Caput VII — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput VII

CAPUT VII

De Domini Conceptione,

et utrum caro Christi fuerit decimata in Abraham ?

 

Viam quam geminae gigas substantiae exsultando cucurrit monstrare volenti, recte consideranti haec via Iordanis videtur observanda : Prius de ingressu illius viae agere, secundo de progressu, tertio de egressu.

In ingressu patrata sunt opera nostrae salutis prima et initialia, in progressu media et progressiva, in egressu ultima et consummativa. Prima et initialia sunt ut conceptio et nativitas ; media et progressiva sunt ut Evangelii praedicatio, mirandorum operatio ; ultima et consummativa, ut passio, mors et resurrectio. Verum cum Unigenitus Dei totam naturam humanam, id est corpus et animam, quae duo nomine naturae vel humanitatis intelligimus, assumpserit ut totam sanaret, in eo quaedam assumpsit idiomata corporis, quaedam animae, quaedam pertinentia ad utrumque.

Ad corpus pertinet fames, sitis, non quod istae passiones non sint in anima (est enim omnis talis passio in anima), sed quia in anima non sunt nisi gratia corporis, quod ideo manifestum, quia sine corpore nec esurit, nec sitit. Animae idiomata sunt naturalia bona et gratuita quae assumpsit Christus.

Ad compositionem animae et corporis pertinet nasci, mori et loqui, et similia quae nonnisi compositis ex anima et corpore conveniunt. Quid ergo de Unigenito Dei secundum animam, quid secundum corpus, quid secundum compositionem animae et corporis in hac via dicatur, attentius considerandum, nec sine diligenti animadversione est praetereundum.

 

Conceptio igitur sive prima nativitas primum est opus nostrae salutis cooperativum. Prima nativitas ideo dico, quia duplex est hominis nativitas corporalis : una est in utero, quando anima infunditur ; unde : Quod natum est in te Sanctum vocabitur Filius Dei. Altera ex utero quando in lucem homo editur, de qua dicitur : Puer natus est nobis, etc. Ita ergo facta est Christi conceptio, quod simul concepta est caro Christi, et Verbo unita, et anima infusa, cum longe aliter fiat in caeteris hominibus quorum corpora prius concipiuntur, post effigiatis corporibus quadragesimo sexto die anima infunditur.

Et quod ita fuerit audi Augustinum : Firmissime tene, et nullatenus dubites non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur a Verbo : sed ipsum Verbum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam.

Cui tamen videtur contradicere illud quod idem Augustinus ait super illum locum Evangelii : Quadraginta sex annis, etc.

Hic, inquam, numerus perfectioni Dominici corporis congruit, quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur, quod ideo credimus Augustinum dixisse : Quia ipso momento conceptionis, et unionis Dei et hominis, adeo tenuis erat et parva membrorum Dominici corporis distinctio ut vix humano visui subiceretur. Diebus autem illis quos memorat Augustinus, facta est perfecta et notabilis.

 

Unitus est autem Dei Filius carni, mediante anima. Dicit enim Ioannnes Chrysostomus : Tantae subtilitatis et simplicitatis est divina essentia ut corpori formato de limo terrae non congruerit uniri, nisi mediante rationali essentia.

Si quis autem obicit quod videtur obiciendum quod in morte Christi separata est anima a corpore, et ideo debuit separari Deitas a carne, quia, ea mediante, unitae erant Deitas et caro : hanc quaestionem usquein sequentia differemus ubi solutionem cum ea iungemus.

 

Cum caro quam Christus contraxit ex Virgine obnoxia fuerit peccato in Virgine, et caeteris in quibus per carnalem concupiscentiam fuerit traducta, quaeritur quare non fuerit decimatus Christus in Abraham sicut et Levi.

Cuius quaestionis est solutio. Quodam modo ibi fuit caro Levi, quo non fuit ibi caro Christi. Nam caro Levi per carnalem concupiscentiam ab Abraham descendit, caro Christi non descendit ea lege, sed Spiritus sancti operatione.

Sed obicitur : Auctoritas habet quod id solum decimabatur in Abraham quod curabatur, sed caro Christi non est curata in eo ; natus est enim Levi cum originali peccato. Ergo non in eo decimata.

Item, dicit autoritas : Eadem caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et vulnus praevaricationis, et medicamentum vulneris, etc. : In carne Abrahae erat vulnus praevaricationis, et medicamentum vulneris. At ubi erat medicamentum vulneris non opus erat remedio. Ergo quod praevaricationis habebat non indigebat remedio. Ergo quidquid habebat ibi vulnus praevaricationis, non indigebat decimationis remedio, et ideo nihil in eo fuit decimatum.

Item, caro Christi et Levi in Adam fuerunt materialiter ; ergo eodem modo : sed caro Levi ibi erat corrupta, et tota caro Abrahae erat corrupta, ergo et caro Christi erat corrupta. Sed caro Levi ibi curabatur, et non caro Christi ; ergo meliori modo fuit ibi caro Levi quam Christi.

Item quacunque corruptione fuerit corrupta caro Levi in patribus suis, eadem et caro Christi ; et postea fuit caro Christi in quibusdam in quibus non fuit corrupta caro Levi ; ergo magis corrupta fuit caro Christi quam caro Levi.

Econtrario tamen probatur quod caro Christi non fuit in Abraham, quia non fuit aliqua pars in Abraham. Non enim tot atomi fuerunt in Abraham quot homines ab eo per concupiscentiam descenderunt.

