Distinctio XL — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO XL
QUAESTIO 1
PROOEMIUM
Postquam determinavit de scientia Dei in communi, hic specialiter de praedestinatione determinat ;
et dividitur in partes duas :
in prima determinat quid sit praedestinatio ;
in secunda determinat de causalitate eius, utrum scilicet sit causa prima vel habeat aliam, dist. XLI, ibi : si autem quaerimus meritum obdurationis et misericordiae, obdurationis meritum invenimus, misericordiae autem meritum non invenimus.
Prima in duas :
in prima determinat de praedestinatione ;
in secunda de reprobatione, ibi : cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio... reprobatio e converso intelligenda est praescientia iniquitatis quorumdam.
Prima in duas :
in prima ostendit quid sit praedestinatio, et quorum sit ;
in secunda determinat de praedestinationis certitudine, ibi : praedestinatorum nullus videtur posse damnari.
Circa quod tria facit :
primo ostendit praedestinationis certitudinem ;
secundo ponit obiectionem in contrarium, ibi : ad hoc autem obiciunt ;
tertio ponit responsionem, ibi : quibus respondemus.
Circa quod etiam tria facit :
primo respondet ad primam obiectionem ;
secundo obicit contra responsionem, ibi : verumtamen adhuc instant ;
tertio solvit obiectum, ibi : in huius quaestionis solutione mallem alios audire quam docere.
Hic est duplex quaestio.
Prima est de praedestinatione.
Secunda de reprobatione.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quid sit praedestinatio.
Secundo, quorum sit.
Tertio, de certitudine eius.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum praedestinatio sit in creatura, vel tantum in Deo ;
- Quid in Deo nominet.
ARTICULUS 1
Utrum praedestinatio sit aliquid in praedestinato
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod praedestinatio sit aliquid in re praedestinata. Omnis enim actio infert ex se passionem. Sed cum dicitur, Deus praedestinat, significatur in verbo actus divinus. Ergo videtur quod respondeat sibi aliqua passio in creatura, quae sit praedestinatio passive dicta, sicut etiam de creatione est ; invenitur enim creatio actio, et creatio passio.
- Praeterea, omnis denominatio fit secundum aliquam formam inhaerentem, sicut secundum qualitatem dicimur quales. Sed praedestinatione aliquid denominatur, cum praedestinatus dicitur. Ergo videtur quod praedestinatio sit aliquid in ipso.
- Praeterea, comparatio est eorum quae sunt unius generis. Sed in Glossa Ioan. 1, dicitur, quod melius erat Nathanaeli duas naturas in Christo cognoscere quam praedestinatum esse. Cum igitur cognitio naturarum, cui comparatur praedestinatio, in ipso aliquid ponat, videtur quod praedestinatio sit aliquid in praedestinato.
- Praeterea, nullum aeternum definitur per temporale. Sed praedestinatio definitur per temporale : quia dicitur, quod est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Ergo non est aeterna. Sed omnis actio quae temporaliter de Deo dicitur, ponit aliquem effectum in creatura, sicut regere, gubernare, et huiusmodi. Ergo videtur quod praedestinatio sit aliquid etiam in praedestinato.
Sed contra, non eliguntur nisi praedestinati. Sed eliguntur qui non sunt, ut dicit Augustinus, Lib. de Praedest. Sanct., cap. 17. Ergo videtur quod praedestinatio sit non entium. Sed in non ente non potest aliquid esse. Ergo praedestinatio non est aliquid in praedestinato.
- Praeterea, ut supra, dist. 38, dixit Magister, praedestinatio est quaedam species scientiae divinae. Sed scientia nihil est in scito, sed tantum in sciente. Ergo videtur quod praedestinatio non ponat aliquid in praedestinato.
