Distinctio XXVI — Livre I — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre I

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de essentia et personis, hic determinat de proprietatibus quibus personae distinguuntur.

Dividitur autem in partes duas :

in prima determinat de proprietatibus propriis personarum ;

in secunda de appropriatis personis, XXXI dist., ibi : praeterea considerari oportet.

 

Prima in duas :

in prima determinat de proprietatibus personalibus ;

in secunda de proprietatibus personarum quae non sunt personales, XXVIII dist.

 

Prima in duas :

in prima determinat de proprietatibus personalibus ;

in secunda comparat nomina significantia personas, XXVII dist., ibi : hic quaeri potest.

 

Prima in duas :

in prima determinat de hypostasi quae substat proprietatibus sicut distinctum distinguenti ;

in secunda determinat de proprietatibus quibus hypostases distinguuntur, ibi : iam de proprietatibus personarum videamus.

 

Et haec dividitur in duas :

in prima assignat personales proprietates personarum ;

in secunda removet quasdam dubitationes, ibi : hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato Deo, quod est Dei Filius.

 

Circa primum duo facit :

primo assignat personalium proprietatum numerum ;

secundo assignat praedicandi modum quantum ad tria, scilicet quod non praedicantur substantialiter sed relative, et quod non praedicantur accidentaliter, et quod non praedicantur temporaliter sed ab aeterno, et confirmat per auctoritatem sanctorum, ibi : quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de Deo, dici secundum substantiam. Hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato Deo, quod est Dei Filius.

Hic removet primo dubitationes :

et primo quantum ad proprietatem Filii ;

secundo quantum ad proprietatem Spiritus sancti, ibi : ita etiam de Spiritu sancto dicendum est.

Et haec dividitur in duas :

in prima removet dubitationem ;

in secunda excludit errorem, ibi : quidam tamen putant, Spiritum sanctum vel donum non dici relative ad Patrem vel ad Filium.

 

Circa primum duo facit :

primo removet dubitationem de proprietate Spiritus sancti, secundum quod significatur nomine doni ;

secundo prout significatur nomine Spiritus sancti, ibi : hic quaeri potest, utrum Pater et Filius vel etiam ipsa Trinitas possit dici Spiritus sanctus.

 

Hic quaeruntur duo.

Primo de hypostasi.

Secundo de proprietatibus.

 

Circa primum duo quaeruntur :

  1. Utrum hypostasis sit in divinis, et quid ibi significet ;
  2. Utrum abstractis per intellectum proprietatibus personalibus, remaneant hypostases distinctae.

 

 

ARTICULUS 1

Utrum hypostasis proprie dicatur in divinis

 

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod hypostasis non sit in divinis proprie dicenda. Primo per hoc quod Hieronymus dicit in littera, quod hoc nomen non est bonae suspicionis, et quod venenum sub melle latet.
  2. Praeterea, sicut dicit Boetius, hypostasis nominat substantiam subiectam accidentibus. Sed Deus non substat alicui accidenti, ut supra, dist. VIII, q.5, dixit Augustinus. Ergo non proprie potest dici hypostasis.
  3. Item, hypostasis nominat rem naturae, quae alicui naturae supponitur. Sed in omni re naturae videtur quod natura sit majoris simplicitatis quam ipsa res naturae, et quod res naturae addit aliquid supra naturam ; alias sicut est una natura, ita esset una res naturae. Sed ubicumque est additio, ibi est compositio. Ergo videtur quod omnis hypostasis sit composita. Sed in Deo non est aliqua compositio. Ergo nec hypostasis.
  4. Praeterea, omnis hypostasis est subsistentia et essentia : quia omne quod substat, subsistit et est. Si igitur in Deo est hypostasis, illa hypostasis erit subsistentia et essentia : quod non videtur, quia dicimus tres hypostases, non autem tres essentias vel subsistentias, secundum Boetium. Ergo videtur quod hypostasis in divinis nihil sit.
  5. Praeterea, omne quod est in divinis, aut est absolutum aut ad aliquid. Sed hypostasis non videtur in divinis significare absolutum ; quia nihil absolutum in divinis distinguitur, secundum Augustinum, et Boetium ; hypostasis autem distinguitur. Nec etiam est ad aliquid ; quia relatio in divinis est distinguens, et hypostasis est distinctum. Ergo videtur quod hypostasis non sit in divinis.
  6. Praeterea, omne indeterminatum se habet ad determinatum sicut possibile et materiale. Sed persona se habet ad hypostasim sicut determinatum ad indeterminatum, vel sicut distinctum ad distinguibile, ut quidam dicunt : eo quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Ergo cum in divinis nihil sit materiale et potentiale vel incompletum, videtur quod in divinis non sit hypostasis.

 

Contra. Sicut supra dictum est, dist. XXV, q.1, a.1, idem dicunt Graeci hypostasim, quod nos personam. Sed persona proprie dicitur in Deo, et pluraliter de tribus, et singulariter de singulis. Ergo et similiter hypostasis.

 

