. Unde etiam Angelus localis dicitur non nisi secundum quid, inquantum scilicet habet aliquid simile rei locali, ut scilicet determinetur ad hunc locum potius quam ad illum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod esse in loco ut in loco, non convenit Angelo nisi per accidens, inquantum scilicet corpus assumptum, vel corpus cui per operationem applicatur, in loco est ; sed esse in loco ut operans in operato, convenit Angelo etiam per se, secundum quod per se in loco operatur ; sicut etiam materia prima per se est in loco aut in locato ut pars ; et sicut punctus per se est in loco ut terminus, non ut locatum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod operatio etiam Angeli non est in loco ut locatum, sed ut perfectio locati : quia operatio agentis semper est perfectio patientis, inquantum huiusmodi.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod hoc non reputo inconveniens quod Angelus sine loco possit esse et non in loco, quando nullam operationem circa locum habet : nec est inconveniens ut tunc nusquam vel in nullo loco esse dicatur ; sicut etiam non est inconveniens quod nullo colore coloratus dicatur. Sed hoc tamen non est imaginabile, quia imaginatio continuum non transcendit.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Angelus definitive in loco est per operationem suam, Deus autem non ; quia operatio ipsius Dei, etsi determinata sit ad locum inquantum transit super operatum, non tamen inquantum exit ab operante, quia ita operatur hic quod etiam alibi ; sed Angeli operatio definita est ad locum utroque modo, quia ipse non operatur alibi quam hic, ut infra, art. seq., dicetur.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod operans non oportet esse in operato, vel applicari sibi, nisi circa quod immediate operatur. Philosophi autem ponebant, quod operatio intelligentiae non pervenit ad ea quae sunt hic nisi mediante motu orbium, et ad orbem non nisi mediante anima eius, quam in orbe esse dicebant. Et ideo sequitur intelligentiam omnino absolutam a corpore et a loco esse.
ARTICULUS 2
Utrum Angelus possit esse in pluribus locis
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod Angelus possit simul in pluribus locis esse. Quodlibet enim corpus est magis determinatum ad locum quam Angelus. Sed aliquod corpus est simul in pluribus locis, sicut corpus Christi in pluribus altaribus. Ergo multo fortius Angelus simul in pluribus locis esse potest.
- Praeterea, quando Angelus assumit corpus, constat quod immediate movet quamlibet partem eius : alias motus inordinatus fieret, et dissimilis motui animalis. Sed Angelus est ubicumque immediate operatur. Ergo Angelus est in singulis partibus illius corporis : et ita videtur quod sit simul in pluribus locis.
- Praeterea, caelum Empyreum debetur Angelis secundum opus contemplationis. Sed quando operantur hic circa nos, non desinunt contemplari. Ergo simul sunt hic et in caelo Empyreo ; et ita in pluribus locis.
- Praeterea, omne agens cuius virtus excedit illud in quod operatur, potest etiam circa aliud operari. Sed virtus Angeli excedit hoc corpus circa quod operatur. Ergo potest etiam in alio operari : et ita potest in pluribus locis esse ; sed ubi operatur, ibi est.
Sed contra, Damascenus dicit, quod dum sunt in caelo, non sunt in terra ; et ita videtur quod non sint simul in pluribus locis.
- Praeterea, in littera ponitur et probatur Angelus definitive in loco esse. Sed quod est in pluribus locis, ad nullum locum est definitum vel determinatum. Ergo Angelus non est in pluribus locis.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam enim dixerunt, quod Angelus potest esse in pluribus locis simul, sed non ubique, sicut Deus ; corpus autem in uno loco tantum est. Sed hoc reputatum est pro errore a magistris : quia sequeretur quod Angelus nec definitive nec circumscriptive in loco esset. Unde ali dicunt, quod Angelus est in loco indivisibili : quia ponunt quod essentiae Angeli secundum se debetur locus ; unde, quia essentia eius indivisibilis est, oportet quod locus eius sit indivisibilis. Sed iste error contingit eis, quia non possunt imaginationem transcendere, ut intelligant aliquid indivisibile, nisi sicut habens situm in continuo. Et ideo dicendum est, quod Angelus est in uno loco tantum ; sed ille locus potest esse divisibilis vel indivisibilis, aut magnus vel parvus, secundum quod operatio eius immediate ad magnum vel parvum terminatur. Unde si immediate operetur circa totam domum, tota domus respondet sibi sicut unus locus, ita quod in qualibet parte erit ; sicut etiam dicimus quod anima est in qualibet parte corporis. Et dico immediate, quia si Angelus moveret lapidem ex cuius motu multa alia moverentur, non oporteret quod esset nisi ubi est primum motum ; sicut patet etiam in motore corporali, quem necesse est tangere solum id quod movetur ab eo. Ideo autem dico quod non potest esse in pluribus locis simul, quia est naturae finitae, et per consequens virtutis finitae. Impossibile est autem quod ab una virtute finita procedat nisi una operatio. Operatio autem una est quae terminatur ad unum operatum : et ideo oportet quod operatum Angeli sit unum, circa quod immediate operatur. Unde sicut anima non est simul in pluribus corporibus, ita nec Angelus in pluribus locis. Deo autem soli convenit in pluribus et in omnibus locis esse, quia ipse virtutis infinitae est ; et quamvis operatio eius sit una secundum quod est in ipso, quae est ipsemet ; tamen effectus operationis sunt infiniti, inquantum ipse est principium dans esse, et per consequens creans omnia alia quae ad esse sunt superaddita. Unde est in omnibus non solum sicut in uno operato, sed sicut in pluribus, quia etiam ea per quae distinguuntur res in quibus operatur, ab ipso sunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod