Caput XI — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput XI

CAPUT XI

An Christus sapientia creata scivit omnia quae scivit divina scientia.

 

Dicimus animam Christi per sapientiam sibi gratis datam in Verbo Dei cui unita est (unde etiam perfecte intelligit), omnia scire quae Deus scit. Cum vero Christus assumpsit animam et corpus, utriusque defectus assumpsit quos oportuit, et decuit eum suscipere omnia idiomata utriusque ; unde et sapientiam (quae proprie est in anima) habuit creatam qua sapiens fuit, et ea scivit quaecunque scit sapientia increata, quae est id quod ipse ; quia ab aeterno sapiens est et Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Obicitur : Anima Christi scit quidquid Deus scit, nec potest perfectius scire quam sciat. Ergo aequalis est Deo in scientia. Ergo non in omni bono maiorem habet sufficientiam Creator quam creatura.

Dicimus primam argumentationem ideo esse falsam ; quia licet anima Christi sciat quidquid Deus scit, non tamen adeo perspicaciter sicut Deus ; et quod omnia scit, hoc ipsum habet a Deo, et ideo ei non aequatur. Sicut iste habet quotcunque, et tam pretiosa sicut ille, non tamen par est ei, in divitiis, quia haec omnia habet ab illo.

 

Item, quaeritur an Iesus profecerit sapientia humana, et ideo magis sapiens fuerit uno tempore quam alio : quod videtur posse haberi ex dictis Evangelii : Iesus proficiebat aetate et sapientia. Isaias etiam loquens ait de Christo : Prius quam sciat puer nominare patrem aut matrem, accipiet spolia Samariae. Ubi videtur innuere quod etiam Christus aliquid nescierit : quod a veritate longinquum est. Sed ita dicitur Iesus profecisse sapientia, sicut episcopus proficit in suo episcopatu, quia multi praedicatione ipsius et doctrina proficiebant ; vel quia secundum hominum opinionem videbatur proficere, et ita se habebat ac si patrem et matrem ignoraret, qui tamen omnium notitiam habebat etiam super humanam sapientiam. Unde de eo dicit Ieremias : Novum faciet Dominus super terram ; mulier circumdabit virum gremio uteri sui. Nam a principio nativitatis fuit vir, non aetatis, sed sapientiae perfectione.

 

Item, Christus ante incarnationem erat tantum sapiens aeterna sapientia, in incarnatione coepit esse sapiens humana sapientia, nec desiit esse sapiens divina. Ergo plus fuit sapiens post incarnationem quam ante. Fallacia. Diligendus erat Deus antequam incarnaretur, tantum quia Deus ; post fuit diligendus quia homo, nec desiit esse diligendus quia Deus. Ergo magis fuit diligendus post quam ante. Vel iste calefiebat heri uno solo calore scilicet medicinae ; modo calefit et calore medicinae, et calore solis. Ergo magis quam ante.

 

Item, quidquid scit Deus scit anima Christi, Deus scit mundum creare et animam Christi. Ergo anima Christi et scit mundum creare et se.

Item, Deus scit mundum creare, et anima Christi scit, vel non scit idem. Si scit idem, ergo anima Christi scit mundum creare ; si vero non scit idem, ergo aliquid scit Deus quod non scit anima Christi.

Ad hoc dicendum quod hoc verbum scit cum huiusmodi infinitivis notat habilitatem quamdam illius rei exercendae, quae significatur per verbum convenire rei de qua agitur. Ut iste scit disputare, id est habilitatem quamdam habet, secundum quam idoneus est disputare. Sed hoc non est dandum quod anima Christi sciat peccare ; non enim potest peccare ; scit tamen peccare, id est habet scientiam cui subiectum est omne peccatum ; et scit creare mundum id est habet scientiam mundi creati, et scit creare se, id est scit qualiter ipsa fuerit creata.

Si vero quaeratur quare animae non est data potentia sine mensura sicut et scientia, ideo quia naturaliter capax est scientiae, non est naturaliter capax potentiae ; et ideo illud datum est ei sine mensura cuius naturaliter est capax.