Distinctio XLII — Livre I — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre I

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

 

 

PROOEMIUM

 

Determinato de scientia Dei, hic Magister secundo determinat de potentia eius ; et dividitur in partes duas :

in prima Magister ostendit universalitatem potentiae ipsius, secundum quam omnipotens dicitur ;

in secunda excludit quorumdam errorem, potentiam Dei limitantium, XLII dist. : quidam tamen de suo sensu gloriantes, Dei potentiam sub mensura coarctare conati sunt.

 

Prima in duas :

in prima inquirit, quare Deus omnipotens dicatur ;

in secunda quaestionem determinat, ibi : quod enim Deus omnia possit, pluribus auctoritatibus comprobatur.

 

Et dividitur in duas :

in prima determinat quaestionem tenendo alteram partem ;

in secunda solvit ea quae pro parte reliqua inducuntur, ibi : ex quibusdam autem auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotentem, quia quidquid vult potest.

 

Circa primum tria facit :

primo ostendit veritatem, scilicet quod Deus omnia possit ;

secundo excludit quasdam instantias, tres scilicet, quarum prima est de actibus corporalibus, secunda de peccatis, tertia de passionibus, ibi : sed quaeritur quomodo omnia posse dicatur, cum nos quaedam possimus quae ipse non potest ;

tertio ex dictis concludit perfectam omnipotentiae rationem, ibi : hic ergo diligenter considerantibus omnipotentia eius secundum duo apparet. Ex quibusdam tamen auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotentem, quia quidquid vult potest.

 

Hic inducit ea quae ad alteram partem quaestionis facere videntur, quod scilicet dicatur omnipotens, quia omnia potest facere quae vult ; et dividitur in partes tres :

in prima inducit auctoritates ad partem illam ;

in secunda solvit eas, ibi : sed ad hoc potest dici ;

in tertia assignat relationis multiplicitatem, ut videatur qualiter hoc etiam Deo sit proprium, ibi : sed cave quomodo intelligas, potest quidquid vult.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima est de potentia Dei secundum se.

Secunda de his quae suae potentiae subiacent.

 

Circa primum quaeruntur duo :

  1. Utrum potentia Deo conveniat ;
  2. Utrum in eo sit una potentia, vel plures.

 

 

ARTICULUS 1

Utrum in Deo sit potentia

 

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod potentia Deo non conveniat. Sicut enim potentia se habet ad actum, ita habet se primus actus ad potentiam. Sed primae potentiae, quae est materia, non est aliquis actus qui sit de essentia eius. Ergo nec primi actus, qui est Deus, est aliqua potentia.
  2. Praeterea, omne quod agit per essentiam suam, agit mediante aliqua potentia ; quia potentia est medium inter essentiam et operationem. Sed Deus cum sit primum agens, non participatione alicuius, sed per essentiam suam agit, ut Dionysius dicit, et Avicenna probat. Ergo non convenit sibi aliqua potentia per quam agat.
  3. Praeterea, omnis potentia vel est activa vel passiva, secundum philosophum. Sed Deo non convenit potentia passiva, quia nihil potest pati, ut in littera dicitur : nec iterum activa, quia, sicut ibidem dicitur a philosopho, potentia activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud ; Deus autem in agendo non requirit materiam in quam agat. Ergo videtur quod nullo modo sibi potentia conveniat.
  4. Praeterea, omnis potentia est principium alicuius operationis. Sed Deo non convenit operatio, nisi quae sit sua essentia. Cum ergo suae essentiae nihil sit principium, quia essentia neque est genita neque procedens, videtur quod potentia sibi non conveniat.
  5. Praeterea, Dei potentia aut est semper coniuncta actui, aut non. Si primo modo, omnis autem potentia coniuncta actui inducit effectum quandocumque ipsa est ; potentia autem Dei ab aeterno fuit ; ergo et effectus eius, scilicet creaturae, ab aeterno sunt : quod haereticum est. Si secundo modo, omnis autem potentia non coniuncta actui, et coniungibilis, est imperfecta, et perficitur per actum ; ergo aliquid imperfectum erit in Deo : quod cum sit inconveniens, videtur potentia omnino in Deo non esse.

