Caput XXI — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput XXI

CAPUT XXI

Qua potestate potuit Christus animam deponere, divina an humana ?

Et utrum in humana natura fuerit minor angelis.

 

Quaeritur qua potestate Christus potuit deponere animam quam habebat in sua potestate, quod nullus homo potest facere, quia nullus potest mori quando vult, nisi sibi inferat violentiam se occidendo. Unde in Evangelio Ioannis : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me. Et alibi : Filius hominis vadit, sicut de eo scriptum est. Hoc ergo impossibile potuit Christus aliqua potentia. Ergo creata vel increata. Si increata, ergo secundum quod erat Deus poterat mori ; si potentia creata, quaero similiter, non habuit potentiam creatam qua quodlibet impossibile posset facere, ut creare posset caelum et terram potentia creata secundum quod homo, et ita esset Christus omnipotens secundum quod homo ; sicut et omnia sciens secundum humanitatem.

Item, ex potentia divinitatis potuit esse homo. Ergo ex potentia divinitatis potest sustinere quidquid inesse solet homini, quod turpis defectus non est ; ex potentia deitatis potuit esurire, sitire, algere.

 

Ad hoc dicendum quod potentia creata erat potens animam deponere quando vellet, quod cuilibet homini est impossibile. Non tamen ideo accidit quod ad quolibet aliud faciendum habuit potentiam creatam ; vel si haberet non ideo diceretur omnipotens secundum quod homo, cum illam potentiam haberet a deitate.

Alii dicunt, in quorum opinione est magister meus, quod potentia increata potuit deponere animam quando vellet, quod nullus potest. Unde et cum vidisset centurio quod emisisset animam dixit (admirans opus deitatis quod suum spiritum ad voluntatem emiserat, quod non posset facere si purus homo esset) : Vere hic homo Filius Dei erat. Non tamen potentia increata potuit mori ; nam mors notat defectum, ponere animam potentiam exigit. Potentia tamen qua potuit sumere animam, id est potentia deitatis et non alia, potuit eam deponere.

 

Item, Christus paulo minoratus est ab angelis. Ergo vel secundum divinam, vel secundum humanam naturam, sed non secundum divinam ; si secundum humanam, vel secundum animam, vel secundum corpus ; non secundum animam, quia nec anima Christi melior potuit fieri a Deo, nec aliqua creatura potuit ei aequari. Ergo secundum carnem minor est eis, quod improbatur, quia caro Christi est vivificatrix animarum ; hoc nulli angelo est collatum. Ergo melior est caro Christi quolibet angelo. Econtrario angeli possunt Deum contemplari, et caro nullatenus. Ergo meliores sunt angeli quam caro Christi.

Ad quod dicendum quod Christus nec secundum divinam, nec secundum humanam naturam minor est angelis, imo secundum humanam naturam maior est angelis : Elevata est enim magnificentia eius super caelos, id est super angelicam naturam, et Apostolus : Tanto excellentior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen haereditavit ; tamen secundum humanam naturam in aliquo minor est angelis, id est in passibilitate et mortalitate, quia mortalis fuit et passibilis quod in nullo angelorum fuit. Tamen caro Christi in quibusdam melior est angelis, et angeli in aliquo meliores carne Christi, et tamen nec ista melior est illis simpliciter, nec illi meliores hac, nisi constituatur aequivocatio in hoc nomine melior ; nam anima Christi est melior, id est et purior et sanctior : angeli tamen meliores, id est simpliciores. Anima enim Christi constat quod sanctior est omni creatura. Unde dicit Ambrosius : Humana mente solus Deus est maior, quia non potuit anima Christi vel in se esse melior fieri quod mirum est.