Respondeo dicendum, quod, ut ex dictis patet, et ex verbis Boetii, hypostasis apud Graecos est principaliter individuum substantiae, quod nos substantiam primam dicimus. Hoc autem est aliquid completum et distinctum et incommunicabile in natura substantiae. Unde hypostasis divina erit illud quod est per se subsistens, distinctum et incommunicabile. Nihil autem absolutum est distinctum in divinis, sed solum id quod est ad aliquid : et sicut essentia est ipsum quod est secundum rem, ita realiter relatio distinguens est ipsum distinctum ; et cum relatio sit idem secundum rem quod essentia, ipsum distinctum relatione erit idem secundum rem quod subsistens in essentia vel natura divina ; et hoc significat nomen hypostasis. Unde dico, quod nomen hypostasis in divinis significat relationem ut distinctam per modum subsistentis in natura divina, ut dictum est de nomine personae ; sed differt, quia hypostasis de ratione sua non includit determinatam rationem distinctionis, sed nomen personae specialem includit distinctionis rationem quae ad dignitatem pertinet, prout dicit quid subsistens in natura nobili, scilicet intellectuali : quamvis hoc idem dicat nomen hypostasis ex usu Graecorum, ut Boetius dicit, ubi supra. Sed hoc nomen Pater ulterius significat distinctum, exprimendo specialem et determinatam rationem distinctionis ad nobilitatem pertinentem, scilicet relationem Paternitatis. Ex hoc patet quod ista quatuor se habent consequenter : hypostasis enim dicit subsistens distinctum quocumque modo. Hypostasis divina dicit subsistens distinctum relatione, quia alia distinctio non potest esse in divinis. Persona dicit distinctum distinctione relationis ad dignitatem pertinentis. Pater in divinis dicit subsistens distinctum relatione ad nobilitatem pertinente, quae est Paternitas.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod nomen respondens hypostasi lingua Latina, scilicet substantia, aequivocatur ad essentiam et ad substantiam primam, et ideo ne fieret occasio deceptionis, noluit Hieronymus uti nomine hypostasis ante notam et determinatam eius significationem ; ne ex distinctione hypostasis, distinctionem essentiae haeretici, simplices decipiendo, arguerent.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis secundum rem in divinis non sit aliquid sub alio vel substans alii per modum accidentis ; tamen intelligitur aliquid substare quantum ad modum significandi, secundum quod etiam dicit Damascenus, quod in divinis quaedam significant id quod consequitur substantiam, ut bonitas, sapientia, Paternitas et huiusmodi ; et secundum hoc potest dici ibi nomen hypostasis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod hypostasis in Deo est res naturae. Sciendum est enim quod individuum substantiae dicitur dupliciter : vel ex eo quod substat naturae, vel ex eo quod substat accidentibus et proprietatibus ; et quantum ad utrumque potest significari per nomen primae intentionis, vel per nomen secundae intentionis. Per nomen primae impositionis significatur ut substat naturae, hoc nomine res naturae ; et per nomen secundae impositionis, hoc nomine quod est suppositum. Similiter inquantum substat proprietati, significatur nomine primae impositionis, quod est nomen hypostasis vel personae, et nomine secundae impositionis, quod est singulare, ut individuum : quae proprie non sunt in divinis, quia exprimunt determinatum modum distinctionis, quod est per materiam ; sed loco horum dicitur ibi incommunicabile. Nec tamen oportet quod natura sit aliquid simplicius quam ipsa res naturae : quia in simplicibus, secundum Avicennam, quidditas simplicis est ipsum simplex ; sed differt tantum quantum ad modum significandi : quia quidditas significatur ut forma, et ipsa res simplex significatur ut subsistens ; et distinctio in re naturae non est ex parte naturae, sed ex parte relationum oppositarum subsistentium in natura illa.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod persona, ut dictum est, dist. XXV, q.1, a.4, non distinguitur in divinis ex parte naturae, vel ex parte ipsius esse ; sed solum ex parte proprietatum ; unde illa nomina quae dicuntur secundum respectum ad proprietatem, pluraliter praedicantur, sicut hypostasis et persona ; quae autem dicuntur per respectum ad esse, praedicantur singulariter, ut subsistentia et essentia : quamvis nomen subsistentiae apud usum sanctorum sumatur pro hypostasi, ut prius dictum est. Sed quaedam sunt nomina quae dicunt respectum ad naturam communem, quae etiam pluraliter praedicantur, ut res naturae et suppositum ; quia quamvis non dicant respectum ad proprietatem per modum formae, tamen, inquantum nominant aliquid distinctum sub natura communi, significant in divinis relationes ut subsistentes. Subsistentia autem et essentia non nominat distinctum : unde etiam per prius sunt in generibus et speciebus quam in individuis, secundum Boetium : et ideo si proprie accipiantur, pluraliter non praedicantur, sicut est apud Graecos.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod hypostasis, ut dictum est, in corp. art., significat in divinis relationem per modum substantiae : quia sicut propter simplicitatem, idem est in Deo essentia et esse : ita etiam idem est in eo relatio distinguens et distinctum relatione ; sed differunt secundum modum significandi, qui fundatur in re, quia utrumque nomen habet veram significationem suam in Deo ; et ideo differunt etiam quantum ad modum supponendi, quia supposito uno non supponitur aliud. Sicut enim dicimus quod Deus generat et deitas non generat : ita dicimus quod hypostasis distinguitur et relatio distinguit.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod sicut nomen personae significat quid distinctum in divinis, ita et nomen hypostasis ; sed nomen personae determinat specialem modum distinctionis, scilicet per proprietatem nobilem, quod nomen hypostasis non determinat ; unde se habent quasi sicut superius et inferius ; sicut aliqua substantia est quodammodo magis communis quam aliquis homo. Sed ista determinatio et indeterminatio communis et proprii, in rebus compositis reducitur ad materiale et formale secundum rem, eo quod ratio generis fluit a materia, et ratio differentiae a forma, ut dictum est : sed in rebus simplicibus non habet aliquid respondens in re quod sit indeterminatum, quasi materiale, et forma adveniente determinetur ; sed est solum quantum ad modum significandi, inquantum utrumque illorum est vere significare in divinis.

