Distinctio IX — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO IX
QUAESTIO 1
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister ea quae pertinent ad unitatem essentiae, hic determinat ea quae pertinent ad distinctionem personarum, et dividitur in partes duas :
in prima determinat de personis distinctis ;
in secunda de nominibus, quibus et personarum distinctio et essentiae unitas designatur, 22 dist. : Post praedicta, disserendum videtur de nominum diversitate.
Prima in duas :
in prima determinat de personis quantum ad ipsarum distinctionem ;
in secunda quantum ad earum aequalitatem, 19 dist. : nunc postquam coaeternitatem trium personarum pro modulo facultatis nostrae insinuavimus, iam de earumdem aequalitate aliquid eloqui superest.
Prima in duas :
in prima determinat de generatione filii, per quam distinguitur a patre ;
in secunda de processione spiritus sancti, per quam distinguitur ab utroque, 10 dist. : Nunc vero post filii aeternitatem, de spiritu sancto (...) disseramus.
Prima in duas :
in prima asserit veritatem ;
in secunda excludit errorem, ibi : sed contra hoc inquit haereticus. Est autem error Arii, qui posuit, generationem non esse ab aeterno : unde sequebatur quod per eam distinguitur filius a patre essentialiter.
Sed contra hoc inquit haereticus, haec pars dividitur in duas.
In prima ponit errorem, et rationem erroris, quae talis est. Omne quod nascitur, aliquando non fuit ; ad hoc enim nascitur ut sit. Sed filius est natus a patre. Ergo aliquando non fuit ; et ita non est coaeternus patri.
In secunda excludit, ibi : qui hoc dicit, non intelligit etiam natum esse de Deo, sempiternum esse ; et dividitur in tres partes :
primo obviat per rationes Augustini ;
secundo per Ambrosii rationes, ibi : eidem quoque Arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet ;
tertio per rationes Hilarii, ibi : et, ut ait Hilarius in 12 lib. De Trinitate, aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud patri, idest auctori, esse coaeternum.
Circa primum duo facit : primo Augustinus solvit rationem ;
secundo improbat positionem, ibi : Item si Dei filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia Dei est, nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coaeternus est ergo Deo patri filius.
Solvit autem rationem interimendo hanc : omne quod natum est, aliquando non fuit ; quod manifestatur per simile in corporalibus ; quia splendor oritur ab igne, nec ignis est prius tempore quam splendor.
Improbat autem positionem tali argumento. Christus est Dei virtus et sapientia, I Cor., 1. Sed Deus pater nunquam fuit sine virtute et sapientia. Ergo Deus pater nunquam fuit sine filio. Eidem quoque Arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet. Hic excludit praedictum errorem per verba Ambrosii, et dividitur in duas :
in prima excludendo errorem, astruit divinae generationis aeternitatem ;
in secunda inquirit quibus verbis aeternitas convenientius designetur, ibi : Hic quaeri potest (...) utrum debeat dici : filius semper gignitur vel semper genitus est, vel semper gignetur.
Prima in duas : in prima probat positionem ;
secundo respondet ad rationem, ibi : Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si filius sit, non priorem habeat patrem. Improbat autem positionem duabus viis.
Prima est per auctoritatem Isa. 43, 10 : Ante me non est formatus Deus, et post me non erit ; et patet in Littera.