 

Sed contra est quod habetur Luc. 1, 49 : Fecit mihi magna qui potens est. Et in Psalm. 88, 10 : Potens es, domine, et veritas tua in circuitu tuo.

  1. Praeterea, omnis effectus producitur per potentiam causae efficientis. Sed Deus est causa efficiens rerum. Ergo in ipso oportet potentiam ponere.

 

Respondeo dicendum, quod nomen potentiae primo impositum fuit ad significandum potestatem hominis, prout dicimus aliquos homines esse potentes, ut Avicenna dicit, et deinde etiam translatum fuit ad res naturales. Videtur autem in hominibus esse potens qui potest facere quod vult de alis sine impedimento ; et secundum quod impediri potest, sic minuitur potentia eius. Impeditur autem potentia alicuius vel naturalis agentis vel etiam voluntari, inquantum potest pati ab aliquo. Unde de ratione potentiae, quantum ad primam impositionem sui, est non posse pati. Unde etiam illud quod non potest pati, etsi nihil possit agere, dicimus potens ; sicut dicitur durum quod habet potentiam ut non secetur. Et ex hoc concluditur perfecta ratio potentiae in Deo : tum quia omnia agit, quod convenit sibi inquantum est actus primus et perfectus (nihil enim agit nisi secundum quod est actu ens) tum quia nihil patitur, quod convenit sibi inquantum est actus purus sine permixtione alicuius materiae : unumquodque enim patitur ratione alicuius materialis in ipso.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod esse primam potentiam non convenit materiae secundum principalem significationem potentiae : quia, ut dictum est, in corp. art., potentia primo imposita est ad significandum principium actionis ; sed secundo translatum est ad hoc ut illud etiam quod recipit actionem agentis, potentiam habere dicatur ; et haec est potentia passiva ; ut sicut potentiae activae respondet operatio vel actio, in qua completur potentia activa ; ita etiam illud quod respondet potentiae passivae, quasi perfectio et complementum, actus dicatur. Et propter hoc omnis forma actus dicitur, etiam ipsae formae separatae ; et illud quod est principium perfectionis totius, quod est Deus, vocatur actus primus et purus, cui maxime illa potentia convenit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod potentia importat, ut dictum est, in Resp. ad primum, rationem principi actionis ; unde quidquid sit illud quod est principium agendi, potentia dicitur, sicut calor et frigus, et huiusmodi ; et sic etiam ipsa essentia divina, secundum hoc quod est principium operationis, potentia vocatur, non quod potentia sit aliud ab essentia in Deo.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Deo nullo modo potentia passiva convenit, sed activa tantum. Potentiae autem activae accidit quod requirat subiectam materiam in quam agat, inquantum est imperfecta, non potens in totam rei substantiam : quae imperfectio a divina potentia removetur. Vel dicendum, quod secundum Avicennam, agens aliter dicitur in naturalibus et in divinis : agens enim naturale agit per motum : et quia omnis motus est actus existentis in potentia, ideo requiritur materia, quae motui substernatur : divinum autem agens agit in eo quod dat esse non per motum ; unde potentia activa est principium operationis in aliud sicut in effectum productum, non sicut in materiam transmutatam.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Deus non agit operatione media, quae sit aliud ab essentia sua ; sed suum esse est suum operari, et suum operari est sua essentia : nihilominus tamen essentia significatur ut principium essendi ; et eadem ratione potest significari potentia ut principium operandi, et praeter hoc ut principium operati.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod operatio sua est idem quod potentia sua secundum rem ; et ideo non potest operationi suae potentia non esse coniuncta. Nec tamen semper consequitur effectus quandocumque operatio est, quia operatio quodammodo regulatur voluntate et sapientia ordinante ; unde effectus non sequitur nisi ad nutum voluntatis divinae, secundum cuius dispositionem ex operatione aeterna sequitur effectus temporalis.

