Caput X — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT X
An natura personam, vel persona personam assumpserit.
Circa has duas propositiones : Divina persona assumpsit humanam naturam ; Divina natura assumpsit humanam naturam, plurimum disputatum est. Quarum priorem absque dubio constat esse veram.
Quod etiam altera sit vera rationibus et auctoritatibus est ostensum. Ordo igitur enumerationis ad alias duas compellit nos transire, scilicet : An natura personam, vel persona personam assumpserit, quas quidem constat esse falsas, licet ad probationem earum multa soleant induci. Nam anima Christi nunquam fuit quando non esset pars alicuius hominis, nam infundendo fuit creata, et creando infusa sicut et aliae animae, et ita a conceptione Christi fuit illa pars alicuius hominis. Similiter et corpus illud, et ex his duobus sufficienter constituitur homo. Haec duo assumpsit Dei Filius. Ergo et hominem quemdam assumpsit Dei Filius, et ita personam.
Ad hoc dicunt quod nec anima Christi nec corpus est pars alicuius hominis. Non enim est pars aliqua ex illis duobus, vel fuit, et quam cito anima illa vivificavit illud, unita fuit Deitas utrique, et corpori et animae. Alia tamen fuit unio carnis ad animam, quam deitatis ad illa duo. Item, Filius Dei assumpsit animam, et anima est persona quia est rationabilis essentia individuae naturae ; ergo Filius Dei assumpsit personam.
Sed dicunt quod anima quandiu vivificat corpus non est persona, id est per se una, ut alludatur origini vocabuli, quia nunquam fuit anima Christi quin esset separata ab eius corpore, nisi in triduo. Unde non dicitur Dei Filius assumpsisse personam, quia non separatim assumpsit animam.
Item, Filius Dei assumpsit hominem, homo est assumptus a Dei Filio. Ergo aliqua persona. Quod autem duae primae sint verae probatur multiplici auctoritate. Ait enim Augustinus : Si quis non dixerit et crediderit hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum, anathema sit.
Idem etiam Augustinus pluribus locis dicit quod homo est assumptus a Filio Dei : et Propheta loquens de Christo homine dixit : Beatus quem elegisti et assumpsisti. Propterea huiusmodi locutio : Homo est assumptus a Dei Filio, sive in auctoritate, sive extra ponatur, ita intelligenda est ut hoc nomen homo ad naturam humanam, id est ad animam et corpus, non ad personam referatur : in qua tamen ex vi locutionis magis pro persona ponitur. Unde non est convertibile : Homo est assumptus a Filio Dei.
Sed dicet aliquis : Qua potentia potuit Deus facere ut uniretur carni et animae in conceptione, nonne potuit facere ut prius conciperetur caro, et anima tunc infunderetur, et postea Filius Dei utrique uniretur : cum propter hoc non detraheretur in aliquo divinae potentiae ; nec maioris potentiae sit istud quam fuit illud ? Imo, etiamsi sit maioris potentiae, cum nihil ob hoc derogetur divinae maiestati, et apud Deum nil sit impossibile, quare non potuit facere hoc ut illud ? imo nonne potuit Filius Dei assumere tantum animam sine corpore vel angelum pro redemptione angelorum ?
Quod si fecisset, quis dubitaret quod Dei Filius tunc personam assumpsisset, et quin aliquid esset factum Filius Dei, et Filius Dei aliquid, quia tunc et angelus factus fuisset Deus, et Deus angelus.
Quod si potuit facere, ponatur ita fuisse ; iam nulla est quaestio quin et persona personam, et natura personam assumpserit.
Unde obicitur : Aliquid est Dei Filius, quod nunquam fuit quando non esset Dei Filius, et aliquid est Dei Filius quod fuit quando non fuit Dei filius, quia illud quod constat ex anima et corpore, ex quibus fuit homo antequam uniretur ei Deus. Ergo non unum solum est Dei Filius, et ita duo sunt Dei Filius, vel et unum et aliud contra quod est illud : Non tamen duo sed unus est Christus.
Item, aliquid est Dei Filius, nil quod non sit illud est Dei Filius ; aliquid semper fuit Dei Filius. Ergo nil est Dei Filius quod non fuerit semper Dei Filius : quod falsum est secundum hoc, quia homo ille est Dei Filius, qui fuit quando non fuit Dei Filius, si praemissa stet positio. Sed per hoc accidit quod aliquid est Dei Filius quod non est Pater, et aliqua substantia est Filius quae non est Pater, et ita alius est Filius a Patre in substantia, et non convertitur.
