Distinctio XXII — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO XXII
QUAESTIO 1
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad unitatem essentiae et Trinitatem personarum,
hic determinat de nominibus quibus et essentiae unitas et personarum pluralitas designatur.
Dividitur autem in partes duas :
In prima ponit divisionem divinorum nominum,
ut ostendat quid pluraliter et quid singulariter de divinis personis praedicetur.
In secunda ostendit qualiter unitas et pluralitas in divinis accipiatur, XXIV dist.,
ibi :
Prima in duas :
In prima ponit universalem distinctionem divinorum nominum.
In secunda agit de quodam nomine quod specialem difficultatem affert,
scilicet de hoc nomine persona,
quod non videtur aliorum naturam sequi, XXIII dist.,
ibi :
Prima in duas :
In prima ostendit diversitatem divinorum nominum.
In secunda ponit quasdam regulas,
ex quibus colligi potest qualiter unumquodque praedicetur,
ibi :
Sciendum est igitur,
quod illa quae proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem dicuntur.
Prima in duas :
In prima ponit trimembrem distinctionem divinorum nominum,
secundum Ambrosium et Augustinum.
In secunda addit tres modos divinorum nominum,
et concludit esse sex differentias eorum quae de Deo dicuntur,
ibi :
Hic adiciendum est,
quaedam esse nomina [...] quae ex tempore Deo conveniunt.
Hic quaeruntur quatuor :
- Utrum Deus sit nominabilis
- An aliquod nomen proprie ei conveniat, vel omnia nomina de eo transumptive dicantur
- Utrum sit nominandus uno tantum nomine, vel pluribus, vel etiam omnibus
- Quaeritur de multiplicatione divinorum nominum in littera posita.
ARTICULUS 1
Utrum Deus sit nominabilis
Ad primum sic proceditur.
Videtur quod Deus non sit nominabilis,
- Per id quod dicit Dionysius de Deo loquens :
Omnibus autem universaliter incomprehensibilis est, et neque sensus eius est, neque phantasma, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia.
Hoc etiam videtur
per hoc quod dicit Philosophus Lib. de causis :
2. Item,
omne nomen est signum alicuius formae existentis in anima,
secundum philosophum.
Sed, sicut dicit Augustinus,
Ergo videtur quod nullo nomine possit nominari.
3. Praeterea,
si nominatur,
aut nominatur per nomen, aut per pronomen, aut per verbum, aut per participium.
Sed non potest nominari per nomen,
cum omne nomen significet substantiam cum qualitate ;
in Deo autem nulla est compositio substantiae et qualitatis.
Nec per verbum, nec per participium,
quae tempus consignificant, quod a Deo longe est.
Nec per pronomen,
cum pronominis significatio determinetur per demonstrationem vel relationem ;
demonstratio autem fit mediantibus accidentibus,
quae in Deo non sunt,
et relatio est antedictae rei recordatio,
et sic per relationem significari non potest,
nisi aliquid aliud praesupponatur vel praenominetur.
Ergo videtur quod nullo modo possit nominari.
Contra
1. In Psal. 67, 5, dicitur : Dominus nomen illi ;
et Exod. 3 : Si quaesierint nomen meum et cetera.
2. Praeterea,
omne quod cognoscitur, potest etiam voce significari.
Sed nos aliquo modo cognoscimus Deum vel per fidem vel per naturalem cognitionem.
Ergo possumus eum nominare.
Respondeo
Dicendum quod,
cum voces sint signa intellectuum,
secundum philosophum,
idem iudicium est de cognitione rei et nominatione eius.
Unde sicut Deum imperfecte cognoscimus,
ita etiam imperfecte nominamus,
quasi balbutiendo, ut dicit Gregorius.
Ipse autem solus seipsum comprehendit ;
et ideo ipse solus seipsum perfecte nominavit,
ut ita dicam,
verbum coaequale sibi generando.
- Ad primum igitur dicendum,
quod omnes auctoritates quae dicunt Deum esse innominabilem,
intendunt dicere,
quod nullum nomen exprimit perfecte ipsum Deum :
quod significatur in verbis philosophi,
qui dicit, quod
et quod alibi dicit :
2. Ad secundum dicendum,
quod si Augustinus intelligat de forma corporali,
sic planum est
quod Deus non habet formam corporalem,
nec oportet quod omne quod nominatur, formam corporalem habeat.
