Distinctio XXI — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO XXI
PROOEMIUM
Ostensa aequalitate personarum, quia usus fuit Magister quibusdam locutionibus in sua propositione, in quibus dictiones exclusivae terminis personalibus addebantur, ut cum dicitur : solus pater tantum habet de potentia, quantum omnes tres simul ; et similia : ideo in parte ista inquirit de veritate omnium locutionum, qualiter huiusmodi dictiones exclusivae nominibus divinis adiungi possint.
Dividitur ergo in partes duas :
in prima inquirit, utrum dictio exclusiva possit adiungi nomini personali in subiecto posito cum praedicato personali ;
in secunda inquirit, utrum possit adiungi nomini personali quando praedicatur de ipso essentiale, verbi gratia : solus pater est Deus, ibi : post haec quaeritur, utrum, sicut dicitur, solus pater est pater, vel, solus filius est filius ; ita possit dici, solus pater est Deus, vel, solus filius est Deus.
Et haec in duas :
in prima ostendit quod huiusmodi locutiones non sint concedendae simpliciter, ut cum dicitur : solus pater est Deus ;
in secunda ostendit quod secundum aliquem intellectum concedi possunt ; et si concedantur, non sequitur inconveniens, ibi : verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo patre praedicta dicerentur, non tamen excluderetur filius vel spiritus sanctus.
Prima in duas :
in prima ostendit quod dictio exclusiva non potest poni ex parte subiecti, quando nomen essentiale de persona praedicatur, ut cum dicitur : solus pater est Deus ;
in secunda ostendit quod nec addi potest ex parte praedicati, ut dicatur : pater est solus Deus ; quamvis quidam contrarium dicant, quorum dicta auctoritatibus Augustini refellit, ibi : atque solum hic in parte subiecti tantum accipere quidam volunt.
Et haec in duas :
in prima ostendit quod nomen essentiale adiunctum dictioni exclusivae, non potest praedicari de singulis personis, ut dicatur : pater est solus Deus, et filius est solus Deus ; sed de omnibus simul, ut dicatur : Trinitas est solus Deus ;
in secunda inquirit, quomodo talis praedicatio de Trinitate verificari possit, ibi : sed iterum quaeritur, quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum.
Hic quaeruntur duo.
Primo, utrum dictio exclusiva possit in divinis addi ex parte subiecti.
Secundo, utrum ex parte praedicati.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum possit addi ex parte subiecti termino essentiali cum praedicato essentiali vel personali ;
- Utrum possit addi termino personali cum praedicato essentiali.
ARTICULUS 1
Utrum ista propositio : solus Deus est Deus, sit falsa
QUAESTIUNCULA 1
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod haec sit falsa : solus Deus est Deus. Omne enim adjectivum ponit rem suam circa suum substantivum. Sed solus est quoddam adjectivum. Ergo cum dicitur : solus Deus, implicat solitudinem circa Deum. Sed sicut dicit Hilarius, et habitum est supra distinctione II, nobis neque solitarius est Deus, neque diversus confitendus. Ergo videtur quod haec sit falsa : solus Deus est Deus.
- Praeterea, hoc nomen Deus intantum habet naturam termini communis, ut quod de Deo dicitur de omnibus personis dicatur, ut cum dicitur : Deus creat ; vel saltem de aliqua, ut cum dicitur : Deus generat. Unde potest fieri descensus sub hoc nomine Deus, in subiecto posito pro aliqua personarum. Si igitur haec est vera : solus Deus est Deus, aliqua istarum erit vera : solus pater est Deus, vel solus filius est Deus, vel solus spiritus sanctus est Deus. Sed quaelibet harum falsa est. Ergo et prima.
- Item, secundum philosophum, solum idem est quod non cum alio. Sed Deo, praecipue post rerum creationem, nunquam convenit cum alio non esse, quia in participationem sui esse res creando adduxit. Ergo non potest dici aliquo modo solus Deus.
- Contra: Proprium est quod convenit uni soli. Sed esse divinum vel omnipotentem est proprium Deo. Ergo solus Deus est Deus vel omnipotens.