Ad praemissam quaestionem nullam novimus solutionem, nisi quam Augustinus docet : Non quaeramus id quod non est, ne id quod est non inveniamus. Ergo cum Filius statim animam et carnem assumpsit ex quo fuerunt, non quaeramus quid fieret si prius essent caro et anima quam essent assumpta. Forte enim impossibile est fuisse factum.
Quaeritur quid praedicet hoc nomen homo, cum dico, Deus factus est homo, vel Deus est homo : an personam, an accidens. Si enim accidens, habetur quod Deus non secundum quod est homo est aliquid, sed alicuius modi, sicut Socrates non secundum quod est albus est aliquid, sed alicuius modi ; si vero praedicat personam, verum est quod Deus secundum quod est homo, est persona, est substantia, est aliquid.
Igitur secundum diversos diversa est intelligentia huius propositionis.
Dicunt enim quidam quod in conceptione Christi ex anima et carne facta est quaedam substantia composita quae est verus homo, et illa coepit esse Deus et Deus illa, ita tamen ut illius personae neutra natura esset persona, nec divina, nec humana. Constat enim sufficienter ex anima et carne. Et inducunt auctoritatem Augustini ad confirmationem huius opinionis. Ait enim : Ille homo ut a Verbo Patri coaeterno in unitate personae assumptus Unigenitus Dei fieret, unde hoc meruit ? quod eius meritum praecessit ut ad hanc excellentiam attingeret ?
Aliis videtur quod Filius Dei qui prius erat simpliciter persona, in incarnatione manens eadem persona quae prius, fieret composita, suscipiendo animam et corpus partes sui ; et quamvis factus sit hominis persona, non tamen simpliciter persona. Manet enim eadem persona quae et prius ex duabus naturis, divina scilicet et humana constans, quae prius erat simplex persona. Inducunt etiam auctoritatem Augustini dicentis : Sic potuit humana natura iungi divinae, ut ex duabus substantiis fieret una persona, et sic ex tribus constans, scilicet Deo, carne et anima.
Quibus utrisque multipliciter obicitur : Aliqua substantia est Christus, et illa semper fuit Christus ; aliqua substantia est Christus, et illa non semper fuit Christus ; ergo aliqua substantia est Christus, et aliqua quae non est illa ; aut eadem substantia semper fuit, et non semper fuit Christus.
Item, aliqua substantia coepit esse Filius ; nulla substantia incoepit, vel incipit, vel incipiet esse Pater. Ergo aliqua substantia incoepit esse Filius, et illa non est Pater. Ergo nulla substantia coepit esse Filius quae non sit Filius. Ergo aliqua substantia est Filius, et illa non est Pater. Ergo Filius alius est a Patre in substantia. Ergo et Pater a Filio.
Item, illa substantia quae coepit esse Christus accepit omnia idiomata humanae naturae quae non sunt defectus culpae vel poenae. In illa igitur coepit esse substantialis differentia, scilicet rationalitas per quam distat ab omni re alterius naturae quam sit homo. Ergo illa differentia facit illam substantiam esse aliud a Deo, quia alterius naturae est Deus quam homo. Ergo substantia illa est aliud a Patre secundum illam differentiam. Ergo est aliud a Filio et Spiritu sancto. Et quidquid est aliud ab una trium personarum, est aliud a qualibet.
Item, Christus secundum quod est Deus est aliquid, et secundum quod est homo est aliquid. Ergo idem vel aliud ; non idem, ergo Christus secundum quod est Deus est aliquid, et secundum quod est homo est aliud. Christus est Deus et homo. Ergo secundum quod est Deus et homo, est unum et aliud. Ergo secundum quod est Deus et homo est duo.
Item, Christus secundum quod est homo, est aliud quam Deus. Ergo secundum quod est homo est aliud a Deo. Unus solus est Deus qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Ergo secundum quod est homo est aliud quam Deus qui est Pater, et Filius et Spiritus sanctus : et ita secundum quod est homo non est ille Deus.
Item, Christus secundum quod est homo, est aliud quam Deus. Ergo secundum quod est homo est aliud quam Deus. Ergo secundum quod est homo aliud est quam Christus, qui est Deus. Ergo secundum quod est homo non est Christus, qui est Deus.
Item, Christus secundum quod homo, est aliud quam Deus. Ergo alia substantia vel non substantia : non dicet, non substantia. Ergo secundum quod est homo est alia substantia quam Deus. Ergo secundum quod est homo est alia substantia quam divina.