Si autem intelligat de forma absolute,
tunc dicitur omnem formam subterfugere,
non quia ipse in se non sit vere forma,
cum ipse sit purus actus et simplex et prima forma,
secundum Boetium,
sed quia quamcumque formam intellectus concipiat,
Deus subterfugiat illam sui eminentia.
Si enim intellectus noster apprehendit sapientiam,
ipse Deus in sapientia sua excedit omnem sapientiam a nobis intellectam.
Et ideo concludit
quod non est pervius nostro intellectui,
ita quod in ipsum ire perfecte comprehendendo possit.
Propter quod etiam Dionysius dicit,
quod quidquid de ipso affirmamus, potest etiam de ipso negari :
quia sibi non competit secundum hoc quod nos intelligimus et nomine significamus,
sed excellentius.
3. Ad tertium dicendum,
quod potest significari et nomine et pronomine et verbo et participio.
Cum enim dicitur,
quod nomen significat substantiam cum qualitate,
non intelligitur qualitas et substantia proprie,
secundum quod logicus accipit praedicamenta distinguens.
Sed grammaticus accipit substantiam quantum ad modum significandi, et similiter qualitatem ;
et ideo,
quia illud quod significatur per nomen
significatur ut aliquid subsistens,
secundum quod de eo potest aliquid praedicari,
quamvis secundum rem non sit subsistens,
sicut albedo dicit,
quod significat substantiam, ad differentiam verbi,
quod non significat ut aliquid subsistens.
Et quia
in quolibet nomine est considerare id a quo imponitur nomen,
quod est quasi principium innotescendi,
ideo
quantum ad hoc habet modum qualitatis,
secundum quod qualitas vel forma est principium cognoscendi rem.
Unde,
secundum philosophum,
uno modo forma substantialis qualitas dicitur.
Nec refert quantum ad significationem nominis,
utrum principium innotescendi sit
idem re cum eo quod nomine significatur, ut in abstractis,
vel diversum, ut in hoc nomine homo.
Et quia Deus seipso cognoscitur,
ideo potest significari per nomen quod habeat qualitatem
quantum ad rationem a qua nomen imponitur,
et substantiam
quantum ad id cui imponitur.
Similiter dicendum est de pronomine,
quod etiam per pronomen significari potest,
ut habetur Exod. 3, 14 :
Et quamvis non possit demonstrari quantum ad sensum,
tamen potest demonstrari quantum ad intellectum,
secundum id quod intellectus de ipso apprehendere potest.
Potest etiam significari per pronomen relativum,
cum ponatur ipsum significari per nomen
quod relativum referre potest.
Similiter etiam per verbum vel participium potest significari,
ut cum dicitur,
quod ipse est intelligens vel potens vel huiusmodi.
Et tamen verba et participia dicta de ipso non significant aliquid temporale in ipso.
Sed verum est
quod quantum ad modum significandi quo tempus significant,
deficiunt a repraesentatione ipsius.
ARTICULUS 2
Utrum aliquod nomen possit dici proprie de Deo ?
Ad secundum sic proceditur.
Videtur quod nullum nomen de Deo proprie dici possit.
- Nihil enim proprie dicitur de aliquo quod verius negetur de ipso quam affirmetur.
Sed, secundum Dionysium,
verius omnia nomina quae de Deo dicuntur,
de ipso negantur quam affirmantur ;
unde dicit,
quod negationes in divinis sunt vere affirmationes incompactae.
Ergo et cetera.
2. Praeterea,
Deum non possumus nominare, nisi secundum quod ipsum cognoscimus.
Sed non cognoscimus ipsum nisi ex effectibus suis,
vel per viam causalitatis, vel per viam negationis, vel per viam eminentiae.
Ergo non potest nominari a nobis nisi ex creaturis.
Sed quandocumque nomen creaturae praedicatur de Deo,
non est vera praedicatio nisi intelligatur metaphorice vel transumptive,
ut cum dicitur, Deus est leo, vel, Deus est lapis.
Ergo videtur quod nullum nomen proprie dicatur de Deo,
sed metaphorice.
3. Praeterea,
magis differt sapientia creata vel esse creatum, a Deo,
quam differat floritio prati a risu hominis.
Sed, ratione huius diversitatis, pratum non dicitur ridere nisi metaphorice.
Ergo videtur
quod etiam Deus non possit dici sapiens, vel aliquid aliud,
nisi metaphorice.
4. Praeterea,
quandocumque aliquod nomen importans aliquam corporalem conditionem Dei dignitati repugnantem,
dicitur de Deo, non potest dici nisi metaphorice ;
et eadem ratione quandocumque conditionem Deo non convenientem importet,
non poterit de Deo proprie dici.