 

 

ARTICULUS 2

Utrum in Deo sit tantum una potentia

 

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod non sit tantum una potentia in Deo. Non enim potest esse unum et idem proprium uni, et pluribus commune. Sed potentia creandi communis est tribus personis ; posse autem generare proprium est patri. Ergo est alia et alia potentia.
  2. Praeterea, in nobis inveniuntur quidam actus naturales, ut generare, et huiusmodi ; et quidam voluntari, ut aedificare domos, et huiusmodi ; et quidam animales, ut intelligere, scire, et huiusmodi. Sed huiusmodi actus reducuntur in nobis in diversas potentias. Cum igitur singulis praedictorum actuum respondeat similis actus in Deo, quia dicimus ipsum scientem, creantem, et generantem : videtur quod sit plures potentias in eo ponere, ad quas isti actus reducuntur.
  3. Praeterea, secundum philosophos, substantiae separatae dividuntur in intellectum et voluntatem. Non autem sicut in diversas naturas. Ergo sicut in diversas potentias. Ergo in Deo ad minus sunt duae potentiae.
  4. Praeterea, ratio potentiae consistit in hoc quod est esse principium operationis. Sed quodlibet attributum divinum, secundum propriam rationem, est principium operationis : quia ex bonitate eius fluit omnis bonitas, et ex vita eius fluit omnis vita, et sic de alis, ut Dionysius tradit. Ergo sicut dicimus plura attributa, sic debemus dicere plures potentias.

 

Sed contra, secundum Augustinum, quidquid in divinis absolute dicitur, singulariter et non pluraliter praedicatur. Sed potentia inter absoluta continetur. Ergo non sunt plures potentiae in Deo, sed una tantum.

  1. Praeterea, secundum philosophum in Lib. de causis, omnis virtus unita plus est infinita quam multiplicata. Sed virtus divina est maxime infinita. Ergo videtur quod sit maxime una, nullam multiplicationem habens.

 

Respondeo dicendum, quod in Deo simpliciter et absolute dicendum est unam tantum potentiam esse. Cum enim potentia secundum modum intelligendi sit medium inter essentiam et operationem, ex utraque parte potest eius unitas et diversitas pensari. Sed tamen simpliciter unitatem et multiplicationem habet ex parte essentiae : non quae est subiectum eius, quia contingit in una essentia plures esse virtutes vel potentias ; sed ex parte essentiae quae est immediatum principium actus : sicut in igne alia est potentia qua fertur sursum, scilicet levitas, et alia qua dissolvit vel urit, scilicet caliditas. Ex parte autem operationis non dicitur una vel plures simpliciter, sed secundum quid : quia tunc magis dicitur esse una potentia plurium, quam plures potentiae. Et ita cum immediatum principium cuiuslibet suae operationis sit sua essentia, quae simpliciter una est ; ideo et potentia una est. Sed inquantum est principium operationum distinctarum secundum rationem, accipit aliam et aliam rationem potentiae, sicut et essentia habet plures rationes attributorum. Nec tamen ex hoc est quod sint plures, sed tantum una potentia. Potentia enim activa, quae sola in Deo invenitur, potest dupliciter considerari : vel quantum ad essentiam potentiae, vel quantum ad actiones quae a potentia procedunt. Dico autem essentiam potentiae illud quod est immediate principium actus, in quocumque genere sit, sicut calor principium calefactionis. Principium autem omnium divinarum operationum est sua essentia, quia per essentiam suam agit. Unde sicut essentia sua est una re, pluralitatem quamdam rationum habens secundum diversa attributa, ut supra dictum est, dist. II, qu. unic. a.2, ita etiam potentia Dei re est una, sed secundum diversas rationes attributorum pluralitatem rationum accipit : cuilibet enim attributo convenit ratio potentiae, secundum quod competit esse principium operationis. Et quia operatio Dei est eius essentia, ideo etiam ipsa est una secundum rem, diversimode significata secundum diversas rationes diversorum attributorum, et secundum diversitatem effectuum, qui simpliciter plures sunt. Patet ergo quod potentia, sive secundum essentiam suam consideretur, sive etiam per comparationem ad divinam operationem, secundum quod in operante est, unitatem habet ; sed multitudo realis est tantum in effectibus qui ex operatione divina causantur. Et ideo patet quod absolute dicendum est, potentiam divinam esse unam ; sed tamen quod est plurium ; quia iudicium de unitate rei absolute sumendum est secundum essentiam eius, et non secundum id quod extra est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod potentia generativa nominat essentiale coniunctum notionali, sicut cum dicitur, Deus generat. Unde illud quod est essentiale pertinens ad rationem potentiae commune est tribus, sicut est potentia essendi : eadem enim potentia pater generat, et filius nascitur, sed notio remanet propria patri et hoc plenius patet ex dictis supra, dist. XXVI, q.2, a.3.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Deo idem est principium essendi et operandi ; unde sicut Deus eodem est unus, ens, iustus, et sic de alis ; ita ipse eodem operatur actus diversarum rationum, nos autem diversis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in omnibus alis substantis separatis non videtur omnino idem esse re voluntas et intellectus ; sed quod in alis est secundum diversitatem realem, est in Deo secundum unitatem rei et distinctionem rationis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod attributa in Deo sunt unum re, et distinguuntur tantum ratione et ideo nomen potentiae, et quidquid alius est nomen rei, si sit nomen primae impositionis non potest pluraliter praedicari, ut dicantur plura attributa esse plures potentiae, vel plures bonitates, vel aliquid huiusmodi ; sed nomina secundae impositionis, ut attributum et huiusmodi, pluraliter praedicantur.