 

 

ARTICULUS 2

Utrum remotis relationibus per intellectum, hypostases remaneant distinctae

 

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod remotis relationibus per intellectum, remaneant hypostases distinctae. Sicut enim dicit Augustinus, in omni quod ad alterum dicitur, est accipere aliquid quod per se dicitur ; quia relatum, non est relatum tantum, sed etiam est aliquid. Si igitur hypostasis secundum relationem ad aliquid dicitur, videtur quod praeter intellectum relationis, sit aliquid intelligere subsistens ; et ita remotis proprietatibus relativis per intellectum, videtur quod remaneant ipsae hypostases subsistentes.
  2. Praeterea, hypostasis in divinis est perfectior quam sit in creaturis. Sed in creaturis remoto per intellectum, vel secundum rem, hoc quod una hypostasis ad aliam dicitur, adhuc remanent ipsae hypostases, sicut Socrates et Plato. Ergo videtur quod etiam in divinis.
  3. Item, omne quod cadit in definitione alicuius, potest intelligi, non intellecto illo ; sicut remoto per intellectum rationali, per quod homo constituitur, intelligitur animal, quod in definitione hominis ponitur. Sed persona est hypostasis proprietate distincta, ad dignitatem pertinente. Ergo remota per intellectum proprietate relativa, adhuc remanet hypostasis distincta.
  4. Praeterea, Pater habet quod est quis, et quod est Pater. Aut igitur ab eodem, aut ab alio. Si ab eodem, tunc cum Paternitate sit Pater, Paternitate erit quis. Sed in Filio non est Paternitas. Ergo Filius non erit quis : quod est falsum. Ergo oportet dare alterum, quod non ab eodem habeat. Remoto igitur a Patre hoc quo Pater dicitur, adhuc remanet quod est quis. Sed quis nominat hypostasim. Ergo remota relatione remanet hypostasis distincta.

 

Contra. Sicut dicit Augustinus in omnibus Pater et Filius unum sunt, praeter ea quae ad aliquid dicuntur. Remoto igitur per intellectum hoc quo Pater ad alterum dicitur, remanet solum id in quo Pater et Filius uniuntur. Sed hoc non potest esse distinctum in divinis. Ergo remota relatione per intellectum, non remanent hypostases distinctae. Hoc idem videtur per Boetium qui dicit quod in divinis sola relatio multiplicat Trinitatem.

 

Respondeo dicendum, quod duplex est opinio. Quidam dicunt, quod sicut est in creaturis, quod remotis relationibus et proprietatibus, remanent ipsae hypostases seipsis distinctae, ita est etiam in divinis ; unde dicunt, quod abstracta personalitate, idest, relatione constituente personam, remanet hypostasis. Sed hoc non videtur posse stare secundum fidei suppositionem, propter duo. Primo, quia cum pluralitas semper causetur ex aliqua distinctione, et distinctio omnis sit vel per essentiam vel per quantitatem vel per relationem, impossibile est in Deo esse aliquam distinctionem nisi quam causat relatio. Unde remotis relationibus per intellectum, simul tollitur ipse intellectus distinctionis. Secundo, quia in divinis nihil praedicatur sicut accidens, vel sicut forma inhaerens alicui praeexistenti ; unde quidquid significatur per modum formae, totum est subsistens. Unde sicut remota essentia per intellectum, non remanet aliquid quasi recipiens illam essentiam, quia ipsamet essentia est subsistens ; ita etiam remota bonitate per intellectum, non remanet aliquid quasi recipiens bonitatem, quia ipsa bonitas est subsistens ; et similiter remota relatione per intellectum, non relinquitur aliquid quasi substratum illi relationi, sed ipsamet relatio est res subsistens. Unde abstracta relatione, proprie loquendo, nihil manet, neque absolutum, neque relatum, neque hypostasis, neque essentia. Sed verum est quod essentia potest intelligi, non intellecta bonitate, ut dicit Boetius, et similiter potest intelligi essentia, non intellecta Paternitate vel relatione, sicut Iudaei intelligunt, sed non per modum abstractionis. Sed non potest intelligi quod in divinis removeatur relatio et remaneat aliquid subsistens relationi, quia ipsamet ibi subsistit. Et ideo concedimus cum aliis, quod remota relatione, non manet hypostasis distincta in divinis ; tum quia non manet distinctio, tum quia non manet subsistens relationi. Sed verum est quod si nunquam essent relationes quas fides distinguit, Deus esset et substantia et persona ex hoc quod subsisteret in esse suo, et substaret proprietatibus essentialibus, quibus ab essentiis aliis distingueretur.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod in divinis est accipere et absolutum et relatum ; sed relatio non advenit absoluto sicut distinguens ipsum, sed per omnimodam identitatem rei. Sed id quod distinguitur relatione, est ipsa relatio ; et hoc potest significari per modum subsistentis ; et sic significatur nomine personae vel hypostasis, ut patet ex dictis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in creaturis hypostases distinguuntur per materiam et proprietates diversae sunt ostendentes distinctionem ; sed in divinis hypostases non distinguuntur nisi per relationem : quia non est ibi invenire aliquam realem alietatem, nisi quae est secundum oppositionem relativam. Unde sicut in creaturis, subtracta per intellectum divisione materiae et quantitatis, non remanent hypostases distinctae ; ita etiam in divinis subtracta oppositione relativa.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod hypostasis ponitur in definitione personae, quia persona addit aliquid supra hypostasim : non quidem relationem, quia relatio est de intellectu hypostasis divinae, sicut de intellectu personae : sed addit determinatam rationem relationis, scilicet pertinens ad dignitatem : et ideo remota relatione, neque hypostasis intellectus, neque personae manet in divinis : quia etiam ex hoc ipso quod ponitur hypostasis divina, ponitur subsistens in proprietate nobili. Unde ratio nobilitatis quam addit persona, includitur in hoc quod est divina hypostasis. Unde sicut hypostasis humana nihil minus dicit quam persona, ita nec hypostasis divina.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Paternitate habet Pater quod est quis, et quod est Pater ; non tamen sequitur quod Filius non sit quis ; quia hoc quo Pater habet Paternitatem, Filius habet filiationem, quae etiam est relatio. Unde abstracta relatione, neque Pater est quis, neque Filius est quis ; sed tamen uterque est quis sua relatione, sicut uterque est persona sua personalitate ; et tamen personalitas unius non est personalitas alterius : et hoc quomodo sit patet ex praedictis, dist. XXV, q.1, a.3, de communitate personae.