Sed omne nomen a nobis impositum importat aliquam conditionem divinae dignitati repugnantem,
ut patet
in verbis, quae consignificant tempus,
et in nominibus, quae
vel in abstracto dicuntur, ut scientia et humanitas,
quae dicunt quid imperfectum et non in se subsistens,
vel in concreto,
quae important quamdam compositionem :
quorum neutrum Deo competit.
Ergo videtur quod nihil proprie de Deo dicatur.
Contra
- Quidquid dicitur de aliquibus per prius et posterius,
magis proprie convenit ei de quo per prius dicitur ;
sicut ens per prius convenit substantiae quam accidenti.
Sed quaedam sunt
quae per prius dicuntur de Deo quam de creaturis,
sicut paternitas, sicut habetur Ephes. 3, 15 :
et eadem ratione bonitas et cetera.
Ergo videtur
quod huiusmodi nomina etiam magis proprie dicantur de ipso quam de creaturis.
2. Praeterea,
hoc videtur per Dionysium,
qui distinguit nomina symbolica, idest metaphorice dicta, ab aliis divinis nominibus :
et ita videtur
quod non omnia dicantur transumptive :
quod etiam videtur ex divisione Augustini et Ambrosii in littera.
Respondeo
Dicendum quod
quamvis omnis perfectio quae in creaturis est,
exemplariter a Deo descendat,
sicut a principio praehabente in se unice omnium perfectiones ;
nulla tamen creatura potest recipere illam perfectionem secundum illum modum quo in Deo est.
Unde secundum modum recipiendi deficit a perfecta repraesentatione exemplaris.
Et ex hoc etiam in creaturis est quidam gradus,
secundum quod quaedam quibusdam plures perfectiones et nobiliores a Deo consequuntur,
et plenius participant ;
et ex hoc in nominibus est duo considerare :
rem significatam et modum significandi.
Considerandum est igitur, quod
cum nomina sint imposita a nobis,
qui Deum non nisi ex creaturis cognoscimus,
semper deficiunt a divina repraesentatione quantum ad modum significandi :
quia significant divinas perfectiones per modum quo participantur in creaturis.
Si autem consideremus rem significatam in nomine,
quae est id ad quod significandum imponitur nomen,
invenimus quaedam nomina esse imposita
ad significandum principaliter ipsam perfectionem exemplatam a Deo simpliciter,
non concernendo aliquem modum in sua significatione ;
et quaedam ad significandum perfectionem receptam secundum talem modum participandi ;
verbi gratia,
omnis cognitio est exemplata a divina cognitione, et omnis scientia a divina scientia.
Hoc igitur nomen sensus est impositum
ad significandum cognitionem per modum illum
quo recipitur materialiter secundum virtutem coniunctam organo.
Sed hoc nomen cognitio non significat aliquem modum participandi in principali sua significatione.
Unde dicendum est,
quod omnia illa nomina quae imponuntur ad significandum perfectionem aliquam absolute,
proprie dicuntur de Deo,
et per prius sunt in ipso quantum ad rem significatam,
licet non quantum ad modum significandi,
ut sapientia, bonitas, essentia et omnia huiusmodi ;
et haec sunt de quibus dicit Anselmus,
quod simpliciter et omnino melius est esse quam non esse.
Illa autem quae imponuntur ad significandum perfectionem aliquam exemplatam a Deo,
ita quod includant in sua significatione imperfectum modum participandi,
nullo modo dicuntur de Deo proprie ;
sed tamen ratione illius perfectionis possunt dici de Deo metaphorice,
sicut sentire, videre et huiusmodi.
Et similiter est de omnibus aliis formis corporalibus,
ut lapis, leo et huiusmodi :
omnia enim imponuntur ad significandum
formas corporales secundum modum determinatum participandi esse vel vivere vel aliquam divinarum perfectionum.
- Ad primum igitur dicendum,
quod cum in nomine duo sint,
modus significandi, et res ipsa significata,
semper secundum alterum potest removeri a Deo vel secundum utrumque ;
sed non potest dici de Deo nisi secundum alterum tantum.
Et quia ad veritatem et proprietatem affirmationis requiritur quod totum affirmetur,
ad proprietatem autem negationis sufficit si alterum tantum desit,
ideo dicit Dionysius,
quod negationes sunt absolute verae,
sed affirmationes non nisi secundum quid :
quia quantum ad significatum tantum,
et non quantum ad modum significandi.