 

 

 

QUAESTIO 2

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de his quae subiecta sunt divinae potentiae ;

et circa hoc quaeruntur tria :

  1. Utrum Deus possit quidquid est alteri possibile ;
  2. Utrum possit facere impossibilia ;
  3. Utrum sit aliquid iudicandum simpliciter possibile vel impossibile, secundum causas superiores vel inferiores.

 

 

ARTICULUS 1

Utrum Deus possit quidquid est alteri possibile

 

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod Deus possit quidquid alteri possibile est. Omnis enim potentia creata est exemplata a potentia ipsius, sicut omne bonum a bonitate eius. Sed quidquid est in exemplato, verius et perfectius invenitur in primo exemplari. Ergo potentia Dei se extendit ad omnia in quaecumque creata potentia potest.
  2. Praeterea, philosophus dicit, quod Deus, et etiam studiosus potest prava agere. Sed nihil ita elongatur a potentia eius sicut malum. Ergo videtur quod ipse omnia possit quae creatura potest.
  3. Praeterea, de ratione voluntatis est, ut libertatem ad utrumlibet habeat. Sed in Deo verissime invenitur voluntas. Ergo potest utrumlibet, et bonum et malum.
  4. Praeterea, nihil quod est laudabilitatis, ei subtrahendum est qui magnus est et laudabilis nimis. Sed posse facere malum et non facere est laudabilitatis : sicut dicitur Eccli. 31, 10, in laudem unius viri iusti : qui potuit transgredi, et non est transgressus ; facere mala, et non fecit. Ergo Deo convenit. Et sic idem quod prius.

 

Sed contra, sicut Deus non potest non esse Deus, ita non potest esse imperfectus. Sed quaedam dicitur creatura posse sua infirmitate vel imperfectione sicut pati, mori, et huiusmodi. Ergo videtur quod Deus non omnia possit quae creatura potest.

  1. Praeterea, summum bonum non potest esse causa alicuius mali, sicut nec summe calidum causa alicuius frigoris. Sed Deus est summe bonus. Ergo nullum malum facere potest. Creatura autem hoc potest. Non ergo quidquid creatura potest, et ipse Deus potest.

 

Respondeo dicendum, quod quidquid perfectionis in creatura est, totum est exemplariter eductum ex perfectione creatoris ; ita tamen quod illam perfectionem, imperfectius creatura habet quam in Deo sit. Et ideo potentia creaturae inquantum deficit a repraesentatione divinae potentiae, deficit a perfecto posse. Unde quod attribuitur sibi secundum quod est in tali gradu participata, non oportet quod divinae potentiae attribuatur. Sicut etiam dicimus essentiam lapidis exemplatam a divina essentia, nec tamen dicimus Deum esse lapidem ; ita etiam non dicimus Dei potentiam esse potentiam ambulandi vel patiendi, quasi proximum principium ambulationis et passionis, ita quod ipse ambulet vel patiatur. Sciendum tamen, quod gradus potentiarum, sicut et naturarum, divina dispositione ordinati sunt secundum quod una plus vel minus deficit a perfectione divinae potentiae. Et ideo videndum est quod quamvis nullus actus proprius harum potentiarum secundum gradus determinatos conveniat potentiae divinae sicut principio proximo, tamen omnes actus propri harum potentiarum egredientes ab eis secundum rationem ordinis in quo constitutae sunt reducuntur in Deum sicut in causam primam. Unde quamvis non dicamus quod Deus possit ambulare vel pati, dicimus tamen quod creat ambulationem et passionem in alis. Sed actus qui egrediuntur a determinatis potentis praeter dictam rationem ordinis nullo modo in causalitatem divinae potentiae reducuntur ; non enim dicimus quod possit peccare, nec in alis peccatum facere.