Item, Christus secundum quod est homo est aliud quam Deus, et nil est secundum quod est homo quod ipse non sit. Ergo Christus est aliud quam Deus, et Christus est Deus. Ergo Christus est Deus, et aliud. Ergo est unum et aliud. Ergo duo.
Item, aliqua substantia est Christus, et nulla quae non sit illa est Christus. Aliqua substantia est Christus quae est Pater ; ergo nulla substantia est Christus quae non sit Pater. Aliqua substantia est Christus quae est composita. Ergo aliqua substantia composita vel habens partes est Pater.
Item, una sola substantia est et Pater et Filius ; aliqua substantia est Filius quae est nata de Virgine. Ergo aliqua substantia est Pater quae est nata de Virgine. Ergo substantia Patris nata est de Virgine. Et ita divina substantia est nata, et genita et crucifixa.
Item, Christus est substantia quae non est aeterna. Christus est substantia quae incoepit esse. Ergo est substantia quae non est aeterna. Nil est Deus quod non sit aeternum. Ergo Christus est substantia quae non est Deus.
Item, dicit Ioannes Damascenus : Non est communem speciem, id est homiaem accipere de Christo, sed est accipere eam de Petro. Ergo in alia significatione dicitur de Christo quod sit homo, quam de Petro. Ergo et cum Christus sit homo, et Petrus sit homo, non est dandum sub una prolalatione, et Christus, et Petrus est homo, vel Christus et Petrus sunt homines : sicut non dicitur hoc et illud sunt canes, cum in diversis significationibus conveniat eis hoc nomen canis.
Item, Christus secundum quod est homo est aliquid, est aliqua res, aliqua substantia rationalis vel irrationalis, et ita secundum quod est homo est substantia rationalis, et ita secundum quod est homo est persona, vel tertia in Trinitate, vel alia. Si secundum quod est homo est tertia persona in Trinitate, ergo secundum quod est homo est Deus ; si alia, ergo plures quam tres personae sunt in Trinitate, quia non est Christus aliqua persona quae non sit in Trinitate.
Item, Christus est substantia. Ergo simplex vel composita. Si simplex, ergo caret partibus. Ergo non habet partes. Non ergo habet partes animam et corpus. Si est substantia composita, ergo non est simplex substantia, aut eadem substantia est simplex et composita.
Item, aliquid, quod est Deus, incoepit esse aliquid, aliquid incoepit esse Deus. Ergo Deus incoepit esse aliquid.
Item, et haec anima demonstrata anima Christi et hoc corpus heri incoepit esse aliquid, heri incoeperunt constituere aliquod compositum, et sufficienter aliquid incoepit heri constitui ex his duabus partibus sufficienter illius compositi, nulla pars ante heri fuit. Ergo illud compositum heri incoepit esse, et ita aliqua substantia composita heri incoepit esse ; illa est eadem Filio Dei, ergo idem Filio Dei heri incoepit esse. Ergo Filius Dei heri incoepit esse.
Item, Pater est aliqua substantia quae est homo, et ita Pater est substantia quae est composita cuius partes sunt anima et corpus, et ita Pater est substantia habens animam rationalem et carnem partes. Ergo Pater est homo, quia hoc est esse hominem.
Item, Christus aliqua humanitate quae est in eo, est aliquid, homo vel aliud, non aliud. Ergo homo : et ita iste homo, vel alius. Si Christus aliqua humanitate est iste homo, ergo hac humanitate est haec persona, et ita hac humanitate est Deus.
Item, Christus est unum et non aliud, vel est et unum et aliud. Si dicat, est unum et non aliud, sed est Deus, ergo est Deus et non aliud ; sed est homo, ergo non : si est homo, est aliud quam Deus. Si dicat, est unum et aliud, quaeratur an vere dicatur et unum et aliud quam illud est Christus, et ita unum et alterum est Deus, et ita duorum utrumque est Deus, quia alterum ad minus de duobus dicitur.
Sunt et alii qui aliter circa praedicta sentiunt. In incarnatione Verbi personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem sive substantiam aliquam ibi ex anima et carne ut partibus compositam diffitentur, sed sic, illa duo animam scilicet et carnem personae Verbi unita esse aiunt, ut illis duobus ultimis indumento quodam Verbum Dei vestiretur et mortalium oculis appareret visibilis, qui prius erat invisibilis. Non ergo alia ratione dicitur Deus factus homo, nisi quia veritatem carnis et animae accepit, quae in unitate personae sibi copulavit, non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita, sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum. Secundum quos hoc nomen homo habitum copulat vel praedicat, cum dico, Deus factus est homo. Quod confirmant auctoritate Apostoli : Et habitu inventus ut homo.
