Caput V — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput V

CAPUT V

De mendacio et eius speciebus.

 

Quintum praeceptum est : Non falsum testimonium proferes, in quo et crimen mendacii et crimen periurii prohibetur. Et quia circa utrumque aliqua solent inquiri, prius de mendacio dicamus,

primo quid sit mendacium, et quid mentiri sit, attendendo ;

deinde, quot sunt genera mendaciorum ;

tertio, utrum omne mendacium sit peccatum.

Mendacium est falsa significatio vocis eum intentione fallendi. Mentiri est contra id quod animo sentit quis loqui. Manifestum est ergo quod quicunque mendacium dicit, mentitur, sed non contra ; potest enim aliquis verum dicendo mentiri, sicut et falsum dicendo non mentiri. Secundum hoc non est dubium quin Iudaeus mentiatur cum dicit Christum esse Deum et hominem, nec tamen mendacium dicit.

 

Sunt autem tria genera mendaciorum :

unum quod fit pro salute vel commodo alicuius : qualiter mentitae sunt obstetrices ;

secundum, quod dicitur ioco ;

tertium, quod ex malignitate procedit, et animi duplicitate, causa decipiendi.

 

Augustinus tamen alibi distinguit octo genera mendaciorum.

Primum est quod fit sub doctrina religionis.

Secundum quod nulli obest, et alicui prodest quod dividitur in tria ; non quia tres habeat species, sed quia tria sunt propter quae solet dici tale mendacium. Primo si quis habet pecuniam iniuste auferendam, dicat se nescire ubi sit, cum tamen sciat. Secundo si quis hominem quaesitum ad mortem nolit prodere, et mentiatur dicendo se nescire ubi scit, cum tamen noverit. Tertio si quis mentiendo, aliquem vel aliquam a corporali defendat immunditia. Omne genus mendacii peccatum est. Cum enim sermo sit inventus ut eo, quasi quodam vehiculo, intellectus ab uno in alium deferatur et cogitatio vestra in alterius notitiam veniat, si quis abutitur verbis ad decipiendum ut aliud quam cogitat intelligi faciat, verbis abutitur quae sunt Dei dona, et ita peccat.

 

Quod autem mendacium sit veniale peccatum, et quod mortale, et in quo sit veniale, et in quo mortale, secundum praedicta genera est distinguendum.

Illud tertium genus mendacii quod ex duplicitate animi procedit tam in perfectis quam in imperfectis est mortale peccatum.

Illud primum genus quod fit pro salute alicuius ;

et, secundum quod fit ioco venialia sunt in imperfectis. Unde et obstetrices venialiter peccaverunt quando Pharaoni mentitae sunt.

Quod probatur auctoritate Augustini. Ait enim : Forsitan sicut obstetrices non sunt remuneratae quia mentitae sunt, sed quia infantes liberaverunt, propter quam misericordiam veniale peccatum fuit, non tamen nullum : sic Rahab liberata liberatione exploratorum propter quod veniale fuit peccatum.

Item super Exodum : Si quaelibet culpa sequenti pia solet operatione purgari, quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur. Ergo illud peccatum comitata est mater boni operis pietas, ergo charitas. Non enim illud potest intelligi de naturali pietate, cum ipsa non sit mater boni operis, ergo illud mendacium fuit veniale peccatum.

Item, Augustinus : Mendacio pro se utebantur, ne Pharao illis noceret, quod potuit, non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Ergo peccaverunt venialiter. Item, naturalem pietatem servabant, quae eis dictabat salutem puerorum conservandam, nec aliam legem habebant ; ergo aut non peccaverunt, aut venialiter peccaverunt.

In contrarium tamen dicit Gregorius : Merces quae potuit in aeterna vita retribui, in terrenam recompensationem est declinata. Ecce aperte dicit quod pro culpa mendacii commutata est merces aeterna in temporalem ; ergo culpa illa fuit mortalis, quia non facit hoc Deus nisi pro mortali peccato.