corpus Christi non habet, inquantum est corpus, nec inquantum divinitati unitum, quod sit in pluribus locis : sed habet hoc ratione consecrationis et transubstantiationis, inquantum diversi panes qui in ipsum transubstantiantur sunt in diversi locis : et quia substantia panis transit in corpus Christi manentibus accidentibus, ideo manet quantitas utriusque panis, et per consequens locus utriusque : et idem contingeret in quidquid aliud panis divina virtute transubstantiaretur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod totum illud corpus assumptum comparatur ad Angelum sicut unum indivisibile ubi, prout circa ipsum est una operatio. Unde quamvis sit in qualibet parte ipsius assumpti corporis, non oportet quod sit in pluribus locis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod operatio est quasi medium inter operans et operatum : unde potest considerari vel secundum quod exit ab operante, vel secundum quod terminatur ad operatum. Operationi autem Angeli non debetur locus secundum quod exit ab essentia eius quae secundum se absoluta est, sed secundum obiectum ad quod terminatur : et ideo operationi contemplativae Angeli non debetur aliquis locus corporeus, cum obiectum contemplationis spirituale sit : et ideo caelum Empyreum non est de necessitate contemplationis ; sed assignatur contemplationi per congruentiam, inquantum locus ille sanctificatus est ad gloriam beatorum, sicut etiam contemplationis dicitur magis esse locus Ecclesia, quam forum. Unde non oportet quod quandocumque contemplatur, sit in caelo Empyreo.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod virtus Angeli quamvis excedat hoc operatum excessu quasi quantitatis continuae, eo quod posset circa aliquod maius operari ; non tamen excedit excessu quantitatis discretae, quia non potest nisi circa unum operari, sive illud sit magnum sive parvum.
ARTICULUS 3
Utrum plures Angeli possint esse in uno loco
Ad tertium sic proceditur.
- Videtur quod plures Angeli possint simul esse in uno loco. Magis enim est repletivum loci corpus quam spiritus. Sed ubi est corpus, potest esse Angelus. Ergo multo magis non impeditur quin possit esse ubi est alius Angelus.
- Praeterea, secundum Augustinum, anima est in qualibet parte corporis. Sed Daemones et Angeli, quamvis non illabantur mentibus, illabuntur tamen corporibus, ut sancti dicunt. Ergo videtur quod Angelus et anima possint esse in eodem loco, et eadem ratione videtur quod Angelus et Angelus.
- Si dicas, quod hoc non potest esse ne sequatur confusio. Contra, maiori distinctioni magis repugnat confusio. Sed magis distinguitur spiritus creatus a spiritu increato, quam spiritus creatus a spiritu creato. Cum igitur sine aliqua confusione sint ubi ipse Deus est, intra quem currunt ubicumque mittantur, ut in littera dicitur, videtur etiam quod duo Angeli simul esse possint.
- Praeterea, sicut Angelus operatur circa corpus, ita etiam operatur circa Angelum ; quia superiores inferiores illuminant, ut dicit Dionysius. Sed per hoc quod operatur circa locum, dicitur esse in loco : ergo per hoc quod operatur circa Angelum, dicitur esse in Angelo ; et ita videtur quod duo Angeli in uno loco esse possint.
Sed contra, sicut se habet corpus ad esse circumscriptive in loco, ita et Angeli ad esse definitive. Sed duo corpora non circumscribuntur eodem loco. Ergo nec duo Angeli definiuntur ad unum locum.
- Praeterea, unius corporis non sunt duae animae ; et tamen anima substantia spiritualis est, sicut et Angelus. Ergo videtur quod nec duo Angeli in uno et eodem loco esse possint.
Respondeo dicendum, quod locus potest sumi proprie et metaphorice. Locus metaphorice dicitur locus spiritualis Angeli, scilicet ipse Deus qui ad similitudinem loci continet ; et sic omnes Angeli, immo omnia entia, sunt in uno loco, scilicet in Deo, qui omnia continet. Sed sic non loquimur de loco, sed de loco proprie dicto, qui est locus corporalis. Et sic dico, secundum communem opinionem, quod plures Angeli non possunt simul in uno loco esse. Cuius ratio accipienda est ex parte operationis secundum quam Angelus in loco esse dicitur : quia, secundum philosophum, tunc pulcherrime unumquodque definitur, quando per definitionem manifestatur natura rei, et demonstrantur omnes proprietates consequentes, et solvuntur omnes dubitationes incidentes. Secundum hoc ergo dicendum est quod impossibile est idem secundum idem pati et moveri a diversis agentibus vel moventibus, si utrumque sit perfectae virtutis ad inducendum effectum illum. Sed hoc contingit quando plures movent in virtute unius moventis, quorum quilibet est imperfectum movens, sicut patet in trahentibus navim ; et hoc ideo quia ab agente perfecto patiens ducitur in actum perfectum, quo habito, non remanet in potentia ad suscipiendum aliquid plus. Cum igitur unus Angelus agens in virtute imperi divini sit sufficientis virtutis ad educendum in actum totum illud quod virtute divina operandum est circa aliquod corpus supra actus naturales, ad quorum operationes non mittuntur Angeli, non potest esse quod circa idem operatum conveniant immediate operationes duorum Angelorum ; et ideo non possunt esse in eodem loco : quia alter eorum superflueret. Unde etiam philosophi ex Arist., uni orbi non attribuerunt nisi unum motorem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non impedit repletio loci quin plures Angeli simul in uno loco esse possint ; sed confusio operationum, quae quodammodo redundaret in confusionem virtutis et essentiae.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod anima est in corpore ut forma dans esse, et operans operationes naturales ; sed Angelus est in corpore ut operans operationes supernaturales ; et ideo nulla confusio operationum fit ; quia non est unius rationis operatio.