Sunt enim diversa genera habituum, sicut scriptum invenis super illum locum Apostoli : Et habitu inventus ut homo, ab Augustino. Potest etiam hoc nomen homo poni in designatione personae humanatae cum dicitur, Deus factus est homo, id est Deus humanatus, ut quasi quid quale notet. Quod ostendit Cassiodorus cum ait : Factus est, ut ita dixerim, Deus humanatus qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit. Licet enim factus sit vel coeperit esse Deus humanatus, non tamen factus est vel coepit esse Deus, sicut iste incoepit heri bonus esse homo, non tamen incoepit esse homo.
Huic tamen opinioni videntur obviare auctoritates multae.
Ait enim Augustinus : Aliud Dei Filius, aliud hominis Filius, sed non alius. Si ergo est aliud et aliud, ergo est et unum et aliud : et est unum secundum quod Deus, et praeter quam quod est Deus nil est nisi homo. Ergo secundum quod est homo est aliud. Et ita in praedictas incidemus obiectiones.
Item : Dei Filius aliud de Patre, aliud de matre.
Item : Cum Filius et Deus sit et homo, alia substantia Deus, alia homo, quae omnia ad naturam sunt referenda, ut dicatur alia substantia Deus, alia homo, quia alterius substantiae, id est naturae est Deus, alterius secundum quod est homo, sicut et interpretatur illud : Quia forma Dei formam servi accepit, uterque Deus, uterque homo [utrumque Deus, utrumque homo], id est, in utraque natura est idem Deus et homo. Non enim ad personam referri potest, cum non sit ibi pluralitas personarum. Nec etiam dicendum est quod utraque natura sit Deus. Est enim altera natura, id est divina, sed non altera, id est humana, sed alterius, id est humanae.
Eodem modo volo te accipere illud : Qui suscepit, et quod suscepit, una est in Trinitate persona. Natura quae suscepit, et quae est suscepta, unitatem personae, nec divisit, nec variavit. Et ita factum est ut quae persona in divina natura erat Deus, in suscepta natura esset eadem persona invariata. Illud etiam quod fere in omnium ore versatur, Manens quod erat, assumpsit quod non erat, ad naturam debet referri non ad personam, et ita ad naturam ut non dicatur natura esse persona, sed in natura persona.
Obicitur quoque : Christus secundum quod est homo est. Ergo secundum quod est homo est aliquid, vel aliqua, non aliqua ; ergo aliquid. Et ita Deus, vel aliud, non aliud ; ergo secundum quod est homo est Deus ; quod nemo dicit.
Cuius obiectionis facilis est solutio determinata multiplicitate huius praepositionis, secundum, quae quandoque notat conditionem naturae, ut si dicam, Christus secundum quod est homo mortuus est, id est ex conditione humanae naturae ; quandoque unitatem personae, ut, Christus secundum quod homo, iudicabit, vel secundum quod homo dimittit peccata, id est ipse ens homo iudicabit, vel dimittit peccata ; quandoque causam, ut Christus secundum quo Deus surrexit, id est quia est Deus surrexit : illa enim potentia ex divinitate fuit non ex humanitate.
Si ergo notetur unitas personae, verum est quod Christus secundum quod est homo est aliquid, id est ipse ens homo est aliquid. Si vero notet causam vel conditionem, falsum est ; non enim humanitas facit eum quid, nisi quasi per violentiam (sicut quidam dicunt) huic nomini aliquid imponamus significationem aliam quam substantiae, ut, secundum quod est homo est aliquid, id est alicuius modi, vel alicuius naturae.
Item, Christus secundum quod est homo est aliud. Ergo secundum quod est homo est substantia et ita secundum quod est homo est eadem substantia quae et Deus, vel alia : Si eadem, ergo Christus secundum quod est homo est Deus ; si alia, ergo secundum quod est et Deus et homo est et una, et alia substantia.
