Distinctio VII — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO VII
PROOEMIUM
Postquam ostendit principium divinae generationis proprium, quod est natura et non voluntas.
Hic inquirit de communitate principii, utrum scilicet generandi potentia sit communis Patri et Filio.
Et dividitur in duas :
In prima inquirit de communitate potentiae generativae sumptae in concreto.
In secunda de communitate eiusdem sumptae in abstracto,
ibi :
Item quaeritur a quibusdam, si Pater potens sit natura gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quae sit in Filio.
Prima in tres :
Primo determinat quaestionem .
Secundo movet dubitationem,
ibi :
Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait.
Tertio ponit solutionem,
ibi :
Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est ?
Circa primum tria facit :
Primo movet quaestionem.
Secundo ponit determinationem,
ibi :
Cui versutiae facile respondemus.
Tertio confirmat per similitudinem,
ibi :
Ex simili quoque hoc videre possumus. Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait.
Hic ponit dubitationem :
Et primo ponit ad unam partem auctoritatem Augustini.
Secundo ad partem contrariam inducit quorumdam rationem,
ibi :
Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est ?
Hic solvit :
Et primo insinuat solvendi difficultatem.
Secundo prosequitur solutionem,
ibi :
Potest ergo sic intelligi.
Hic quaeruntur duo :
Primo de potentia generandi in Deo.
Secundo de communitate ipsius.
Circa primum tria quaeruntur :
- Utrum in Deo sit potentia ad generandum ?
- Quid sit illa potentia, an sit absolutum aliquid vel ad aliquid ?
- De comparatione ipsius ad potentiam creandi.
ARTICULUS I
Utrum potentia generativa sit in Deo
Ad primum sic proceditur.
Videtur quod in Deo non sit potentia ad generandum.
- Quidquid enim exit ab aliqua potentia, sive sit potentia agentis sive materiae, prius est in potentia quam sit in actu. Sed generatio Filii a Patre non est huiusmodi, cum sit aeterna. Ergo non exit ab aliqua potentia. Ergo in Deo non est potentia ad generandum.
- Praeterea,
illud quod per se est naturae, non exit ab ea mediante aliqua potentia, sicut anima dat tale esse corpori nullo mediante.
Sed
ut dicit Damascenus.
Ergo non est opus potentiae ; et sic idem quod prius.
3. Praeterea,
omnis potentia vel est activa vel passiva. Sed in Patre non est potentia passiva ad generandum Filium, quia secundum eam magis diceretur mater quam Pater. Nec est etiam in eo potentia activa ;
quia, secundum philosophum,
unde potentia activa exigit materiam in quam agat. Generatio autem Filii non est ex materia. Ergo videtur quod in Deo non sit potentia ad generandum.
Contra.
- Augustinus arguit :
Si Pater non potuit generare Filium aequalem et coaeternum sibi, impotens fuit.
Ergo ex hoc videtur quod potentia divina etiam se extendat ad generationem Filii.
2. Praeterea,
omnis operatio demonstrat potentiam ipsius operantis. Cum igitur actus generationis in infinitum transcendat productionem creaturarum, quae tamen divinam omnipotentiam manifestat, videtur quod multo fortius generatio Filii sit manifestativa divinae potentiae, et non nisi sicut actus eius. Ergo videtur quod in Deo sit potentia generandi.
Respondeo.
Dicendum quod in creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem, et hoc producitur per similitudinem naturae ipsius producentis, sicut homo generat hominem : producitur etiam aliquid per potentiam rationalem, et hoc producitur in similitudinem producentis quantum ad speciem, non naturae, sed in ratione existentem ; cum omne agens agat sibi simile aliquo modo ; sicut domus producitur ab artifice, et recipit similitudinem speciei quam artifex habet in mente.
Et secundum hos duos modos aliquid producitur a Deo.
Procedit enim aliquid a Deo in similitudinem naturae, recipiens totam naturam ; nec eamdem specie tantum, sed eamdem numero ; et sic Filius procedit a Patre per actum generationis. Unde in Deo est potentia ad generandum similis potentiae naturali.