Respondeo dicendum, quod ponere aliquid in alio potest intelligi dupliciter. Aut quod ipsum significatum per nomen in aliquo esse dicatur, sicut albedo ponit aliquid in albo : et sic dico, quod praedestinatio non ponit aliquid in praedestinato, sed in praedestinante tantum. Aut ita quod ad significatum quod est in uno, sequitur aliquid esse in alio ; sicut paternitas ponit aliquid in filio, cum tamen ipsa secundum suum esse in patre tantum sit, sed dicitur ponere aliquid in filio, inquantum ad paternitatem sequitur aliquid esse in filio. Sed hoc contingit dupliciter. Vel quia relinquatur illud esse in alio simul, sicut paternitas relinquit filiationem : aut non necessario simul, sed vel prius vel posterius, sicut auditus ponit percussionem sonantem simul aut prius ; et hoc modo dico, quod praedestinatio ponit aliquid in praedestinato : quia ad operationem hanc Dei sequitur effectus praedestinationis inesse praedestinato non semper quandocumque est praedestinatio, sed quandoque ; et hic effectus est gratia et gloria.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, ut philosophus tradit actionum quaedam transeunt in exteriorem materiam circa quam aliquem effectum operantur, ut patet in actionibus naturalibus sicut ignis calefacit lignum, et in artificialibus, sicut aedificator facit domum ex materia ; et in talibus actio est recepta in eo quod fit, per modum passionis, secundum quod motus est in moto ut in subiecto : et ideo in talibus est invenire actionem in re agente, et passionem in re patiente. Quaedam vero sunt quae in exteriorem materiam non transeunt ut effectum aliquem circa ipsam producant, ut patet in visione, quae cum sit actio videntis, nullum effectum in re visa efficit ; et tales actiones, quae proprie operationes dicuntur, in ipsis operantibus tantum sunt. Unde non potest fieri conversio passionis ad actionem acceptam a re exteriori, secundum quod in se est, sed solum secundum quod in operante est : etsi enim oculus videt lapidem, lapis tamen non videtur nisi secundum quod est in oculo per sui similitudinem. Secundum hoc ergo dico, quod creatio est talis actio quae effectum exteriorem relinquit ; unde oportet passive sumptam creationem aliquid in re creata esse, sicut calefactionem in calefacto. Praedestinatio vero cum nominet operationem voluntatis et intellectus existentem solum in ipso operante, sicut visio in vidente et speculatio in speculante, si passive accipiatur, non erit aliquid in praedestinato, secundum quod in se consideratur, sed solum secundum quod in praedestinante est secundum suam similitudinem per quam ibi cognoscitur, sicut et scitum in sciente : ex quo etiam patet quod praedestinatio non nominatur per aliquam passionem in ipso existentem, sed per operationem ipsius praedestinantis, sicut et res denominatur visa per operationem videntis. Vel aliter dicitur, quod praedestinatio, proprie loquendo de actione, secundum quod in naturalibus sumitur, non est actio, sed operatio. Operatio enim agentis quaedam est ut transiens in effectum, et haec proprie actio vel passio dicitur : et tali actioni semper respondet e converso passio ; unde invenitur calefactio actio et calefactio passio, et similiter creatio actio et creatio passio. Quaedam vero operatio est quae non significatur ut procedens in aliquem effectum, sed magis secundum quod est aliquid in ipso ; et si quidem haec recipiatur in ipso, illa receptio dicetur passio ; et actio consequens coniunctum ex recepto et recipiente dicetur operatio : quia operatio semper est perfecti, ut patet in sensu : sentire enim est quaedam operatio sentientis, nec procedens in effectum aliquem circa sensibile, sed magis secundum quod species sensibilis in ipso est ; unde sentire quantum ad ipsam receptionem speciei sensibilis nominat passionem, similiter et intelligere quod etiam pati quoddam est, ut in III de Anima dicitur : sed quantum ad actum consequentem ipsum sensum perfectum per speciem nominat operationem, quae dicitur motus sensus, de quo dicit philosophus, quod est actus perfecti. Sed in Deo est similitudo rei cognitae, non per receptionem sed per essentiam suam ; unde suum intelligere nullo modo dicit passionem, sed operationem tantum. Omnes igitur tales operationes non habent passiones respondentes nisi per modum significandi tantum ; sicut cum dicitur aliquid sciri, non ponitur aliqua passio secundum rem in scito, sed solum quidam respectus ad scientem secundum rationem, qui per modum passionis significatur a grammatico, sicut et operatio per modum actionis ; unde dicit quod scire est activum, et sciri passivum. Unde dico quod praedestinatio est quaedam operatio divina, et praedestinari non ponit aliquam passionem in praedestinato, sed solum respectum quemdam secundum modum intelligendi, qui respectus relinquitur ex assimilatione sciti quae est in sciente.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in omnibus absolutis denominatur aliquid per id quod sibi inest : sed in relativis quandoque denominatur aliquid per id quod in ipso est, sicut pater paternitate, quae realiter in ipso est : quandoque autem denominatur eo quod solum in altero est ; sicut in illis in quorum alio est relatio secundum rem, et in alio secundum rationem tantum. Unde dicit philosophus, quod scibile dicitur relativum, non quia ipsum referatur, sed quia aliud refertur ad ipsum : et ita patet quod praedestinatio secundum rem nihil est nisi in intellectu divino.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod comparatio illa non attenditur absolute cognitionis duarum naturarum in Christo ad praedestinationem, sed cognitionis simul cum praedestinatione ad praedestinationem simul cum statu veteris legis : praedestinatio enim stat cum utroque. Unde dicit, quod melius est Nathanaeli cognoscere duas naturas in Christo quam esse praedestinatum, et manere sub umbra legis et mortis ; ac si diceret : melius est esse praedestinatum et habere gratiam novi testamenti, quam esse praedestinatum et non habere gratiam novi testamenti : quia praedestinatio currit cum utroque testamento.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod temporale non ponitur in definitione aeterni in recto, quasi denotans substantiam aeterni ; sed in obliquo nihil prohibet poni, ut significetur respectus aeterni ad temporale : et sic gratia et gloria in definitione praedestinationis ponitur.