Item, Christus est substantia simplex, vel composita, utrumque videtur esse verum. Nam eadem est substantia quae et Pater. Cum ergo Pater sit substantia simplex, videtur Christus esse substantia simplex. Cum vero Christus sit homo verus et ita habeat et corpus et animam sicut et alii homines, videtur esse substantia corporea, et ita videtur habere partes sui animam et corpus. Quod et aliter ostenditur, quia Christus habet partem sui et pedes et manus carnales. Aliter enim non haberet verum corpus, sed phantasticum. Et ita est substantia composita ex partibus. Ergo, cum sit homo, habet duas partes ex quibus sufficienter constat, animam scilicet et corpus. Quod si est, inde proceditur : et anima illa et corpus illud incoepit esse et incoeperunt aliquod compositum sufficienter constituere absque aliquo extrinseco apposito quod faceret tertiam partem illius compositi cum illis duobus. Ergo aliquid incoepit esse ex illis duabus partibus, et ita illud incoepit esse, cum quaelibet illius pars incoepit esse, et illud modo est Deus. Ergo aliquid quod est Deus incoepit esse.
Ad hoc dicunt quod Christus, non secundum quod est homo, est substantia ; nec est substantia composita, nec habet animam et corpus partes sui, licet eas sic assumpserit ut in illis appareat visibilis qui prius erat invisibilis. Habet quidem caput et pedes, et manus non ut partes sui, sed corporis quod ipsius est. Illud enim corpus cum sit quiddam compositum, partes habet ; Christus autem cum non sit nisi simplex, partes non habet.
Quaeritur iterum an ille homo coeperit esse, quod videtur probari auctoritatibus sanctorum. Ait enim Augustinus : Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit ipse homo Dei Filius, quia nondum erat homo.
Item : Sicut nos electi, ita ille clarificatus. Prius enim quam mundus esset, nec nos eramus nec ipse Mediator Dei et hominum Christus Iesus.
Item : Christus, etsi forte recens homo est, tamen Deus aeternus est Econtra tamen invenitur : Puer ille creavit stellas. Et ipse dicit : Ego principium qui et loquor vobis.
Hic ergo notandum quod nomina Christo convenientia secundum humanitatem in subiecto posita maxime in designatione personae ponuntur. In praedicato vero quandoque in designatione personae, quandoque in designatione habitus. Sicut ergo persona illa semper fuit ita homo ille, id est persona illa humanata semper fuit, sed non semper fuit homo. Cum ergo dicitur : Ille homo incoepit esse, intellige hoc dictum de natura, id est secundum humanam naturam incoepit esse. Nam anima et corpus illius, quae nomine naturae intelligimus, coeperunt esse.
Ad cautelam tamen fatuitatis nunquam sine determinatione respondendum ; sed an de natura, an de persona fiat sermo contra importunitatem sophistarum, et ad satisfactionem minus intelligentium quoties proponitur, distinguere nequaquam est pigritandum.
Item, Christus est substantia visibilis vel invisibilis. Si substantia visibilis, ergo est substantia divina, vel non divina visibilis, si est substantia divina visibilis (non est enim substantia divina non divina visibilis : nam ita esset substantia non divina), ergo divina substantia est visibilis, et ita divina substantia videtur, et ita essentia divina videtur, tangitur, laeditur, patitur, mortua est, resurrexit, et ita est incarnata et nata de Virgine. Quare ergo non est nata de Patre ? Nil enim obtinet nomen Filii in humanitate quod Deus sit, quod non obtineat nomen Filii in deitate, et ita Pater genuit divinam essentiam, quod multipliciter improbatum est in Tractatu Trinitatis. Si vero dicat quia Christus est substantia invisibilis et nil est quod non sit substantia, ergo nil est quod videri possit, quod in cruce pro nobis passum, cuius morte redempti sumus ; nil est Christus quod Iudaei crucifixerunt : quae omnia videntur absurda.
Item, obici potest difficilius de illis proprietatibus quae nec conveniunt animae, nec corpori, nec divinitati, sed composito ex anima et corpore, ut loqui. Aliquid loquitur mecum, illud scit loqui, in illo est scientia loquendi, in illa scientia est scientia creata. Aliquid ergo loquitur quod est sciens scientia creata ; illud est Deus. Ergo aliquid quod est Deus est sciens scientia creata, et ita Deus est aliquid quod est sciens scientia creata, et ita aliquid quod videtur eadem ratione.
Item, habet auctoritas : Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei. Ergo aliquid natum est de Virgine : illud est Deus. Ergo Deus est aliquid quod est natum de Virgine.