 

ad 1. Et per hoc patet responsio ad primum.

ad 2. Ad secundum dicendum, secundum quosdam, quod ly prava accipiendum est materialiter, ut sit sensus : Deus potest facere prava, idest quae modo prava sunt, quae tamen si ipse faceret, prava non essent. Vel dicendum quod loquitur conditionaliter, ut intelligatur, si vellet ; cuius conditionalis et antecedens est impossibile, et consequens ; et hoc non est inconveniens, sicut haec : si centum sunt minus quam quinque, sunt minus quam decem.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod posse peccare, secundum Anselmum et Boetium, non pertinet ad libertatem voluntatis ; sed magis est conditio voluntatis deficientis inquantum est ex nihilo. Sed in hoc attenditur ratio libertatis, quod possit hoc facere vel non facere, aut hoc vel aliud facere.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod aliquid est laudabile inferiori naturae, quod in superiori vituperabile esset ; sicut esse ferox in cane et leone est laudabile, sed in homine vituperabile : ita et non peccare cum possit, est laus hominis, sed blasphemia Dei, si de ipso dicatur.

 

 

ARTICULUS 2

Utrum Deus possit quae sunt impossibilia naturae

 

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod ea quae naturae sunt impossibilia, Deus non possit. Sicut enim dicit Commentator, in VIII Metaph., omnis alteratio est ab aliquo agente corporali. Sed Deus est agens incorporale. Ergo videtur quod nulla alteratio a Deo possit fieri in creatura inferiori, nisi mediante motu superioris corporis, quod est primum alterans non alteratum. Sed mediante illo motu nihil impossibile naturae fieri potest. Ergo Deus nihil naturae impossibile facere potest.
  2. Praeterea, omnis impossibilitas vel necessitas quae est in propositionibus, reducitur ad hoc primum principium, quod est impossibile simul affirmare et negare, secundum philosophum. Sed hoc dicitur Deus non posse quod affirmatio et negatio sint simul vera. Ergo nullum impossibile naturae facere potest.
  3. Praeterea, magis est impossibile quod est impossibile per se, quam quod est impossibile per accidens. Sed impossibile per accidens Deus facere non potest. Ergo nihil eorum quae per se sunt impossibilia. Probatio mediae. Deus non potest facere quod illud quod est praeteritum non fuerit, ut probatur auctoritate Hieronymi qui dicit, quod cum cetera Deus possit non potest de corrupta facere virginem ; et per Augustinum, et per philosophum ubi Agathonem commendat dicentem : hoc solo privatur Deus ingenita facere quae facta sunt. Sed praeteritum non fuisse, non est impossibile nisi per accidens, quia hoc ipsum quod praeteritum est, prius quam fieret, contingens erat non esse, ut Socratem currere. Ergo non potest facere illud quod est impossibile per accidens.
  4. Praeterea, secundum Augustinum, Deus non potest facere aliquid contra rationes quas primitus indidit ; et in quadam Glossa ad Rom. 11 dicitur, quod Deus cum sit auctor naturae, nihil contra naturam facit. Sed ea quae sunt naturae impossibilia, videntur contra naturam esse. Ergo nihil horum Deus facere potest.
  5. Sed contra, qui omnia dicit, nihil excludit. Sed in littera dicitur et probatur, quod Deus omnia potest. Ergo ab eius omnipotentia impossibilia non excluduntur.
  6. Praeterea, Hilarius dicit, quod plus potest Deus facere quam nos possumus dicere, ut habitum est supra, XIX dist. : quod probatur etiam ex hoc quod habetur Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Sed nihil ita est impossibile quin nos dicere possimus, etiam contingere simul affirmare et negare ; quod quidam philosophi dixerunt. Ergo videtur quod omnia huiusmodi Deus possit facere.
  7. Praeterea, magis distat Deus et homo, quam duo contraria. Sed Deus univit humanam naturam divinae. Ergo multo magis potest facere quod duo contraria sint simul in eodem ; ex quo sequitur quod affirmatio et negatio sint simul vera ; et si hoc potest, omnia potest.
  8. Praeterea, sicut caecitas est contraria dispositio visioni, ita virginitas conceptui. Sed Deus fecit ut virgo manens virgo conciperet, et mater esset. Ergo potest facere ut caecus manens caecus visum habeat : et sic idem quod prius.

