Caput XXII — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput XXII

CAPUT XXII

In quo subiecto fuit mors Christi, et cuius unionis facta fuit solutio morte ipsius.

 

Cum Christus secundum humanam naturam mortuus sit, quaeritur an in morte ipsius separata sit deitas a carne et anima.

Quod videtur, ait enim Ioannes Damascenus : Unitum est carni mentis medio verbum Dei. : Tantae simplicitatis est divina natura, ut corpori formato de limo terrae non congruerit uniri nisi mediante rationali creatura. Cum ergo tunc separata fuerit anima a carne, videtur quod deitas separata a carne est, cum mediante anima esset ei unita, nam ablato medio solvuntur extrema.

Item, si anima hoc habet officium in corpore ut instrumenta vivificet et moveat, linguam faciat loqui, pedes currere, et manus moveri, cur etiam deitas in illo triduo corpori unita non potuit hoc efficere ut corpus Christi moveretur, viveret et caetera officia exerceret ut esset ei deitas pro anima ? In Evangelio etiam clamat : Deus, ut quid dereliquisti me. Super quem locum dicit Ambrosius : Clamat homo separatione deitatis moriturus, nam cum deitas mortis sit libera, non utique potuit mors esse nisi vita discederet. Ex quibus omnibus videtur deitas a carne separata. Quod tamen nemo audet fateri. Sed ideo dicitur deitas mediante anima corpori unita, quia maiorem habet convenientiam cum anima quae est spiritualis et simplex, quam cum carne quae est corporea.

Considerata ergo causa dicti non relinquitur obiectio. Non enim necesse fuit divinitatem separari a corpore, licet ab eo separata fuerit anima, qua mediante, sicut expositum est, erat ei unita. Sic mediante uxore istius parentes uxoris sunt affines eius, non tamen sublata uxore removetur affinitas.

 

Quod autem quaeritur an deitas potuerit corpus illud more animae in illo triduo vegetare, quis neget posse fieri, nec tamen facit Deus quidquid potest, quamvis etiam habitudo praemissae argumentationis locum non habeat, nam saepe videmus minorem medicinam habentem efficaciam, ubi nullius est efficaciae ea quae pretiosior est, quia non sanat oculum quod sanat calcaneum. Nec igitur mirum si anima corpus illud vegetavit, quod tamen a deitate in illo triduo non est vivificatum. Non tamen negandum quod hoc potuerit, si vellet.

Quod autem dicitur homo ille derelictus est a Deo, non ita recipiendum est quasi separata sit deitas a carne et anima, sed quia reliquit Deus humanam naturam tortoribus cruciandam et flagellandam. Unde cum posset protegere videbatur separatus fuisse, non quantum ad unionem, sed quantum ad protectionem.

 

Sed dicet aliquis : Si deitas in illo triduo, et animae et corpori unita fuit, et humanam naturam nihil aliud intelligimus quam corpus et animam : fuit ergo tunc unita humanae naturae ; nec propter aliud dicitur Deus homo, nisi quia humanam naturam Deus in se assumpsit. Ergo et tunc Christus fuit homo : quod omnino multis rationibus ostenditur esse falsum, quia Christus desierat vivere vita humana : ergo in triduo non erat homo.

Quod autem nunc non viveret vita humana : ita ostenditur. Illa vita humana est accidens, et tunc aliquid vivebat. Ea ergo tunc fuit in subiecto. Aliquid igitur tunc fuit eius subiectum, aut anima Christi, aut corpus, quorum utrumque falsum est ; aut Filius Dei, quod pariter falsum est, quia in Filio Dei nulla sunt accidentia ; aut aliquid compositum ex anima et carne, quod etiam falsum est. Nam etiam quando vivebat, non erat aliquid ex anima illa et carne, imo etiam si aliquid fuisset compositum ex illis, illud esse desierat in morte, quia illa mors nil aliud fuit nisi separatio corporis ab anima.

Item, mors illa temporalis quam sustinuit Christus, fuit accidens in subiecto ; fuit in eo, scilicet in quo fuerat vita humana, aut in anima, aut in corpore Christi, aut in persona Verbi, aut in composito ex carne et anima ; in anima non fuit temporalis, quia non potest mori. Unde nec in ea fuerat vita humana ; nec in corpore, quia corpus non est aliquid quod moveatur. Et tunc cum nihil mortuum sit nisi corpus, ibi Christus non est corpus, non potest dici fuisse mortuum. In persona Verbi non fuit illa mors, quia ipsa nullius accidentis est subiectum. Relinquitur ergo ut fuerit in composito ex anima et carne. Ergo cum illud desierit esse aliquid, quando anima a corpore est separata, aliquid, quod est Christus, tunc desiit esse aliquid ; quia Christus erat illud.