Secunda est per rationem, ibi : Item dic, inquam, mihi, haeretice, fuitne quando omnipotens Deus pater non erat, et Deus erat ? Et talis est. Quandocumque est pater, est filius. Si igitur non semper fuit filius, Deus omnipotens non semper fuit pater, et aliquando factus est pater. Hoc autem non potest esse sine sui mutatione. Ergo ipse mutatus est : quod haereticus non concessit. Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si filius sit, non priorem habeat patrem. Hic solvit obiectionem, et circa hoc duo facit :
primo obviat, ostendendo incomprehensibilitatem divinae generationis ;
in secunda arguit Magister praesumptionem quorumdam nitentium comprehendere, et solvit auctoritatem quam pro se inducunt, ibi : quidam tamen de ingenio suo praesumentes, dicunt illam generationem posse intelligi. Obviatio Ambrosii habet hunc modum. Illa probatio nihil valet quae non magis se habet ad unam partem quam ad aliam. Sed ratio haeretici innitebatur huic quod non poterat inveniri ab homine modus generationis divinae, si ponatur ab aeterno esse. Sed eadem dubitatio remanet, si ponatur non ab aeterno esse, quia generatio illa est inenarrabilis et incomprehensibilis. Ergo obiectio haeretici nihil probat. Hic quaeri potest (...) utrum debeat dici : filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur. Hic ostendit quibus verbis aeternitas generationis designari debeat, et circa hoc quatuor facit :
primo probat per auctoritatem Gregorii et Augustini, quod debet signari per verba praeteriti temporis, propter perfectionem ipsius ;
secundo inducit contrarietatem per verba Origenis, ibi : Origenes vero super Hieremiam ait ;
tertio solvit, ibi : Sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur ;
quarto confirmat solutionem per verba Hilarii, ibi : Hilarius quoque dicit filium natum ex patre ;
et ultimo concludit quaestionis veritatem, ibi : Dicamus ergo filium natum de patre ante tempora. Et, ut ait Hilarius in 12 lib. De Trinitate, aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud patri, idest auctori, esse coaeternum. Hic excludit errorem per verba Hilarii, et duo facit :
primo improbat positionem ;
secundo solvit objectionem, ibi : Sed inquiet haereticus.
Improbat autem hoc modo. Sicut pater se habet ad generationem, ita pater aeternus ad aeternam generationem. Sed Deus est pater aeternus, ut haeretici concedunt. Ergo et generatio qua generat, fuit semper, et ab aeterno. Sed ab aeterno generare est aeternum nasci. Ergo et filius ab aeterno est natus. Et per hoc etiam respondet ad rationem ipsorum, distinguendo hanc : omne quod natum est, coepit esse. Si enim intelligatur de eo quod nascitur a non semper gignente, sicut est in creaturis, verum est ; si de eo quod nascitur a semper gignente, falsum est.
Circa hanc partem quaeruntur duo :
primo de distinctione filii a patre.
Secundo de aeternitate.
Circa primum duo quaeruntur :
- Utrum propter distinctionem possit dici filius alius a patre ;
- Utrum pater et filius propter eamdem distinctionem possint dici plures aeterni.
ARTICULUS 1
Utrum filius sit alius a patre
Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius non sit alius a patre. Alius enim, secundum Priscianum est relativum diversitatis substantiae. Sed pater et filius sunt unius substantiae. Ergo filius non potest dici alius a patre.
Item, unitas substantiae impedit quod filius non potest dici aliud esse a patre, propter diversitatem significatam per ly aliud. Sed alius et aliud non differunt nisi secundum modum significandi : quia alius masculine, aliud neutraliter significat. Cum igitur modus significandi non variet significationem, videtur quod nec etiam alius a patre dici possit.
Praeterea, si filius dicitur alius a patre, hoc non est nisi quia filius est a patre. Sed pater est a seipso. Ergo pater erit alius a seipso.
Praeterea, proprietas secundum Porphyrium, non facit alietatem, sed magis alteritatem. Pater autem non distinguitur a filio nisi per proprietatem relationis. Ergo pater non potest dici alius a filio, sed alter.
Contra, quaecumque distinguuntur realiter, unum eorum est alia res ab alio. Sed pater et filius, ut supra dictum est, dist. 2, quaest. unica, art. 5, distinguuntur realiter. Ergo pater est alia res a filio ; et eodem modo potest dici esse alius a filio. Hoc etiam videtur per verbum Augustini in littera.