Ideo sic est intelligendum quod dicit, ac si diceret, si conservarent ex charitate parvulos, remunerarentur aeternaliter. Hic autem apparet quod non ex charitate, sed ex naturali pietate, quia remuneratae sunt temporaliter

 

Item, duo sunt genera mendacii quae sunt venialia, ut dicit Augustinus, mendacium ioci, et mendacium indolis : et vocat mendacium indolis, quod nulli obest et alicui prodest ; sed mendacium obstetricum non fuit mendacium ioci, nec mendacium indolis, quia nulli profuit. Tunc enim praecepit Pharao masculos Hebraeorum in fluvium mergi, ergo non fuit veniale.

Ad hoc dicendum quod profuit illud mendacium aliis obstetricibus quae erant in Aegypto, quibus praeerant Sephora et Phua, et quantum in illis fuit, profuit Hebraeis.

Item : Mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi. Ipsae intendebant fallere mentiendo, ergo mortaliter peccaverunt.

Item, mens divisa non impetrat ; aliud habebant in corde et aliud in ore, et animo fallendi hoc faciebant, ergo mortaliter peccabant.

Ideo dicimus quod huiusmodi argumentationes non tenent necessitatem, quia non semper mendacium est mortale peccatum, sicut nec homicidium quod perpetravit Phinees est mortale peccatum, quantum in se est, sicut et fornicatio, quare magis excusatur mendacium a mortali peccato si fiat pro salute alterius, quam fornicatio si quis cum ea concubuerit fingente se iam morituram, nisi cum illa iste dormiret et hac intentione cognoscat.

Dicendum quod omne genus fornicationis, et in quolibet, mortale peccatum est ; sed non omne genus mendacii, et ideo non valet quaestio. Perfectis autem non licet mentiri. Potest quidem verum tacere, sed mendacium dicere prohibetur, alioquin mortaliter peccat.

 

Sed obicitur : Nemo adeo perfectus est qui non debet se reputare imperfectum.

Econtrario tamen : Incaute sunt humiles qui, etc. : Incaute se humiliat qui laqueo mendacii se illaqueat.

Et alibi : Eo ipso si peccatorem constituit homo cum humilitatis causa mentitur.

Ideo dicendum quod nemo debet se dicere imperfectum si sciat se esse perfectum, nisi hoc dicat respectu perfectionis quae est in patria ad quam nemo in via potest pervenire, et ita credimus intelligendum esse in praedicta auctoritate.

Item : Cum omnia bona feceritis dicite : Servi inutiles sumus. Quod ita intellige, id est non Deo conferimus utilitatem bene vivendo, sed nobis Deus.

Item Augustinus : Bonarum mentium est agnoscere culpam ubi culpa non est. Quod ita intellige, id est timere aut vereri ne ibi sit culpa ubi non est culpa.

Item, iste putat se homicidium perpetrasse, et non perpetravit, tenetur hoc peccatum confiteri cuius putat se esse reum, et non est reus : dicit se fecisse hoc, et hoc est falsum. Ergo peccat.

Ad hoc dicimus quod tenetur confiteri et falsum dicit quando dicit feci, sed non mentitur, et meretur falsum dicendo. In hac autem quaestione non est amplius immorandum, quia supra diffusius est tractata.

 

Solet autem quaeri an Iacob mentitus est cum dixit se esse Esau et sciebat se non esse Esau, et causa decipiendi patrem. Ergo mentiebatur, ergo mortaliter peccabat, cum ex malitia animi hoc fecerit. Dicunt quod non dicebat se esse Esau nisi sub figura, nam intelligebat ita : Ego sum qui accedo ad benedictionem Esau, et non fecit hoc malitia animi, sed Spiritu sancto ita dictante.

Item, Iacob nollet sibi subripi benedictionem quam subripiebat Esau, ergo contra legem naturalem fecit, ergo mortale peccatum.