ARTICULUS 2
Utrum praedestinatio pertineat ad scientiam
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod praedestinatio ad scientiam pertineat. Quia, ut dicitur in littera, praedestinatio sine praescientia non potest esse. Praescientia autem scientiam nominat cum ordine ad futura. Ergo praedestinatio ad scientiam pertinet.
- Item, videtur quod ad voluntatem. Dicit enim Augustinus, quod praedestinatio est propositum miserendi. Proponere autem est actus voluntatis, quia videtur idem esse quod finem determinare. Ergo videtur quod praedestinatio ad voluntatem pertineat.
- Item, videtur quod ad potentiam. Quia praeparare est actus potentiae. Sed praedestinatio est praeparatio beneficiorum Dei, ut in littera dicitur. Ergo et cetera.
- Item, videtur quod sit idem quod providentia vel dispositio. Quia praedestinatio dicitur alicuius in finem directio. Sed ordo in finem pertinet ad providentiam vel dispositionem. Ergo videtur quod et praedestinatio.
- Item, videtur quod sit idem quod liber vitae. Vita enim animae est per gratiam et gloriam. Sed praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro, secundum magistralem definitionem. Ergo ad librum vitae pertinet.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio includit in intellectu suo providentiam, et aliquid addit. Addit autem ad minus tria : unum ex parte ipsorum praedestinatorum : quia cum providentia Dei sit respectu omnium, et specialiter quodammodo sit respectu habentium voluntatem, praedestinatio includit in se providentiam secundum illum specialem modum quo est hominum, et habentium voluntatem. Secundum addit ex parte ipsius finis et eorum quae habentur ut promoventia ad finem ; cum enim providentia respiciat ordinem uniuscuiusque boni ad quemlibet finem, praedestinatio est tantum respectu eorum quae sunt elevata supra facultatem naturae, ut gloriae, quae est in perfecta Dei fruitione, et gratiae promoventis in ipsam ; unde dicit Damascenus, quod praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Tertium addit ex parte ipsius praedestinantis, ex cuius parte videtur duo addere : primo, quia providentia est idem quod ars gubernationis rerum, quae secundum rationem sui nominis potest salvari in speculatione tantum ; sed praedestinatio importat providentiam, secundum quod est ordinata ad executionem operis per voluntatem ; et ideo definitur per propositum et per praeparationem : secundo addit praescientiam exitus ex parte eius quod providetur ; unde potest aliquid ab ordine providentiae quantum ad id quod intentum est, exire ; sicut Deus vult omnes homines salvos fieri, licet non omnes salventur : non autem ab ordine praedestinationis. Dicit enim praedestinatio intentionem divinam de salute istius cum praescientia eius quod salvabitur ; et ideo dicitur, quod est praescientia et praeparatio.
ad 1. Unde patet solutio ad primum ; quia non tantum ponitur praescientia in eius definitione.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod propositum non simpliciter nominat actum voluntatis, sed praesupponit actum cognitionis ostendentis finem in quem voluntas tendit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod praeparatio quae ponitur in definitione praedestinationis, non est secundum executionem in opus, sed intelligitur secundum propositum divinae voluntatis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod praedestinatio est quidam modus providentiae ; sed addit aliqua specialia super eam, ut dictum est, in corp. art.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod liber vitae metaphorice dicitur. Sicut enim in libro aliquid scribitur, ex quo in eo veritas rei intelligitur ; ita etiam in intellectu describuntur similitudines rerum, per quas res cognoscuntur ; unde intellectus possibilis ante intelligere comparatur tabulae in qua nihil est scriptum, in 3 de anima. Cum ergo dicitur liber vitae in Deo, potest sumi vita vel ex parte Dei intelligentis ; et sic praescientia creaturarum dicitur liber vitae, quia : Quod factum est in ipso vita erat, Ioan. 1, 3 : vel ex parte rei scitae ; et sic dicitur liber vitae praescientia vitae quae est in conformitate ad Deum. Haec autem est duplex ; scilicet vita gratiae, et vita gloriae, quae ad perfectam conformitatem accedit. Unde cuius talis vita repraesentatur in libro divinae praescientiae, dicitur simpliciter scribi in libro vitae ; secundum quid autem, scilicet quantum ad praesentem iustitiam, dicitur ibi scribi, cuius vita gratiae tantum ibi cognoscitur. Et etiam quodammodo dicuntur ibi scribi opposita horum, scilicet gloriae et gratiae inquantum per hoc cognoscuntur. Sic ergo patet quod liber vitae est medium inter praescientiam communiter sumptam et praedestinationem : quia praescientia est communiter omnium, sed liber vitae est tantum cognitio gratiae vel gloriae ; sed praedestinatio est non tantum gratiae, sed gratiae simul et gloriae. Unde nullus dicitur esse praedestinatus quantum ad praesentem iustitiam, sicut dicitur scriptus in libro vitae ; et super hoc addit praedestinatio propositum voluntatis.
QUAESTIO 2
ARTICULUS 1
Quorum sit praedestinatio
Deinde quaeritur, quorum sit praedestinatio.