 

 

 

QUAESTIO 2

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de proprietatibus ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. An relationes sint in divinis ;
  2. Utrum solis relationibus originis personae distinguantur ;
  3. De numero relationum, notionum, et proprietatum, et qualiter haec differant.

 

 

ARTICULUS 1

Utrum relationes divinae sint omnino nihil

 

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod in divinis relationes omnino nihil sint. Sicut enim dicit Boetius, cuncta quae in divinam praedicationem veniunt, mutantur in substantiam ; ad aliquid vero omnino non praedicatur. Sed quidquid est in Deo, praedicatur de ipso. Ergo relationes non sunt in Deo.
  2. Praeterea, ipse dicit, quod relationes quibus Pater refertur ad Filium, et Filius ad Patrem, sunt similes relationibus quibus aliquid ad seipsum refertur, ut cum dicitur idem eidem idem. Sed tales relationes nihil secundum rem ponunt in eo de quo dicuntur, ut videtur dicere philosophus, sed sunt solum secundum intellectum. Ergo videtur quod relationes non sunt realiter in Deo.
  3. Item omne quod advenit alicui et recedit ex sola habitudine alterius ad ipsum, sine omni sua mutatione, non ponit aliquid in ipso. Nihil enim potest advenire alicui de novo sine sui mutatione vel per se vel per accidens. Sed relationes hoc modo adveniunt et recedunt ; sicut per mutationem alterius efficitur columna immobilis dextra et sinistra : sicut mortuo Filio aliquis desinit esse Pater, nulla mutatione circa ipsum facta. Ergo videtur quod relationes huiusmodi omnino nihil sunt in divinis.
  4. Praeterea, si relatio est in divinis, aut est idem quod essentia, aut aliud. Si idem quod essentia, tunc cum essentia sit una in omnibus, et relatio erit una in omnibus ; vel si personae distinguuntur relationibus, distinguuntur etiam in essentia : quod est haeresis Arii. Si aliud, ergo facit compositionem cum essentia ; quod non potest esse. Ergo relatio omnino non est in divinis.
  5. Item, simplicissima seipsis distinguuntur. Sed personae divinae sunt simplicissimae. Ergo seipsis distinguuntur : ergo videtur quod non distinguantur aliquibus relationibus.

 

Contra. Omne quod est in Deo vel est absolutum vel est ad aliquod aliud. Sed personae divinae non distinguuntur in aliquo absoluto, quia in absolutis tres personae unum sunt. Ergo vel non distinguuntur, vel relationibus distinguuntur. Si igitur relationes non sunt realiter in divinis, sed secundum rationem tantum, tunc Pater et Filius non realiter distinguuntur, et ita sequetur haeresis Sabellii. Oportet ergo relationes in divinis ponere.

  1. Praeterea, Pater refertur ad Filium et ad Spiritum sanctum, sed non eodem modo ad utrumque : quia ad unum generando, ad alium spirando. Ergo videtur quod oporteat in persona significare plures relationes, quibus ad alteram referatur, sicut in una essentia plures personas. Ergo sicut in divinis non tantum ponimus essentiam, sed etiam personas, quia invenimus plures personas in una essentia ; ita oportet ponere etiam relationes.

 