Respondeo dicendum, quod in divinis invenimus tria, scilicet essentiam, personam, proprietatem, quibus aptantur tria genera. Essentiae enim, quia communis est et indistincta, aptatur neutrum genus, quod est informe non importans sexus distinctionem. Personae vero, quae est distincta et significatur ut aliquid existens in natura divina, aptatur masculinum genus quod est genus distinctum, et non femininum propter imperfectionem. Proprietati autem, quae significatur per modum formae, aptatur genus femininum ; sic etiam essentiae aptari potest, inquantum essentia significatur ut forma ; et ideo propter unitatem essentiae non potest dici pater alius a filio, sed propter distinctionem personae dicitur alius. Istud autem videtur magis esse adaptatio, quam expressio proprietatis locutionis. Unde dicendum aliter, quod hoc contingit, quia neutrum genus substantivatur ; et ideo importat diversitatem simpliciter et absolute, quae est diversitas essentiae ; sed masculinum genus et femininum tenentur adjective ; unde ponunt diversitatem circa terminos personales qui in locutione ponuntur, cum dicitur : filius est alius a patre ; et hoc explicabitur in solutionibus argumentorum.
Ad primum ergo dicendum, quod alius semper significat diversitatem substantiae. Sed substantia dicitur dupliciter : quandoque enim sumitur pro essentia, sicut est in usu Latinorum ; quandoque pro supposito essentiae, vel pro re naturae primi praedicamenti, quae dicitur hypostasis apud Graecos ; et hoc secundo modo non est eadem substantia patris et filii : quia sic substantia significat personam ; et hac ratione potest dici alius.
Ad secundum dicendum, quod neutrum genus substantivatur, et non masculinum. Substantivum autem significationem suam habet absolutam ; sed adjectivum ponit significationem suam circa subjectum. Quando autem aliquid dicitur absolute, intelligitur de eo quod simpliciter est, sicut ens, absolute dictum, significat substantiam ; et ideo quia alietas essentiae est simpliciter alietas, ideo neutrum genus substantivatum importat alietatem essentiae. Sed genus masculinum, quia adjective tenetur, ponit alietatem circa suum subjectum. Unde si terminus personalis est suum substantivum, designat distinctionem personarum. Et ideo haec est vera : pater est alius a filio. Si autem sit terminus essentialis, designat diversitatem substantiae ; unde haec est falsa : pater est alius Deus a filio. Et similiter neutrum adjective sumptum, quando adjungitur termino personali, importat alietatem personae, ut cum dicitur : pater est aliud suppositum a filio. Unde hoc non contingit ex variata significatione, sed ex eo quod alietas significata in masculino et neutro, non ad idem refertur.
Ad tertium dicendum, quod haec est impropria : pater est a se ; et exponenda est per negationem ; id est, non est ab alio. Ista autem est propria : filius est a patre. Unde non est simile.
Ad quartum dicendum, quod proprietas in divinis non tantum est proprietas, sed etiam subsistens : paternitas enim est ipse pater ; et ideo proprietas facit alium magis proprie, quam alterum. De hoc tamen infra plenius habebitur, dist. 26, quaest. 2, art. 2.
ARTICULUS 2
Utrum pater et filius possint dici plures aeterni
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater et filius non possint dici plures aeterni, per id quod habetur in symbolo Athanasii : et tamen non tres aeterni.
Praeterea, Augustinus : quidquid in divinis ad se dicitur, singulariter de tribus, et non pluraliter praedicatur. Sed aeternus ad se dicitur : non enim est relativum. Ergo singulariter de tribus dicitur, et non pluraliter.
Praeterea, sicut una deitas est trium personarum, ita etiam est una aeternitas, cum aeternitas sit ipsa divina substantia. Sed non potest dici : pater et filius sunt plures dii ; propter unitatem divinitatis. Ergo nec etiam propter unitatem aeternitatis potest dici : pater et filius sunt plures aeterni.
Sed contra est quod habetur in symbolo Athanasii, quod tres personae sunt sibi coaeternae. Si dicas, quod hoc est, quia Deus est substantivum, sed aeternus est adjectivum, et ideo aeternus recipit pluralem numerum, secundum numerum suppositorum. Contra, adjectivum significatur per modum accidentis. Sed in Deo non potest esse aliquod accidens, quia, sicut dicit Boetius, cetera praedicamenta cum in divinam venerint praedicationem mutantur in substantiam. Ergo non potest ibi esse adjectivum
Praeterea, adjectivum trahit numerum a substantivo. Sed aeternus est adjectivum. Cum ergo pater et filius sint plures quidam, videtur quod debeant dici aeterni.