2. Ad secundum dicendum,
quod quamvis non nominemus Deum nisi ex creaturis,
non tamen semper nominamus ipsum ex perfectione quae est propria creaturae,
secundum proprium modum participandi illam ;
sed etiam possumus nomen imponere ipsi perfectioni absolute,
non concernendo aliquem modum significandi in ipso significato,
quod est quasi obiectum intellectus ;
quamvis oporteat in consignificato semper modum creaturae accipere ex parte ipsius intellectus,
qui natus est ex rebus sensibilibus accipere convenientem intelligendi modum ;
et haec proprie dicuntur de Deo,
ut dictum est.
3. Ad tertium dicendum,
quod sapientia creata magis differt a sapientia increata quantum ad esse,
quod consistit in modo habendi ;
quam floritio prati a risu hominis :
sed quantum ad rationem a qua imponitur nomen,
magis conveniunt ;
quia illa ratio est una secundum analogiam,
per prius in Deo, per posterius in creaturis existens ;
et secundum talem rationem significatam in nomine,
magis attenditur veritas et proprietas locutionis,
quam quantum ad modum significandi,
qui datur ex consequenti intelligi per nomen.
4. Ad quartum dicendum,
quod quandocumque conditio corporalis importatur a principali significato,
non potest nomen dici de Deo nisi metaphorice ;
sed hoc quod in modo significandi importetur aliqua imperfectio,
quae Deo non competit,
non facit praedicationem esse falsam vel impropriam,
sed imperfectam ;
et propter hoc dictum est,
quod nullum nomen perfecte Deum repraesentat.
ARTICULUS 3
Utrum Deus habeat tantum unum nomen
Ad tertium sic proceditur.
Videtur quod Deus non habeat nisi unum nomen.
- Nomen enim debet respondere rei significatae per nomen,
cum, sicut dicit Hilarius,
rei sit sermo subiectus.
Sed in Deo est summa unitas sine aliqua diversitate.
Ergo non nominatur nisi uno nomine.
2. Praeterea,
non est nisi duplex modus praedicandi in divinis,
scilicet vel substantialiter vel relative.
Sed nomina non possunt diversificari
nisi vel quantum ad id quod significatur,
vel quantum ad modum significandi.
Ergo videtur
quod
vel tantum unum debeat esse propter unitatem rei,
vel ad plus duo propter duos modos praedicandi.
3. Praeterea,
si dicas,
quod pluralitas nominum divinorum est secundum quod ex diversis creaturis nominatur.
Contra :
Ipse Deus est principium a quo effective et exemplariter est omnis creatura.
Si ergo secundum diversitatem creaturarum multiplicantur divina nomina,
tunc omnium creaturarum nomina de ipso dici possent,
quod falsum est.
Ergo videtur
quod ex creaturis non sit diversitas divinorum nominum.
4. Si dicas,
quod multiplicantur secundum rationem tantum ;
Contra.
Diversitas rationis est diversitas secundum intellectum.
Sed diversitas intellectus imponentis nomina,
nisi subsit aliquod diversum in re,
non causat multitudinem nominum,
nisi secundum quod nomina synonyma multiplicantur.
Ergo secundum hoc omnia nomina divina essent synonyma,
quod Commentator expresse negat in XI Metaphys.
dicens,
quod haec nomina vivens et vita, non differunt in Deo sicut nomina synonyma,
multo minus vivens et sapiens ;
et ita videtur
quod non differant divina nomina secundum acceptionem intellectus significantis tantum ;
et sic idem quod prius.
Contra
1. Est quod in Scriptura inveniuntur de ipso multa nomina divina.
2. Praeterea,
nullum nomen sufficit ad exprimendam divinam perfectionem.
Sed aliquid perfectionis datur nobis intelligi per unum nomen quod non datur per aliud.
Ergo videtur
quod ut magis nobis divina perfectio innotescat,
quod pluribus nominibus a nobis nominandus sit.
Respondeo
Dicendum,
quod multiplicitas nominum potest dupliciter contingere.
Vel ex parte intellectus,
quia cum nomina exprimant intellectum,
contingit unum et idem diversis nominibus significari,
secundum quod diversimode in intellectu accipi potest.
Et inde est
quod Deum possumus nominare
et secundum quod in se est,
et secundum id quod est ad creaturas se habens.