ad 3. Et per hoc etiam patet responsio ad tertium ; quia Deus est in rebus ut dans omnibus esse, et operans in qualibet virtute operante ; et ideo alterius rationis est operatio ipsius Angeli ; unde non sequitur confusio.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod, sicut communiter dicitur, Angelus illuminans non operatur intra essentiam Angeli, quia non est causa esse eius ; et lumen receptum in esse eius non recipitur ; et ideo dicitur quasi exterius operari per modum suggerentis. Et similiter, quamvis effectus Angeli non recipiatur intra esse corporis cuius non est causa, recipitur tamen intra dimensiones eius, ratione cuius Angelus intrinsecus corpori dici potest ; non autem animae nec Angelo ; unde non sequitur quod sit in Angelo vel cum Angelo in uno loco.
QUAESTIO 4
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de motu Angeli ; et circa hoc tria quaeruntur :
- Utrum Angelus moveatur ;
- Utrum pertranseat medium motu suo ;
- Utrum motus eius sit in tempore, vel in nunc.
ARTICULUS 1
Utrum Angelus moveatur
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod Angelus non moveatur. Quia, secundum philosophum, motus est actus imperfecti ; quia est actus existentis in potentia, inquantum huiusmodi. Sed Angelus est perfectus, et praecipue beatus. Ergo non movetur.
- Praeterea, quidquid movetur, aliqua specie motus movetur. Sed enumeratis omnibus speciebus motus et mutationis, patet quod nulla convenit Angelo, nisi forte alteratio loci et mutatio ; non enim augetur vel diminuitur, cum non sit quantus ; nec iterum generatur et corrumpitur, cum in ipso non sit contrarietas ut per se corrumpatur (quia nihil per se corrumpitur nisi ratione contrarietatis) et sit per se subsistens, ut non corrumpatur per accidens ; quia id quod corrumpitur per accidens, corrumpitur ad corruptionem eius in quo est sicut in subiecto. Sed non movetur alteratione, vel loci mutatione. Ergo nullo modo movetur. Quod autem nullo modo alteretur, sic probatur. Sicut enim probat philosophus, alteratio non est nisi circa qualitates sensibiles, et circa sensibilem partem animae. Sed haec ab Angelo remota sunt. Ergo Angelus non alteratur. Similiter videtur quod non movetur secundum locum. Quia omnis motus localis videtur esse propter aliquam indigentiam. Sed Angelus, praecipue beatus, nullius est indigens. Ergo localiter non movetur.
- Praeterea, si movetur secundum locum, moveatur ergo de a in b ; et sit b illud in quod primo mutatur. Ergo cum movetur, aut est in a, aut in b, aut est in utroque. Sed in a non movetur, quia ibi incipit moveri, et principium motus non est motus ; nec iterum in b movetur, quia ibi mutatum est. Nihil autem simul movetur et mutatum est. Ergo oportet quod dum movetur, sit simul in utroque. Sed non potest esse simul in duobus locis totus, ut probatum est, art. 2, quaest. praeced. Ergo oportet quod sit partim in a et partim in b. Ergo est divisibilis ; quod est inconveniens.
- Si dicas, quod non movetur per se in loco, sed secundum accidens. Contra, quidquid movetur per accidens in loco, movetur ad eius motum in quo est. Sed Angelus est in eo in quo operatur. Ergo movetur per accidens ad motum eius. Sed sicut illud in quo est Angelus, movetur, ita illud in quo est Deus. Ergo et Deus movebitur secundum locum ; quod est inconveniens : quia Deus nec per se nec per accidens movetur, ut in VIII Physic. probatur. Ergo et eadem ratione Angelus nec per se nec per accidens movebitur.
- Praeterea, ea quae de Deo vel de Angelis metaphorice a sanctis exponuntur, non sunt eis simpliciter attribuenda. Sed Dionysius exponit ascensum et descensum Angelorum inter metaphorica. Ergo videtur quod motus localis non sit simpliciter Angelo attribuendus.
Sed contra, quod est proprium alicui, sibi soli convenit. Sed immutabilitas, ut supra, dist. VIII, q.3, a.1, dictum est, Dei proprium est. Ergo Angelo non convenit. Potest ergo moveri.
- Praeterea, omne quod est hic et ibi, et non simul, movetur secundum locum. Sed Angelus simul non est in duobus locis, ut habitum est. Cum igitur unus et idem Angelus inveniatur in Scripturis operari in diversis locis, et ita esse (quia ubi operatur ibi est), sicut de Gabriele legitur Luc. 1, qui annuntiavit Zachariae in templo, et Mariae in Nazareth, videtur quod Angelus secundum locum moveatur.