Procedit etiam aliquid a Deo in similitudinem ideae existentis in mente divina, quod non recipit naturam divinam, sicut creaturae. Unde potentia operandi in creaturis est sicut potentia rationalis in Deo ; et secundum istam potentiam attenditur omnipotentia in Deo. Persona enim divina, quae procedit per potentiam quasi naturalem, non est aliquid connumeratum omnibus.
Unde potentia generandi non continetur sub omnipotentia.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod illud est verum, quando actus differt realiter a potentia a qua exit : tunc enim oportet quod prius sit in potentia quam in actu vel tempore vel natura. Sed in Deo est omnino idem re essentia, potentia et operatio, sed differunt tantum ratione ; et ideo in divinis non valet.
Vel dicendum quod in divinis personis est tantum ordo naturae,
quo, secundum Augustinum,
Unde non potest concludi aliqua prioritas per hoc quod Filius generatur ex potentia Patris.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod natura vel essentia comparatur ad duo : ad habentem, et ad id cuius natura est principium.
Inter essentiam igitur et habentem essentiam non cadit aliqua potentia media quantum ad actum ipsius essentiae in habentem, qui est esse ; sed ipsa essentia dat esse habenti : et iste actus est quasi actus primus. Egreditur etiam ab essentia alius actus, qui est etiam actus habentis essentiam sicut agentis, et essentiae sicut principii agendi : et iste est actus secundus, et dicitur operatio : et inter essentiam et talem operationem cadit virtus media differens ab utroque, in creaturis etiam realiter, in Deo ratione tantum ; et talis actus est generare ; et ideo, secundum modum intelligendi, natura non est principium ipsius nisi mediante potentia.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod potentia divina nullo modo passiva est, nec etiam vere activa ; sed superactiva : actio enim eius non est per modum motus, sed per modum operationis : quae differt a motu, secundum philosophum, sicut perfectum ab imperfecto, et ideo non requirit materiam in quam agat ; quod non potest esse in actione quae est cum motu, cum omnis motus sit per exitum de potentia in actum : et ideo non oportet quod creatio sit ex materia, et multo minus quod generatio divina.
Unde Avicenna dicit, quod agens divinum differt a naturali : agens enim naturale est causa motus ; sed agens divinum est dans esse totum, sicut creator mundi.
ARTICULUS II
Utrum potentia generativa sit ad aliquid
Ad secundum sic proceditur.
Videtur quod potentia generandi sit ad aliquid.
- Remoto enim intellectu distinctarum personarum a divinis, adhuc manet intellectus omnium quae absolute dicuntur, sicut bonitas, sapientia et huiusmodi. Sed remoto intellectu personarum, non remanet potentia generandi : quia remotis personis removetur generatio, et remota generatione removetur potentia generandi ; non enim potest in divinis esse aliquid in potentia quod non sit actu ; alias Deus esset mutabilis. Ergo non est de absolutis, sed de ad aliquid dictis.
- Praeterea,
potentiae distinguuntur per actus. Sed generare in divinis est ad aliquid dictum : quia generatio est proprietas ipsa relativa, ut supra dictum est, dist. 4. Ergo et potentia generandi.
3. Praeterea,
omnis operatio propria alicuius rei egreditur a forma propria eiusdem, sicut comburere a forma ignis. Sed generare Filium in divinis, est propria operatio Patris. Ergo principium illius erit propria forma Patris. Hoc autem est paternitas, quae relatio quaedam est. Cum igitur principium operationis sit potentia, videtur quod potentia generandi sit ad aliquid.
Contra.
- Cuius est actus, eius est potentia, secundum philosophum.
Sed, secundum Damascenum,
Ergo et potentia generandi est ipsius naturae. Natura autem est absolute dictum. Ergo et potentia.