Ad hoc dicendum quod non iniuste subripiebat ; nam instinctu Spiritus sancti hoc faciebat. Ille etiam ius primogeniturae edulio lentium fratri vendiderat. Item, Iacob patrem decipiebat, ergo peccabat. Quod patrem deciperet habes cum dicat Isaac : Frater tuus fraudulenter accessit, id est sub figura. Figurabatur enim in illo opere quod minor populus supplantaret benedictionem maiori, nec fuit deceptus Isaac

Magister meus non longe ab hac opinione recedens longe tamen enucleatius et expeditius videtur solvere. Dicit enim quod Iacob dixit falsum, sed non est mentitus, quia non ivit contra mentem, nec contra conscientiam, quia et mens et conscientia dictabat ei esse obediendum suo superiori, id est Spiritui sancto cuius instinctu hoc dicebat, nec intendebat patrem decipere licet diceret ei quod sciebat falsum, et illud ei persuaderet, sicut ego persuadeo huic hunc hominem non esse in hac domo, cum ipse ibi sit, eo quod nolo ipsum interfici ab eo. Et locutus est contra id quod sciebat, non tamen contra conscientiam. Et habes simile in omnibus quae sunt de genere malorum, quae tamen ex praecepto Domini sunt bona et meritoria, sicut in furto Aegyptiorum, et in praecepto dato Abrahae de morte filii, et interfectione Phinees. Licet enim datum sit in praeceptum : Non falsum dices. Si quis hoc postposito, cui subditus est se subdat ei, cui et praeceptum istud subditum est, id est Domino, non facit contra hoc praeceptum. Sicut si iste sacerdos postposito praecepto episcopi subiiciat se praecepto, papae non peccat contra episcopum. Mens igitur Iacob dictabat Iacob sic faciendum esse quod faciebat, monente Spiritu sancto. Cum ergo dicitur frater tuus accessit fraudulenter, id est sub specie fraudis, nam fraus videbatur, et non erat nec erat prava similitudo. Similitudo enim alia bona, alia mala, et alia fit causa significationis, ut similitudo Iacob, qua significabatur quod Christianus populus praeferretur Iudaico. Alia causa tutelae, ut similitudo angeli Tobiae qui dixit se esse filium magni Azariae. Alia causa intelligentiae, ut illa qua simulavit se Dominus longius ire, dum iret cum discipulis Emmaus, ut per hoc ad intelligentiam sui exemplo invitaret.

 

Item, Isaac invocabat pro Esau vel Iacob, et credebat illum esse Esau pro quo invocabat, ergo invocabat pro Esau, et non pro Iacob, et non est pro eo exauditus, ergo oratio eius non est exaudita.

Vel ita : Isaac intendebat benedicere Esaum et non ei benedicebat, ergo irrita fuit eius oratio.

Ad hoc dicendum, quod Isaac invocabat pro Iacob, licet crederet se invocare pro Esau. Nec ideo tamen minus exauditus est, sicut iste episcopus aliquem ordinat putans se alium ordinare, non ideo tamen minus ille ordinatur cui manus imponitur.

Item, instinctu Spiritus sancti dicebat Iacob falsum, ergo Spiritus sanctus erat auctor falsi. Hic opus est distinctione : Spiritus sanctus erat auctor falsi, id est falsitatis orationis, id est falsae prolationis, esse potest ; sed non erat auctor falsitatis rei, quae est quando aliquis a Deo recedit per infidelitatem.

Item, Iacob falsum dicebat ; ergo venialiter vel mortaliter peccabat, ergo non instinctu Spiritus sancti hoc dicebat. Fallacia primi. Phinees hominem interfecit ; ergo veniale peccatum vel mortale fecit. Item, auctore Filio, poterat dici falsum ab aliquo, quia si auctore Spiritu sancto dicebatur, ergo et auctore Filio, cum indivisa sint opera Trinitatis, et Filius ipse secundum humanitatem poterat dicere propositionem significative falsam, quia multiplicem ; ergo falsum.

Ad quod dicendum quod istud non valet, et potest induci simile, quia Pater auctoritate sua est Deus, et Filius ens homo est Deus, non tamen auctoritate sua secundum quod est homo est Deus. Si quis aliter solvit non invidemus. Sed hanc in medio posuimus quia a bonis praeceptoribus ita accepimus.