Respondeo dicendum, quod triplex motus Angeli invenitur a sanctis traditus. Primus motus est secundum illuminationes a Deo in mentem Angeli descendentes, qui quidem metaphorice motus dicitur ; et hunc tradit Dionysius in 4 cap. de Div. Nomin., et distinguit eum per tres species, scilicet in motum circularem, rectum et obliquum. Motus autem circularis Angeli dicitur secundum quod lumen intellectuale descendit originaliter a Deo in intellectum Angeli ; et per illud lumen intellectus Angeli ascendit in contemplationem Dei : et sic est motus ab eodem in idem, et est uniformis, inquantum lumen illud non egreditur intellectus simplicitatem. Motus autem rectus dicitur quando Angelus lumen a Deo receptum inferioribus tradit quasi secundum rectam lineam. Sed motus obliquus dicitur prout consideratur exitus luminis a Deo in mentem Angeli, et deinde reflectitur lumen illud ad inferiora, quibus lumen suum tradit, per quod non reducuntur in Angelum sicut in finem, sed in Deum : et talis motus est quasi compositus ex recto et circulari, sicut motus qui esset per chordam et arcum ab eodem in idem. Obliquatur enim motus iste prout recedit ab uniformitate recepti luminis, quod similiter non est in secundis Angelis sicut in primis. Secundus motus est per tempus ; quem assignat ei Augustinus, ut habetur in littera ; et quia tempus, est mensura successivorum, ideo omnem successionem nominat motum per tempus. Invenitur autem successio in intellectu Angeli : quod sic patet. Omnis intellectus qui cognoscit diversa per diversas species, non potest simul actu illa cognoscere, ut ex praedeterminatis patet, dist. XXV, q.1, a.2. Intellectus autem Angeli potest cognoscere res dupliciter, sive duplici specie : scilicet vel in consideratione verbi, quod est una similitudo omnium rerum ; et sic simul potest multa videre : vel per species innatas vel concreatas rerum, quae sibi inditae sunt, quae plures plurium sunt ; unde oportet quod secundum illas species non cognoscat plura simul. Unde secundum hoc est successio in intellectu Angeli ; et ista successio largo modo dicitur motus. Differt tamen a motu proprie dicto in duobus ad minus. Primo, quia non est de potentia in actum, sed de actu in actum. Secundo quia non est continuus : continuus enim motus est ex continuitate eius super quod est motus, ut in lib. V Physic., probatur. Sed inter duas species intellectas non est continuatio, sed successio tantum ; et haec eadem successio motus dicitur ; et similis ratio est de successione affectionum. Tertius motus est secundum locum, qui etiam in littera attribuitur eis auctoritate Ambrosi et Bedae. Et quia moveri in loco sequitur ad esse in loco, ideo eodem modo convenit Angelo moveri in loco sicut esse in loco : et utrumque est aequivoce respectu corporalium. Dicitur enim Angelus esse in loco inquantum applicatur loco per operationem ; et quia non simul est in diversis locis, ideo successio talium operationum per quas in diversis locis esse dicitur, motus eius vocatur. Unde sicut conceptiones intellectus consequenter se habent sine continuatione, ita et operationes eius ; unde motus localis Angeli non est continuus ; sed ipsae operationes eius consequenter se habentes circa diversa loca, secundum quas in illis esse dicitur localis motus, successivae dicuntur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod motus, proprie sumendo, semper est existentis in potentia ; sed aliquando improprie ipsa operatio rei dicitur motus eius, ut intelligere et sentire ; et tunc motus est actus perfecti, ut in III de Anima dicitur. Quod autem operatio a motu differat, patet ex X Ethic. : et sic sumitur motus a Dionysio, scilicet pro operatione quantum ad primum modum, qui tripartitus est, secundum eum. Sed duo ali modi motus ponunt aliquam imperfectionem in Angelo, quae tamen non repugnat beatitudini. Imperfectio autem potest attendi si comparetur ad Deum, qui uno et eodem, scilicet essentia sua, simul omnia videt et simul ubique est ; in quo Angelus deficit a perfectione eius ; et ideo de loco in locum transit quantum ad tertium modum motus eius, et de intellectu ad intellectum quantum ad secundum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod primus modus motus Angeli non reducitur in aliquam speciem motus ; est enim metaphorice dictus, quia non est transitus de uno in aliud, cum Angelus semper in receptione divini luminis permaneat ; sed secundus modus habet aliquam similitudinem cum motu alterationis. Et quod obicitur, quod alteratio est secundum sensibiles qualitates ; dicendum, quod verum est quando passio, quae in intellectu alterationis includitur, proprie sumitur prout dicit transmutationem materialem abicientem a substantia ; sed secundum quod passio large sumitur pro qualibet receptione, prout etiam intelligere pati quoddam est, ut in III de Anima dicitur, sic etiam alteratio est in intellectualibus operationibus, secundum quod dicitur in III de Anima quod exire de otio in actum est novum genus alterationis. Sed tertius modus habet similitudinem cum motu locali. Nec oportet quod sit propter indigentiam suam, sed propter indigentiam nostram ; non dico sicut propter finem ultimum, sicut etiam est de motu caeli, cuius finis ultimus non est generatio inferiorum corporum secundum philosophum, cum nihil sit propter vilius se ; sed ultimum intentum est assimilatio ad Deum, cuius similitudinem consequitur in hoc quod suo modo causa inferiorum efficitur ; sicut etiam ultimus Angeli finis circa nos operantis est ut divinam similitudinem consequatur, Deo cooperando in reductione inferiorum in Deum, ut Dionysius dicit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod illa ratio concluderet, si motus Angeli poneretur continuus sicut motus corporis ; quia oporteret quamlibet partem motus esse motum, et ita oporteret quod hoc quod est in aliquo signo, non esset pars motus, sed pars motus esset in dimittendo unum locum et intercipiendo alium coniunctum continue ; unde oporteret quod partim esset in uno et partim in alio, et sic moveretur. Sed quia motus Angeli localis non est positus esse continuus, ideo non oportet quod pars illius motus sit motus ; et ideo nec in a movetur, nec in b movetur, licet a et b sint partes eius ; sed successio horum quod est esse in a et esse in b, motus eius vocatur ; sicut plane patet, si attendatur motus eius vel secundum intellectum vel secundum affectum ; quia ipsa successio affectionum motus eius dicitur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod praedicto modo movetur Angelus per se secundum locum, secundum quod etiam per se est in loco operando. Sed si accipiatur motus in loco per modum corporalis motus, sic non movetur in loco nisi per accidens ad motum corporis assumpti. Nec tamen oportet quod Deus per accidens in loco moveatur ; quia nihil movetur per accidens moto eo in quo est, nisi definitive sit in eo, ita quod non in alio ; sicut anima movetur per accidens moto toto corpore, et non mota manu tantum.
ad 5. Et per hoc etiam patet solutio ad quintum ; quia motus localis, secundum quod est corporum, non convenit Angelo nisi metaphorice ; sed aequivoce loquendo de motu, convenit ei proprie, ut dictum est.