Et hoc dupliciter :
vel secundum negationes quibus conditiones creaturarum a Deo removentur ;
et inde veniunt nomina negativa,
quae multiplicationem recipiunt ex creaturarum conditionibus quae de Deo negantur,
et praecipue quae consequuntur universaliter omnem creaturam,
ut immensus, increatus etc. ;
vel secundum relationem Dei ad creaturam,
quae tamen realiter in Deo non est, sed in creatura ;
et inde veniunt illa nomina divina quae important habitudinem ad creaturam,
ut dominus, rex et huiusmodi.
Item,
multiplicitas nominum potest contingere ex parte rei secundum quod nomina rem significant ;
et inde veniunt nomina exprimentia id quod in Deo est.
In Deo autem non est invenire aliquam realem distinctionem
nisi personarum, quae sunt tres res ;
et inde venit multiplicitas nominum personalium significantium tres res.
Sed praeter hoc est etiam in Deo invenire distinctionem rationum,
quae realiter et vere in ipso sunt,
sicut ratio sapientiae et bonitatis et huiusmodi,
quae quidem omnia sunt unum re,
et differunt ratione,
quae salvatur in proprietate et veritate,
prout dicimus Deum vere esse sapientem et bonum,
et non tantum in intellectu ratiocinantis ;
et inde veniunt diversa nomina attributorum ;
quae omnia quamvis significent unam rem,
non tamen significant unam secundum unam rationem ;
et ideo non sunt synonyma.
- Et per hoc patet responsio ad primum.
Quia quamvis sit unitas in re essentiali,
est tamen pluralitas in re personali,
et in rationibus quibus diversimode una essentia significari potest,
et in diversa acceptione intellectus ;
secundum quae omnia divina nomina multiplicantur.
2. Ad secundum dicendum,
quod aliter dividitur aequivocum, analogum et univocum.
Aequivocum enim dividitur secundum res significatas ;
univocum vero dividitur secundum differentias ;
sed analogum dividitur secundum diversos modos.
Unde cum ens praedicetur analogice de decem generibus,
dividitur in ea secundum diversos modos.
Unde unicuique generi debetur proprius modus praedicandi.
Et quia in divinis non salvantur nisi duo genera quantum ad rationem communem generis,
scilicet substantia et ad aliquid ;
ideo dicuntur in divinis duo modi praedicandi.
Unumquodque autem genus dividitur univoce in species contentas sub genere,
et ideo speciebus non debetur proprius modus praedicandi.
Et propter hoc
quamvis quaedam contenta in praedicamento qualitatis dicantur de Deo secundum rationem speciei,
non tamen afferunt novum modum praedicandi,
etsi afferant novam rationem significandi.
Unde
quamvis in Deo non sint nisi duo modi praedicandi,
sunt tamen plures rationes significandi secundum quas divina nomina multiplicari possunt.
3. Ad tertium dicendum,
quod, ut patet ex praedictis,
quaedam nomina dicuntur proprie de Deo,
quae quantum ad significata per prius sunt in Deo quam in creaturis,
ut bonitas, sapientia et huiusmodi ;
et horum diversitas non sumitur per respectum ad creaturas,
immo potius e converso.
Quia ex hoc quod ratio sapientiae et bonitatis differt in Deo,
diversificatur in creaturis bonitas et sapientia non tantum ratione, sed etiam re.
Sed verum est quod diversitas talium nominum prout praedicantur de Deo,
innotescit nobis ex diversitate eorum in creaturis.
Quaedam vero nomina praedicantur de ipso transumptive ;
et haec multiplicantur secundum diversas creaturas,
quarum nomina in Deum transumuntur.
Nec tamen oportet quod ex omnibus nominibus creaturarum significetur.
Quaedam enim sunt quae important deformitatem et defectum,
cuius Deus non est auctor,
et praecipue si sit defectus culpae.
Unde non possumus dicere Deum peccatorem vel Diabolum,
quod est nomen naturae depravatae,
quamvis transumptive dicatur leo vel agnus vel etiam iratus.
4. Ad quartum dicendum,
quod differunt nomina attributorum secundum rationem,
non tamen quae sit solum in ratiocinante,
sed quae salvatur in ipsa re secundum veritatem et proprietatem rei.
Quod sic patet.
Omnia enim huiusmodi dicuntur de Deo et creaturis non aequivoce,
sed secundum unam rationem analogice.
Unde cum in creatura ratio sapientiae non sit ratio bonitatis,
oportet quod etiam hoc in Deo sit verum.
Sed in hoc differt quod in Deo idem sunt re,
in creaturis autem differunt re et non ratione ;
et qualiter possit esse,
supra, in responsione ad 3, praec. art., dictum est.