2. Praeterea,
in qualibet generatione univoca idem est principium generationis et terminus ; sicut homo generat hominem. Sed terminus generationis in divinis est essentia, quae communicatur per generationem, ut supra dictum est, dist. 5. Ergo essentia etiam est principium generationis ; et sic videtur quod potentia generandi sit essentiale.
Respondeo.
Quidam dixerunt, quod potentia generandi simpliciter est ad aliquid non tantum ex parte actus, sed etiam ex parte ipsius potentiae : potentia enim dicit relationem principii.
Sed hoc nihil est : quia potentia non est relativum secundum suum esse, sed solum secundum dici : immo potentia significat etiam illud quod est principium, et non tantum relationem principii.
Sic enim quaerimus hic de potentia generandi.
Principium autem cuiuslibet operationis divinae, ut supra dictum est, dist. 4, est essentia divina. Sed ab essentia egreditur aliquis actus, secundum quod essentia est sapientia ; et aliquis, secundum quod est voluntas ; et sic de aliis attributis.
Similiter dico, quod cum proprietas realiter sit essentia, essentia secundum quod est ipsa paternitas, est principium huius actus qui est generare, non sicut agens, sed sicut quo agitur : unde principium generationis est essentiale sub ratione relationis : unde est quasi medium inter essentiale et personale ; ex parte enim illa qua potentia, quae est media inter essentiam et operationem, radicatur in essentia, est absolutum ; ex parte autem illa qua coniungitur operationi, est relativum.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod, remoto intellectu personarum, remanent ea quae sunt pure absoluta. Sed huiusmodi est potentia generandi, ut dictum est, et ideo non remanet, subtractis personis.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod quamvis potentiae innotescant per actus, non tamen oportet quod in eodem genere ponantur potentiae et actus, praecipue de potentiis activis : unde quamvis generare sit ad aliquid, non tamen oportet quod potentia generandi sit ad aliquid ; sed verum est quod posse generare est posse ad aliquid accusativi casus.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod natura communis in unoquoque operatur secundum conditionem ipsius.
Unde anima sensibilis habet in diversis animalibus diversas operationes, et etiam in diversis organis sentiendi. Et hoc ideo est, quia natura communis determinatur et contrahitur in unoquoque, secundum proprietates inventas in illo.
Divina autem natura non contrahitur neque determinatur per proprietates suppositorum ; tamen natura divina in Patre est proprietas Patris, et in Filio est proprietas Filii.
Ideo autem non contrahitur, quia proprietas non est aliud ab essentia vel ipsa natura, ut adveniat sibi quasi dispositio contrahens.
Ideo etiam natura non determinatur vel distinguitur, quia relatio non distinguitur secundum id quod est (sed secundum hoc tantum comparatur ad essentiam, cum qua est idem re) sed secundum quod ad alterum est, et sic respicit personam, et distinguit eam : et ideo in Patre est principium operationis secundum proprietatem Patris et in Filio secundum proprietatem Filii.
Unde eadem operatio est et naturae communis, et propriae formae ipsius Patris : et ideo potentia generandi, ut dictum est, est medium inter absolutum et relatum.
Et hoc voluerunt quidam dicere, dicentes potentiam generandi absolutum, si consideretur potentia remota, vel indisposita ; quamvis improprie locuti sint, quia proprietas non disponit essentiam, sed suppositum.
Ad contra 1-2. Et per ea quae dicta sunt, patet etiam solutio ad sequentia.
ARTICULUS III
Utrum potentia dicatur univoce de potentia generandi et potentia creandi
Ad tertium sic proceditur.
Videtur quod potentia non dicitur univoce de potentia generandi et creandi.
- Potentiae enim distinguuntur per actus, et actus per obiecta. Sed Filius Dei et creaturae non univocantur in aliquo. Ergo nec generatio et creatio. Igitur ulterius nec potentia generandi et creandi.
2. Praeterea, potentia creandi est simpliciter absoluta. Sed potentia generandi est quodammodo ad aliquid. Cum igitur nihil univocetur ad absolutum et relatum, cum sint in diversis praedicamentis, videtur quod potentia non univoce dicatur de utraque.