 

Item, ponatur quod simus in illo momento in quo Christus est mortuus, aliquid est mors. Ergo in aliquo subiecto est mors, cum sit accidens. Ergo aliquid moritur, et illud est Christus vel non : si illud est Christus, ergo aliquid quod est Christus moritur : quod non nisi ad naturam potest referri. Divina autem natura, quae est Christus, non moritur ; humana etiam natura non moritur, quia humana natura non est Christus. Si dicatur, nil quod sit Christus moritur, difficile est assignare quid moriatur.

Item, Christus in illo triduo fuit homo, fuit sapiens illa sapientia quae fuit in anima ipsius vel non. Non invenietur aliud subiectum humanae sapientiae qua sapiens erat Christus, nisi anima Christi, non enim in corpore fuit, nec in composito ex carne et anima. Cum ergo Filius Dei tunc esset sapiens sapientia humana, erat sapientia quae in alio erat quam in eo, scilicet in anima, quae prorsus aliud est a Filio Dei.

Item, Christus tunc erat homo nullam sentiens infirmitatem quam non prius suscepisset. Ergo cur prius non poterat mori ? aut tunc poterat mori et loqui et currere et alia quae faciunt homines.

Item tunc erat homo. Ergo mortalis vel immortalis ; si mortalis, ergo mori poterat ; si immortalis, ergo mori non poterat et ita iam habebat carnem glorificatam. Item, tunc erat homo mortuus, et homo mortuus non est homo, ergo tunc non erat homo. Si enim erat homo mortuus, erat homo non vivens vita humana, et erat homo vivens, et ita erat homo vivens alia vita quam humana, et ita vivebat vita divina.

Item, Christus in illo triduo erat aliquis homo, et Petrus erat alius homo. Christus et Petrus tunc erant duo homines, ergo tunc vivebant vita humana.

Item, impossibile est mortem inesse alicui quin vita desinat esse in eo, Christus mortuus est morte temporali. Ergo tunc desiit vivere vita humana. Ergo in illo triduo non vixit vita humana.

 

Ut autem removeatur cavillatio, fiat planum quod dictum est, non posse mortem esse in aliquo, quin vita desinat esse in eo, quia haec praedicabilia mors et vita non sunt opposita, ut privatio et habitus, qui non insunt tempore determinato et ordine irregressibili. Nam quando homo desinit vivere, tunc mors est in eo, et ita mors et vita sunt in eodem, quare non sunt opposita praedicabilia, oportet tamen quam cito adest mors tam cito recedat vita, ut statim in sequenti momento possit dici : Istud non vivit. Aliter enim falsum esset, Mors paulo ante erat in isto.

Hoc autem intelligendum est de morte humana et vita humana. Ergo cum Christus mortuus sit morte humana, desiit vivere vita humana, cum haec mors illam vitam destruat : hoc ideo dico quia mors spiritualis non destruit vitam humanam, nec vita spiritualis mortem temporalem. Tunc enim vivebat Christus vita spirituali, licet mortuus fuisset morte temporali.

 

Item, Christus tunc non erat mortalis ; ante fuerat mortalis, illa mortalitas accidens fuit. Ergo in subiecto fuit ; vel anima Christi vel corpus ; vel compositum ex anima et corpore ; vel Filius Dei fuit eius subiectum, quia non potest mori anima, non fuit eius subiectum ; nec corpus : sicut enim corpus non vivit, ita nec moritur ; nec aliquod compositum ex anima et corpore, quia nil erat compositum ex anima et corpore, ut dictum est supra ; nec Filius Dei quia in ipso nullum accidens.

Vel si ipse fuit mortalis, et non secundum divinam naturam. Ergo secundum humanam. Ergo secundum corpus vel animam, vel secundum compositum ex illis. Si secundum corpus, ergo in corpore ut in subiecto erat illa mortalitas ; si secundum compositum ex illis duobus, ergo aliquid erat compositum ex anima et corpore. Certum est enim quod non secundum animam erat mortalis.

Item, si Christus tantum assumpsisset animam vel tantum corpus, non esset verus homo. In inferno non habebat et animam et corpus, imo tantum animam. Ergo ibi non erat verus homo. Similiter nec in sepulcro, ubi tantum erat unitus corpori, et ita nusquam est verus homo.