 

Respondeo dicendum, quod posse importat respectum medium inter potentem et possibile, sicut scire inter scientem et scibile : et ideo aliquid posse potest negari ex parte potentis, et aliquid ex parte possibilis. Nullum autem posse quod sine imperfectione est, negatur de Deo ex parte ipsius Dei potentis, sed negatur ab eo ex parte eius posse defectivum, quod non est pure posse, sed admixtum cum non posse ; quia potentia eius defectum habere non potest. Unde non conceditur quod ipse possit peccare, vel aliquid huiusmodi. Negatur etiam quandoque Deus aliquid posse ex parte ipsius possibilis, quod nullo modo rationem possibilis habere potest : et hoc dicimus impossibile esse per se. Et cuiusmodi sit hoc, investigandum est. Sciendum igitur, quod omnis potentia vel est ad esse vel ad non esse, sicut potentia quae est ad corrumpendum. Unde quidquid non potest habere rationem entis vel non entis, illud non potest esse possibile : et ideo hoc quod est idem simul esse et non esse, est in se impossibile : quia quod est ens et non ens, neque est ens neque non ens. Et ideo dicitur Deus hoc facere non posse, non propter defectum potentiae eius, sed quia hoc deficit a ratione possibilis ; sicut dicitur non scire falsum quod a ratione scibilis deficit, et per consequens dicitur non posse facere omne illud in quo contradictio implicatur : et propter hoc non potest facere quod illud quod praeteritum est non fuerit ; quia quod est, necesse est esse dum est, et impossibile est non esse tunc dum est, et cum ista necessitate et impossibilitate in praeteritum transit ; et hoc est quod Augustinus dicit : si quis dicit : Deus, quia omnipotens est, faciat ut quae facta sunt, non fuerint ; non videt se hoc dicere : faciat ut quod verum est, eo ipso quod verum est, non sit. Et ex hoc sequitur ulterius quod nullum eorum possit in quibus contrarium praedicati est in definitione subiecti, ut quod faciat hoc, scilicet hominem non esse rationalem, vel triangulum non habere tres lineas. In hoc ipso enim quod ponitur triangulus, ponitur tres lineas habere : unde hoc est simul habere tres et non habere. Et ex hoc ulterius sequitur quod non possit facere esse aliqua opposita simul in eodem ; quia in definitione unius contrari est privatio alterius, et in definitione privationis est negatio, sicut prius est in posteriori. Sed quidquid in se non repugnat rationi entis vel rationi non entis, hoc Deus potest facere ; sicut caelum non esse, vel esse alium mundum, vel inducere visum prius caeco, et huiusmodi. Haec enim non sunt in se impossibilia, sed alicui.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod posset exponi, quod hoc non potest fieri secundum ordinem naturalis operationis, quamvis possit esse per actionem agentis supra naturam, nisi esset contra intentionem eius qui haec expresse de Deo inducit : et ideo in hoc erravit, nec eius auctoritas recipienda est : quia huius contrarium etiam philosophi tradunt. Dicit enim Avicenna, quod materia magis obedit principis separatis et conceptionibus eorum, quam contraris agentibus in natura. Sed quidquid sit de alis, hoc de Deo firmissime tenendum est, qui virtutem suam caelo non alligavit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod secundum hoc quod aliquid est impossibile, reducitur in illud principium : unde quod est impossibile per se, includit principium in se : et tale impossibile non potest ipse Deus facere, ut ex dictis, in corp. art., patet ; et