3. Contra,
sicut dictum est, potentia generandi est ipsa divina essentia ; similiter etiam potentia creandi, cum Deus sit primum agens, et omnis sua operatio sit per suam essentiam. Ergo videtur quod utraque sit una potentia.
4. Supposito quod potentia aliquo modo de eis dicatur secundum prius et posterius,
quaeritur quae istarum potentiarum sit prior, et videtur quod potentia creandi. Commune enim est ante proprium, et essentiale ante personale, secundum rationem intelligendi. Sed potentia creandi est communis tribus personis ; potentia autem generandi videtur proprie pertinere ad personam Patris. Ergo videtur quod potentia creandi sit prior.
5. Contra,
secundum ordinem actuum est ordo potentiarum. Sed generatio est prior creatione, sicut aeternum temporali. Ergo et potentia generandi est prior.
Respondeo.
Dicendum quod potentia est medium, secundum rationem intelligendi, inter essentiam et operationem naturae.
Possunt ergo considerari potentia creandi et potentia generandi secundum quod radicantur in essentia divina : et sic est una numero potentia, nedum univoce dicta.
Possunt etiam considerari ex parte qua coniunguntur operationi, et secundum hoc potentia dicitur de eis non univoce, sed secundum prius et posterius, et potentia generandi erit prior secundum rationem intelligendi quam potentia creandi, sicut generatio est prior creatione.
ad 1. Et per hoc patet solutio ad primum,
quod procedit de potentia comparata ad actum.
ad 2. Et similiter ad secundum,
quia potentia generandi non est ad aliquid nisi ex parte illa qua coniungitur actui.
ad 3. Et similiter ad tertium,
quod procedit e contrario de potentia secundum quod se tenet a parte essentiae.
ad 4. Ad quartum,
dicendum quod commune in divinis est ante proprium, quando commune per se accipitur secundum rationem intelligendi ; sed quando commune accipitur cum respectu ad creaturas, ratione respectus adiuncti, est posterius quam proprium alicuius personae, secundum rationem intelligendi.
ad 5. Quintum concedimus.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de communitate huius potentiae ;
et circa hoc duo quaeruntur :
- Utrum potentia generandi sit in Filio ?
- Utrum Filius possit generare ?
ARTICULUS I
Utrum potentia generandi sit in Filio ?
Ad primum sic proceditur.
- Sicut supra dictum est, potentia generandi includit in se rationem paternitatis. Sed paternitas non est in Filio. Ergo nec potentia generandi.
- Praeterea,
cum potentia dicat rationem principii, potentia generandi dicit principium generationis. Sed Filio nullo modo competit esse principium generationis : esset enim principium suiipsius. Ergo in Filio nullo modo est potentia generandi.
3. Contra,
sicut supra dictum est, potentia generandi est ipsa divina essentia. Sed essentia Patris tota est in Filio. Ergo videtur quod etiam potentia generandi sit in Filio.
4. Praeterea,
nulla scientia vel voluntas est Patris, quae non sit Filii. Ergo nec etiam aliqua potentia, cum potentia illis duobus condividatur. Sed potentia generandi est in Patre. Ergo et in Filio.
Respondeo.
Dicendum quod potentia generandi dicitur tripliciter,
secundum quod generandi potest esse gerundium verbi impersonalis,
vel verbi personalis activi,
vel verbi personalis passivi.
Si sit gerundium verbi impersonalis, tunc potentia generandi est potentia qua ab aliquo generatur ;
et ita est in Filio potentia generandi, idest qua a Patre generatur.
Si sit gerundium verbi personalis activi, tunc potentia generandi dicitur potentia ut generet ;
et sic non est in Filio.
Si sit gerundium verbi personalis passivi, tunc potentia generandi dicitur potentia ut generetur ;
et ita est in Filio, quia eadem potentia quae in Patre est ut generet, est in Filio ut generetur.
