Caput I — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput I

CAPUT PRIMUM

Utrum sancti qui fuerunt ante adventum Christi meruerint ad inferos descendere.

 

Ordo reparationis nostrae a fide initium sumpsit. Nam credidit Abraham, et reputatum est ei ad iustitiam, antequam vel circumcideretur, vel legem aliam quam naturalem a Deo acciperet. Et Habacuc propheta dicit : Iustus ex fide vivit. Inde est quod Abraham meruit pater multarum gentium dici, quia credidit Deo promittenti : In semine tuo benedicentur omnes gentes, sicut testatur Apostolus loquens ad Romanos. Etsi decessisset Abraham ante circumcisionem, fide quam habebat salvaretur per fidem sicut et alii ante eum qui mortui sunt incircumcisi, ut Abel a quo incepit Ecclesia, et Noe, et alii. Sed si iusti decedebant, cur ergo ad inferos descendebant ?

Imo ad hoc sic ratiocinabitur aliquis : Unicuique reddit Deus secundum opera, ergo et Abrahae : sed Abraham meruerat ut post mortem intraret ad vitam aeternam, ergo statim post dissolutionem animae et corporis debuit obtinere vitam aeternam : aut iniuste actum est cum eo.

 

Solutio. Verum est quia meruerat intrare, sed non statim post mortem, sicut et iste qui per purgatorium transivit, meruit frui visione Dei, sed non statim post decessum : sicut et iste qui egregie aliquid facit, meruit praemium a rege, sed non statim post factum.

Item Abraham meruit ut statim post mortem transiret ad vitam, si data esset hostia ; per ipsum non stabat quin esset data ; ergo meruit statim post obitum intrare. Fallacia. Iste perfectissimus tantae perfectionis est quod, si decederet, mereretur statim frui visione Dei. Per ipsum non stat quod non decedit, habet enim mortem in desiderio, ergo meruit nunc frui visione Dei. Vel in praedicto exemplo de rege et strenuo milite.

Item, quilibet sanctorum novi testamenti statim quando decedit fruitur visione Dei. Nulli sanctorum veteris testamenti istud est datum ; ergo maioris est meriti quilibet sanctus Novi Testamenti, quam aliquis qui obierit sub Veteri Testamento. Fallacia. Quilibet parvulus baptizatus, si statim decedit, intrat ad quietem aeternam, non quilibet adultus statim fruitur visione Dei post decessum in charitate, imo transit per purgatorium : ergo maioris est meriti quilibet parvulus baptizatus quam adultus imperfectus : quod falsum est.

Item, melius est bonum quod statim obtinetur post mortem, quam quod differtur : quilibet sanctorum Novi Testamenti statim assequitur tale bonum, nullus sanctorum Veteris Testamenti statim fruebatur visione Dei ; ergo maiorem coronam recipit quilibet istorum, quam aliquis illorum.

Solutio per interpretationem primae quae intellecta universaliter est falsa, si indefinita est argumentatio non tenet necessitatem.

 

Item, Abraham in inferno detinebatur iuste aut iniuste : si iuste, ergo peccatis suis exigentibus, ergo non prorsus ab eis per fidem et circumcisionem erat liberatus, quod falsum est. Dicit enim Beda : Idem, salutiferae curationis remedium, etc.

Item, Abraham carebat visione Dei ; illa carentia erat ei poena. Dicit enim Gregorius in Moralibus : Desiderium rei quod differtur poena est ; et Salomon : Spes quae differtur affligit animam, et haec poena non iniuste ei infligebatur. Ergo pro peccato eam sustinebat, ergo non plene dimissa ei fuerant peccata per fidem et poenitentiam.

Ad hoc dicunt quod Abraham iuste tenebatur ibi, quia non plene liberatus erat a peccatis, quoad omnem remissionis peccatorum effectum, quia licet essent ei dimissa peccata quoad reatum per circumcisionem, non tamen omnino quoad poenam, nisi in spe et exspectatione veritatis futurae, cuius figuras in umbra venerabatur, donec veniret veritas : per quas figuras non iustificabatur. Duplex est enim effectus remissionis peccati, carere poena et frui visione Dei. Poena quidem carebat, sed non visione Dei fruebatur. Illa enim dilatio fruitionis non erat ei poena naturalis. Ad hoc enim ut aliquis habeat gehennam, oportet adesse locum poenarum, et sensum et carentiam visionis Dei. In loco quidem erat Abraham, et Dei visione carebat, id est eam non habebat, ut hoc verbum, careo, tantum privationem notet, et debitum non importet ; sed nullam sentiebat poenam materialem ; quod tamen videtur falsum.