- Et videtur quod sit tantum eorum qui sunt. Praedestinatio enim significat missionem quamdam. Sed nihil mittitur nisi quod est. Ergo praedestinatio est tantum entis.
- Praeterea, quod non est, non potest ad aliquid praeparari. Sed praedestinatio est praeparatio quaedam. Ergo videtur quod non sit non entium.
- Item, videtur quod non sit Angelorum. Quia, secundum Augustinum, praedestinatio est propositum miserendi. Sed Angeli nunquam fuerunt miseri. Cum igitur misericordia miseriam respiciat, videtur quod eis praedestinari non competit.
- Item, videtur quod nec beatis, qui sunt in gloria. Quia quod est in fine ultimo, non potest dirigi in illud. Sed beati sunt in suo fine ultimo. Ergo eis non competit praedestinari.
- Item, videtur quod nec filio Dei. Quia praedestinatio importat antecessionem quamdam, sicut et praescientia. Sed respectu fili Dei, cum sit aeternus, non potest designari aliqua antecessio. Ergo filio Dei praedestinari non competit.
- Sed e contrario videtur quod praedestinatio sit omnium hominum. Quia Deus, secundum Dionysium, aequaliter se habet ad omnia. Ergo si aliquibus ipse praeparat gratiam, et omnibus. Sed praedestinatio est gratiae praeparatio. Ergo si aliquos praedestinat, et omnes praedestinat.
- Praeterea, sicut dirigimur in bona gratiae a Deo, ita et in bona naturae ; quia omne bonum nostrum ab ipso est. Sed bona naturae omnibus largitur, bonis et malis, ut habetur Matth. 5. Cum ergo praedestinatio sit directio in finem (finis autem est bonum) videtur quod praedestinatio sit omnium.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio dicitur esse aliquorum dupliciter : vel sicut finis et conferentium ad finem ; et sic dicitur esse gratiae et gloriae ; vel eorum qui finem consequuntur ; et sic est omnium qui gloriam per Dei gratiam adipiscuntur. Utrumque autem ex nomine praedestinationis accipi potest, in quo coniungitur actus destinationis cum hac praepositione prae per compositionem advenientem. Destinare autem significat directionem alicuius in aliquid, sicut nunti. Dicitur etiam alio modo destinare, ut habetur 2 Machab., 6, 20 : Eleazarus destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. Sed haec significatio videtur deducta ex prima ; quod enim proponitur, dirigitur in executionem operis. Illud autem proprie dicitur dirigi in aliquid quod non habet in se unde in illud vadat : et ideo proprie in illa dicitur praedestinatio quae homo ex naturalibus suis consequi non potest, scilicet gratiam et gloriam. Et ideo dicit Damascenus quod praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Et ideo quidquid non potest consequi gratiam et gloriam, illud non praedestinatur ; sed illi tantum praedestinari dicuntur qui consecuturi sunt gloriam per gratiam. Sed haec praepositio prae importat antecessionem, quae diversimode diversis convenit. Invenitur enim in praedestinatione hominis antecessio aeternitatis ad naturam, et naturae ad gratiam, et gratiae ad gloriam. In Angelo autem invenitur antecessio aeternitatis ad naturam, et naturae ad gratiam, secundum eos qui ponunt Angelos tantum in naturalibus creatos, sed non gratiae ad gloriam duratione. Secundum autem alios, qui ponunt Angelos in gratia creatos, non invenitur antecessio naturae ad gratiam secundum durationem, sed gratiae ad gloriam. In Christo autem non invenitur antecessio aeternitatis ad personam, sed tantum ad alteram naturam ; nec naturae ad gratiam, nec gratiae ad gloriam, quantum ad fruitionem, sed solum quantum ad impassibilitatem animae et dotes corporis ; et sic diversimode praedestinatio diversis convenit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illi qui non sunt nec erunt, non praedestinantur ; sed illi qui erunt, quamvis non sint, quos Deus scientia visionis cognoscit ; et quamvis ipsi non dirigantur actu in aliquid, ut in propria natura existentes, tamen praediriguntur in finem, prout sunt in Dei praescientia.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod est duplex praeparatio. Quaedam materiae, secundum quod disponitur ad recipiendum formam ; et sic non praeparatur nisi quod est. Quaedam autem est praeparatio agentis, ut sit agens ; et ista sicut est in naturalibus, inquantum agens acquirit dispositionem per quam agat, ita est in artifice, secundum quod concipit formam artificiati, et proponit eam exequi in opere ; et talis praeparatio est in Deo etiam respectu futurorum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod illa definitio data est de praedestinatione inquantum respicit statum praesentis miseriae, et non de ipsa absolute. Vel potest dici, quod misereri sumitur hic non pro amotione miseriae prius habitae, sed pro collatione eorum sine quibus miseria esset, et praecipue quae sola gratuita voluntate conferuntur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod praedestinatus potest accipi dupliciter. Vel participialiter secundum quod consignificat tempus praeteritum ; et sic existentes in patria sunt praedestinati ; quia quod semel est praeteritum, semper erit praeteritum. Vel alio modo potest sumi neutraliter ; et sic non proprie possunt dici praedestinati nisi secundum quod diriguntur in continuitatem beatitudinis ; quod tamen non proprie dicitur ; quia extensionem successionis non habet.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis non possit designari aliqua antecessio ad personam fili Dei absolute, potest tamen designari ad naturam humanam, vel ad personam, secundum quod in tali natura subsistit. Sed hoc habet quaeri magis in III, dist. II, art. 3.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod quamvis Deus, quantum in se est, aequaliter se habeat ad omnes, non tamen aequaliter se habent omnes ad ipsum ; et ideo non aequaliter omnibus gratia praeparatur.