Respondeo dicendum, quod haec est differentia inter adjectiva et substantiva : quia substantiva significant per modum substantiae, et ideo significant rem suam absolute ; et ideo substantivum non dicitur in plurali numero, nisi formatio sua numeretur ; adjectivum autem significat per modum accidentis, quod non habet esse absolutum, nec unitatem : sed esse suum et unitas sua dependet ex eo cui inhaeret. Unde etiam non multiplicatur secundum numerum per divisionem alicujus quod sit pars sui, sicut species substantiarum multiplicantur per individua, secundum divisionem materiae. Sed accidens multiplicatur secundum divisionem subjecti in quo est ; unde haec albedo est alia ab illa, inquantum haec est hujus, et illa illius ; et ideo adjectivum non habet numerum pluralem, nisi ex parte suppositorum. Dicendum igitur, quod omnes termini significantes substantiam per modum substantiae, sicut sunt substantiva, non praedicantur in plurali de tribus personis, eo quod formatio significata, scilicet ipsa essentia divina, non dividitur. Termini vero significantes substantiam adjective per modum inhaerentis, vel assequentis substantiam, ut dicit Damascenus, praedicantur in plurali de tribus personis, propter pluralitatem suppositorum. Sed tamen in talibus terminis, qui significant substantiam adjective, est ordo. Quaedam enim significant ut inhaerenter, non significantes substantiam quantum ad modum significandi quem grammatici considerant dicentes, nomen significare substantiam cum qualitate, sicut verba et participia : et ista nullo modo debent praedicari in singulari, quia significant per modum actus, qui non significatur nisi ut inhaerens. Quaedam autem significant substantiam quantum ad modum consideratum a grammaticis, sicut nomina adjectiva. Omne enim nomen significat substantiam et qualitatem. Sed forma quae est qualitas, significat ut inhaerentem ; et talia possunt magis praedicari singulariter, et praecipue quia possunt substantiari, sicut aeternus, et hujusmodi. Quando tamen talibus adjectivis additur per compositionem aliqua praepositio denotans habitudinem personae ad personam, magis trahuntur ad suppositum ; et tunc nunquam debent praedicari in singulari, sed tantum in plurali, sicut coaeternus.
Dico igitur ad primum, quod si aeternus substantive sumatur, tunc praedicatur in singulari de tribus ; et sic accipit Athanasius. Si adjective, tunc praedicatur pluraliter. Sed coaeternus semper debet pluraliter praedicari, propter habitudinem personae ad personam, quam importat.
Ad secundum dicendum, quod sicut dictum est, in corp. art., adjectiva non habent numerum ex seipsis, sed ex suis suppositis ; et ideo aeternus, quamvis non numeretur ex seipso, quia absolutum est, tamen praedicatur in plurali propter pluralitatem suppositorum, quae relativa sunt.
Et per hoc patet solutio ad tertium : quia Deus non est adjectivum, ut recipiat numerum ab alio, sicut aeternus. Unde non posset pluraliter praedicari nisi propter pluralitatem suae formae : quam pluralitatem non est in Deo ponere.
Ad quartum dicendum, quod quamvis secundum rem non sit accidens in divinis, tamen quantum ad modum significandi potest aliquid ut adjacens significari, vel assequens substantiam ; et inde sunt adjectiva in divinis.
QUAESTIO 2
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de coaeternitate filii ad patrem ; et quaeruntur duo : 1 utrum pater aliquo modo sit prior filio ; 2 si non, sed generatio est aeterna, quibus verbis significari debeat.
ARTICULUS 1
Utrum pater sit prior filio
Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater sit prior filio. Sicut enim se habet corruptio ad desitionem, ita se habet generatio ad inceptionem. Sed omne quod corrumpitur, desinit esse. Ergo omne quod generatur, incipit esse per generationem. Ergo filius coepit esse ; et ita est posterior patre.
Praeterea, nihil accipit aliquid, nisi quod non habet. Sed omne quod generatur, accipit esse a generante. Ergo omne quod generatur, ante generationem non habet esse ; et sic idem quod prius.