quod est impossibile alicui, includit dictum principium in ordine sui ad illud, sicut patet cum dicitur, quod impossibile est mortuum reviviscere ; vivere enim per se possibile est, sed in corpore mortuo non est potentia ad hunc effectum inducendum, et ex hoc est impossibile. Unde si poneretur posse vivere ex sua virtute, simul poneretur eiusdem rei habere potentiam et impotentiam ; nec hoc facit Deus quando mortuum resuscitat, ut corpus per propriam potentiam vivendi vivat, sed per potentiam quam sibi confert.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod praeterita non fuisse, potest accipi ut impossibile per accidens, et ut impossibile per se. Si enim accipiatur ipsa res quae dicitur praeterita, ut cursus Socratis, non habet impossibilitatem nisi per accidens suum, quod est extra rationem eius, scilicet praeteritionem : et ipsa res in se considerata non dicitur Deo impossibilis. Potest enim hanc rem facere, scilicet quod Socrates non currat. Si autem accipiatur secundum quod stat sub hoc accidente quod est praeteritio, sic est impossibile per se : et hoc dicitur Deus facere non posse ; et simile est de hoc quod dicitur : Socratem non currere dum currit est impossibile : quia ratione adiuncti habet impossibilitatem per se.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Deus materiae primae indidit duplices rationes, scilicet causales, vel obedientiales, per quas omnes natae sunt obedire Deo, ut fiat ex eis quidquid ei placuerit. Indidit etiam rationes seminales, scilicet principia activa, per quae effectus naturales exercentur ; et contra has aliquando dicitur facere in miraculis quae facit. Sed proprie loquendo tunc etiam contra eas non facit, sed praeter eas, vel super eas. Super eas, quando inducit effectum in quem natura nullo modo attingere potest, sicut forma gloriae corporibus gloriosis. Praeter eas facit, quando effectum quem natura inducere potest, sine officio causarum naturalium producit, ut quando aquam in vinum convertit, Ioan. 2. Sed contra eas non facit ; quia nec facit nec facere potest ut causa naturalis activa manens eadem secundum speciem, effectum essentialem alium habeat, sicut non potest esse quod simul sit eadem et alia. Sed bene potest destruere unam naturam, et facere aliam ; abjicere unam formam a materia, et inducere aliam : sic enim et contra naturam aeris facit ignis, quando ipsum corrumpit.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod sub distributione omnium non potest accipi nisi ens vel non ens. Sed ea quae diximus Deum non posse, neque sunt entia simpliciter, neque non entia.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod dicta impossibilia quamvis ore proferri possint, tamen corde concipi non possunt, ut probat philosophus in V Metaph. ; unde non proprie et perfecte sunt verba.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod Deus non coniunxit humanam naturam divinae, ita quod esset eadem natura, vel quod una persona secundum idem esset Deus et homo, sed secundum aliud et aliud ; et sic non est dubium quod contraria in eodem coniungere potest ; quia et natura hoc facit.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod non est simile. Quia caecitas est privatio ipsius visus, unde includit in se negationem eius : unde non potest facere Deus quod simul sit caecus et videns. Sed in ratione virginitatis non includitur negatio maternitatis, sed negatio coniunctionis ad virum ; et ideo ratio non procedit.