Ideo dixerunt quidam quod nomina convenientia Christo secundum humanitatem in masculino genere ad hypostasim referuntur, in neutro ad essentiam Dei. Unde recipiunt : Christus est passibilis, mortalis, temporalis, visibilis ; sed non est passibile, vel mortale, vel temporale. Non tamen recipiunt : Nil est Christus quod sit visibile, quia prius removetur per hanc dictionem nil, quam ponatur per hoc nomen aliquid. Nam hoc nomen aliquid ponit essentiam, non personam ; hoc nomen, nil, removet et personam et essentiam. Unde instant huic argumentationi Christus non est aliquid quod sit visibile. Ergo Christus nil est quod sit visibile. Nam idem est ac si concluderetur : Non est essentia vel persona quae sit visibilis. Quod falsum est pro persona. Fallacia. Christus non est aliquid quod sit genitum a Patre. Ergo Christus non est essentia, nec persona, quae sit a Patre genita.
Sed et eis obicitur sic : Christus et est sciens scientia creata, et est sciens scientia increata, ergo vel non est aliquid quod sit sciens scientia increata, vel est aliquid quod est sciens scientia creata. Fallacia. Iste monachus erit albus, et iste monachus erit niger, ergo vel non erit aliquid quod erit album, vel erit aliquid quod erit nigrum, posito quod erit monachus albus et monachus niger, sed non afficietur nisi albedine.
Item, Christus non est aliquid quod sit sciens scientia creata, et est sciens scientia increata. Ergo est sciens tantum scientia increata. Non ergo est sciens scientia creata. Fallacia primi. Iste monachus non erit aliquid quod erit niger ; iste monachus erit albus monachus. Ergo erit tantum albus monachus.
Vel ita, iste mons non est aliquid quod videatur ab illis duobus quorum unus videt unam medietatem, alius alteram. Iste mons videtur ab istis duobus. Ergo tantum ab his duobus : quod falsum est, imo etiam ab illis. Sunt tamen qui dicunt hoc nomine aliquid poni personam sicut essentiam. Unde recipiunt, Christus est aliquid quod videtur, id est aliqua persona, et aliquid quod tangitur et aliquid quod moritur.
Item, Christus secundum quod homo praedes inatus est ut sit Filius Dei, et est id, quod ut sit, praedestinatus est. Ergo Christus secundum quod homo, est Filius Dei. Istud non valet, quia non est id quod, ut esset, praedestinatus est secundum id secundum quod praedestinatus ut esset, et dicitur praedestinatus secundum quod homo, quia a Deo praedestinatum est ab aeterno ut ipse existens homo esset Filius Dei. Vel de natura intelligi potest quod fuerit praedestinata, quia praevisum est a Deo, ut illa natura Verbo Dei in unitate personae uniretur.
Item, secundum quod est homo est creatura quae est Deus, vel quae non est Deus : si secundum quod est homo, est creatura quae est Deus, ergo secundum quod homo, est Deus ; si secundum quod homo, est creatura quae non est Deus, ergo secundum quod homo est aliquid quod non est Deus. Sed nil est secundum quod est homo quod ipse simpliciter non sit. Ergo Christus est aliquid quod non est Deus.
Ad hoc dicendum quod Christus, secundum quod est homo, est creatura, sed non creatura quae sit, vel quae non sit, quia nulla relatio post illud est admittenda, neque nominalis neque pronominalis, nisi haec dictio secundum notet unitatem personae.
Item, per hoc nomen quid quaeritur de substantia : et ad interrogationem factam de Christo per hoc nomen quid, congrue et vere respondetur homo ; ut, quid est Christus ? homo. Ergo hoc nomen homo substantiam significat, dictum de Christo. Per interemptionem solvitur. Non enim ad quid est Christus, vere respondeo homo.
Item, Christus est Deus et homo, quaeritur an hoc nomen ibi praedicet substantiam ; quod videtur posse probari ratione grammatica, aliter enim nisi utrumque substantiva poneretur significatione, et hoc nomen Deus, et hoc nomen homo, non copularentur sibi per coniunctionem ; vel nisi utrumque teneretur adiective. Non enim adiectivum significatione subiecto congrue copulatur : nemo enim dicit : Iste homo est congrammaticus, sed homo grammaticus. Eadem ratione videtur dicendum, Christus est Deus homo, id est humanatus Deus ; ut teneatur hoc nomen homo, adiective ; non ita, Christus est Deus et homo, cum unum nomen substantive, alterum quasi adiective ponatur.
Vel, si congrue illud dicitur, quaeritur an Deus et homo fuit Christus, vel Deus et homo est Christus. Unum videtur dici incongrue, reliquum falso. Ideo dicunt quod utrumque quasi adiective ponitur, ut sit sensus, Christus est Deus et homo, id est divinae et humanae naturae.
