Caput II — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT II
De virtute circumcisionis, et differentia ipsius ad baptismum.
Abrahae iam iustificato ex fide praecepta est circumcisio, de qua quia ad alia festinamus, breviter tractandum est :
primo, quare instituta sit ;
secundo, cuius rei sit sacramentum ;
tertio, quare immutata sit per baptismum considerando.
Instituta ergo fuit ut per obedientiam mandati Abraham Deo placeret, cui per inobedientiam Adam displicuerat, ut etiam populus ille a caeteris nationibus signo corporis discerneretur, sicut et signo mentis, id est fide. Sunt enim duae res illius sacramenti. Nam per circumcisionem quae fiebat octavo die cultro petrino significatur quod petram Christum in communi resurrectione quae fiet octava aetate, omnis abscideretur corruptio. Significat etiam quod per Christi resurrectionem abluitur a peccato anima uniuscuiusque in eum credentis. Ideo autem mutata est per baptismum, quia hoc sacramentum communius est et perfectius : communius, quia illud in una sola corporis particula in qua dominatur concupiscentia, per quam contrahimus originale peccatum. Ad cuius remedium data est circumcisio ; baptismus vero omnes corporis partes abluit.
Item circumcisio solis maribus proderat, baptismus vero utrique sexui : perfectius est etiam hoc sacramentum, quia ex circumcisione remittebatur tantum originale peccatum, sed nec gratia adiutrix ad bene operandum conferebatur, nec virtutes augmentabantur, quod totum fit per baptismum praeter remissionem originalis peccati. Unde et Abrahae nihil intus contulit, quia iam ex fide iustus erat, sed in signum tantum fuit.
Sed obicitur : Circumcisio instituta fuit in remedium originalis peccati, ergo aut fides erat insufficiens ad abolendum originale peccatum, aut circumcisio fuit superflua. Quod autem fides esset sufficiens, habetur ex auctoritate. Dicitur enim : Quod apud nos agit aqua baptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus sola virtus sacrificii, vel pro his qui de stirpe Abrahae prodierunt mysterium circumcisionis. Fallacia. Iste fecit votum continentiae ut per hoc salutem mereretur, ergo aut opera illa quae fecit in charitate ante votum, erant insufficientia, aut votum fuit superfluum.
Item ex fide sola dimittebantur peccata originalia ante circumcisionem, instituta circumcisione non ex fide sola sine circumcisione dimittebantur ; ergo maioris efficaciae fuit fides ante circumcisionem, quam post. Quod falsum est. Quod enim non sola poterat abolere peccatum post circumcisionem, non fuit eo quod minoris esset effectus, sed quia circumcisio erat praecepta, et inobediens esset quilibet, nisi circumcideretur. Fallacia. Illis solis operibus quae iste facit in charitate ante votum continentiae, poterat salvari, facto voto non poterat salvari illis solis, nisi et votum impleret. Ergo minoris meriti fuerunt illa opera post quam ante.
Item, ante circumcisionem sufficiebat sola fides ad delendum originale ; instituta circumcisione, necessaria erat et circumcisio et fides. Ergo facilius remittebatur peccatum originale ante circumcisionem quam post. Quod verum est sub hoc sensu, id est pauciora exigebantur et sufficiebant ad hoc ut remitteretur, et quantum ad sensum quod nullam molestiam in carne sustinebat, cui sic remittebatur originale peccatum per fidem, sicut et remittebatur per circumcisionem. Si inde inferatur : ergo plus obfuit circumcisio quam profuit, fallacia. Faciliorem habebat iste viam ad obtinendum vitam ante votum, quam post, ergo plus obfuit ei votum quam profuit.
Item, per fidem prius remittebatur originale sine circumcisione, modo sine illa nequaquam, ergo maioris tunc erat virtutis, quam modo. Fallacia. Anima Petri in via merebatur per fidem, modo non meretur per eam ; ergo maioris efficaciae erat tunc, quam nunc.
Item, fides Abrahae ante circumcisionem hanc habebat virtutem, ut merito illius dimitteretur Ismaeli peccatum quem effectum non habuit nato Isaac, quia tunc praecepta erat circumcisio, meruitne Abraham suae fidei tolli illam virtutem ?
Item, in circumcisione remittebatur originale, et ex charitate in ea dabantur virtutes, sed non ex ea ; sicut in baptismo Ioannis dabantur virtutes, sed non ex eo. Item, parvulis dimittebatur originale ex fide parentum, an suorum an aliorum, an unius tantum, si unus esset fidelis, alter infidelis ?
Ad hoc dicendum quod merito eorum qui praecesserant in quibus fuerat fides, de quorum familia erant parvuli illi, sicut dicitur : Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum ; non quia dicitur, sed quia creditur ; non est intelligendum, quia modo creditur, nam si omnes essent infideles, et diceretur, fieret remissio ; sed, quia creditum est a patribus nostris.
Sed dicet aliquis : Cur quibusdam parvulis remissa sunt peccata, et non aliis in fide Adae, si non exigitur fides propriorum parentum ?
Ad quod dicendum, quia multae descenderunt familiae de Adam infideles, et ideo parvulis de illa familia non fiebat remissio nisi solis illis qui erant de familia illa quae habebat fidem, sicut forte in familia Seth, et postea post diluvium in familia Sem et Heber a quo descendit Abraham. Si vero quaeratur an in utero remittebatur originale peccatum per fidem parentum parvulis cum tantam haberent fidem parentes parvulis existentibus in utero quantam illis natis et post ; dicimus quia antequam natus sit aliquis non potest renasci nisi divino miraculo, ut de Ieremia, et de Iacob, et Ioanne, et beata Virgine dicitur.
Dicendum ergo quia ex fide parentum, scilicet Adae et Noe, etiamsi infideles essent proprii parentes, remittebantur eis peccata. Sed non est determinatum quoto die a nativitate, nisi dicatur de feminis quod octogesimo die quando pro eis offerebatur, eis fiebat remissio.
Item, sola fide aliena poterat tunc quis fieri dignus vita aeterna, modo non potest sine baptismo, quia fides parentum non facit parvulos dignos vita, nisi baptismum excludat articulus necessitatis, non contemptus religionis. Ergo maioris perfectionis erat fides tunc quam modo.
Ad hoc dicendum quod fides parentum nec tunc, nec nunc efficit aliquid dignum vita aeterna, licet ex virtute fidei parentum parvulis remitterentur peccata. Imo charitas quam Deus gratis dabat, in remissione peccatorum dignos vita aeterna faciebat.