Alibi enim dicitur quod gravissima poenarum est carere visione Dei, licet alibi legatur mitissima, quod ita intelligitur. Mitissima est quantum ad sensum, quia ex hoc nisi aliud esset, nulla sentitur poena. Sic nec ego punior ex eo quod non sum episcopus. Gravissima tamen est quantum ad damnum ; vel gravissima, id est generalis, quia quicunque punitur in inferno, caret visione Dei, sed non convertitur, quia neque sancti ante adventum Christi sentiebant poenam, nec parvuli qui modo moriuntur inbaptizati, licet visione Dei careant.

Item, quando Abraham mortuus est, necessarium fuit eum decessisse in fide Mediatoris, et impossibile erat eius fidem irritam fieri, ergo necessarium erat Christum esse venturum et passurum et moriturum, etc. Cui videtur contraria auctoritas : Fuit alius modus Deo possibilis, sed nullus miseriae nostrae convenientior. Consimilis obiectio de Christo qui dixit Petrum eum negaturum, et impossibile erat ipsum dixisse falsum. Ergo necesse erat ipsum dixisse verum, ergo necessarium erat hoc fuisse verum, et ita necessarium fuit Petrum negare Christum. Quare igitur imputatur ei ad mortem ?

Item, possibile erat humanum genus non esse redimendum ; etsi non redimeretur, nec Abraham redimeretur, ergo possibile erat Abraham non esse redimendum, et necessarium erat decessisse in fide illa ; ergo possibile erat illam fidem fieri irritam, vel ipsum de meritis defraudari. Super hoc dupliciter solet fieri solutio. Dicunt enim quod non est necessarium Abraham credidisse quae credidit, nec necessarium est Christum locutum fuisse quando dixit Petro, Ter me negabis. Alii dicunt, (et ita a Magistro meo accepi) quod necessarium est fuisse quaecunque per Spiritum sanctum fuerunt dicta a prophetis, et necessarium esse ventura, et ita necessarium erat Petrum esse negaturum Christum, et tamen ei imputandum erat, sicut necesse est diabolum peccare, et tamen ei imputandum est ; et secundum hoc necessarium est Antichristum esse venturum, et impossibile est Antichristum esse occidendum a matre sua.

 

Sed et contra hanc solutionem obiici potest quod super illum locum Ieremiae, ubi dixit Ieremias Ananiae falso prophetae : Amen, habetur in Glossa Hieronymi : Optat fieri quod ille mentitur, hoc enim significat, « Amen », et cupit pro rerum prosperitate magis illum quam se vera dicere, et post inducit exemplum de quodam qui per Spiritum sanctum loquens dicebat : Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer !

Et paulo post : Ionas contristatur quia mentitus est, et arguitur a Domino utilius esse mendacium, quam tantae multitudinis ruinam.

Sed super hoc non minima videtur esse quaestio. Si enim volebat Ieremias verum esse quod Hananias falso prophetabat, quod ex praedictis auctoritatibus haberi potest, et sciebat hoc non posse esse verum quin ille mentitus fuisset ; ergo volebat Ieremias dixisse falsum, qui promiserat adversa, vel si volebat se dixisse verum, quod non potest negari, (non enim vellet Spiritum sanctum per quem loquebatur dixisse falsum) et volebat Hananiam dicere verum, (quod potest haberi ex praemissis auctoritatibus). Ergo volebat duo contraria contingere simul, cum contraria praedicarent ipse et Hananias. Ille enim prospera, Ieremias adversa promittebat.

Ad hoc dicendum quod non sequitur. Si quis velit aliquid et sciat illud non posse esse sine alio consequenti, ideo velit consequens. Nam iste vellet amodo esse Romae ; et scit hoc non posse esse nisi esset Romae ; ergo iste vellet esse Romae. Volebat ergo Ieremias eventum rei quam praedicebat Hananias, non tamen ideo vel illum verum, vel se dixisse falsum. Volebat re dixisse verum non tamen illud evenire quod ipse, vel non evenire quod ille praedixerat. Sicut vult se verum dicere, qui de peccatis suis poenitet, non tamen vult illud evenisse quod dicit. Tunc enim non ex corde poeniteret : et sensus istarum auctoritatum ad hanc solutionem est retorquendus.