Item, regula est dialecticorum quod nomen aequivoce dictum de aliquibus, falsam facit propositionem in qua de illis sub una dicitur prolatione, ut, Latrabile et marina bellua sunt canes ; non enim una prolatione duas potest tenere significationes : Eadem ratione cum dissimiliter dicatur homo de Christo et Petro, non videtur dandum, Et Christus et Petrus est homo. Nam de Petro substantiam praedicat de Christo, habitum, imo videtur dandum, Solus Christus est homo, cum illi soli conveniat hoc nomen homo in ea significatione in qua dicitur de ipso.
Sed theologi hanc regulam non semper observant, quia nec etiam dialectici, ut Aristoteles in libro Praedicamentorum ait : Si quis ea vocet animalia, loquens de vero animali et picto, de quibus aequivoce dicitur hoc nomen animal.
Item, Filius Dei est id solum quod solum ipse ab aeterno est : ab aeterno est tantum Deus, et Filius Dei est Deus. Ergo est tantum Deus. Non ergo est Deus et homo. Vel, ergo non est homo. Fallacia primi. Tu es id solum quod solum heri fuisti : heri fuisti tantum grammaticus, modo es grammaticus. Ergo es tantum grammaticus. Non : Imo etiam musicus, posito quod nunc primo sis musicus.
Item, posito quod nunc primo Filius Dei sit homo, Filius Dei fuit non homo qui ipse fuit, et est ; vel qui ipse fuit et non est ; non dicet qui fuit et non est ; nam inde haberetur, ergo fuit non homo qui ipse desiit esse, et ita fuit aliquid quod ipse desiit esse. Relinquitur ergo quod Filius Dei fuit. Non homo qui ipse fuit et est, et ita fuit non homo qui ipse est. Unde proceditur, Filius Dei fuit non homo qui ipse est, Filius Dei est tantum id quod Pater, et Pater est non homo. Ergo Filius Dei est non homo. Forte autem aliquis quaerens subterfugia dicet se non teneri his cavillationibus respondere ; eo quod admittuntur infinita nomina a theologis sicut a dialecticis, ut non homo, non Deus, et huiusmodi.
Sed audiat Augustinum qui utitur huiusmodi nominibus, dicendo non genitus, et quod plus est, non Filius, et non Pater ; nec miretur cum audierit non homo. Fallacia ad praedictam argumentationem. Tu heri fuisti non grammaticus quod ipse es ; tu es id solum quod heri fuisti. Tu heri fuisti non grammaticus. Ergo modo es non grammaticus. Nam quemadmodum homo quasi accidentale est cum de Deo dicitur, ita et grammaticum dictum de homine.
Item, posito quod Christus nascitur modo, aliquis homo nascitur. Ergo aliquis homo incipit vivere, et ita aliquid incipit vivere. Ergo illud non vixit, illud est Deus. Ergo id quod est Deus non vixit. Ergo non fuit vivens et ita non fuit Deus. Eadem ratione posito quod simus in eo articulo quo mortuus est, aliquis homo moritur. Ergo aliquid moritur. Ergo aliquid desinit vivere. Ergo illud vixit, et non vivet, et ita id quod est Deus non vivet ; vel, aliquid desinit vivere. Ergo Deus vel non Deus. Si non Deus et unum solum desinit vivere ; ergo nil quod sit Deus, et ita nullus homo qui sit Deus.
Ideo dicendum quod Christus vivit vita divina quae ipse est, qua semper vixit et semper vivet ; et vita humana quae in eo est, dum habet animam et corpus. Et quia modo solvitur compagine quae est animae ad corpus, modo moritur, id est desinit vivere vita humana, non tamen desinit vivere. Fallacia. Iste obliviscitur aliquam scientiam. Ergo desinit scire aliquam scientiam, et est expressum simile : nam quemadmodum dicitur Christus mori, pro altera vita, scilicet humana qua desiit vivere (unde non necessario infertur quod desierit vivere ; nam hoc esset quod utraque vita desineret vivere), ita iste dicitur oblivisci aliquam scientiam quia aliquam scit quam nesciet. Non tamen modo sequitur desinit scire aliquam : quod non potest esse verum, nisi desinat scire omnem quam novit.