Et ista distinctio fundatur super id quod dictum est, quod potentia generandi est essentia divina, a qua, prout in Patre est paternitas, est generatio activa ; et prout in Filio est filiatio, erit generatio passiva.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod potentia generandi ex parte qua coniungitur actui includit in se paternitatem ; et secundum hoc non convenit Filio : sed ex parte illa qua radicatur in essentia, non includit ; et ita convenit Filio, secundum quod generandi est gerundium verbi impersonalis, ut sit sensus : potentia generandi est in Filio, idest, essentia divina per quam a Patre fit generatio.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod potentia generandi non est nisi in Patre, secundum quod habet rationem principii in se inclusam per modum paternitatis. Sed alio modo potest esse in Filio, sicut dictum est.
ad 3. Et ex his etiam quae dicta sunt patet solutio ad tertium.
ad 4. Ad quartum,
dicendum quod voluntas et scientia non habent rationem principii respectu generationis Filii, qui procedit per modum naturae, sed tantum respectu creaturarum, quae producuntur a Deo sicut artificiata ; sed potentia etiam habet rationem principii ad generationem divinam, et ideo magis potest trahi ad personale, ut sit proprium alicuius personae, quam scientia et voluntas.
ARTICULUS II
Utrum Filius possit generare alium Filium ?
QUAESTIUNCULA 1
Ad primum sic proceditur.
Videtur quod Filius possit generare Filium alium.
- Secundum enim potentiam non impeditam est aliquid potens operari. Sed in Filio est aliquo modo potentia generandi, ut dictum est. Cum igitur potentia Dei non possit impediri, videtur quod Filius possit generare alium Filium.
- Praeterea,
Filius est imago Patris perfecte repraesentans ipsum, secundum perfectam similitudinem. Sed Pater potest generare. Ergo videtur quod etiam Filius ; alias non perfecte assimilatur sibi.
3. Praeterea,
quaecumque operatio est alicuius naturae communis, si est in uno suorum suppositorum, est et in alio : sicut intelligere et ratiocinari est operatio naturae humanae in Socrate et Platone. Sed generatio est operatio divinae naturae in Patre. Ergo et in Filio. Videtur ergo quod Filius possit generare Filium.
4. Item,
posse generare est aliquid dignitatis Patris ; alias non esset proprietas personalis. Sed nulla dignitas est in Patre quae non sit in Filio, cum sint omnino aequales in dignitate. Ergo Filius potest generare.
Contra.
- Secundum Augustinum, minimum inconveniens Deo est impossibile. Sed si Filius generaret Filium, sequeretur in Deo inconveniens, quia ille Filius generaret alium, et sic in infinitum. Ergo videtur quod Filius non possit generare.
- Praeterea,
non esset ibi summa unio et indistantia aequalis, quia Filius Deus propinquius se haberet ad Filium quam ad Patrem, et hoc non videtur in divinis competere.
3. Praeterea,
qui non potest esse Pater, non potest generare. Sed Filius non potest esse Pater, quia sequeretur confusio personarum. Ergo et cetera.
QUAESTIUNCULA 2
Ulterius quaeritur, utrum Pater possit generare alium Filium :
Et videtur quod sic.
- Quia per generationem in nullo diminuitur eius potentia. Ergo qua ratione potest generare unum, potest et generare plures.
QUAESTIUNCULA 1
Respondeo.
Dicendum quod quidam dixerunt quod Filius potest generare alium Filium, sed ista potentia nunquam reducetur in actum propter inconveniens, quod Augustinus inducit in littera.
Sed hoc nihil est : quia
et multo minus in divinis : unde quidquid non est in Deo non potest esse ibi, alias Deus esset mutabilis.
Unde dicendum simpliciter, quod Filius non potest generare Filium.
Et ratio huius est, quia ille Filius in nullo distingueretur ab alio. Cum enim personae divinae non distinguantur secundum divisionem materiae, quia non sunt materiales, non remanet ibi alia distinctio nisi per relationes originis. Impossibile est autem quod una relatio originis, sicut filiatio, multiplicetur secundum numerum, quia talis multiplicatio esset materialis.