Praeterea, principium naturaliter prius est eo cujus est principium. Sed pater est principium filii. Ergo etsi non tempore, saltem natura est prior ipso.
Item, dare esse est aliqua dignitas. Sed pater dat esse suum filio. Ergo ad minus dignitate pater est prior filio.
Contra, omne illud quo aliquid est prius, non est simpliciter primum. Si ergo filio esset pater prior, filius non esset simpliciter primum. Sed omnes dicunt Deum esse primum principium, sicut dicit philosophus. Ergo filius non esset Deus : quod Ariani concedunt.
Respondeo dicendum, quod pater nullo modo est prior filio, neque duratione, neque natura, neque intellectu, neque dignitate : in patre enim et filio non possumus nisi duo considerare. Vel id quod absolutum est : et hoc utrique commune est : unde ex hoc unus non habet prioritatem ad alium, cum essentia divina non sit divisibilis, ut supra ostensum est, in hac dist., qu. 1, art. 1. Vel id quod est ad aliquid. Relativorum autem est simul esse natura, secundum philosophum, et etiam tempore : quia posita se ponunt, et perempta se perimunt : et etiam intellectu, cum unum per alterum definiatur : quamvis enim in hominibus ille qui est pater, sit prior eo qui est filius, ut Socrates Platone ; nihilominus tamen ista duo relativa, inquantum relativa sunt, pater et filius simul sunt omnibus modis praedictis. Unde patet quod pater nullo modo potest esse prior filio ; neque secundum id quod absolutum, neque secundum id quod ad aliquid est.
Ad primum ergo dicendum, quod generatio quae opponitur corruptioni, est mutatio ; et tali generationi semper annexa est inceptio. Sed generatio, prout est in divinis, non est mutatio, ut supra dictum est, dist. 4, quaest. 1, art. 1, sed operatio naturae divinae prout est in patre. Et quia naturalis operatio semper sequitur id cujus est, cum natura divina in patre sit aeterna, et generatio erit aeterna.
Ad secundum dicendum, quod illud quod accipit aliquid, non habet illud a se, non tamen sequitur quod non habeat illud simpliciter : quia potest esse quod illud accipere nunquam inceperit ; et ita filius accepit esse a patre, nec habet esse a se, sed ab aeterno a patre accepit esse.
Ad tertium dicendum, quod principium potest dupliciter considerari : vel id quod est principium, et hoc est prius naturaliter eo cujus est principium ; vel secundum relationem principii, et sic est simul naturaliter cum principiato. Si igitur esset aliquis ab eodem habens quod sit aliquis et quod sit ad aliquid ; omnino simul esset naturaliter cum eo ad quod diceretur. Et quia in divinis pater ab eodem habet quod sit aliquis et quod sit pater ; est simul natura cum filio, non solum inquantum est pater, sed simpliciter.
Ad quartum dicendum, quod proprietas qua pater dat esse, est dignitas sua. Sed quia dignitas est de absolutis, ideo eadem dignitas est in patre et filio, et eadem dignitas quae in patre est paternitas, in filio est filiatio ; sicut paternitas in patre est divina essentia vel divina bonitas, et eadem essentia in numero vel bonitas, est filiatio in filio.
ARTICULUS 2
Utrum generatio divina debeat significari per tempus praesens
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod generatio divina debeat significari per praesens tempus. Praesens enim maxime aeternitati competit, eo quod non habet successionem. Sed generatio divina est aeterna. Ergo debet significari per praesens tempus.
Praeterea, Avicenna distinguit duplex agens : quoddam quod est causa fiendi tantum, et istud non influit in rem nisi dum est in fieri ; quoddam autem quod est principium essendi, et hoc agens non cessat ab influendo in causatum suum quamdiu habet esse. Constat autem quod pater non est principium filii sicut principium fiendi, quia filius non est factus ; sed sicut principium essendi, quia dat sibi esse. Ergo quandiu filius habet esse, pater dat sibi esse, quae datio est generatio. Cum igitur filius verissime dicatur semper esse, et magis quam fuisse, verius diceretur semper nasci quam semper natus.