ARTICULUS 4
Utrum divisio nominum Dei posita ab Ambrosio sit insufficiens ?
Ad quartum sic proceditur.
Videtur quod divisio Ambrosii sit insufficiens.
- Trinitas enim et persona sunt quaedam divina nomina,
quae nec pertinent ad unitatem maiestatis, nec proprie alicui personae conveniunt,
nec translative de Deo dicuntur.
Ergo et cetera.
2. Praeterea,
quaedam nomina sunt quae dicuntur de Deo negative,
ut increatus, immensus.
Haec autem cum nihil de Deo praedicent,
nec ad proprietatem personarum pertinere videntur, nec ad maiestatem deitatis.
Constat etiam quod nec translative dicuntur,
quia non conveniunt creaturis
ut ex eis in divinam praedicationem transumantur.
Ergo videtur
quod divisio sit insufficiens.
3. Item,
maiestas deitatis et proprietas personalis constat quod aeterna sunt.
Sed quaedam dicuntur de Deo ex tempore,
ut dominus, et huiusmodi.
Ergo videtur
quod nec ad maiestatem deitatis pertinent, nec ad proprietatem personalem.
Constat etiam quod nec translative dicuntur.
Videtur igitur,
quod sub divisione Ambrosii non contineantur.
Ergo insufficiens est.
4. Praeterea,
Damascenus ponit aliam divisionem divinorum nominum,
dicens,
quod quaedam significant pelagus substantiae infinitum, et non quid est,
ut hoc nomen qui est ;
quodam autem est nomen operationis,
ut Deus ;
quaedam autem significant id quod assequitur substantiam,
ut iustus, bonus et huiusmodi ;
quaedam vero habitudinem ad ea a quibus distinguitur,
scilicet ad creaturas ;
quaedam significant id quod non est,
ut incorporeus, immensus et huiusmodi.
5. Item,
Dionysius ponit multiplicem divisionem divinorum nominum.
Magister autem in littera super trimembrem divisionem Ambrosii inducit alias tres differentias divinorum nominum,
et efficiuntur in universo sex.
Quaeritur ergo de assignatione harum divisionum.
Respondeo
Dicendum
quod prima divisio trimembris,
quae in littera ponitur,
sufficienter comprehendit omnia divina nomina,
et est trium sanctorum Augustini, Ambrosii, Dionysii.
Ipsemet enim dividit divina nomina in ea quae translative dicuntur,
quae appellat symbolicam theologiam,
et in ea quae proprie dicuntur,
quae scilicet per prius in Deo sunt :
et hoc dividit in unitam theologiam,
quantum scilicet ad ea quae praedicantur de tribus personis communiter ;
et in discretam theologiam,
quantum ad ea quae ad singulas personas pertinent.
Ex quo etiam patet in promptu sufficientia huius divisionis.
Quia Deus vel nominatur
per id quod prius in ipso est et per posterius in creaturis,
vel per similitudinem a creaturis sumptam.
Si secundo modo,
sic sunt ea quae translative dicuntur.
Si primo modo,
hoc erit dupliciter :
illud enim quod per prius in Deo est,
vel est commune,
et sic pertinet ad maiestatis unitatem ;
vel est proprium personae,
et sic pertinet ad distinctionem Trinitatis.
- Ad primum ergo dicendum,
quod hoc nomen Trinitas
quamvis non explicite dicat proprium alicuius personae,
tamen implicite includit omnia propria personarum,
inquantum est quasi collectivum personarum.
Similiter etiam hoc nomen persona
quamvis non imponatur ab aliqua proprietate personali speciali,
imponitur tamen a personalitate
quae dicit proprietatem in communi,
et quodammodo etiam dicit substantiam,
ut infra patebit, dist. XXVI.
2. Ad secundum dicendum,
quod negatio quaelibet causatur ex aliqua affirmatione.
Et sic etiam in divinis ratio negativorum nominum fundatur supra rationem affirmativorum :
sicut hoc quod dicitur incorporeus,
fundatur super hoc quod est esse simplex.
Unde patet quod nomina negativa reducuntur ad unitatem essentiae,
sicut increatus et immensus,
vel ad distinctionem personarum,
sicut ingenitus.
3. Ad tertium dicendum,
quod quamvis huiusmodi nomina non ponant aliquid temporaliter in Deo,
quia relationes illae temporales realiter in creaturis sunt,
et in Deo solum secundum rationem,
tamen inquantum innascuntur ex operationibus Dei in creaturas,
dant intelligere aliquid quod in Deo est absolute ;
sicut relatio dominii dat intelligere in Deo potestatem qua universam creaturam gubernat.