Respondeo dicendum, quod apud omnes Catholicos certum est relationes esse in divinis. Sed in positione relationum inveniuntur diversae doctorum sententiae. Quidam dixerunt, ut Porretani, quod relationes in divinis sunt tantum assistentes. Quidam vero dixerunt, quod relationes in divinis sunt ipsae personae ; et quod aliquando in abstracto significantur, hoc est solum propter modum loquendi ; sicut dicimus, rogo benignitatem tuam, idest te benignum ; et similiter resolvendae sunt omnes illae locutiones in quibus relationes vel proprietates in abstracto dicuntur. Alii dicunt, quod relationes sunt personae et sunt in personis etiam secundum veritatem rei et non solum quantum ad modum loquendi : et omnes isti secundum aliquid verum dixerunt. Sed tamen ultima opinio continet totam veritatem. Et ad huius intellectum sciendum est, quod, ut supra dictum est, dist. 8, quaest. 4, art. 3, in relatione, sicut in omnibus accidentibus, est duo considerare : scilicet esse suum, secundum quod ponit aliquid in ipso, prout est accidens ; et rationem suam, secundum quam ad aliud refertur, ex qua in genere determinato collocatur ; et ex hac ratione non habet quod ponat aliquid in eo de quo dicitur ; sicut omnes aliae formae absolutae ex ipsa sua ratione habent quod aliquid in eo quod dicuntur, ponant. Et ideo inveniuntur quaedam relationes nihil ponentes in eo de quo dicuntur ; et hoc attendentes quidam philosophi dixerunt, quod relatio non est aliquod unum genus entium, nec est aliquid in rerum natura ; sed est tantum quidam respectus respersus in omnibus entibus, et quod relationes sunt de intentionibus secundis quae non habent esse nisi in anima. Cui etiam Porretanorum opinio consentire videtur. Sed hoc falsum est : quia nihil quod est ens tantum in anima, in genere determinato collocatur. Unde distinguendum est inter relationes. Quaedam enim sunt quae habent aliquid in re, supra quod esse eorum fundatur, sicut aequalitas fundatur supra quantitatem ; et huiusmodi relationes aliquid realiter in re sunt. Quaedam vero sunt quae non habent fundamentum in re de qua dicuntur, sicut dextrum et sinistrum in illis in quibus non sunt determinatae istae positiones secundum naturam, sicut in partibus animalis. Ibi enim, scilicet in animali, istae relationes realiter sunt, quia fundantur in diversis virtutibus determinatarum partium ; sed in aliis non sunt nisi secundum rationem habitudinis unius ad alterum ; et ideo dicuntur relationes rationis. Et hoc contingit quatuor modis, scilicet quod sint relationes rationis, et non rei. Uno modo, ut dictum est, in hoc art., paulo Sup., quando relatio non habet aliquid in rei natura supra quod fundetur : et inde est quod quandoque contingit quod relatio realiter est in uno et non in altero : quia in uno habet motum quemdam supra quem fundatur, quem non habet in alio ; sicut est in omnibus illis relationibus quibus Deus ad creaturam refertur, quae quidem realiter sunt in creatura, et non in Deo. Secundo modo quando relatio non habet aliquam realem diversitatem inter extrema, sicut relatio identitatis ; et ideo hoc nihil ponit secundum rem, sed solum secundum rationem, ut cum dicitur idem eidem idem. Tertio modo quando designatur relatio aliqua entis ad non ens, ut cum dicitur quod nos sumus priores illis qui futuri sunt : ista enim prioritas non est aliqua relatio secundum rem, sed solum secundum rationem : quia relatio realis exigit utrumque extremorum in actu. Quarto modo quando ponitur relatio relationis : ipsa enim relatio per seipsam refertur, non per aliam relationem. Unde in creaturis Paternitas non coniungitur subiecto per aliquam relationem mediam. Et hos ultimos duos modos ponit Avicenna. Primi duo possunt etiam extrahi ex verbis philosophi. Cum igitur istae relationes, Paternitas et filiatio, habeant fundamentum aliquod in re, scilicet ipsam naturam, quae communicatur secundum communicationem naturae, constat quod sunt realiter in Deo ; et propter simplicitatem sunt idem quod personae in quibus sunt, et propter veritatem relationum oportet quod alio modo significentur. Primi igitur attendentes in relationibus solum id quod ad alterum est, et non fundamentum quod habent in re, dixerunt, relationes assistentes esse, quasi ex habitudine alterius advenientes. Secundi attendentes fundamentum rei et simplicitatem divinam, dixerunt, quod relationes non sunt in personis, sed sunt ipsae personae. Tertii autem considerantes utrumque, dixerunt, quod sunt in personis propter veram rationem relationis, et quod tamen sunt personae propter simplicitatem ; sicut deitas est in Deo, et tamen est Deus.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod dictum Boetii intelligitur de ad aliquid, prout ad alterum est : sic enim non praedicat aliquid in re de qua dicitur, sed ponit aliquid extra ; sed tamen aliquae relationes, quantum ad esse suum, aliquid in re de qua dicuntur ponunt.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in relatione identitatis duo est considerare : scilicet illud respectu cuius dicitur identitas, scilicet ipsa essentia, sicut aequalitas respectu quantitatis ; et id cuius est identitas, quod dicitur idem secundum unam essentiam, sicut aequale, quod habet unam quantitatem. Et quia etiam unum numero est essentia quam Pater Filio communicat, ideo similitudo est harum relationum cum relatione identitatis, quantum ad id cuius respectu dicuntur ; sed non est quantum ad ea quae invicem referuntur secundum illud. Unde etiam Filius non dicitur idem Patri masculine, sed neutraliter.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quandocumque aliquid quod est de ratione rei, tollitur, oportet quod ipsa res auferatur, sicut remoto rationali destruitur homo. Ad rationem autem relationis quae habet fundamentum in re duo concurrunt ; scilicet fundamentum rei, quod est quantitas, quae est causa huius relationis : est etiam aliud de ratione eius, scilicet respectus ad alterum : et utroque modo contingit in realibus relationibus destrui relationem : vel per destructionem quantitatis, unde ad hanc mutationem quantitatis sequitur per accidens mutatio relationis : vel etiam secundum quod cessat respectus ad alterum, remoto illo ad quod referebatur ; et tunc relatio cessat, nulla mutatione facta in ipsa. Unde in illis in quibus non est relatio nisi secundum hunc respectum, veniunt et recedunt relationes sine aliqua mutatione eius quod refertur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod relatio realiter est idem quod essentia, sed differunt solum ratione, sicut etiam bonitas ab essentia ; et ex illa ratione relatio habet quod distinguat in divinis, quod non convenit essentiae.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod etiam personae divinae seipsis distinguuntur, inquantum personae secundum rem sunt ipsae relationes. Sed sicut persona, quantum ad modum significandi, non est idem quod relatio ; ita etiam seipsis non distinguuntur, sed relationibus ; sicut Deus per seipsum est Deus, quamvis deitas sit Deus, quia ipse est sua deitas.

 

 

ARTICULUS 2

Utrum relationes originis distinguant hypostases

 

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod relationes originis non distinguant hypostases. Quod enim secundum intellectum sequitur substantiam, non potest esse principium alicuius distinctionis in substantiis. Sed relatio est de assequentibus substantiam in Deo, saltem secundum intellectum, sicut bonitas et sapientia, ut dicit Damascenus. Cum igitur hypostasis sit substantia, videtur quod distinctionem hypostasum relatio non facit.
  2. Praeterea, ordo distinguentium debet respondere ordini distinctionum. Sed inter omnes distinctiones rerum, prima est distinctio divinarum personarum, cum sit processio personarum causa processionis creaturarum, ut supra, dist. XIV, q.1, a.1, habitum est. Ergo videtur quod cum primum in entibus sit substantia, quod principium illius distinctionis non sit relatio, sed substantia.
  3. Item, relatio non habet virtutem distinguendi, nisi secundum quod habet oppositionis rationem. Sed rationem oppositionis non habet nisi secundum quod ad alterum est. Ergo non distinguit nisi secundum quod ad alterum est. Sed secundum quod ad alterum est, non habet relatio quod sit res aliqua vel substantia vel hypostasis. Ergo relatio non poterit facere distinctionem realem hypostasum.
  4. Praeterea, cum multae sint aliae relationes, quam relationes originis, quare secundum eas tantum divinae personae distinguuntur ? Quia in divinis est invenire etiam aequalitatem et similitudinem, et huiusmodi, quae relationes quaedam sunt. Unde si istae non distinguunt, videtur eadem ratione quod nec illae.

