Caput XVII — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XVII
An Christus habuit ignorantiam vel difficultatem faciendi bonum, vel necessitatem moriendi ?
Non tantum assumpsit Christus bona animae tam gratuita quam naturalia, ut dictum est, sed etiam defectus non culpae, sed poenae, non omnes defectus poenae, sed quos oportuit et decuit eum suscipere. Eos autem oportuit et decuit suscipere quos vel ad ostensionem humanae naturae suscepit, ut famem, sitim ; vel ad complendum officium propter quod missus fuerat, ut mortalitatem, passibilitatem, quae duo nisi in se haberet, nec passus, nec mortuus esset propter quod venerat. Illorum autem defectuum qui sunt in anima, alii secundum corpus, alii secundum animam. Illi dicuntur esse corporis, quos patitur anima instrumento corporis, ut fames, sitis, quia non esurit, vel sitit, nisi quando est in corpore. Illi dicuntur esse animae, quos etiam habet sine corpore, ut timor et ira, etc. de quibus utrisque dicendum est.
Prius tamen determinato de quibusdam, de quibus dubium est, an eos susceperit vel non ? Est quidam defectus qui dicitur ignorantia quae habetur de rebus quarum scientia salutem non affert, nec ignorantia eam impedit, quae est poena tantum non culpa. Si enim esset de re quam tenemur scire, et poena et culpa esset. Hunc non habuit Christus, nec difficultatem faciendi bonum, qui est alius defectus poenalis, qui defectus culpae non sunt. Ait enim Augustinus ignorantia et difficultas, etiamsi essent primordia hominis naturalia, non ideo culpandus esset Deus, sed laudandus. Sed cum ista sint etiam poenae non videntur potuisse esse in homine ante peccatum, quin iniuste cum eo ageretur, quia puniretur antequam meruisset puniri.
Ad quod dicendum quod non esset tunc poena, quemadmodum non posse proficere ante gratiam collatam homini non fuit ei poena.
Quaeritur autem utrum Christus susceperit illum defectum qui dicitur necessitas moriendi, propter quod dicit Apostolus corpus hominis post peccatum esse mortuum et addictum necessario morti, cum prius esset mortale, id est potens mori, quod non esset ei poena vel defectus. Quod si est, ergo Christus ex necessitate mortuus est, non ergo sola voluntate. Legitur tamen : Oblatus est quia voluit.
Ad hoc dicendum quod est necessitas contracta, quam non habuit Christus, qui peccatum non fecit nec contraxit, et est necessitas assumpta, quam habuit Christus, et ex qua mortuus est. Nec ideo minus sola voluntate. Est etiam necessitas illata, cuius expers fuit. Oblatus est enim quia voluit. Fallacia. Iste monachus qui fecit votum, ex necessitate abstinet a carnibus ; ergo non sola voluntate, quod falsum est, quia ipse fecit sibi illam necessitatem.
Possemus hic quaerere, an Christus potuit transgredi terminos illos humanae vitae, ut semper viveret, mortalis tamen ? An caro Christi in sepulcro potuit putrefieri et corrumpi si non in die tertia resurgeret ? et similia. Quae quia ingenii nostri vires excedunt, vel plusquam legimus se extendunt, maioribus discutienda relinquimus. Hoc tantum habemus de auctoritate in Epistola ad Hebraeos : Sicut aliis hominibus iure et ex necessitate naturae statutum est semel mori, ita etiam Christus eadem necessitate et lege naturae semel oblatus est, non saepe : ubi videtur innuere quod Christus non potuit transgredi terminum positum annis humanae vitae, cum ipse etiam maiora his potuerit facere, nec istud posset esse ei defectus.