QUAESTIUNCULA 2
- Ulterius quaeritur de ista : solus Deus est pater ; videtur enim esse falsa. Quia id quod in alio invenitur, non potest alicui soli inesse. Sed paternitas non tantum est in Deo, sed etiam in hominibus, et quodammodo in Angelis, ut dicit Dionysius. Ergo non potest dici, quod solus Deus est pater.
Contra. De quocumque praedicatur commune praecise, praedicatur cum praecisione et proprium, si de ipso praedicetur : si enim solum corpus est coloratum, sequitur solum corpus esse album, si supponatur album de corpore praedicari. Sed Deus est sicut commune respectu trium personarum, ut supra habitum est, dist. XIX, q.4, a.2, ex verbis Damasceni. Ergo sequitur, si solus Deus est Deus, cum Deus sit pater, quod solus Deus sit pater.
QUAESTIUNCULA 1
Respondeo dicendum, quod, secundum philosophum, solum idem est quod non cum alio, in quo consortium removetur. Potest igitur haec dictio solus removere consortium simpliciter, vel respectu alicuius. Et dicitur simpliciter removere consortium, quando tollitur associatio alterius quod sit eiusdem naturae et conditionis cum ipso ; sicut dicimus aliquem hominem esse solum in domo, quamvis ibi sint multa alia animalia : et dicimus aliquem religiosum incedere solum, cum sine socio sui ordinis vadit, multis etiam ipsum comitantibus ; et tunc solus idem est quod solitarius ; et est etiam dictio categorematica implicans solitudinem circa subiectum, sicut et quodlibet aliud adjectivum ; et ita nullo modo potest accipi in divinis : quia una persona semper habet consortium societatis alterius personae connaturalis et similis sibi. Si autem excludat consortium respectu alicuius determinati, tunc dictio est syncategorematica, importans aliquem ordinem vel habitudinem unius ad alterum, ratione negationis implicitae, magis quam implicans formam aliquam ; et secundum hoc dico, quod haec est duplex : solus Deus creat ; quia removet consortium alterius a forma subiecti subintellecta implicatione, quod est, vel qui est ; et tunc est sensus : solus Deus, idest ille qui ita est Deus quod praeter ipsum nullus alius est Deus, creat, et sic vera est. Vel removet consortium in participatione praedicati, et in hoc etiam sensu vera est : est enim sensus, quod nullus alius praeter Deum creet. Et idem est iudicium de hac : solus pater est pater ; vel : solus pater generat. Omnes enim huiusmodi in primo sensu sunt falsae et in duobus aliis verae.
ad 1. Ex quo patet responsio ad primum, quod procedit secundum primum sensum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut dicunt sophistae, dictio exclusiva immobilitat terminum cui adiungitur ratione negationis implicitae. Unde non sequitur : solus homo est rationalis ; ergo solus Socrates. Non enim omne quod est aliud a Socrate, est aliud ab homine. Unde negatio implicita in dictione exclusiva ad plura se extendit quando adiungitur proprio quam quando adiungitur communi. Sed verum est quod ratione affirmationis posset fieri descensus. Unde cum ista : solus Deus est Deus, habeat duas expositivas, unam affirmativam : Deus est Deus, et alteram negativam, scilicet hanc : alius a Deo non est Deus, sub affirmativa potest fieri descensus, ut dicatur : pater est Deus, et non sub negativa : alius a patre non est Deus.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. art., haec dictio solus privat consortium ; et quamvis, creaturis existentibus, non possit ab eo removeri consortium respectu huius quod est esse, tamen potest removeri consortium respectu propriae suae operationis, quae est creatio, et etiam respectu propriae suae naturae. Unde, secundum Hilarium, remota distinctione personarum, etiam creaturis existentibus, Deus dicitur solitarius. Quamvis enim haec non esset vera : solus Deus est, haec tamen vera esset : Deus est solus, idest solitarius.
ad 4. Quartum concedimus, quod procedit secundum tertium sensum.