ARTICULUS 2
Utrum Angelus in suo motu de necessitate transeat medium
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod Angelus de necessitate transeat medium in suo motu. Quia, sicut dicitur in V Physic., medium est in quod prius venit quod mutatur quam in quod mutatur ultimum. Si ergo Angelus movetur de a in c, et b sit medium, oportet quod prius veniat in b quam in c, et ita oportet quod medium transeat.
- Praeterea, moveatur Angelus de a in c, et b sit medium ; cum est in c, mutatum est. Sed ante omne mutatum praecedit moveri, ut in VI Physic. probatur. Ergo prius movebatur quam veniret in c. Sed in a non movebatur, quia erat locus indivisibilis Angeli ; et in indivisibili non est motus. Ergo oportet quod moveatur in b, et ita oportet quod transeat medium.
- Praeterea, Angelus cum est in a, non est in c. Oportet ergo, si postmodum sit in c, quod vel essentia sua de novo creetur ibi et hic corrumpatur, vel quod per medium transeat. Sed primum est impossibile. Ergo oportet quod per medium transeat.
- Si dicas, quod cum Angelus sit naturae intellectivae, potest transire de uno in aliud sine hoc quod pertranseat medium, sicut et cogitatio ; contra. Successio cogitationum est per species, quae aequaliter sunt ipsi intellectui praesentes et propinquae, et non magis species loci medi quam extremi. Sed Angelus in uno loco existens non habet omnia loca praesentia ; sed propinquior est sibi unus locus quam alius. Ergo videtur quod oporteat quod prius veniat ad medium quam ad extremum.
- Sed contra, ut VI Physic. dicitur, et per se patet, omne quod movetur, prius pertransit locum aequalem quam maiorem. Sed Angelo indivisibili non est locus aequalis nisi indivisibilis et punctalis. Ergo si movetur, oportet quod transeat punctum antequam lineam. Sed inter quaelibet duo puncta sunt infinita puncta ; infinita autem non contingit transire. Ergo si oportet Angelum motum media pertransire, nunquam veniet de principio unius lineae, quantumcumque parvae, in finem eius.
- Praeterea, eadem ratio est de uno medio et de omnibus. Sed omnia non potest pertransire, quia sunt infinita, ut probatum est, a.1, q.2 huius dist. Ergo nec aliqua ; et ita videtur quod semper veniat de loco in locum, non pertranseundo medium.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim dicunt, quod Angelus transit de loco in locum non pertranseundo medium ; ali dicunt, quod pertransit medium in suo motu ; et utrique, ut credo, verum dicunt secundum aliquid. Dico enim, quod Angelus potest transire de loco in locum ita quod transeat omnia media ; et potest esse quod transeat de loco ad locum sine hoc quod sit in aliquo mediorum ; et potest esse quod sit in aliquibus, et aliquibus non ; cuius ratio ex praedictis, hac dist., q.3, a.2, sumitur. Dico enim, quod essentia Angeli secundum se absoluta est ab omni loco, et non definitur ad locum nisi per operationem ; non autem per operationem secundum quod exit ab essentia, sed secundum quod terminatur ad operatum in loco. Unde quando operatur circa hunc locum, ab essentia sua (cum non sit ex se determinata vel obligata ad locum illum, sed indifferenter se habens ad omnia, inquantum in se est), potest egredi operatio statim ad locum proximum vel remotum ; nec operatio ad distans dependet ab operatione ad propinquum. Unde secundum quod habet aliquid operari vel in omnibus medis locis vel in aliquibus vel in nullo, secundum hoc potest pertransire omnia media vel quaedam vel nullum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod obiectio nulla est, si addatur quod philosophusmet addit. Dicit enim, quod medium est in quod primo venit continue mutatum. Angeli autem motus non est continuus, ut dictum est, a.1, huius quaest.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ante quodlibet mutatum, est moveri ; sed tamen diversimode est in motu Angeli et in motu corporis. Quia in motu corporis mutatum esse non est pars moveri, sed terminus eius ; unde totum moveri praecedit mutatum esse ; et ideo oportet praesupponere ante id in quod dicitur mutatum esse, aliquid in quo moveatur. Sed in motu Angeli qui non est continuus, mutatum esse est una pars motus, ultima scilicet ; et prima pars est unde incipit moveri ; et neutra pars est motus, sed successio utriusque. Unde moveri praecedit mutatum esse, sicut totum in discretis partem.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet in illis quae per essentiam suam sunt determinata ad ubi : quod non contingit in Angelo : unde motus eius est secundum operationes tantum, quae sunt hic et ibi successive.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod dictum illud non est usquequaque sufficiens ; quia per hoc quod Angelus intelligit hoc et illud, non dicitur esse hic et ibi ; quia existens in uno loco, potest intelligere id quod est in alio loco. Sed accedit ad veritatem, inquantum successio operationum sequitur successionem quae est in intellectu.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Angelus potest pertransire per omnia media ; non tamen oportet quod numeret infinita puncta existentia in linea : quia locus in quo est Angelus, non semper est indivisibilis, sed quandoque divisibilis, ut dictum est, in corp. art. : et cum nullum spatium finitum dividatur in infinita divisibilia actu accepta, constat quod omnia media pertransire potest.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod non est eadem ratio de omnibus medis ; quia media possunt accipi divisibilia, et haec finita sunt ; vel indivisibilia quae infinita sunt, et pertransiri, si actu numerentur, non possunt. Et praeterea in uno mediorum locorum habet aliquid operari, et non in alio. Unde sequitur quod per aliquod medium transeat, et non per aliud.