ad 7. Ad septimum dicendum, quod praedestinatio est proprie eorum quae sunt elevata super facultatem naturae, ut dictum est, in corp. art. : et ideo non oportet quod omnium sit praedestinatio qui a Deo bona naturalia percipiunt, sed eorum quibus gratia et gloria praeparatur.
QUAESTIO 3
Utrum praedestinatio sit certa
Deinde quaeritur de certitudine praedestinationis.
- Et videtur quod non sit certa. Dicitur enim Apoc. 3, 2 : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Aut hoc intelligitur de corona praesentis iustitiae, aut de corona gloriae. Sed non de corona praesentis iustitiae ; quia gratia quam quis habet, eo peccante destruitur, nec de subiecto in subiectum mutatur. Ergo intelligitur de corona gloriae. Sed gloria non est alicuius in statu viae nisi quia est sibi praedestinata. Ergo videtur quod unus possit accipere hoc quod ali praedestinatum est ; et ita praedestinatio certitudinem non habet.
- Praeterea, Gregorius in moralibus dicit, quod alis cadentibus, in eorum locum ali succedunt. Sed locus gloriae non potest dici eorum, nisi quia est eis praedestinatus. Ergo idem quod prius.
- Praeterea, in Psal. 68, 12, dicitur : Deleantur de libro viventium. Sed non potest deleri de libro quod ibi scriptum non est. Cum ergo praedestinatio sit liber vitae, ut dictum est, videtur quod aliquid a praedestinatione possit deficere : et ita non erit certa.
- Praeterea, eorum quae non sunt determinata nec in se nec in causis suis, non potest esse certitudo. Sed motus liberi arbitri, quod est causa ad utrumlibet, non sunt determinati nec in se nec in suis causis, antequam sint. Ergo cum effectus praedestinationis expleatur motibus liberi arbitri, quae sunt opera meritoria, videtur quod praedestinatio nullam certitudinem habeat.
- Praeterea, omnis certa cognitio posita de necessitate concludit cognitum. Sed illud quod est aeternum, cum sit in omni tempore, potest in quocumque tempore poni. Cum igitur praedestinatio sit aeterna, potest poni aliquis praedestinatus antequam salvetur. Ergo potest concludi, iste salvabitur, sicut verum. Sed si futurum contingens esset verum, tunc accideret de necessitate, ut probat philosophus. Ergo sequeretur quod iste ex necessitate salvaretur, et quod non posset non salvari ; et sic liberum arbitrium periret, quod est impossibile : et impossibile non sequitur nisi ex impossibili. Ergo videtur quod impossibile sit praedestinationem certitudinem habere ; quia alia probata sunt possibilia esse.
Sed contra, praedestinatio in sui ratione includit praescientiam. Sed ipse Deus habet certam cognitionem de omnibus quae cognoscit, ut supra, dist. XXXVI, q.1, a.3, habitum est. Ergo videtur quod praedestinatio sit certa.