Item, Christus erat in inferno, ibi non habebat nisi animam, et non corpus, et ita non totus erat in inferno, et ita non totus ubique.

Item, Christus erat homo in sepulcro, omnis homo implet locum ; ille locus plenus erat Christo, sed hoc improbatur, quia ille locus plenus erat corpore Christi et corpus Christi nil est quod sit Christus. Erat igitur tunc plenus alio quam sit Christus, vel tunc esset Christus ; ergo non erat plenus Christo.

Item, erat plenus Christo et corpore Christi, et illa erant duo ; ergo duo implebant simul illum locum : quod est impossibile.

 

Ad solutionem praedictarum obiectionum oportet scire qua ratione Christus dicatur homo, et qua caeteri homines, nam dissimilitudo est in dicto. Petrus sive alius dicitur homo propter duo, et quia habet animam et corpus, et quia habet ea unita, non enim si essent separata vere diceretur, Petrus est homo. Sed Christus non dicitur homo propter haec duo, sed propter unum solum, quia unitus est Filius animae et corpori, nec exigitur quod anima corpori uniatur, nam sive separata sit sive unita, non minus dicitur Filius homo, cum sit unitus humanae substantiae, id est animae et corpori. Unde et in illo triduo erat homo, sicut ante quam unio carnis ad animam in morte Christi soluta est, quia illa solutio dicta est mors Christi, sive eadem sit unio utriusque ad alterum quae in corpore diceretur incorporatio, in anima inanimatio ; sive duae, una in corpore, altera in anima : quod verius dicitur, quia non aliqua proprietas simul in duobus subiectis.

Primo loco, hoc tamen firmissime tenendum quod eadem erat unio deitatis ad animam et carnem, quae quidem in morte Christi non est soluta. Unde et tunc dictus est homo propter illam unionem quae soluta non est. Si vero quaeratur de illa unione, an esset proprietas animae an corporis, potest dici quod utriusque, quia non est ratio quare magis istius quam illius, nisi forte prius dicatur fuisse in anima, qua mediante unitus erat corpori Filius Dei. Erat autem Christus homo mortuus in illo triduo : homo, propter unionem corporis et animae inter se [vel potius cum deitate], mortuus propter utriusque separationem ab altero, scilicet carnis ab anima, et animae a carne. Unde nec mortalis quidem erat tunc, nec immortalis.

 

Quod enim obicitur : Mortalitas illa qua fuit Christus mortalis, fuit accidens, ergo in subiecto fuit ; et cum quaeritur in quo subiecto fuit et huiusmodi, ita accipiendum est ut dicatur mortalitas fuisse in corpore, et vita humana, et mors humana, quorum omnium subiectum fuit corpus Christi. Quod et Ambrosius manifeste testatur sic : Resurgebat Christus et non resurgebat. Resurgebat secundum carnem, quae mortua fuerat, nec resurgebat secundum Verbum quod apud Deum aeternaliter manebat. Mors enim corporis nil aliud fuit, nisi separatio eius ab anima, propter quam mortem Christus dicitur fuisse mortuus, sicut propter partem huius montis quae videtur, dicitur iste mons videri, et ita quidem potest solvi de his.

 

Si tamen obiciatur de istis proprietatibus quae insunt secundum compositionem, cuiusmodi sunt locutio, risibilitas ; de quorum numero videtur etiam esse mors temporalis, et vita et mortalitas, quas tamen in corpore posuimus, difficillimum est respondere. Proprietatum enim quae insunt homini, aliae insunt secundum corpus, ut albedo inest corpori, propter quod homo dicebatur albus ; aliae secundum animam ut virtus, cuius subiectum proprie est anima, propter quod dicitur homo virtuosus : similiter et scientia, aliae secundum compositionem quae est ex anima et corpore, ut risibilitas cuius subiectum, nec corpus, nec anima, sed compositum ex corpore et anima, ut loqui et currere, et huiusmodi, quae nec corpori, nec animae insunt, sed composito ex eis. De his proprietatibus quae insunt secundum compositionem difficile est videre quomodo assignentur Christo.

Cum enim dicitur Christus locutus est, diciturne secundum animam, an secundum corpus ? quorum utrumque constat esse falsum, quia neutrum illorum fuit subiectum locutionis Christi. Diciturne secundum compositum ex anima et corpore, sicut in caeteris hominibus ? non, quia nil componebatur ex anima illa et corpore. Diciturne secundum divinam naturam ? non, quia illa nullius accidentis fuit subiectum. Ergo cum nec secundum divinam naturam, nec secundum humanam dicatur de Christo quod locutus fuerit, vel fleverit et huiusmodi, quomodo hoc dicitur de illo ?