 

Ad hoc dicendum quod Apostolus volens ostendere sacerdotium Christi esse praeferendum sacerdotio Levi, utitur hoc genere locutionis, Levi decimatus est in Abraham : cuius locutionis sensum ita accipias, quod maior est qui decimas recipit et benedicit, quam qui dat et persolvit. Abraham ergo qui decimas dedit Melchisedech in hoc minor eo ostenditur. In quo etiam signatum est quod qui de Abraham erant nascituri, id est ordo Leviticus, minor esset futuro Melchisedech ; et ita Christo qui per Melchisedech intelligitur. In illa igitur prima auctoritate accipitur curari pro benedici, quia Levi benedictus est a Domino, quod signatum est in illa benedictione quam accepit Abraham a Melchisedech.

Quod vero secundo inducitur : Ubi erat vulnus praevaricationis, erat et medicamentum vulneris, ita intelligitur : Quidam de Abraham descensuri erant cum praevaricatione originalis peccati, et caro Christi de eodem quae futura erat remedium omnis peccati.

Ad id quod postea quaesitum est, an eodem modo fuerint ibi caro Levi et Christi : dicimus quod neutra fuit ibi, nisi per seminalem rationem, quod est potius eam non fuisse ibi quam fuisse ; sicut arbor non fuit in grano, nisi seminaliter ; nec corpus huius hominis in semine viri, nisi per seminalem rationem, nec semen in homine, nec etiam caro filii fuit in patre. Quod si hoc esset, cum tota caro patris fuerit similiter in tertio patre ; ergo tota caro filii fuit in... et ita potest probari quod tota caro mea fuit in Adam.

Si quaeratur an caro Christi fuerit obnoxia peccato, concedi potest hoc sensu, id est caro quae est Christi. Falsa vero hoc modo : Caro in Christo fuit corrupta. Sicut iustificatio iusti respondebit ei, id est iustitia in iusto. Nec tantum mundata fuit caro Christi in conceptione, sed etiam reliqua caro Virginis in qua omnino est exstinctus fomes peccati, ut postea non potuerit peccare.

 

Sed obicitur : Sed Filius Dei elegit eam mundam ; erat enim munda quando fuit electa ; aliter enim eius nativitas non esset celebrata nisi in utero esset sanctificata. Unde et nullius sancti nativitatem celebramus nisi beatae Mariae virginis, et beati Ioannis et Iesu Christi, quia omnes alii nati sunt filii irae : superflua fuit illa secunda mundatio.

Ad hoc dicimus quod prius ita mundata fuit in utero, ut esset sine peccato, potens tamen peccare ; in conceptione vero Christi, ita ut penitus peccare non posset.

 

Per verba angeli, et statim quando dixit : Ecce ancilla Domini, concepit et non prius. Unde et quod dicit angelus : Benedictus fructus ventris tui, referendum est ad futurum, cum nondum haberet fructum ; et quod ipsa Virgo dicit : Quomodo fiet istud, etc. potius admirando dixit, quam dubitando.

Vel non dubitabat quin de ea nasceretur Christus, sed de modo nascendi. Unde ita praeferendum est distincte ut sint duae dictiones (Sic, quomodo), sicut et Ioannes ipse post Incarnationem dixit : Non sum dignus solvere corrigias calceamenti eius, etc.

Item Filius Dei tantum per essentiam, et per inhabitantem gratiam fuit in Virgine ante conceptum, nec post fuit ibi alio modo tertio, ergo non melius fuit in ea post quam ante.

Item, in ventre erat tantum per essentiam, in mente et per essentiam, et per gratiam inhabitantem, ergo meliori modo in mente. Ideo dicimus quod meliori modo fuit in Virgine post conceptum quam ante, quia fuit in carne sumpta de ea, quo modo non poterat ibi esse, quin etiam esset ibi per gratiam, sed non convertitur.

Item, sola digna fuit ut de ea nasceretur Filius Dei, ergo sola hoc meruit, ergo si de alia nasceretur, iniuria illi fieret.

Ad hoc dicendum quod sicut anima Christi quae fuit excellentissima omnium creaturarum meritis suis ad hoc pertingere nequivit ut Verbo Dei uniretur, multo minus beata Virgo meritis suis hoc potuit, ut Filius Dei de ea nasceretur. Sed cum legitur digna fuit, vel meruit, in respectu intelligendum est, quia dignior fuit caeteris. Nulla enim tantae sanctitatis exstitit.

 

Item quaedam portiuncula carnis ministerio Spiritus sancti separata est a reliqua carne beatae Virginis, et illa portiuncula formatus est parvulus : illa pars fuit animata anima beatae Virginis antequam ex ea formaretur parvulus, et post formationem fuit animata anima Christi. Ergo illa fuit animata duabus animabus.

Quod non habent quidam pro inconvenienti. Magister tamen meus dicit quod non fuit caro Christi pars carnis Virginis, nec in ea fuit nisi materialiter a qua descendit non per carnalem concupiscentiam, et ideo non est decimata. Nam ad hoc quod caro sit decimata duo concurrunt, et quod per seminalem rationem descenderit et per carnalem concupiscentiam, sed caro Christi, licet ibi materialiter fuerit, non per carnalem concupiscentiam inde descendit. Si enim caro Christi fuisset pars beatae Virginis, in Virgine esset resurrectura, cum omnis eius pars in ea resurget, et tunc caro Christi incoepit esse quando incoepit esse caro Christi.