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt quod Deus non cognoscit futura contingentia nisi secundum quod sunt, scilicet sciens ea esse contingentia, sicut necessaria esse necessaria. Sed hoc improbat Boetius : quia secundum hoc sequeretur quod Deus non plus cognosceret de salute hominum futura quam homo, qui scit etiam eam contingentem. Unde ali dixerunt, quod praedestinatio habet certitudinem, ita quod numerus salvandorum apud Deum est certus, accipiendo numerum quo numeramus, scilicet quod salvabuntur centum vel mille, et sic de alis. Non autem certus est numerus materialiter sumptus, scilicet quo ad supposita ; quia isti homines possunt et salvari et non salvari. Sed hoc est attribuere Deo imperfectam cognitionem. Si enim cognoscit quod tot salvabuntur, et non quod isti ; imperfecta est eius cognitio, et in universali tantum. Si autem cognoscit quod etiam isti, oportet hoc certum esse ; quia cognitio eius incerta esse non potest, sicut nec falsa. Et ideo dicendum est, quod numerus praedestinatorum utroque modo acceptus, scilicet et formaliter et materialiter, certus est Deo, sed incertus est nobis. Nec tamen ista certitudo necessitatem salvandis imponit ; quod patet ex his quae dicta sunt. Praedestinatio enim includit in suo intellectu praescientiam, et providentiam salutis omnium. Providentia autem, ut dictum est, quamvis sit omnium, non tamen omnia necessario contingunt, sed secundum conditionem causarum proximarum, quarum naturas et ordinem providentia et praedestinatio salvat. Praescientia etiam non imponit necessitatem rebus nec inquantum est causa, cum sit causa prima, cuius conditionem effectus non habet, sed causae proximae ; nec ratione adaequationis ad rem scitam quae ad rationem veritatis et certitudinis scientiae exigitur, quia adaequatio ista attenditur scientiae Dei ad rem non secundum quod est in causis suis, in quibus est ut possibile futurum tantum, sed ad ipsam rem, secundum quod habet esse determinatum, prout est praesens, et non futurum : et hoc supra, dist. XXXVIII, q.1, a.5, expositum est ; et ita patet quod certitudo praedestinationis nullam necessitatem salvandis imponit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod utroque modo potest exponi. Si enim intelligatur de corona praesentis iustitiae, dicitur coronam eius alius accipere, dum opera ipsius in caritate facta, quae sibi et alis proderant, secundum quod spiritus caritatis facit communia merita sanctorum, ipso peccante sibi prodesse desinunt ad meritum vitae aeternae ; eorum tamen fructus in illis manet qui in gratia perseverant ; non autem ita quod eadem numero gratia quae est in uno, ipso peccante, in altero fiat. Et similiter exponitur, si intelligitur de corona futurae gloriae ; quia sancti in patria existentes gaudent de omnibus meritis sanctorum qui in mundo sunt. Unde aliquo peccante, cuius multa merita praecesserunt, gaudium illorum meritorum in aeternum manebit in beatis, quod ipse peccando amisit ; non ita quod gloria quae praedestinata est uni, alteri detur. Dicitur tamen : ne alius accipiat coronam tuam, non ad excludendum praedestinationis certitudinem, sed ad ostendendam arbitri libertatem.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dictum Gregori non intelligitur de loco qui sanctis praedestinatus est, sed de loco quem tenent in Ecclesia per statum praesentis iustitiae ; quia Ecclesia nunquam destituitur existentibus in gratia ; unde peccantibus quibusdam, ali in gratiam a domino advocantur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod praedestinatio est liber vitae secundum quod dicitur in eo aliquid scribi non solum quantum ad praesentem iustitiam, sed etiam quantum ad futuram gloriam ; et sic nullo modo potest dici aliquis deleri de libro vitae ; sed illud quod est ibi scriptum quantum ad praesentem iustitiam tantum, dicitur deleri, non mutatione facta ex parte libri, ut aliquid in eo fuerit, quod postmodum non sit ; sed ex parte illius qui in libro scriptus dicitur, inquantum scilicet ipse mutatur a statu praesentis iustitiae ; et sic vita eius non repraesentatur ut praesens, sed ut praeterita.
- Ad quartum dicendum, quod contingens futurum, ut motus liberi arbitri, quamvis non sit determinatum in causa sua, est tamen determinatum in esse suo secundum quod est actu ; et sic subiacet certitudini praescientiae, sicut supra dictum est de futuris contingentibus, dist. XXXVIII, q.1, a.5.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod illud quod mensuratur aeternitate, est simul cum omni tempore, ita tamen quod nullo eorum mensuratur ; et ideo actus divinae praescientiae non potest poni ita esse nunc, quasi mensuretur per praesens tempus, ut ordinem praesentis ad futurum ad suum scitum habeat ; sed ad omne tempus et ad omne scitum habet ordinem praesentis ad praesens. Unde cum dicitur, Deus praescit hoc, non intelligitur quod hoc sit futurum respectu divinae scientiae, sed respectu huius temporis in quo profertur : et ideo oportet huiusmodi verba et participia dicta de Deo a determinatione temporis absolvere, ut consignificent nunc aeternitatis, et non temporis ; alias inevitabiliter sequitur error.
QUAESTIO 4
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de reprobatione ; et circa hoc duo quaeruntur :
- Quid sit ;
- Utrum Deus sit causa obdurationis et excaecationis, quae reprobationi quodammodo respondet.
ARTICULUS 1
Utrum reprobatio addat aliquid supra praescientiam
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod reprobatio nihil addat supra praescientiam. Reprobatio enim malorum est. Sed horum non habet Deus nisi scientiam simplicis notitiae, ut supra, dist. XXXVIII, q.1, a.1, habitum est. Ergo reprobatio supra praescientiam nihil addit.
- Praeterea, illud quod addit aliquid supra commune, non appropriat sibi nomen communis, sicut convertibile quod non indicat substantiam rei appropriat sibi nomen propri : quia non addit aliquid, sicut definitio addit. Sed reprobatio appropriat sibi nomen praescientiae : dicimus enim communiter malos praescitos, et bonos praedestinatos. Ergo videtur quod reprobatio nihil supra praescientiam addat.
- Praeterea, Magister supra, XXXV dist., posuit rationes eorum quae aliquid supra praescientiam et scientiam addunt, ut dispositionis, providentiae et cetera. Ergo cum non fecerit ibi de reprobatione mentionem, videtur quod nihil supra praescientiam addat.