ARTICULUS 3
Utrum Angelus moveatur in instanti
Ad tertium sic proceditur.
- Videtur quod Angelus moveatur in instanti. Mutatio enim Angeli secundum locum, est simplicior qualibet mutatione corporali. Sed aliquae mutationes corporales sunt in instanti, ut in VI Physic., Commentator dicit, sicut illuminatio, generatio, corruptio, et huiusmodi. Multo ergo fortius mutatio Angeli.
- Praeterea, mutetur Angelus de a in b, sicut in quod primo mutatum est (dicitur autem illud primum mutatum esse quod est locus continuus loco in quo prius erat) ; et si mutatur in tempore, sit tempus in quo mutatur c. Si ergo istud tempus mensurat illum motum, oportet quod in ultimo nunc temporis sit in termino motus secundum quod est in b. Relinquitur ergo quod in toto tempore praecedente ultimum nunc aut est tantum in a, aut est partim in a et partim in b. Sed non partim in utroque, quia indivisibilis est. Ergo in tempore illo erit totus in a. Sed cum omne tempus sit divisibile, in quolibet tempore est accipere prius et posterius. Ergo in priori et posteriori parte illius temporis Angelus erit in a : ergo quiescit in a : quia potest de eo dici, quod in a est nunc et prius ; quod est quiescere. Motus ergo Angeli pars erit quies eius ; quod est inconveniens. Et, quod plus est, sequitur quod tempus illud in quo positus est in moveri non mensurat motum eius, sed quietem. Ergo videtur quod nullo modo in tempore moveatur.
- Praeterea, si movetur in tempore, moveatur, ut dictum est, art. praec., de a in b, in tempore c. Ponatur ergo quod per idem spatium moveatur quoddam corpus, scilicet f, quod movebitur in maiori tempore, scilicet d : quia Angelus est maioris virtutis quam corpus, et secundum quod additur ad virtutem moventis sic oportet quod diminuatur de tempore motus : quia maior virtus in minori tempore movet, ut in VI Physic. dicitur. Sed cum omne tempus finitum proportionem habeat ad quodlibet tempus finitum, accipiatur proportio duorum temporum, scilicet temporis c, in quo movetur Angelus, et temporis d, in quo movetur corpus, sicut proportio tripli ad subtriplum ; quia non differt, quaecumque sit. Accipiatur etiam aliud corpus quod excedat ipsum, scilicet secundum virtutem in tripla proportione, et sit g. Inde sic. Secundum excessum virtutis moventis est diminutio in tempore motus. Sed g excedit d in tripla proportione. Ergo et tempus in quo movetur g per idem spatium, erit minus quam d in tripla proportione. Sed hoc est tempus c, in quo movebatur Angelus. Ergo in eodem tempore et aequali movebitur virtus corporalis et virtus Angeli, etiam si ponatur Angelus moveri velociter quantumcumque potest. Et similis ratio potest accipi ex parte mobilium, secundum quorum etiam proportionem diminuitur et augetur tempus motus, ut habetur ex IV Physic. Ergo cum hoc sit impossibile, videtur quod Angelus in tempore non moveatur.
- Praeterea, omne tempus est divisibile. Si igitur moveatur Angelus de a in b in aliquo tempore, in medio illius temporis alicubi erit. Sed non est in a, quia ibi erat in principio temporis ; nec in b, quia ibi erat in fine temporis ; et dum movetur ; in duobus instantibus non est in eodem ubi, ut probatur in 6 Physic. Unde cum in uno instanti sit in a vel in b, in alio instanti non potest esse in eodem. Ergo in instanti quod est medium temporis, erit in medio spati. Sed non necessario transit medium, ut supra dictum est, art. praeced. Ergo motus eius non est in tempore.
- Sed contra, omnis motus et mutatio habet prius et posterius : quia habet duos terminos, quorum unus consequitur aliud. Sed numerus prioris et posterioris in motu est tempus, ut habetur in 4 Physic. Ergo omnis motus mensuratur tempore : ergo et motus Angeli.
- Praeterea, moveatur Angelus de a in b. Aut in eodem instanti est in a et in b, aut in diversis. Si in eodem, tunc erit simul in duobus locis, quod est improbatum ; et praeterea tunc non moveretur ad b, quia nihil movetur ad id in quo est. Si autem in diversis, ergo est designare duo instantia, in quorum uno est in a, et sit c : et in altero in b, et sit illud d. Inde sic. Motus Angeli est inter d et c. Sed inter quaelibet duo instantia est tempus medium, ut probatur in VI Physic. Ergo motus Angeli erit in tempore.