QUAESTIUNCULA 2
Ad id quod ulterius quaeritur, an haec sit vera : solus Deus est pater, dicendum ; quod secundum tres sensus tripliciter potest iudicari. Si enim haec dictio solus implicet solitudinem circa Deum, locutio falsa est. Si autem importat exclusionem a forma subiecti, vera est, et est sensus ; Deus, praeter quem non est alius, est pater. Si autem removeat consortium a participatione praedicati, dico quod est duplex. Quia in nomine patris potest intelligi tantum proprietas paternitatis prout praedicatum formaliter tenetur, et sic falsa est, quia paternitas non tantum in Deo est sed etiam in hominibus. Vel ipsa persona subsistens distincta paternitate ; et sic est vera, et hoc modo probatur et improbatur. Tamen sciendum, quod paternitas non est eiusdem rationis secundum univocationem in Deo et in creaturis, quamvis sit eadem ratio secundum analogiam, quae quidem aliquid habet de identitate rationis, et aliquid de diversitate. Unde etiam si praedicatum sumatur formaliter. Tamen potest aliquo modo vera esse : solus Deus est pater, et secundum eumdem modum loquendi quo dicitur Luc. 18, 19 : Nemo bonus nisi solus Deus.
ARTICULUS 2
Utrum ista propositio, solus pater est Deus, sit vera
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod haec sit vera : solus pater est Deus, vel, solus filius est Deus. Sicut enim esse Deum convenit tribus personis, ita et esse altissimum. Sed de filio legitur : tu solus altissimus. Ergo potest dici : solus filius est Deus.
- Praeterea, haec, solus pater est Deus, habet duas expositivas : unam indefinitam, vel singularem, quae convertitur sicut particularis affirmativa, scilicet haec : pater est Deus ; aliam negativam universalem, scilicet : nullus alius a patre est Deus ; et utraque harum convertitur simpliciter. Sed haec est vera in aliquo sensu : solus Deus est pater. Ergo a simplici conversa haec erit vera : solus pater est Deus.
- Praeterea, si haec est falsa : solus pater est Deus, hoc non erit nisi quia per dictionem exclusivam excluduntur aliae personae divinae a participatione praedicati. Sed per dictionem exclusivam adiunctam patri non excluduntur filius et spiritus sanctus. Ergo haec est simpliciter vera : solus pater est Deus. Media probatur per auctoritatem Augustini in littera qui dicit : si de solo patre praedicta dicerentur, non tamen excluderetur filius nec spiritus sanctus, quia hi unum sunt. Probatur etiam per rationem sic. Maior est unio filii ad patrem, quam partis ad totum. Sed dictio exclusiva adiuncta toti, non excludit partem : non enim sequitur : solus Socrates est albus, ergo pes eius non est albus. Ergo cum exclusio fiat ratione diversitatis, videtur quod non excludatur filius per dictionem exclusivam adiunctam patri.
- Praeterea, dictio exclusiva non removet a consortio nisi hoc quod est separatum ab eo cui adiungitur. Sed filius est in patre, ut supra, dist. IX, q.1, a.1, probatum est. Ergo cum dicitur : solus pater, non excluditur filius.
- Praeterea, dictio exclusiva adiuncta antecedenti, non excludit consequens ; non enim sequitur : solus homo currit, ergo animal non currit, vel : solum animal non currit, ergo homo non currit. Sed filius sequitur ad patrem et e converso, ut habitum est ex Ambrosio, dist. IX. Ergo videtur quod cum dicitur : solus pater, non excludatur filius nec e converso ; et ita haec erit vera : solus pater est Deus.
Contra est quod in littera dicitur.
- Praeterea, huius propositionis : solus pater est Deus, una expositiva est : nullus alius a patre est Deus. Sed haec est falsa, quia filius, qui est alius a patre, est Deus. Ergo haec est falsa : solus pater est Deus.