Sed contra, praescientia est omnium tam bonorum quam malorum. Sed reprobatio non est nisi damnandorum. Ergo aliquid supra rationem praescientiae addit.
- Praeterea, reprobatio opponitur approbationi. Sed approbatio dicit aliquid in voluntate. Cum ergo opposita sint eiusdem, videtur quod reprobatio ponat aliquid in voluntate et non in praescientia tantum.
Respondeo dicendum, quod reprobatio addit supra praescientiam rationem providentiae. Cum enim providentia divina sit communiter omnium, tamen quodam speciali modo et privilegiato est eorum in quibus invenitur voluntas, per quam aeternae gloriae capaces sunt ; unde specialis quidam modus providentiae divinae attenditur, secundum ordinem talis naturae in finem, et secundum collationem eorum quae in finem promovent. Et quia ex conditione talis naturae est ut a consecutione finis deficere possit, ideo per providentiam divinam ordinatum est ut talis defectus in bonum iustitiae cedat, dum culpae poena adhibetur : et ideo sicut providentia divina respectu ipsius boni, quod est per consecutionem gratiae et gloriae, cum praescientia eventus, dicitur praedestinatio ; ita providentia divina respectu mali oppositi cum praescientia defectus, dicitur reprobatio. Et quia bonum subiacet providentiae ut causatum et ordinatum, ideo dicitur, quod praedestinatio est causa gratiae et gloriae ad quam ordinatur. Sed quia malum non subiacet providentiae ut intentum vel causatum, sed solum ut praescitum et ordinatum, ideo reprobatio est tantum praescientia culpae, et non causa ; sed poenae, per quam culpa ordinatur est praescientia et causa.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod malorum ut fiant, Deus habet scientiam simplicis notitiae ; sed ut ordinentur, habet etiam horum scientiam approbationis ; et hoc importat reprobationis nomen.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod reprobatio non addit ex parte reprobati supra praescientiam, quia nihil causatur in ipso per quod malus fiat ; et ideo appropriat sibi nomen commune : addit tamen aliquid ex parte Dei reprobantis ; scilicet voluntatem ordinis poenae ad culpam. Unde etiam in abstracto non ita appropriat sibi nomen commune sicut in concreto ; unde magis dicitur reprobatus praescitus quam praescientia reprobatio.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod reprobatio opponitur praedestinationi ; et ideo per oppositum datur intelligi posita praedestinatione.
ARTICULUS 2
Utrum Deus sit causa obdurationis
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod obdurationis et excaecationis causa sit Deus per id quod habetur 2 Cor. 4, 4 : Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, et una Glossa exponit de Deo vero. Ergo videtur quod ipse sit causa obdurationis et excaecationis.
- Praeterea, excaecatio et obduratio sunt quaedam poenae iustae. Sed omnis poena iusta a Deo est. Ergo excaecatio et obduratio a Deo sunt.
- Praeterea, secundum philosophum in posterioribus si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis. Sed velle divinum est causa quod iste habeat gratiam, quia scilicet ipse vult. Ergo videtur quod non velle Dei sit causa quare iste gratiam non habeat. Sed hoc est obduratio. Ergo ex parte Dei accipienda est causa obdurationis.
- Praeterea, sicut dicit philosophus in II Physic., id quod per sui praesentiam est causa salutis navis, scilicet gubernator, per sui absentiam est causa periculi. Sed Deus per sui praesentiam in anima est causa gratiae. Ergo per sui absentiam est causa obdurationis.
Sed contra est quod dicunt sancti communiter, Dionysius, Augustinus, Anselmus, scilicet quod causa quare iste non habet gratiam, est quia ipse noluit accipere, et non quia Deus noluit dare : quia lumen suum omnibus offert quod tamen ab omnibus non percipitur, sicut nec lumen solis a caeco. Sed obduratio est ipsa carentia gratiae. Ergo obdurationis causa non est ex parte Dei.
- Praeterea, nullus culpatur vel punitur de eo cuius causa in ipso non est. Sed homo punitur et culpatur pro obduratione, vel pro carentia gratiae. Ergo huiusmodi causa est ipse.
