Caput XV — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput XV

CAPUT XV

De voluntate quam habuit Christus secundum sensualitatem.

 

Cum sit datum quid Christus secundum animam vel secundum corpus meruit, et ex quo, antequam dicatur quid nobis meruerit et quando, inquirendum est an Christus bona naturalia habuit in anima sicut caeteri homines ? ita enim postulat ordo.

Cum enim superior tractatus docuerit Christum assumpsisse idiomata humanae naturae, quae decuit eum suscipere, et ostensum sit eum habuisse plenitudinem gratuitorum, quibus nullum excellentius munus a Deo in praesenti vita conferretur, unde maxima bona dicuntur, descendendum est ad media bona, quae secundum obtinent locum post ista, ut sunt ingenium, ratio, memoria, intellectus.

Habet igitur anima Christi rationem et sensualitatem. Rationem secundum utramque sui partem et superiorem et inferiorem ; non quod anima, quae est res simplex, partes habeat, sed quia causa facilioris intelligentiae, quasi in partes eam dividimus : sensualitatem etiam habuit Christus iuxta superiorem partem ex qua procedunt motus defectuum ut fames, sitis, et huiusmodi ; sed non habuit eam secundum inferiorem partem, ex qua procedunt motus illicitorum, id est superbiae, libidinis, iracundiae, quorum omnium expers fuit divina essentia.

Non enim plene aliquem statum assumpsit, sed de singulis aliquid : de primo immunitatem peccati ; de secundo poenalitates ; de tertio plenitudinem virtutum ; non quod omnes habuit virtutes, quia non fuit in eo fides, vel spes, ut dictum est, vel contritio, aut poenitentia, sed quia nullam quam habuit, plenius habere potuit ; de quarto, non posse peccare, et perfectam Dei contemplationem. Habuit igitur Christus duas voluntates, unam secundum rationem, alteram secundum sensualitatem qua voluit non mori cum dixit : Pater, si fieri potest, etc., sed alteri eam subiecit, cum subiunxit : Verumtamen non sicut ego volo ; sed sicut tu vis.

 

Sed obicitur, Christus voluit non mori, Pater voluit eum mori ; ergo Christus voluit aliquid dissonum paternae voluntati.

Item, anima Christi confirmata fuit sicut angeli. Ergo aut angeli voluerunt diversa, aut Christus non voluit diversa.

Item, Christus non mori voluit, et quidquid voluit, voluit, Deo auctore. Ergo Deus voluit eum non mori.

Ad hoc dicendum quod in Christo secundum humanam naturam duae fuerunt voluntates sicut in quolibet alio homine, sed cum illarum duarum semper una famuletur et altera dominetur, illud simpliciter dicitur homo velle quod vult, voluntate dominante, sive bonum sive malum, reliqua non dicitur velle simpliciter, sed cum adiuncto. Unde, cum Christus voluntatem sensualitatis voluntati rationis subiecerit, dicimus ea eum non voluisse non mori, licet noc voluerit secundum sensualitatem.

 

Item, Pater voluit Christum velle, sed secundum sensualitatem ; ergo iustum erat Christum velle hoc ; ergo Christus iuste voluit hoc. Ergo de ratione voluit hoc, non de sensualitate.

 

Nota ergo quod haec propositio de ratione voluit hoc, duo significat, id est : Motus quo voluit fuit rationis, falsum est, imo sensualitatis ; si vero ita de ratione, id est ratio efficiebat ut secundum sensualitatem hoc vellet, verum est.

Item Christus retribuit calicem salutaris, et illa retributio fuit bonum. Ergo quidquid ei fuit contrarium, fuit malum : sed voluntas Christi qua voluit non retribuere fuit ei contraria. Ergo mala.

Dicimus quod non simpliciter dicitur voluntas, nisi quae est rationis.

 

Item, Christus petiit quod erat petendum vel non ; si quod erat petendum, ergo meruit audiri. Ergo iniuste actum est cum eo si non est auditus. Si quod non erat petendum, petiit ; ergo inordinate. Ergo peccavit.

Item, nullus motus est meritorius, nisi procedat ex ratione et gratia ; motus ille sensualitatis quo petiit non mori, non fuit procedens ex ratione ; ergo non fuit meritorius, quia non fuit informatus charitate quae non informat sensualitatem, sed liberum arbitrium quod consistit in ratione et voluntate. Ergo eo non merebatur exaudiri.

Item, Christus petiit illo motu contrarium nostrae redemptioni ; ergo nostrae saluti, et quod impediebat officium ad quod missus fuerat. Ergo non erat in hoc exaudiendus. Econtrario, omnis Christi actio nostra fuit lectio, omne quod dixit, voluit, fecit, ad nostram salutem retulit ; ergo et istud. Ergo ex charitate hoc petiit.

Item, ipse dixit discipulis : Quidquid petieritis in nomine meo, dabit Pater vobis, et ipse multo beatior fuit illis, et hoc petiit in nomine Christi. Ergo exaudiendus fuit. Si dicatur quod in nomine Christi hoc petiit, ergo non per Christum. Ergo inordinate, quia omnis oratio quae non fit per Christum peccatum est sic oranti, sicut oratio Iudae. Unde etiam in fine orationis semper dicitur, per Christum, qui est mediator Dei et hominum, et interpellat pro salute eorum.

 

Ad hoc dicendum quod Christus petiit quod erat petendum, et non iniuste actum est cum eo, quia maius bonum erat ipsum mori quam non mori ; et ideo ut maiori bono donaretur non est exauditus in minori bono. Sicut iuvenis qui petiit a Domino ut sineret eum patrem suum sepelire, non est exauditus ut maius bonum ageret, id est ut Christum sequeretur ; et Apostolus qui petiit a se removeri stimulum Satanae non est exauditus, quamvis bonum peteret ; quia melius fuit non removeri. Ergo Christus nil merebatur, motu illo proveniente ex sensualitate. Nullus enim motus meritorius est nisi ex gratia et libero arbitrio ; meruit tamen motu voluntatis qui ex ratione venit quo se illud velle voluit.

 

Item, Christus voluit se non mori, et non est reprehensus ; Petrus voluit Christum non mori, et est reprehensus. Ergo amplior perfectio exigebatur a Petro, quam a Christo. Non est verum. Quia Petrus volebat hoc voluntate rationis, Christus autem voluntate sensualitatis quam subiiciebat voluntate rationis. Fallacia. Iste perfectus in die ieiunii vult comedere et non reprehenditur, iste imperfectus non vult comedere et reprehenditur. Ergo amplior perfectio exigitur ab imperfecto quam a perfecto.

 

Item, Christus voluit non mori secundum sensualitatem, et voluit mori secundum rationem. Ergo caro concupiscebat in eo adversus spiritum ; sed nonnullum peccatum est quando hoc fit, ut dicit Augustinus : Ergo peccatum fuit in Christo.

Ideo dicendum quod non dicitur caro concupiscere adversus spiritum, nisi quando anima sentit motum de re illicita quam contrahit ex carne secundum sensualitatem, et hoc non fuit in Christo. Ideo non concupiscebat in eo caro adversus spiritum.

 

Item, Pater misit Filium ut pro nobis pateretur ; ergo illa passio fuit opus obedientiae. Ergo opus debitum, non ergo solius voluntatis. Ad quod dicimus quod opus debitum dicitur quod homo facturus est, velit, nolit ; dicitur etiam debitum quia ex voluntate facit, et ita fuit debitum in Christo.