Unde patet etiam
quod ista nomina reducuntur ad illa quae pertinent ad unitatem maiestatis,
sicut creator, dominus et huiusmodi,
vel ad distinctionem personarum,
sicut missus, incarnatus et huiusmodi.
4. Ad quartum dicendum,
quod divisio Damasceni respicit tantum unum membrum praedictae divisionis :
omnia enim quae ponit, pertinent ad unitatem maiestatis.
Unitas autem maiestatis potest nominari dupliciter,
ut patet ex dictis :
vel secundum id quod in Deo est,
vel secundum acceptionem intellectus, qui accipit ipsum secundum aliquam comparationem ad creaturam.
Si nominetur Deus quantum ad id quod in ipso est,
erit triplex diversitas nominum secundum tria quae in unaquaque re inveniuntur,
scilicet essentia, virtus et operatio ;
quae quidem in aliis realiter differunt, in ipso autem sunt unum re et distincta ratione.
Et secundum essentiam accipitur hoc nomen qui est ;
et secundum virtutem accipiuntur ea quae se habent per modum assequentium substantiam,
ut iustus, sapiens et huiusmodi ;
et secundum operationem nomina operationis, ut Deus.
Si autem nominetur Deus per acceptionem intellectus in comparatione ad creaturam,
et hoc erit dupliciter :
vel inquantum ea quae sunt creaturae,
removentur ab ipsa,
et sic erunt nomina negativa ;
vel secundum quod importatur in nominibus aliquis respectus causalitatis ad creaturam,
cuius conditiones a Deo removentur ;
et sic erunt illa nomina quae important habitudinem ad alia,
a quibus Deus distinguitur per essentiam.
Divisio autem divinorum nominum quam Dionysius ponit,
patet ex praedictis,
quod est eadem cum divisione Ambrosii,
nisi quod Dionysius ulterius nomina pertinentia ad unitate maiestatis multiplicat
secundum diversas processiones in creaturis repertas,
quibus nominatur Deus illis perfectionibus per prius in Deo existentibus,
ut bonus, sapiens, existens et huiusmodi.
Magister autem in tribus differentiis quas addit,
specificat divisionem Ambrosii quantum ad quosdam speciales modos ;
qui tamen possunt reduci ad divisionem Ambrosii.
Quod enim pertinet ad proprietates deitatis,
vel nominat determinate proprium alicuius personae,
ut pater et filius ;
vel colligit nomina propria personarum,
ut hoc nomen Trinitas,
quod significat proprietatem personae secundum quemdam specialem modum.
Similiter etiam
quae pertinent ad unitatem maiestatis et proprietatem divinitatis conveniunt Deo vel ab aeterno vel ex tempore.
Si ex tempore,
vel dicuntur relative secundum nomen,
ut dominus et huiusmodi,
vel non referuntur ad aliud secundum nomen,
ut incarnatus et huiusmodi.
Et sic patet
quod ea quae Magister addit continentur in divisione Ambrosii per reductionem,
non tamen simpliciter,
sed secundum quid,
ut patet ex dictis.
EXPOSITIO TEXTUS
Disserendum nobis videtur de nominum diversitate.
Videtur quod hoc ad ipsum non pertineat,
quia non est eiusdem scientiae considerare res et nomina.
Sed dicendum quod,
ut supra dictum est in Prologo,
theologia, inquantum est principalis omnium scientiarum,
aliquid in se habet de omnibus scientiis ;
et ideo non solum res, sed nominum significationes pertractat :
quia ad salutem consequendam
non solum est necessaria fides de veritate rerum,
sed etiam vocalis confessio per nomina.
Rom. 10, 10 :
Similitudinis vero, splendor, character, speculum et huiusmodi.
Videtur hoc esse falsum :
quia, secundum Augustinum,
lux magis proprie dicitur in spiritualibus quam in corporalibus ;
et ita splendor non continetur inter metaphorica.
Sed dicendum,
quod lux quantum ad rem significatam proprie est in corporalibus nec in spiritualibus nisi metaphorice dicitur ;
sed quantum ad rationem a qua nomen imponitur,
quae consistit in manifestatione, magis proprie est in spiritualibus.
Sed hoc melius dicetur in II libro, dist. XIII.
Ut incarnatus, humanatus et huiusmodi.