- Si dicas, quod illa duo nunc succedunt sibi sine aliquo medio, sicut dictum est de operationibus. Contra, moveatur Angelus de a in b, ita quod in hoc instanti quod est c, sit in a, et in hoc instanti quod est d, sit in b. Item ponatur quod aliquod corpus sit g, et moveatur similiter de a in b, et incipiat simul moveri cum Angelo, scilicet in c. Inde sic. Angelus citius pervenit ad b, quam corpus g. Ergo in instanti d corpus nondum pervenit ad b ; sed erit citra b. Et sit ille locus r. Inde sic. G movetur de a in r, et in tempore cd. Sed spatium ar est divisibile. Dividatur ergo in puncto h. Inde sic. Corpus illud, scilicet g, in instanti c est in a et in instanti d est in r. Ergo h erit in aliquo alio instanti medio inter illa duo, et sit illud n. In n ergo Angelus vel erit in a vel in b, vel in medio. Sed non in a, quia sic in duobus instantibus esset in eodem ubi ; et eadem ratione non est in b. Ergo oportet quod in instanti n sit in medio : et sic semper procedendo, invenitur inter quaelibet duo instantia instans et tempus. Ergo oportet quod motus Angeli sit in tempore continuo.
- Si dicatur, quod in motu Angeli non est assignare ultimum instans in quo sit in a, quia in a est in toto tempore, et in b est in termino temporis. Inter tempus autem et terminum temporis non est assignare medium, sicut etiam dicit philosophus, in mutationibus naturalibus, ut quando aliquis movetur de albedine in nigredinem, est designare duo tempora, in quorum primo est album, et in secundo est nigrum, et instans quod contingit duo tempora, tenet se cum sequenti tempore ; unde in eo est nigrum ; unde non fuit invenire ultimum nunc, in quo esset album, sed ultimum tempus in cuius termino erit non album. Si inquam sic dicatur, contra, omnis motus qui non est semper, medius est inter duas quietes, quarum una est in termino a quo est motus, altera in termino ad quem est motus. Sed sicut instans ad quod terminatur motus tenet se cum quiete sequente ; ita instans a quo incipit motus, tenet se cum quiete praecedente, ut patet quando aliquid movetur de albedine in nigredinem ; quia sicut in fine temporis quod mensurat motum est nigrum, ita in principio temporis est album. Ergo ex hoc patet quod omnis quies trahit ad se et nunc praecedens, et nunc sequens. Inde sic arguo. Angelus qui movetur de a in b, ut dicis, in tempore cd, est in a. Ergo quiescit ibi : quia, ut probatur in VI Physic., quidquid est in tempore in aliquo uno ubi, quiescit ibi. Sed ubi est aliquid quiescens in tempore, est et in termino temporis. Ergo in d, quod est nunc ultimum temporis, erit Angelus adhuc in a, et non in b, ut ponebatur.
- Praeterea, omne tempus causatur a motu, ut patet ex IV Physic. Sed Angelus in a non movetur, nec iterum habet ordinem ad aliquem motum priorem, per cuius tempus sua quies mensuretur. Ergo nihil est dictu, quod Angelus sit in a in tempore.
Respondeo dicendum, quod cum omnis mutatio habeat duos terminos qui non possunt esse simul quia omnis mutatio est in incontingens, ut dicitur in 1 Physic., oportet cuilibet motui vel mutationi adesse successionem ex hoc quod non possunt duo termini esse simul ; et ita tempus, quod est numerus prioris et posterioris, in quibus consistit tota successionis ratio. Sed hoc diversimode in diversis contingit. Quandoque enim terminus motus est mediatus principio motus, vel secundum medium quantitatis dimensivae, sicut est in motu locali corporum et in motu augmenti et diminutionis, vel secundum medium quantitatis virtualis cuius divisio attenditur secundum intensionem et remissionem alicuius formae, sicut in alteratione qualitatum sensibilium : et tunc tempus per se ipsum motum mensurat : quia ad terminum successive pervenitur, eo quod divisibilis est. Quandoque vero terminus ad quem, non est mediatus termino a quo, sicut est in illis mutationibus in quibus est mutatio de privatione in formam, vel e converso, ut in generatione et corruptione, et illuminatione, et in omnibus huiusmodi : et in istis etiam mutationibus oportet annexum esse tempus, cum constet materiam non simul esse sub forma et privatione, nec aerem esse simul sub luce et tenebris. Non autem ita quod exitus vel transitus de uno extremo in aliud fiat in tempore ; sed alterum extremorum, scilicet primum quod in mutatione abicitur, est coniunctum cuidam motui vel alterationi (sicut in generatione et corruptione), vel motui locali solis (sicut in illuminatione), et in termino illius motus est etiam terminus mutationis. Et pro tanto mutatio illa dicitur esse subito, vel in instanti, quia in ultimo instanti temporis, quod mensurabat motum praecedentem, acquiritur illa forma vel privatio, cuius nihil prius inerat. Et in illo instanti dicitur generatum esse, non autem proprie generari : quia omne quod generatur, generabatur, ut in 6 Physic. probatur. Unde omnes tales mutationes instantaneae sunt termini cuiusdam motus ; ut in 6 Physic., Commentator dicit. Motus autem Angeli non potest esse terminus alterius motus. Unde oportet quod sit in tempore, et non in instanti. Sed dico, quod tempus istud est aliud a tempore quo mensuratur motus caeli et aliorum corporalium : quod sic probatur. Nullus motus mensuratur per motum caeli, nisi qui est ordinatus ad ipsum. Unde etiam probant philosophi, quod si essent plures mundi, oporteret esse plures primos motus, et plura tempora. Unde cum motus Angeli nullum ordinem habeat ad motum caeli, et praecipue si motus eius dicatur processio operationum, ut dictum est, a.1 istius quaest., oportet quod non mensuretur tempore quod est mensura primi mobilis, sed alio tempore, cuius temporis naturam ex natura motus accipere oportet. In tempore enim est aliquid quasi formale, quod