Contra, illud quod est semper in fieri, est imperfectum. Sed quod semper nascitur, significatur semper ut in fieri. Ergo significatur ut imperfectum. Ergo non proprie dicitur filius semper nasci, cum ab eo secludatur omnis imperfectio.
Praeterea, omne illud quod consequitur generationem secundum modum intelligendi, est quasi terminus generationis. Sed relatio filiationis consequitur generationem secundum modum intelligendi. Ergo se tenet ex parte termini generationis. Sed terminus generationis non significatur per praesens, sed per praeteritum. Ergo filius verius dicitur natus quam nascens.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est superius, dist. 8, qu. 2, art. 3, nullum verbum alicujus temporis perfecte aeternitatem repraesentat. Unde cum generatio filii sit aeterna, ut dictum est, dist. 4, qu. 1, art. 1, non sufficienter exprimitur per verbum alicujus temporis ; unde per diversorum temporum verba significari potest, ut quidquid est perfectionis in quolibet tempore, divinae generationi attribuatur, et omnis imperfectio excludatur. Cum igitur in omni inferiori generatione vel in quocumque fieri, ipsum esse sit imperfectum, quia hujusmodi non sunt nisi in fieri, et perfectio non est nisi quando fieri terminatur, et tunc esse non retinet generatio creaturae, sicut etiam in termino motus non est motus ; in divina tamen generatione invenitur simul et perfectio et esse. Unde ad significandum esse divinae generationis, quod nunquam transit, possumus uti verbo praesentis temporis, ut dicamus filium generari a patre ; ad significandum vero generationis perfectionem possumus verbo praeteriti temporis uti, ut dicamus filium natum ; ut autem utrumque concludatur simul, scilicet perfectio et esse generationis, convenientissime dicitur semper natus ; ut per sempiternitatem significetur esse generationis indeficiens, et per praeteritum tempus ipsius perfectio. Si autem diceremus, semper nascitur, designaretur solum esse generationis indeficiens, sed non perfectio ; et ideo melius dicitur semper natus quam semper nascens. In aliis autem divinis quae non significantur ut in fieri, convenientius utimur praesenti tempore.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis praesens aeternitati conveniat maxime, quia ponit esse in actu, tamen in illis quae per modum fieri significant, importat imperfectionem, quia talia dum habent esse, imperfecta sunt ; et ideo in talibus convenientius utimur praeterito, praecipue si addatur aliquid ad indeficientiam designandam.
Ad secundum dicendum, quod per illam rationem probatur quod esse divinae generationis nunquam transeat, et hoc significatur per praesens ; tamen ex modo significandi, quia significatur per modum fieri, importatur quaedam imperfectio ; et ideo oportet uti praeterito tempore, et hoc sequentia argumenta concludunt.
EXPOSITIO TEXTUS
Dicit autem apostolus Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam. Contra, aut loquitur de essentiali sapientia, aut de sapientia genita. Si de essentiali, constat quod illa esset in patre, etiam si filius non esset, sicut et essentia. Sed de sapientia genita supra ab Augustino dictum est, dist. 5, quod pater non est sapiens sapientia quam genuit. Ergo etiam si filius non esset, non sequeretur quod pater sapiens non esset ; et ita videtur ratio Augustini nihil valere. Et dicendum, quod loquitur de sapientia essentiali, secundum quod est appropriata filio. In appropriato autem, inquantum hujusmodi, intelligitur ratio proprii ; et sic procedit Augustinus.
Vel potest melius dici, quod loquitur de sapientia genita ; non enim dicit, quod per illam sapientiam pater sit sapiens, sed quod illam sapientiam habeat. Inconveniens autem est dicere, Deum nunc habere aliquam sapientiam quam non semper habuit, quia hoc poneret mutationem in ipso.
Quomodo igitur immutabilis Deus est ? Videtur quod hoc non sequatur ; quia secundum philosophum, in ad aliquid non est motus : et ita ex adventu relationis non potest concludi aliqua mutabilitas. Praeterea, Deus per hoc quod dat esse creaturae, dicitur creator, et per hoc quod dat esse filio, dicitur pater. Sed non sequitur ipsum esse mutabilem, quamvis modo sit creator, et ab aeterno non fuerit. Ergo etiam non sequeretur quod esset mutabilis, si non semper pater fuisset.