Respondeo dicendum, quod secundum quosdam dictio exclusiva adiuncta uni relativorum in creaturis non excludit alterum : non enim sequitur : tantum pater est, ergo filius non est ; quia ad unum relativorum sequitur alterum. Sed hoc videtur esse falsum, quia dictio exclusiva adiuncta supposito excludit omne aliud suppositum. Unde cum filius sit aliud suppositum a patre, excluditur filius, cum dicitur : solus pater. Nec hoc impeditur per hoc quod unum sine altero esse non potest : quia generatio etiam non potest esse sine alteratione et loci transmutatione ; et tamen cum dicitur : sola generatio est, excluditur omnis alia mutatio. Praeterea, quamvis relativa consequantur se in esse, non tamen consequuntur se in aliis praedicamentis : non enim sequitur, si pater est musicus, quod filius est musicus. Et praeterea, cum solus sit determinatio suppositi, excludit omne aliud suppositum. Diversitatem autem suppositorum non tollit relativorum consecutio. Unde non est aliqua ratio quare respectu horum praedicatorum, unum non excluderetur per exclusionem adiunctam alteri. Et ideo dicendum est, quod dictio exclusiva adiuncta patri excludit filium, quantum pertinet ad oppositionem relationis. Tamen intelligendum est quod diversimode se habet in creaturis et in divinis quantum ad duo : primo, quia in creaturis pater et filius non sunt unum in essentia, unde filius est alius a patre, et aliud ; quod tamen non est verum in divinis. Secundo, quia in creaturis per paternitatem additur novum esse quod est esse accidentale, et non idem, quod est esse subiecti. In divinis autem paternitas non addit secundum rem aliud esse quam esse essentiae, in quo pater et filius communicant. Cum ergo loquimur in humanis, dicentes : solus pater, excluditur omnibus modis filius, quia filius est alius et aliud a patre. Et praeterea, si esset unum in essentia cum patre, adhuc excluderetur ab illo, inquantum est alius a patre secundum esse relationis superadditum essentiae ; unde secundum quid esset aliud a filio, quamvis in essentia convenirent. Sed in divinis pater et filius sunt unum in essentia, et tamen distinguuntur relationibus ; et tamen illae relationes non addunt aliquid secundum rem ad essentiam. Unde ratione illius distinctionis nullo modo potest dici filius aliud a patre, sed tantum alius. Unde cum dicitur : solus pater, potest intelligi fieri exclusio alius masculine, et sic excluditur filius : et hoc magis proprium est considerata consignificatione vocabulorum ; vel aliud neutraliter, et sic non excluditur filius, quia filius non est aliud a patre, cum essentia divina quae est in filio sit totum id quod est pater, et non aliqua pars eius. Secundum hoc ergo haec est distinguenda : solus pater est Deus, per tres sensus praedictos. Quia si solus implicet solitudinem circa patrem, falsa est. Si autem excludit a forma subiecti, sic vera est ; et est sensus : ille qui est pater, praeter quem nullus alius est pater, est Deus. Si autem fiat exclusio a participatione praedicati, sic est duplex. Quia cum solus sit idem quod non cum alio, vel excludit alium masculine ; et sic est falsa, et sic primo negat eam Augustinus : vel excludit aliud ; et sic est vera, quia sic non excluditur filius qui non est aliud a patre ; et sic potest concedi, ut patet ex dictis Augustini supra positis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum quod ista : solus filius est altissimus, est distinguenda, sicut et prima ; et in aliquo sensu est vera, et in aliquo falsa. Et praeterea hoc quod dicitur : tu solus altissimus Iesu Christe, intelligendum est cum toto hoc quod consequitur : cum sancto spiritu in gloria Dei patris ; et hoc est absolute verum, quod solus filius cum patre et sancto spiritu est altissimus.
ad 2. Ad secundum dicendum quod haec : solus Deus est pater, quantum ad hanc expositivam, Deus est pater, convertitur simpliciter ; sic : pater est Deus. Similiter alia : nullus alius a Deo est pater, convertitur simpliciter ; sed eius conversa non est : nullus alius a patre est Deus, cum non sit idem in subiecto et praedicato, sed magis ista : pater non est alius a Deo, quae quodammodo vera est, ut supra dictum est, in corp. art. ; et ex hoc non sequitur quod solus pater sit Deus.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod cum dicitur solus pater, excluditur filius, si solus dicat idem quod non cum alio masculine ; si autem dicat idem quod non cum alio neutraliter, non excluditur ; et sic intelligitur dictum Augustini ; quod patet ex hoc quod dicit, quia hi tres unum sunt.
ad 4. Et ad id quod obicitur de parte et consequente, et de hoc quod unus est in alio, patet quod non sequitur ; quia pars non est aliud suppositum quam totum, immo includitur in supposito totius ; similiter hoc consequens quod est animal, non est aliud secundum suppositum ab homine. Et ideo quamvis pater sit in filio per unitatem essentiae, et quantum ad intellectum relationis ; tamen relatio, inquantum habet rationem oppositionis, distinguit patrem a filio secundum suppositum.