Item, Maria habet aliquam proprietatem qua dicitur mater respectu filii, ergo filius habet aliquam proprietatem qua dicitur filius respectu matris. Sed quae est illa proprietas nisi filiatio ? Ergo ipse filiatione est filius Virginis. Sed contra. Illa filiatio non est in deitate, quia nulla forma temporalis potest accidere deitati ; nec est in anima, quia anima non potest esse filius ; nec est in carne, quia caro non est filius, nec ibi est aliquid constitutum ex anima et carne in quo sit. Ergo ipse non est filius Virginis filiatione.
Ad hoc dici potest Christum dici filium Virginis, non tamen filiatione. Sicut divina essentia est Pater, non tamen paternitate est Pater, et Deus est Creator ; non tamen creatione est Creator. Fallacia primi. In creatura est aliqua proprietas qua ipsa dicitur creatura respectu Creatoris. Ergo in Creatore est aliqua proprietas qua dicitur Creator respectu creaturae. Vel potest dici quod filiatio est in carne, non tamen caro illa filiatione dicitur filius, sed Filius Dei illa filiatione dicitur filius Virginis, sicut apparet per simile. Dicit Augustinus : Accidens, quo dicitur Creator est in creatura et non in Creatore ; nec tamen creatura secundum illud accidens dicitur Creator, sed Deus secundum illud Creator ; sicut etiam missio temporalis qua Spiritus mittitur ad sanctificandam creaturam, est in creatura, et non in Spiritu sancto, nec tamen dicitur creatura mitti.
Item, Christus semel natus est de Patre, et semel de matre, et non eadem nativitate. Ergo duabus nativitatibus, et ita duas habet nativitates, et ita bis natus est. Ergo non quotidie nascitur aeterna nativitate, aut pluries fuit ea nasciturus.
Ideo dicimus quod duas habuit nativitates, et bis natus est, licet hoc ultimum quidam non improbe negaverint. Videtur enim per adverbium notari utramque esse completam.
Item, potuit non assumere illam animam quam assumpsit et illud corpus. Illa duo potuerunt constituere aliquem hominem quem non constituerunt, qui homo potuit non esse Deus, et ita potuit peccare.
Ad hoc dicendum quod si de persona fiat sermo, certum est quod homo ille non potuit peccare ; si vero de natura, verum est quod ipsa non unita Verbo Dei (quod potuit fieri) potuit peccare ; sed quod unita esset Deo et peccaret, nequaquam esset possibile.
Item, Christus est filius Virginis natura humana, aut divina : non divina. Ergo humana natura. Ergo gratia. Ergo est adoptivus filius Virginis. Ergo prius fuit filius, et post adoptatus est in filium : quod falsum est. Nullo modo dicendum est quod Filius Dei sit filius adoptivus, licet sit filius Virginis gratia. Fallacia. Huic infideli confert Deus aliquam gratiam. Ergo ipse est adoptivus filius Dei. Quare autem non sit filius adoptivus dictum est quia ab initio habuit plenitudinem omnium gratiarum, quia unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis, et requievit super eum Spiritus sapientiae et intellectus, etc.
Item, quidquid habet Filius Dei secundum quod Deus per naturam, habet filius hominis secundum quod homo per gratiam. Sed secundum quod Deus, habet omnipotentiam per naturam. Ergo secundum quod homo, habet omnipotentiam per gratiam. Et ita secundum quod homo, habet omnipotentiam : quod falsum.
Ideo nota quod, habere omnipotentiam per naturam, duo notat : et quid habeat homo, et quomodo habeat. Utriusque quorum causa est deitas. Similiter habere omnipotentiam per gratiam duo notat, unius quorum causa est humanitas, modi scilicet habendi per gratiam ; sed non est causa alterius, scilicet habiti vel habendi. Non enim est causa quare sit omnipotens, sed quare ei gratia sit quod Deo est unita. Unde : si sine verbo posse dici sustineret ratio grammaticae locutionis, unius, diceretur non repetito verbo : Quidquid habet Filius Dei secundum quod Deus per naturam ; filius hominis secundum quod homo per gratiam, ut notaret haec dictio secundum causam modi, non habiti.
Unde instandum est huic argumento : Christus secundum quod homo habet omnipotentiam per gratiam. Ergo secundum quod est homo habet omnipotentiam. Fallacia. Christus incoepit habere omnipotentiam per gratiam. Ergo incoepit habere omnipotentiam. Quod autem prima sit vera, ita ostenditur : Christus habet omnipotentiam per gratiam, non ab aeterno habet eam per gratiam. Ergo incoepit eam habere per gratiam.