Nam facile est videre quomodo intelligatur quod fuit sapiens, quia secundum animam in qua fuit sapientia, vel quod fuit coloratus, quia secundum corpus eius in quo fuit color. Sed de his quis me certificabit ? Non sufficio explicare huiusmodi argutias. Remove a sacra pagina et aufer argumenta, ubi fides quaeritur.

Est fides non plus sapere quam oportet. Crede quod ita sit, nec quaeras quare homo erat, nec vivebat vita humana, et in inferno erat homo, ibi tamen non habebat nisi animam. Sicut iste est hic pater, non tamen habet hic prolem. Erat tamen in inferno habens animam et corpus, sed non ibi habens ; ut determinet ille ablativus verbum non participium, sicut et iste hic est habens prolem, ut determinatio sit ad verbum non ad participium. Est enim hic habens prolem alibi. Ita et Christus erat in inferno habens corpus in sepulcro. Potest enim (nisi caveas) te impedire fallacia secundum quid et simpliciter, vel secundum amphibologiam, vel secundum compositionem et divisionem.

Quod vero quaeritur, quomodo erat ibi verus homo cum non haberet ibi nisi animam, quam solam si assumpsisset non diceretur verus homo, iam solutum est, quia ibi servavit unionem illam quae erat deitatis ad animam et corpus, qua manente non poterat dici vere non esse homo, et ibi homo, quia ibi servabat.

 

Cum quaeritur an totus erat in inferno, an totus in sepulcro. Vide quid super hoc dicunt sancti. Secundum deitatem ubique totus erat, et ita totus erat in inferno, et totus in sepulcro, quia hoc ad personam referunt ; sed non totum, quia hoc ad naturam, ne videretur innui quod utraque natura integra esset in inferno : quod falsum est. Si tamen proprie volumus loqui, nomen totius circa divinitatem non est admittendum quia compositionem involvit in partibus ; deitas vero res simplex est et partes non habet. Unde improprie dicitur totus Deus, vel aliquid tale.

 

Quod vero quaeritur an Christus locum illum impleret qui erat in sepulcro plenus corpore Christi, et ita duo implebant locum illum.

Dicendum quod Christus dicebatur implere locum illum propter corpus quod implebat. Quidquid enim habuit corpus illud in se, non potest dici non habuisse Filius Dei, propter unionem huius ad illud. Inde non recipitur connumeratio inter Filium Dei et corpus, cum tamen corpus illud non esset Deus, nec pars Dei, sed ei unitum. Sicut non dicitur, hoc corpus et eius albedo ; licet albedo corpus non sit, vel pars eius, ita etiam quidquid passa est anima Christi, dicitur Deus passus. Unde et Deus mortuus dicitur, et homo de caelo descendisse, et ita mortuus est Christus, et non est mortuus, secundum alteram et alternam naturam : Sed quid, de quo et, quomodo et secundum quid dicatur, pius ac prudens lector diligenter inquirat.

Non me latet audivisse a quibusdam Filium Dei illo triduo non fuisse hominem, quia non habuit tunc ea quae concurrunt ad esse hominis, et propter quae duo alii homines dicuntur ; quia licet fuerit unitus animae et carni, non tamen illa unita erant inter se. Unde, et cum in morte desierit esse homo, et in resurrectione incoeperit, non tamen bis factus est homo, quia ea secunda vice non est factus homo. Hic enim innueretur quod incoeperit bis unire corpus et animam in resurrectione, et illa duo inter se copulare : quorum primum est falsum. Sicut ad hoc ut aliquis sit sacerdos oportet ut ordinetur, et officium celebrandi habeat potestatem. Si autem contingat aliquem degradari qui postea restituatur in gradum suum, non solet dici quod incipiat esse sacerdos, quia innueretur eum incipere ordinari.

Ita etiam non dicitur quod Christus tunc incoeperit esse homo. Ait enim Augustinus : Anathema sit quicunque dixerit Filium Dei denuo vel bis hominem assumpsisse.

Quod enim alibi dicit Hieronymus quasi contrarium : Anathema sit quicunque dixerit Filium Dei hominem deposuisse.

Ita intellige, non quod deitas a carne et anima esset separata, sed quia anima et caro a se erant divisa.

Section précédente
Section 24 sur 24