Respondeo dicendum, quod obduratio dicitur quandoque actus voluntatis obstinatae in malum, cui pertinaciter adhaeret ; et sic constat quod obdurationis causa non est Deus, sed homo ; sicut nec alicuius actus peccati, inquantum deformis est. Quandoque vero obduratio dicitur ipsa privatio gratiae, quae etiam excaecatio dicitur : quia gratia est quoddam lumen animae, et perfectio quaedam habilitans ipsam ad bonum. Istum autem carere gratia, ex duobus contingit : tum quia ipse non vult recipere : tum quia Deus non sibi infundit, vel non vult sibi infundere. Horum autem duorum talis est ordo, ut secundum non sit nisi ex suppositione primi. Cum enim Deus non velit nisi bonum, non vult istum carere gratia nisi secundum quod bonum est. Sed quod iste careat gratia, non est bonum simpliciter ; unde hoc absolute consideratum, non est volitum a Deo. Est tamen bonum ut careat gratia si eam habere non vult, vel si ad eam habendam negligenter se praeparat, quia iustum est, et hoc modo est volitum a Deo. Patet ergo quod huius defectus absolute causa prima est ex parte hominis qui gratia caret ; sed ex parte Dei non est causa huius defectus, nisi ex suppositione illius quod est causa ex parte hominis. Et per hunc modum invenitur dici Deus quandoque causa excaecationis vel obdurationis, non quidem immittendo malitiam sed non impartiendo gratiam, quod in ipso est. Si enim non necessario impartitur gratiam, in ipso est et non impartiri ; unde eius quod est non impartiri, aliquo modo causa est. Iste autem defectus potest dupliciter considerari, sicut etiam quilibet alius. Cum enim defectus incidat ex defectu causae secundae et non ex defectu causae primae ; quem tamen defectum Deus non impedit, tamen impedire posset, ne impedimentum naturae cedat ; si iste defectus gratiae comparetur ad voluntatem, quae est sicut causa proxima, invenitur voluntas habere causalitatem ad ipsum, quae bonum propositum non accipit, cum accipere possit ; et ex hoc est culpabilis et vituperabilis : quia malum, cuius principium est voluntas, est huiusmodi. Si autem comparetur ad ipsum Deum, non invenitur causatus ab ipso, sed tantum permissus et ordinatus, ut scilicet sit in poenam ipsius voluntatis deficere ; unde dicit Augustinus in I Confess. : Iussisti domine, et sic est, ut omnis inordinatus animus sibi ipsi sit poena ; et talis ordinatio a Deo est. Unde respectu ipsius defectus nullam causalitatem habet, sed respectu ordinationis tantum : et hoc significatur cum obdurare dicitur.
ad 1. Et per hoc patet responsio ad primum. Quidam tamen dicunt, quod Deus est causa obdurationis sicut natura causa quietis : quod expresse falsum est ; quia quies naturalis est finis motus naturalis, et per se intenta a natura, quod hic dici non potest ; et ideo dicendum, quod Deus dicitur excaecare permittendo defectum et ordinando.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod obdurari dicitur poena prout dicit defectum iam ordinatum ; et sic reducitur in divinam causalitatem non ratione defectus sed ratione ordinis qui est a Deo.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod effectus non consequitur nisi concurrentibus omnibus causis ; sed ex defectu unius consequitur negatio effectus. Dico ergo, quod causa gratiae sicut agens est ipse Deus, et sicut recipiens est ipsa anima per modum subiecti et materiae ; et ideo, quia formae inductae non est causa materia neque subiectum, nisi tale ex cuius principis fluit accidens, quale accidens non est gratia ; ideo non dicitur simpliciter anima causa gratiae, sed recipiens tantum ; Deus autem causa. Nec oportet quod omnis defectus incidat ex parte agentis ; sed potest incidere ex parte recipientis : et ita est in proposito.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod Deus quantum est in se, nulli est absens ; sed homo a Deo praesente se absentat, sicut a praesente lumine qui claudit oculos ; et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
EXPOSITIO TEXTUS
Intelligentia enim conditionis implicitae veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero. Hoc sic exponi potest. Accipiantur duo dicta, quorum unum est verum, scilicet Petrum posse damnari : alterum falsum ; scilicet Petrum non posse damnari. Si adiungatur conditio quae implicite intelligitur in hoc participio praedestinatus, intellectus illius conditionis facit dictum, quod prius erat falsum, esse verum ; quia si Petrus est praedestinatus, Petrum non posse damnari est verum. Faciet etiam impossibilitatem in dicto, quod prius erat verum : Petrum enim posse damnari est impossibile, si est praedestinatus ; ut tamen impossibilitas ad necessitatem consequentiae referatur.
Quod tamen in actionibus vel operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Operationes Dei nominat quas explet nulla creatura mediante, sicut intelligere, velle et huiusmodi : et quia tales operationes aeternitate mensurantur et non tempore, ideo non sequuntur necessitatem praeteriti, sed manent in libertate praesentis ; ita tamen quod immobilitas non tollatur : non enim potest Deus nunc velle, et quod nunc vult, postea non velle : sed suum aeternum velle semper est in libertate voluntatis eius ; et ideo ex veritate praedestinationis non sequitur aliqua necessitas ex parte praedestinantis, sicut nec ex parte praedestinati. Potest enim et praedestinare et non praedestinare. Operationes autem Dei et hominum nominantur quae a Deo mediante creatura vel in creatura explentur, et quia ex parte creaturae tempore mensurantur ideo transeunt in praeteritum, et necessitatem acquirunt.
Ita reprobationis aeternae quodammodo effectus esse videtur obduratio. Hoc ideo addit, quia non est simpliciter concedendum quod reprobatio obdurationis sit causa, sed solum permissionis et ordinationis, ut dictum est, in corp. art.