QUAESTIO 2
PROOEMIUM
Deinde quaeritur, quomodo possit addi ex parte praedicati dictio exclusiva in divinis ; et circa hoc duo quaeruntur :
- Utrum haec sit vera, Trinitas est solus Deus ;
- Utrum sit haec vera, pater est solus Deus.
ARTICULUS 1
Utrum ista propositio, Trinitas est solus Deus, sit vera
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod haec sit falsa, Trinitas est solus Deus. Solus enim est dispositio subiecti, sicut et omnis. Sed haec dictio omnis incongrue additur ad praedicatum. Ergo videtur quod etiam haec dictio solus.
- Praeterea, secundum philosophum, nomina transposita et verba, idem significant. Si ergo haec est vera : Trinitas est solus Deus, haec etiam erit vera : Trinitas est Deus solus.
- Praeterea, haec dictio solus est syncategorematica, et importat negationem. Sed negatio debet praecedere compositionem vel aliquid quod negetur, cum autem dicitur sic, pater est solus Deus, nihil sequitur. Ergo videtur quod locutio sit falsa vel incongrua, et sic idem quod prius.
- Praeterea, termini in praedicato tenentur formaliter. Sed solitudo non convenit formae, quia forma, quantum est de se, communicabilis est. Ergo videtur quod non debeat poni ex parte praedicati ; et sic idem quod prius.
Contra est quod habetur in littera.
Respondeo dicendum, quod istae dictiones exclusivae solus, et tantum in hoc differunt, quod tantum, cum sit adverbium, et similiter solum determinat actum verbi, quia adverbium est adjectivum verbi ; unde cum verbum ratione compositionis coniungat praedicatum subiecto, et ad utrumque se habeat, congrue possunt ista adverbia tam ad subiectum quam ad praedicatum adiungi. Sed haec dictio solus cum sit nomen privans consortium, est determinatio eius cum quo consortium potest haberi. Habetur autem consortium cum eo cui aliquid convenit, et hoc significatur ut subiectum ; unde proprie est dispositio subiecti. Secundum haec igitur dicunt, quod est impropria : Trinitas est solus Deus, quia si ly solus proprie tenetur, non additur ad praedicatum. Si autem teneatur pro ly tantum superflue additur praedicato essentiali vel substantiali, ut si diceretur : Socrates est tantum homo ; quia per dictionem exclusivam non potest excludi nisi natura extranea ab eo cui adiungitur. Et hoc intelligitur etiam ex ipso praedicato substantiali ; ex hoc enim quod dicitur, Socrates est homo, intelligitur quod non est asinus vel equus. Et similiter dicunt, quod superflue additur, cum dicitur, Trinitas est tantum Deus : nisi addatur unus, vel aliquis alius terminus accidentalis, qui possit inesse vel non inesse ; quia sic excluderetur oppositum unitatis quod est pluralitas. Et dicunt, quod intentio Augustini non est dicere, quod hoc quod dico solus Deus praedicetur de Trinitate, ut Magister innuit ; sed cum dicitur solus Deus, supponitur Trinitas, et non pater vel filius. Sed hoc non videtur multum necessarium. Quamvis enim ly solus sit dispositio subiecti, non tamen oportet quod addatur semper ad subiectum ; quia illud etiam quod in praedicato ponitur, potest significari ut suppositum alicui naturae vel proprietati, ratione cuius potest ab eo privari consortium, ut si diceretur : Socrates est solus homo sedens. Similiter dico in proposito, quod alio modo praedicatur hoc nomen Deus de tribus personis, et hoc nomen homo de Socrate et Platone. Cum enim non praedicetur de utroque nisi id quod utrique commune est ; utrique autem non est commune nisi natura humana, quae in se considerata non est quid subsistens ; constat quod iste terminus homo non praedicat aliquam rem subsistentem, sed solum naturam inhaerentem, et ut inhaerentem ; et ideo non potest sibi fieri additio huius dictionis solus, quae privat consortium. Naturae enim communis non est ut ipsa habeat consortium, sed in ipsa consortium habeatur. Sed iste terminus Deus praedicat naturam divinam de tribus personis, quae etiam in se est habens esse subsistens nulla personarum distinctione intellecta. Unde quamvis praedicet naturam divinam ut naturam divinam et non ut quid subsistens, nihilominus tamen hoc quod praedicat, quid subsistens est ; et ideo habet rationem ut in ipsa sit consortium, prout significatur in quo est, et ut ipsius sit consortium, secundum aliquid sibi conveniens, prout significatur ut quid est. Unde potest sibi addi haec dictio solus in praedicato, tamquam rei subsistenti ; et excludet omnia extranea a participatione formae praedicati, ut sit sensus : Trinitas est solus Deus : idest, Trinitas est ille Deus praeter quem nullus alius est Deus ; et expressior erit veritas eius, si aliquid aliud addatur, ut si dicatur : Trinitas est solus verus Deus vel solus unus Deus.
ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod diversimode haec dictio omnis est dispositio subiecti, et haec dictio solus : quia per hanc dictionem omnis, ratione distributionis importatur quaedam divisio subiecti, et multiplicatio ratione contentorum. Unde incongrue additur his sub quibus non est accipere aliquam multitudinem suppositorum, ut terminis singularibus. Et propter hoc etiam ex parte praedicati poni non potest ; quia praedicatum sumitur formaliter, et in forma communi uniuntur supposita, non distinguuntur. Solus autem non dicit aliquam divisionem, sed tantum removet consortium respectu alicuius quod convenit rei subsistenti. Unde si praedicetur aliqua res subsistens, convenienter potest sibi addi solus, sicut cum praedicatur hoc nomen Deus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod cum haec dictio solus ex parte praedicati sequitur suum substantivum, semper implicat solitudinem. Tunc enim excluditur consortium simpliciter, et non respectu alicuius determinati, cum nihil sequatur. Et ideo quamvis concedatur haec, Trinitas est solus Deus, non tamen conceditur, proprie loquendo, Trinitas est Deus solus ; et hoc accidit ratione negationis importatae. Unde non est idem iudicium de hoc homine solus, et de hoc nomine albus ; differt enim negatio postposita et praeposita termino.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in hac propositione, Trinitas est solus Deus vel solus verus Deus, intelligitur duplex compositio ; una principalis, quae est importata per verbum ; et alia intelligitur in hoc nomine Deus, prout significatur habens deitatem. Unde ratione huius compositionis potest fieri exclusio, secundum quod aliquid excluditur a participatione formae praedicati, quae convenit rei subsistenti praedicatae.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod hoc nomen Deus non praedicat naturam divinam solum per modum formae, sicut alia praedicata substantialia, prout significatur natura divina ut quo est, sed ut rem subsistentem, prout significatur ut quod est ; et secundum hoc potest ei addi solus. Dictum enim est supra, dist. XIX, q.4, a.2, quod hoc nomen Deus partim habet rationem termini communis, et partim rationem termini singularis.
ARTICULUS 2
Utrum pater sit solus Deus
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod pater sit solus Deus. Omne enim quod praedicatur de tribus personis simul sumptis, est praedicatum essentiale. Sed hoc quod dico, solus Deus est huiusmodi, dicitur enim : Trinitas est solus Deus. Ergo videtur, cum omne praedicatum essentiale possit dici de patre, quod possit dici : pater est solus Deus.
- Praeterea, pater est Deus, et non est aliud quam Deus. Ergo est solus Deus.
- Item, constat quod non est nisi unus solus Deus. Sed ille Deus praeter quem non est alius Deus, est pater. Ergo pater est unus solus Deus.