 

Contra. Minimae distinctioni debet respondere pro principio illud quod minimum habet de ente, et quod minimam compositionem facit. Sed inter omnia alia relatio est debilioris esse, ut dicit Commentator, adeo quod quidam reputaverunt eam esse de intentionibus secundis, ut dictum est, artic. antec. Ergo videtur quod maxime competat ad distinctionem personarum.

 

Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, quod principium distinctionis hypostasum divinarum non est relatio, immo hypostases seipsis distinguuntur per solam originem ; relationes autem manifestant distinctionem ; sicut in creaturis proprietates non faciunt differre secundum numerum ; immo talis differentia causatur ex divisione materiae, sed proprietates tantum manifestant eam. Sed hoc non potest esse : quia quae seipsis distinguuntur, ex seipsis habent aliquam rationem distinctionis, sicut substantia distinguitur a quantitate per id quod est in intellectu utriusque, quod est esse subsistens, et esse mensuram et huiusmodi. Si autem considerentur duae hypostases, hypostasis inquantum hypostasis, non habet in intellectu suo unde ab alia distinguatur, cum utraque sit hypostasis. Ergo oportet quod hoc habeat inquantum est hypostasis per aliquam determinationem in ipsa, vel secundum determinatam materiam, sicut in creaturis, quod non potest esse in Deo, vel secundum aliquid aliud. Si autem dicatur, quod haec est sola origo per quam determinate efficitur haec hypostasis, aut per originem intelligitur ipsa relatio originis, et hoc est quod ponimus ; aut origo significatur per modum operationis, et sic nullo modo habet quod distinguat hypostases ; immo quod sit ab hypostasi distincta : quia omnis operatio est individuorum distinctorum, secundum philosophum. Et ideo dicimus, quod nihil aliud est principium distinctionis in divinis, nisi relatio. Cuius ratio est, quia omnis distinctio vel divisio est vel per quantitatem vel per formam, secundum philosophum. Secundum quantitatem vel materiam, divisio in divinis non est, cum non sit ibi quantitas et materia. Omnis autem distinctionis formalis principium est aliqua oppositio, ut largo modo sumatur oppositio, secundum quod etiam imperfectum et perfectum opponuntur, inquantum in uno est negatio vel privatio alterius. In omnibus autem oppositionibus alterum est ut perfectum, alterum ut imperfectum, praeter relationem ; quod patet per se in affirmatione et negatione et privatione et habitu. Patet etiam in contrarietate : quia secundum philosophum, semper alterum contrariorum est sicut nobilius, et alterum sicut vilius et sicut privatio, ut album et nigrum, frigidum et calidum et huiusmodi omnia ; et ideo nulla talis distinctio potest esse in divinis, ubi est omnimoda perfectio. In relativis autem neutrum est sicut privatio alterius, vel defectum aliquem importans. Cuius ratio est, quia in relativis non est oppositio secundum id quod relativum in aliquo est : sed secundum id quod ad aliud dicitur. Unde quamvis una relatio habeat annexam negationem alterius relationis in eodem supposito, non tamen ista negatio importat aliquem defectum, quia defectus non est nisi secundum aliquid quod in aliquo natum est esse : unde cum id quod habet oppositionem relativam ad ipsum, secundum rationem oppositionis non ponat aliquid, sed ad aliquid, non sequitur imperfectio vel defectus ; et ideo sola talis oppositio competit distinctioni personarum.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod relatio divina habet aliquid inquantum est relatio, et aliquid inquantum est divina ; inquantum enim divina, habet quod sit subsistens hypostasis, quia ibi nihil est accidens, nec aliqua forma inhaerens non subsistens ; unde quamvis ex hoc quod est relatio, non habeat quod distinguat hypostasim, quia sic omnis relatio hoc faceret ; tamen habet hoc inquantum est relatio divina : sic enim non sequitur substantiam, immo est ipsa substantia.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ordo distinctionis potest dupliciter considerari : vel quantum ad quantitatem distinctionis, vel quantum ad dignitatem et causalitatem. Si quantum ad quantitatem distinctionis, sic distinctio divinarum hypostasum est minima distinctio realis quae possit esse, ut supra habitum est, in corp. art. Et ideo tali distinctioni competit ens minimum, scilicet relatio. Sed quantum ad ordinem dignitatis et causalitatis, illa distinctio excellit omnes distinctiones ; et similiter relatio quae est principium distinctionis, dignitate excellit omne distinguens quod est in creaturis : non quidem ex hoc quod est relatio, sed ex hoc quod est relatio divina. Excellit etiam causalitate, quia ex processione personarum divinarum distinctarum causatur omnis creaturarum processio et multiplicatio, ut supra habitum est, dist. XIV, q.1, a.1.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod, quamvis relationi ex hoc quod ad alterum dicitur, non debeatur quod sit res quaedam, est tamen res aliqua secundum quod habet fundamentum in eo quod refertur ; et ex hoc ulterius habet, inquantum est divina, quod sit hypostasis vel substantia : et ideo facit realem hypostasum distinctionem ; sicut sapientia ex hoc quod est sapientia, non habet quod sit substantia ; et tamen quia sapientia divina est substantia, Deus substantialiter est sapiens. Et ideo considerandum est, quod ubi est relatio secundum habitudinem tantum et non secundum aliquod esse naturale, ibi non requiritur distinctio suppositorum secundum rem, sed solum secundum rationem, ut cum dicitur idem eidem idem. Quando autem est ibi relatio non solum secundum habitudinem, sed secundum esse naturale, requiritur distinctio suppositorum etiam realiter, ut aequalis aequali aequalis. Sed ubi ipsa relatio non tantum est realiter, sed etiam est ipsa substantia relati, ibi non tantum requirit, sed facit etiam suppositorum distinctionem.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quia relatio non habet esse naturale nisi ex hoc quod habet fundamentum in re, et ex hoc collocatur in genere ; inde est quod differentiae relationum essentiales sumuntur secundum differentias aliorum entium ; ut patet ex philosopho ubi dicit, quod quaedam fundantur supra quantitatem, et quaedam supra actionem, et sic de aliis. Inde est quod secundum ordinem eorum in quibus fundantur relationes, est etiam ordo relationum. Sicut ergo videmus in his quae distinguuntur per essentiam, quod principia substantiae sunt distinguentia, ut materia et forma, et aliae res accidentales sunt signa manifestantia distinctionem, ita est in his quae distinguuntur per relationem, quod relationes quae fundantur supra naturam rei, sunt distinguentia, et aliae relationes sunt signa distinctionis. Relationes autem habentes fundamentum in natura rei, sunt relationes originis : Paternitas enim fundatur in communicatione naturae ; et ideo sancti ponunt, quod Paternitate et filiatione Pater et Filius distinguuntur : sed aequalitas et similitudo demonstrant distinctionem. Unde Hilarius supra, dist. XXV, per similitudinem divinarum personarum distinctionem probavit.