tenet se ex parte quantitatis discretae, scilicet numerus prioris et posterioris ; et aliquid materiale, per quod est continuum, quia continuitatem habet ex motu in quo est sicut in subiecto et primo mensurato, scilicet motu caeli, ut dicitur IV Phys. Motus autem ille habet continuitatem ex magnitudine. Unde cum motus Angeli non sit continuus (quia non est secundum necessitatem conditiones habens magnitudinis per quam transit, sicut est in illis quae sunt sic nata in loco esse ut eorum substantia sit commensurata terminis loci, scilicet corporibus), sed per successionem operationum, in quibus nulla est ratio continuitatis ; ideo tempus illud non est continuum, sed est compositum ex nunc succedentibus sibi ut numerus ipsarum operationum succedentium sibi tempus vocetur, sicut ipsa successio operationum dicitur motus : et quot sunt operationes ex quibus componitur motus secundum diversa loca, tot erunt nunc, ex quibus componitur tempus. Et hoc etiam consonat ei quod philosophus dicit in VI Physic., quod eiusdem rationis est indivisibile moveri, et tempus componi ex nunc, et motum ex momentis, et lineam ex punctis : quia quamvis linea sit continua, per quam Angelus transit, non tamen est continuitas secundum quod refertur ad motum Angeli, qui diversa ubi non continuatim pertransit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod omnes illae mutationes quae instantaneae dicuntur, sunt termini motus ; quod non contingit in motu Angeli, ut dictum est, in corp. art.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod tempus illud in quo movetur de a in b, compositum est ex duobus instantibus ; et in uno instanti est in a, et in alio in b. Unde non oportet quod in altero eorum quiescat ; quod oporteret de necessitate, si tempus esset continuum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non potest accipi aliqua proportio temporis in quo movetur corpus, ad tempus in quo movetur Angelus ; quia tempus quo movetur Angelus, non est divisibile divisione continui, sed discreti in plura instantia finita ; in tempore autem quo movetur corpus, sunt infinita instantia in potentia ; et ita nulla est proportio, sicut nec infiniti ad finitum.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod tempus istud quo Angelus movetur, divisibile est in duo, quae non copulantur ad unum communem terminum, cum hoc tempus non sit continuum. Unde non sequitur quod in medio instanti sit in medio spati : quia non est necessarium accipere medium instans.
ad 5. Sed quia ex alis rationibus videtur concludi, quod motus eius sit in tempore continuo, ideo ad eas respondendum est. Dicendum ergo ad quintum, quod omnis motus habet prius et posterius ; sed diversimode : quia in motu continuo accipitur prius et posterius vel respectu duorum temporum copulatorum ad unum nunc, vel respectu duorum nunc includentium unum tempus ; in mutationibus autem instantaneis est prius ipsum tempus mensurans motum praecedentem, cui adiungitur alterum extremorum, et posterius ipsum nunc, quod mensurat terminum motus ; et ideo inter duo extrema non cadit medium, sicut nec inter tempus et nunc. In motu autem Angeli prius et posterius sunt duo nunc succedentia, inter quae nullum est medium tempus continuans.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod hoc quod inter duo nunc sit tempus medium, consequitur tempus ratione continuitatis ; quia haec est passio communis omni continuo. Continuitatem autem habet ex motu. Unde cum motus Angeli non sit continuus, ratio non sequitur.
ad 7. Ad septimum dicendum, quod si ponatur motus Angeli et corporis simul incipere, quando Angelus erit in alio termino secundum aliud instans sui temporis, corpus etiam erit in alio termino secundum aliud instans sui temporis. Inter duo autem instantia temporis istius corporis est tempus medium in eo quod motus eius est continuus ; unde est ibi signare medium instans. Sed inter duo instantia Angeli non est tempus medium. Unde nec medium instans oportet ibi signari ; sed contingit signari, si in tribus locis successive sit ; quia ita etiam tempus ex tribus nunc componetur ; unde unum erit medium ; et illa duo instantia possunt includere omnia instantia temporis, cum etiam unum nunc aevi stans includat omne tempus : et ita non est inconveniens quod dum motus Angeli est in duobus tantum instantibus, motus corporis sit in infinitis ; quamvis quantumcumque duret motus corporis, tantumdem etiam duret motus Angeli, et quamvis utrumque non sit indivisibile. Et praeterea contingit quod quando corpus est in medio instanti, Angelus in nullo loco sit, cum non sit necessarium eum semper esse in loco, ut dictum est, q.3, a.1 ; et ita secundum coordinationem illius temporis nullum nunc Angelo respondeat, sed tantum aevum.
ad 8. Alia concedimus.
EXPOSITIO TEXTUS
Deus, inquit, omnipotens incommutabili aeternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem. Distinctio horum motuum et ratio nominationis in VIII dist. posita est.
Sicut humus aut lux ista diffunditur. Hoc ideo dicitur, quia nihil habet distensionem in loco nisi secundum quod est quantum, vel per se sicut corpora (unde ponit humum, idest terram), vel per accidens, sicut corporales qualitates, ut lux.
Una sapientia est, nec in maiore maior, nec in minore minor. Sapientia potest dupliciter considerari : vel per respectum ad scibile ; et sic habet unitatem in specie, etiam secundum quod est diversorum habentium : vel secundum esse quod habet in sciente ; et sic differt numero in diversis : non tamen est maior et minor secundum quantitatem corporis, quia non est forma situalis ; sed potest esse maior et minor secundum intensionem certitudinis, vel secundum numerum scitorum.