Unde in Deo non potest esse nisi una filiatio, et una filiatione non constituitur nisi unus Filius ; et ita in divinis non possunt esse plures Filii, nec plures Patres ; et hoc pertinet ad perfectionem Filii, quia nihil de filiatione est extra ipsum in divinis, unde est perfectus Filius.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod in Filio non est potentia generandi ; nisi secundum quod radicatur in essentia, et non ex parte qua coniungitur actui generandi : et ideo non sequitur quod sit actus ibi.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod ubicumque est similitudo, oportet quod ibi sit aliqua distinctio :
quia, secundum Boetium,
alias non esset similitudo, sed identitas.
Unde inter Filium et Patrem salvatur perfecta similitudo. Sed remanente distinctione, in omnibus attributis conveniunt. Si autem Filius generaret non remaneret distinctio inter Patrem et Filium, cum non sit ibi distinctio, nisi per relationes originis ; et non possit ibi esse nisi una paternitas tantum, ut dictum est.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod generare non est actus divinae naturae, nisi secundum quod natura divina est ipsa paternitas ; et sub tali ratione natura divina non est in Filio.
ad 4. Ad quartum,
dicendum quod dignitas est de absolute dictis : et ideo eadem est dignitas Patris et Filii numero, sicut eadem essentia. Unde sicut paternitas in Patre est essentia, et eadem essentia est in Filio non paternitas, sed filiatio ; ita eadem dignitas numero quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio.
QUAESTIUNCULA 2
Ad id quod ulterius quaeritur,
patet solutio etiam per praedicta ; quia impossibile est in divinis plures esse Filios : hoc enim non est ex defectu potentiae Patris, sed ex distinctione suppositorum divinae naturae, quae tolleretur, ut dictum est.
EXPOSITIO TEXTUS
Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret patri.
Videtur enim non esse inconveniens, si genitus semper alium gigneret, immo maximum bonum : quia quaelibet generatio esset infinitum bonum.
Et potest dici, quod esset triplex inconveniens :
primo, quia si hoc in infinitum procederet ; cum omne infinitum sit imperfectum, generatio divina nunquam esset perfecta ; et hoc sumitur ex littera.
Secundo, quia non posset esse distinctio inter plures genitos, ut dictum est, in corp., art. praec.
Tertio, quia quamvis communicatio sit de nobilitate et simplicitate naturae, tamen infinita communicatio non est nisi ex defectu naturae ; quia enim natura non potest conservari secundum aeternum esse in uno individuo, intendit per infinitam successionem individuorum conservare perpetuitatem suam, saltem secundum idem in specie ; et hoc nullo modo Deo convenit.
Non enim non potuit, sed non oportuit ; id est, non ex impotentia sui fuit quod Filius non genuit ; sed ei non conveniebat.
Videtur ista expositio nimis esse extorta, et non posse accipi ex verbis Augustini.
Sed dicendum quod Magister accipit istam expositionem ex eo quod ly non potuit potest sumi negative tantum ; et sic procedebat obiectio.
Vel potest sumi quasi privative, ut non potuit sit quasi terminus infinitus :
et tunc per hoc quod dicit :
non enim non potuit,
negatur impotentia.
Sed videtur iterum quod ex impotentia Filii sit quod non generet.
Ita enim arguit Augustinus :
Si Pater non potuit generare Filium coaeternum et coaequalem sibi, impotens fuit. Ergo videtur similiter quod si Filius non potuit, impotens sit.
dicendum quod generare Filium est de his quae pertinent ad rationem Patris ; et ideo nihil posset deesse de his quae sunt vel pertinent ad perfectionem generationis, quin redundaret in impotentiam Patris.
Sed generare non pertinet ad rationem Filii, immo potius est oppositum filiationi : et ideo ex hoc non ostenditur Filius impotens, sicut homo non dicitur impotens, nisi ex eo quod non potest ea quae ad ipsum pertinent.