 

 

ARTICULUS 3

Utrum notiones sint tantum quinque

 

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod non sint tantum quinque notiones. Quod enim innascitur alicui ex sola habitudine alterius ad ipsum, multiplicatur secundum multitudinem eorum quae ad ipsum comparantur : quia ad multiplicitatem causae sequitur pluralitas in effectu. Sed relationes innascuntur ex sola habitudine alterius ad aliquem. Ergo tot erunt relationes in Deo, quot sunt creaturae quae comparationem ad ipsum habent.
  2. Praeterea, in Deo fuerunt ab aeterno, secundum Augustinum, rationes rerum creandarum, quae non differunt ab invicem nisi relationibus secundum respectum ad creaturam. Ergo videtur quod quot sunt creaturae, quarum rationes sunt in Deo, tot sunt ibi etiam relationes.
  3. Item, divinae personae non tantum comparantur ad invicem secundum naturam quam una ab alia accipit, sed etiam secundum alia attributa. Sed in omnibus illis comparationibus intelliguntur aliquae relationes vel aequalitatis vel similitudinis. Ergo videtur quod tot sint relationes quot sunt ibi attributa.
  4. Praeterea, ex omni operatione innascitur aliqua operantis relatio ad id circa quod est operatio. Sed in Deo secundum rationem distinguuntur plures operationes, ut est velle, intelligere et huiusmodi. Ergo sicut operationem generationis consequuntur secundum intellectum relationes originis, ita et ad alias operationes consequentur aliae relationes, sicut intelligentis ad intellectum, et volentis ad volitum : et ita multiplicabuntur relationes secundum numerum operationum.
  5. Item, sicut Pater et Filius conveniunt in hoc quod comparantur ad Spiritum sanctum ut principium ; ita Filius et Spiritus sanctus conveniunt in hoc quod comparantur ad Patrem sicut ad principium. Sed communis spiratio est quaedam relatio conveniens Patri et Filio. Ergo esse a Patre erit alia relatio communis Filio et Spiritui sancto ; et ita sunt plures quam quinque.
  6. E contra videtur quod sint pauciores : quia, ut dictum est, artic. praec., proprietates sunt subsistentes personae. Ergo sunt ibi proprietates tot, quot sunt personae subsistentes. Sed personae subsistentes non sunt nisi tres. Ergo proprietates non sunt nisi tres.

 