Contra est quod in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod cum dicitur, pater est solus Deus, haec dictio solus quamvis ex parte praedicati ponatur, tamen potest intelligi ex parte subiecti ; ut cum dicitur : est homo albus, intelligitur homo est albus ; et tunc erit idem iudicium de hac sicut et de illa quae supra, art. antec., dicta est : solus pater est Deus. Si autem intelligatur ex parte praedicati, tunc uno modo potest intelligi, quod ly solus ponatur pro tantum, et sic erit vera. Nec erit superflua additio ; quia filius quamvis sit Deus, non tamen est tantum Deus, quia est etiam homo, quod de patre dici non potest, cum tamen pater humanam naturam assumere potuerit. Sed sic non accipitur hic. Si autem ly solus sumatur proprie, tunc habet proprietatem ista locutio, secundum quod hoc praedicatum Deus non tantum praedicat naturam deitatis ut formam, sed ut quid subsistens. Dico igitur, quod cum dicitur, pater est solus Deus, locutio est duplex. Quia ly solus potest excludere omne aliud a patre a participatione formae praedicati ; et sic vera est ; sic enim non excluditur filius neque spiritus sanctus ; qui non sunt aliud a supposito patris. Si autem excludat alium masculine, tunc est falsa : in quo tamen sensu vera est ista, Trinitas est solus Deus ; quia cum ly Deus praedicet non tantum naturam, sed etiam suppositum, quando praedicatur de Trinitate praedicat suppositum totius Trinitatis ; et ideo etiam si fiat exclusio ratione alterius suppositi, vera est : quia nullum aliud suppositum extra Trinitatem, sicut nec alia natura, Deus est. Sed cum dicitur : pater est Deus, ly Deus praedicat suppositum patris ; unde si fiat exclusio respectu eius quod est aliud suppositum a patre, est falsa ; et in hoc sensu negatur ; si autem eius quod est aliud in natura a patre, vera est.
ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod secundum quod ly solus excludit suppositum extraneum, et non solum extraneam naturam, ad plura extendit se negatio implicita, cum dicitur : pater est solus Deus, quam cum dicitur : Trinitas est solus Deus. Quia in hac cum dicitur : pater est solus Deus, excluditur etiam suppositum filii et spiritus sancti. Et ideo haec est falsa, secundum illum intellectum, pater est solus Deus ; quamvis haec sit vera, Trinitas est solus Deus. Nec hoc est ratione praedicati essentialis, sed ratione negationis excludentis suppositum illud.
ad 2. Ad secundum, dicendum, quod si ly solus proprie sumatur, non est illa expositio eius, sed magis esset expositio eius si solus sumeretur pro tantum, et in hoc sensu concessa est.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod si ly solus proprie sumatur, per illud argumentum non probatur quod sit vera : pater est solus Deus, sed magis quod ista est vera : solus Deus est pater, et haec secundum aliquem sensum supra concessa est. Si autem assumatur, pater est ille Deus, praeter quem non est alius, haec propositio est multiplex : quia hoc relativum quem potest referre distinctum suppositum patris ut sit sensus : praeter patrem non est alius. Et si intelligatur : non est alius Deus, verum est, quia filius non est alius Deus a patre ; si autem intelligatur : praeter patrem non est alius qui sit Deus, falsa est, quia filius est alius a patre, qui tamen est Deus. Si vero relativum referat suppositum indistincte, secundum quod supponit hoc nomen Deus cum dicitur : Deus est unus, tunc est vera in omni sensu. Et sic patet quod non concludetur propositum, nisi per modum quo propositio dicta concessa est in distinctione supra posita.
EXPOSITIO TEXTUS
Nemo novit patrem nisi filius. Videtur quod Augustinus male exponit : quia nemo idem est quod nullus homo : sub hoc autem non continentur pater et spiritus sanctus, de quibus hoc nomen homo non praedicatur ; et ita videtur quod inconvenienter subiungat Augustinus :
non inde separatur pater vel spiritus sanctus quia inseparabiles sunt. Ad hoc dicunt quidam, quod haec dictio nisi non ponitur exceptive, sed adversative, ut sit sensus : nullus purus homo novit patrem notitia comprehensionis, sed tantum filius. Sed potest melius dici, quod haec dictio nemo habet aliquid ex proprietate significationis, et aliquid ex usu nominis. Ex proprietate significationis habet quod nemo significet idem quod nullus homo, et ita sub hac distributione non includitur persona patris vel spiritus sancti. Sed quia homo est secundum quod habet intellectum, nec aliquid habens intellectum est nobis ad sensum manifestum nisi homo ; ideo ex usu loquentium habet quod nemo distribuat pro omni intellectuali natura ; et ita sub distributione potest fieri descensus ad personas divinas, angelicas et humanas.