Hoc dicitur,
quia secundum nomen ad aliud nomen non referuntur ;
quamvis implicitam relationem contineant,
secundum quod unionem in suo intellectu includunt.
Sciendum est igitur,
quod illa quae proprie ad singulas personas pertinent,
relative ad invicem dicuntur.
Hic ponit
quasdam regulas de nominibus pertinentibus ad unitatem essentiae
et quasdam de proprietatibus pertinentibus ad proprietatem personarum.
De pertinentibus ad unitatem essentiae ponit quatuor :
prima est, quod a se et absolute dicuntur ;
secunda, quod significant substantiam ;
tertia, quod de singulis personis dicuntur ;
quarta, quod de omnibus sunt dicenda in singulari et non in plurali.
De pertinentibus ad proprietatem personarum ponit tres :
prima est, quod relative dicuntur ;
secunda, quod non praedicant divinam substantiam ;
tertia est, quod non de omnibus personis dicuntur.
Quae unitatem essentiae significant,
ad se dicuntur.
Contra : Dominus relative dicitur, et tamen ad essentiae unitatem pertinet.
Sed dicendum,
quod non importat relationem quae realiter in Deo sit,
sed secundum rationem tantum,
ut infra dicetur, dist. XXX.
Quod ad aliquid dicitur, non substantialiter dicitur, sed relative.
Videtur hoc esse falsum :
quia relationes in divinis sunt ipsa divina essentia.
Sed dicendum,
quod realiter quidem sunt ipsa divina essentia,
sed secundum rationem non.
Et quia salvantur in divinis secundum rationem generis,
ideo retinent specialem modum,
qui debetur ipsi generi et non speciei.
Alia vero, ut bonitas et sapientia,
quamvis secundum rationem ab essentia differant,
quia tamen ratio generis,
quam consequitur modus praedicandi,
in divinis non salvatur ;
ideo secundum modum praedicandi a substantia non differunt,
sed substantialiter praedicantur.
Non tamen tres magni, sed unus magnus.
Hoc intelligendum est,
si substantive sumatur.
Si autem adiective,
sic praedicari potest pluraliter,
quia numerum a suppositis trahit.
Deus enim non est magnus ea magnitudine quae non est quod ipse.
Hic vult probare
quod magnitudo de Deo substantialiter dicatur.
Quod enim substantialiter non est magnum,
magnum dicitur participatione alicuius magnitudinis, quae substantia non est.
Sed illa magnitudo cuius participatione aliud magnum dicitur,
maior est eo quod per ipsum magnum dicitur.
Ergo omni eo quod non substantialiter magnum est,
aliquid maius est.
Deo autem nihil est maius.
Ergo ipse substantialiter magnus est.
Sed videtur quod haec ratio non valeat,
quia concretum de abstracto non praedicatur,
ut album de albedine.
Unde non videtur
ut ex eo quod dicitur magnum accidentaliter,
maior sua magnitudo dicatur.
Et praeterea,
in eadem magnitudine non est accipere maius vel minus.
Illud autem quod participat magnitudinem non habet nisi magnitudinem participatam.
Ergo non potest dici maior quam sit ipsa magnitudo.
Est dicendum,
quod Augustinus vult hanc rationem communiter concludere de omnibus
quae de Deo dicuntur in aliis rebus accidens significantibus ;
et ideo oportet assumere hoc pro medio,
quod abstractum praedicetur magis quam concretum.
Hoc autem sic intelligendum est,
ut dicatur id esse maius quod verius rationem magnitudinis habet,
et similiter albius,
non quod plus habet de albedine, vel quod est magis proprie album,
sed cui verius convenit ratio albedinis.
Semper autem principalior praedicatio est quae est per essentiam,
quam quae est per participationem.
Et ideo albedo
quae recipit praedicationem albedinis vere per modum essentialem,
ut dicatur albedo est albedo,
dicitur magis vere praedicationem albedinis recipere, quam res alba ;
quamvis non eodem modo recipiat,
quia rem albam dicimus albam, sed albedinem dicimus albedinem.
Non enim quod est in causato,
oportet esse in causa eodem modo, sed eminentiori ;
et sic exponit Dionysius, sic dicens :
Vivere si quis dicat vitam, aut illuminari lumen,
non recte secundum meam rationem dicit ;
sed secundum alium modum ista dicuntur :
quia abundanter et substantialiter ea quae sunt causatorum,
prius insunt causis.
Et dicit causam vitam vel lumen ;
causatum, vivens vel illuminatum.