Respondeo dicendum, quod notionis, proprietatis et relationis differentia potest tripliciter assignari. Primo quantum ad rationem significationis ; et sic sciendum est, quod Paternitas dicitur relatio, secundum quod ad Filium refertur ; dicitur autem proprietas, inquantum soli Patri convenit : dicitur notio, inquantum est principium formale innotescendi Patrem. Secundo quantum ad ordinem intelligendi ; quia cum nihil possit esse principium innotescendi aliquid, nisi sit sibi proprium, intellectum notionis praecedit intellectus proprietatis. Et quia proprietas non convenit nisi rei distinctae ab aliis, et distinctio in divinis non est nisi per oppositionem relationis ; intellectum proprietatis in divinis praecedit intellectus relationis. Tertio quantum ad numerum ; quia notiones sunt quinque, scilicet Paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, communis spiratio. Harum autem quatuor tantum sunt proprietates, quae uni personae tantum conveniunt, scilicet Paternitas, innascibilitas, quae conveniunt tantum Patri ; filiatio, quae convenit tantum Filio ; processio, quae convenit tantum Spiritui sancto. Communis autem spiratio non potest dici proprietas simpliciter, quia convenit duabus personis ; sed secundum quid, secundum quod aliquid dicitur esse proprium ad aliquid ; est enim proprium Patris et Filii respectu Spiritus sancti. Harum etiam notionum quatuor sunt tantum relationes, scilicet Paternitas, filiatio, processio, communis spiratio ; innascibilitas enim non proprie dicitur relatio, nisi per reductionem, secundum quod negatio reducitur ad genus affirmationis, ut non homo ad genus hominis. Harum autem proprietatum vel notionum vel relationum, tres tantum sunt personales, scilicet constituentes personas : unde habent quasi actum differentiae constitutivae, scilicet Paternitas, filiatio, processio. Aliae duae sunt proprietates personae, sed non personales. Harum autem notionum quinque sufficientia sic patet. Ad hoc enim quod aliquid dicatur notio personae, tria requiruntur ; primo quod ad originem pertineat, quia relationibus originis personae distinguuntur ; secundo quod pertineat ad dignitatem, quia persona est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente ; tertio quod dicat aliquid speciale, quia commune non est sufficiens principium innotescendi. Dico igitur, quod pertinens ad originem potest significari vel affirmative vel negative. Si affirmative, vel dicetur secundum rationem principii, ut a quo alius, vel secundum rationem eius quod est a principio, ut qui ab alio. Utrumque istorum dicit originem in communi : unde neutrum potest esse notio. Oportet ergo quod determinetur secundum specialem modum originis, qui non est nisi dupliciter, ut supra probatum est, dist. XIII, q.1, a.2, scilicet per modum naturae, et per modum amoris ; et secundum utrumque habemus duas relationes : unam quae designat rationem principii, et alteram quae designat rationem eius quod est a principio ; et sic sunt quatuor rationes, scilicet Paternitas et filiatio quantum ad modum originis naturae ; processio et communis spiratio quantum ad modum originis amoris. Si significatur negative, vel negatur ratio principii, vel ratio eius quod est a principio. Si negatur ratio principii, non est ad dignitatem pertinens, et ideo non potest esse notio Spiritus sancti, nec esse principium alicuius personae divinae. Si negatur ratio eius quod est a principio ; aut in speciali, aut in generali. Si in speciali, non potest esse notio ; quia quanto affirmatio est magis specialis, tanto notio opposita est magis communis, sicut non homo est magis commune quam non animal ; quia omne non animal est non homo ; sed non convertitur. Si in generali, sic erit negatio specialis, et ad dignitatem pertinens ; unde faciet notionem Patris, quae est innascibilitas quae significat non esse ab alio, secundum quod est proprietas Patris. Quare autem dicatur innascibilitas per privationem nativitatis, specialiter infra dicetur, dist. XXVIII, q.1, a.1.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod relationes illae quae significantur in Deo ex habitudine creaturarum ad ipsum, nihil realiter ponunt in Deo, ut ex praedictis, hac quaest. a.1, patet ; et ideo non sequitur quod secundum hoc in infinitum multiplicentur relationes realiter in Deo existentes.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod relationes illae secundum quas attenditur distinctio idearum, non sunt fundatae in esse divino, sed in intellectu eius ; unde realiter non habent esse in Deo, sed solum sunt intellectae ab ipso, sicut forma asini, et forma equi et huiusmodi ; et non sicut bonitas et sapientia in ipso habent esse.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aequalitas et similitudo non addunt aliquam relationem realem super Paternitatem et filiationem ; et ratio huius infra dicetur, XXXI dist., q.1, a.1.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod relationes quibus non subest aliqua realis distinctio in re quae refertur, non est relatio realis. Unde quandocumque aliqua operatio reflectitur in suppositum operans, ex reali operatione non innascitur aliqua realis relatio, sed rationis tantum ; et ideo cum dicitur, quod Deus vel anima intelligit se, non importatur ibi aliqua realis relatio, sed rationis tantum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod esse ab aliquo non dicit determinatum modum originis ; et ideo non dicit specialem notionem, sed salvatur in duabus notionibus, scilicet filiatione et processione, cum quibus non ponit in numerum, sicut nec aliquod commune cum propriis quae sub eo continentur, sed communis spiratio dicit determinatum modum originis, secundum quam Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ; et ideo dicit specialem notionem.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod quaelibet proprietas in divinis, et quidquid est ibi, est subsistens ; non tamen oportet quod sint tot res subsistentes quot sunt proprietates ; sed quot oppositio exigit realiter distinguens. Unde sicut in Deo bonitas et sapientia est subsistens, non tamen alia et alia res est subsistens, quia non habent oppositionem ; ita etiam communis spiratio est subsistens, non tamen est alia res subsistens quam Paternitas et filiatio, quia non habent oppositionem ad eam : unde in una re subsistente cum utroque esse potest. Nec tamen constituit personam in qua est, quia praesupponit secundum ordinem naturae Paternitatem et filiationem, sicut et processio praesupponit generationem ; et ideo non est personalis notio ; et similiter innascibilitas, cum non habeat oppositionem ad Paternitatem, in eadem re subsistente esse potest ; et quia negatio importata consequitur secundum intellectum in ea positionem principii, ideo non constituit personam, sed est in persona constituta per Paternitatem.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Nihil quidem secundum accidens dicitur. Videtur ratio haec non valere ; quia multa sunt accidentia inseparabilia, quae semper consequuntur subiectum inamissibiliter. Ad quod dicendum, quod omne subiectum accidentis potest intelligi sine accidente, quamvis quandoque accidens inseparabiliter sequatur subiectum ; et ideo, quia ipsum suppositum relationis non potest intelligi sine relatione, cum ipsa relatio sit suppositum subsistens, non potest esse accidens. In omni enim accidente quod advenit, est quaedam compositio subiecti ad accidens, propter quod sine eo intelligi potest ; et ubi est compositio, est mutabilitas quantum ad naturam compositionis ; quia omne quod compositum est, divisibile est, nisi aliqua causa impediatur.

Item omnes enim homines Filii Dei sunt factura, idest creatione ; non tamen omnis creatura habet nomen filiationis, sed solum illa quae ad imaginem est. Vel melius. Homo dicitur Filius factura etiam per adoptionem, quia cum prius non esset Filius, factus est Filius ; et non habet hoc ex origine nativitatis suae quod sit Filius Dei, sicut habet aeternus Filius. Et haec expositio consonat sequentibus. De hac filiatione adoptionis dicetur in III, dist. X, q.3, a.1.

Nec quidquam proprie, nisi Filius. Hoc dicit, quia filiatio est tota substantia ipsius ; unde essentia divina non excluditur, quia essentia divina in Filio est filiatio.

Origine non adoptione. Hoc est contra Nestorium et Photinum, qui dicebant, aliam esse personam Dei et hominis ; et ita sequitur quod Filius hominis non sit Filius Dei naturaliter, sed per adoptionem.

Veritate non nuncupatione. Contra Sabellium, qui dixit his nominibus, Pater et Filius nullam distinctionem in re subiacere.

Nativitate non creatione. Contra Arium, qui dixit Dei Filium creaturam. Alia patent ex his quae dicta sunt de Spiritu sancto, dist. XVIII, q.1, a.2.