Ad primum est dicendum, quod quamvis in ad aliquid non sit motus sicut in eo quod terminat motum per se, ut quantitas et qualitas sunt termini motus per se ; tamen relationes novae non possunt innasci realiter in aliquo nisi per motum : quamvis enim relatio non sit terminus motus per se, tamen consequitur motum, sicut augmentum consequitur aequalitas.
Ad secundum dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 7, q. 2, art. 1, relatio qua Deus relative dicitur ad creaturam non est realiter in ipso Deo, sed in ipsa creatura, quae mutatur ; paternitas autem realiter est in ipso Deo, quia est proprietas constitutiva personae ; unde non posset esse de novo pater sine mutatione sui.
Vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum. Vox Angelorum haec dicitur, quam exprimunt corporaliter in corporibus assumptis ; vel ipsa spiritualis locutio ipsorum dicitur, secundum quod conceptiones suas ordinant ad innotescendum. Alibi tamen hoc habet quaeri in 2.
Scrutari non licet superna mysteria ; ut quis transcendere velit limites fidei de temporali generatione ; quae quidem ineffabilis est, inquantum terminatur ad unionem in persona Dei ; tamen quodammodo est effabilis ex parte ipsius corporis assumpti, quod de virgine tractum est.
Quoties ortum fuit lumen ex quo splendor oritur, toties oritur et splendor claritatis. Haec similitudo relata ad aeternam generationem intelligenda est non secundum interruptionem actus, quae in ortu luminis corporalis lumen facit (eo quod sol corporalis non semper praesens est), sed secundum continuationem tantum.
Vivens Deus, et naturae aeternae, viventis potestas est. In his verbis intendit Hilarius concludere filium a patre genitum viventem esse sicut cujuslibet naturae intransibilis vel aeternae est potestas viventis ; idest, ut vivum producat, secundum quod ipsa vivit. Sed Deus vivens est, ergo potestas sua est ut vivum ex se generet. Vel sic. In quolibet vivo invenitur potestas quae debetur vivo. Sed Deus est vivens. Ergo in eo invenitur potestas quae debetur vivo. Haec autem est ut vivum ex se producat. Ergo filius, qui ex eo producitur, vivens est. Primi igitur syllogismi majorem subticet, minorem ponit ibi : vivens Deus et cetera. Conclusionem, quae est major secundi, tangit cum dicit : et naturae aeternae, viventis potestas est ; idest naturae aeternae est potestas viventis, idest quae debetur viventi. Secundi syllogismi minorem subticet, conclusionem ponit ibi : et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur non potest aliud esse quam vivens ; filius qui nascitur ex patre, cujus nativitatis secretam scientiam solus pater habet comprehendendo. Non potest ergo esse aliud quam vivens. Et sumitur hic sacramentum, prout dicitur sacrum secretum.
Omnia viva sua ex vivente testatus est, idest omnia attributa, quorum quodlibet in filio vivit. Perfectum nativitatis, idest, perfectam rationem et nomen nativitatis.
Non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum. In his enim quae per transmutationem generantur, quamvis generatio quae est a vivente, terminetur ad vivum, tamen in principio generationis quod generatur non est vivum. Sed filius Dei semper vivus est. Ergo non per decisionem vel mutationem genitus est ; et ita oportet quod vita patris eademque numero in filio sit : et propter hoc subjungit, quod necesse est (...) ut in vivente vivat, scilicet filius in patre, inquantum filius est vita patris, qui in patre vivit : et eodem modo in se habeat vitam viventem, id est essentiam patris, qui est vita vivens.
Cui innascibilitatis esse imaginem, sacramento nativitatis impartit ; idest, sui innascibilis : non enim filius patrem in innascibilitate imitatur.
Si gignenti est infinitum gignere, et nascenti infinitum etiam nasci est. Infinitum sumitur hic negative, non privative ; generatio enim passiva vel activa, nullo fine terminatur vel comprehenditur. Non tamen dicenda est infinita per modum quantitatis, sicut tempus vel motus, quia sic nunquam esset perfecta.