 

 

ARTICULUS 3

Utrum aliquid sit iudicandum impossibile, secundum causas inferiores

 

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod aliquid non sit iudicandum impossibile simpliciter secundum causas inferiores. Super illud 1 ad Cor. 1, 20 : stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, ita dicit Glossa : Sapientiam huius mundi, Deus stultitiam fecit, ostendens possibile quod ipsa impossibile iudicabat. Sed sapientia huius mundi iudicat aliquid impossibile esse secundum causas inferiores. Ergo videtur quod hoc stultum sit dicere.
  2. Praeterea, constat quod causa inferior impium iustificare non potest. Sed tamen non dicimus hoc esse impossibile, et similiter nec mundum fore antequam esset, quem natura facere non potest. Ergo videtur quod non sit aliquid dicendum impossibile ex eo quod causae inferiori est impossibile.
  3. Praeterea, constat quod illuminare caecum et dare virgini conceptum, naturae est impossibile ; et tamen ista fieri potuerunt, et facta sunt. Ergo videtur quod secundum causas inferiores aliquid impossibile iudicandum non sit.

 

Sed contra, nihil Deo est impossibile, ut dicitur Luc. 1. Si ergo secundum causam superiorem tantum aliquid impossibile diceretur et possibile, nihil impossibile foret. Ergo videtur quod sit iudicandum de impossibilitate secundum causas inferiores.

  1. Praeterea, necessarium et impossibile sunt contraria. Sed aliquid non dicitur necessarium propter necessitatem causae primae, ut supra dictum est, dist. XXXVIII, q. unic., a.5, quia sic omnia essent necessaria. Ergo nec possibile et impossibile iudicandum est secundum superiores causas.

 

Respondeo dicendum, quod impossibile est dupliciter. Aliquid enim est ex se impossibile, sicut dictum est, art. antec., de his quae contradictionem includunt ; et haec iudicantur impossibilia absolute, non per respectum ad causas superiores vel inferiores. Aliquid autem est impossibile, quod quantum in se est non habet rationem impossibilis, sed in ordine ad aliquid ; et in istis distinguendum est ; quia possibile potest dici secundum potentiam activam et passivam ; et utroque modo dicitur aliquid possibile et impossibile simpliciter per comparationem ad suam causam proximam activam vel materialem, cuius conditiones effectus sequitur, ut prius dictum est. Verbi gratia : materia statuae remota, est terra et aqua : materia proxima cuprum et lignum. Dicimus autem ex cupro posse fieri statuam, non autem ex terra : hoc enim solum dicimus esse in potentia in aliquo absolute, quod potest educi de materia uno motore, ut in IX Metaph. dicitur. Dicendum est ergo, quod omnes effectus qui sunt immediate ipsius Dei, non per causam secundam mediam, ut creatio mundi, creatio animae, et glorificatio animae, et huiusmodi, iudicandi sunt possibiles vel impossibiles secundum causam superiorem divinam. Possunt nihilominus aliqui eorum iudicari possibiles secundum causas passivas inferiores ; quia causae receptivae se habent in inferioribus sicut anima se habet ad corpus praeparatum per operationem naturae, et ad gratiam per liberum arbitrium. Sed illi effectus qui nati sunt ex causis esse inferioribus proximis activis et passivis, iudicandi sunt possibiles vel impossibiles secundum causas inferiores : sicut in visione caeci et in resurrectione mortui, et huiusmodi : vita enim et visio sunt effectus immediati causarum inferiorum, scilicet formarum unitarum corpori.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sapientia mundi in hoc stulta reputata est, quia iudicavit haec impossibilia naturae, ita esse impossibilia, quod etiam Deus ea facere non posset. Aliquid tamen potest dici simpliciter impossibile quod alicui est possibile ; sicut aliquid dicitur simpliciter album, quod secundum aliquid sui non est album.

ad 2. Et per hoc patet responsio ad alia.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Potuit Deus simul cuncta facere. Non solum ita quod conderet omnes species, sed etiam omnia individua specierum, quae in toto tempore fiunt ; sed ratio prohibuit, non quidem per contrarietatem, sed per incompossibilitatem ; non enim potest esse quod Deus aliquid faciat, et illud rationale non sit ; unde ratio se habet sicut determinans opus, et potentia sicut exequens.

Quia non esset hoc potentiae, sed infirmitatis. Et hoc etiam dicit Dionysius, et ponit exemplum, sicut cum aliquid dicitur esse non ens : hoc enim ipsum esse est non esse ; ita et posse deficere ab eo quod est perfecte possibile, non est posse simpliciter.

Homo autem vel Angelus, quantumcumque beatus est, non est potens ex se vel per se. Sciendum quod homo ex se vel a se, nihil boni potest facere : quia istae praepositiones de, et ab denotant causam efficientem : unde dicitur homo posse facere aliquid ab eo a quo potentiam habet ; constat enim quod quidquid boni habet, ab alio habet. Sed per denotat causam formalem ; unde quaedam potest facere per se, scilicet quae complentur principis naturalibus, quaedam autem non per se, sicut ea quae fiunt per virtutem divinam, ut miracula, et huiusmodi : et inde etiam est quod filius dicitur omnia agere per se, sed non a se.