Caput XVI — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XVI
An voluntas Christi secundum rationem convenerit cum voluntate Iudaeorum qui optabant eius mortem ?
Postquam dictum est de voluntate Christi secundum sensualitatem, dicendum est de voluntate Christi secundum rationem ; sicut ergo illa voluit non mori, ita hac voluit mori.
Sed obicitur : Christus voluit mori, et Iudaei eum voluerunt mori. Ergo voluntas Iudaeorum consonabat Christi voluntati, quod falsum est. Nam ille ex charitate, illi autem ex odio. Fallacia. Christus vult patrem istius mori, et filius eius vult idem, ut succedat ei in haereditate. Ergo voluntas huius est consona voluntati Dei, falsum est ; vel, Deus voluit destructionem Ierusalem, et eamdem voluit Nabuchodonosor. Ergo huius voluntas concordabat voluntati divinae.
Item, bonum fuit Christum crucifigi a Iudaeis, et non poterat crucifigi a Iudaeis quin Iudaei ipsum interficerent ; ergo bonum fuit Iudaeos interficere Christum ; ergo bona fuit eorum actio, et ita meritoria.
Item, Pater voluit Christum crucifigi a Iudaeis, et sciebat quod non poterat ab eis crucifigi quin ipsi eum interficerent. Ergo Pater voluit Iudaeos interficere Christum.
Ad hoc dicendum quod haec propositio, Pater voluit Christum crucifigi a Iudaeis, dupliciter potest intelligi. Si enim intelligas, voluit eum crucifigi, id est sustinere illam passionem quae a Iudaeis inferebatur, verum est. Si vero voluntas referatur ad modum illius passionis vel ad actionem Iudaeorum, falsum est. Fallacia ultimi. Tu velles aliquo modo esse Romae, et scis quia non potes aliquo modo esse Romae, quin sis Romae. Ergo tu velles esse Romae.
Vel : Iste vult se poenitere de peccatis et scit quod non potest poenitere de peccatis quin peccaverit ; ergo vult se peccasse.
Vel ita : Deus vult se dare hoc spirituale huic Simoniaco, et scit quod non potest dare quin ille accipiat. Ergo vult illum Simoniacum hoc spirituale accipere.
Item, quidquid vult Pater voluntate quae ipse est, est iustum voluntate quae ipse est ; voluit Pater Christum mori ; ergo iustum fuit Christum mori ; ergo meruit mori, quod improbatur, quia innocens erat ; ergo mortem non meruerat. Ergo iniuste cum eo actum est, quando crucifixus est.
Ideo dicendum quod quando ponitur hoc nomen iustum, vel hoc verbum meruit cum hoc verbo crucifigi, huiusmodi suspecta est iunctura locutionis, nec est concedendum, ne videatur Christum meruisse mortem aut passionem illam quam sustinuit, et instandum est per expositionem. Sic ergo meruit crucifigi vel mori.
Item, Pater voluit Christum mori, ergo voluit eum mori cum peccato Iudaeorum, vel sine peccato eorum. Si cum peccato, ergo voluit peccata eorum ; si sine peccato, et non est mortuus sine eorum peccato, ergo aliud voluit quod factum non est.
Item, Pater voluit Christum mori, ergo iuste vel iniuste. Si voluit cum mori iuste, ergo aliquid non factum est quod voluit, quia non est mortuus iuste. Si iniuste, ergo voluit iniustitiam eorum.
Item, quia voluit Pater Christum mori cum peccato Iudaeorum, ostenditur quia petiit Pater si fieri potest, etc., id est si fieri potest ut fiat salus gentium sine excaecatione Iudaeorum, fiat. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis, id est fiat sicut ego volo voluntate rationis, scilicet ut fiat salus gentium cum excaecatione Iudaeorum ; ergo Pater voluit excaecationem Iudaeorum, ergo peccata eorum.
Ad hoc dicendum quod Pater non voluit Christum mori cum peccato, vel sine peccato, quia, utraque falsa. Sed haec est vera : Non voluit eum mori cum peccato, et haec : Non voluit mori sine peccato. Si autem dicatur, voluit eum mori cum peccato vel sine peccato, falsum est.
Idem dicendum est de iuste vel iniuste. Si vero quaeratur an voluerit excaecationem Iudaeorum ; si excaecatio accipiatur passive, verum est quod voluit eos ita puniri iusta et rationabili causa, sed occulta.
Item, Deus Pater voluit Christum mori, ergo potuit illud rationabiliter praecipere ; ergo aliquis potuit illud praeceptum implere ex charitate. Ergo potuit interficere Christum ex charitate, et ita sine mortali peccato.
Quod si contrarium dicatur, sic contra : Deus voluit aliquid quod non potuit fieri sine mortali, ergo voluit mortale peccatum.
Ad hoc dicunt quidam quod sicut Abraham mereretur si Isaac ex praecepto Dei immolasset, ita mereri poterant Iudaei Christum interficiendo. Si hoc Pater praecepisset, et nisi impleretur praeceptum hoc, fecissent male.
Si vero quaeratur an poterat aliquis mereri praemium, interficiendo Christum ut Dei Patris voluntatem perficeret sine praecepto, non ex rancore animi interficiendo, non sufficimus respondere.
Item, Christus voluit dicta omnium prophetarum esse vera. Ipsi praedixerunt Iudaeos crucifixuros Christum : ergo hoc voluit Christus. Ergo voluit peccata eorum.
Ad hoc dicunt quod nomen dictum quandoque significat eventus rerum quos praedicebant prophetae, quos nunquam voluit Christus evenire si peccata erant : quandoque idem est dictum quod dictio, id est locutio illa per quam significabantur illi eventus : quas quidem locutiones voluit esse veras, quae tamen non poterant esse verae, nisi illi eventus contingant, quos quidem non voluit Christus ; et habes simile in praedictis.
Item, possemus hic quaerere an Christus voluerit se dicere verum cum dixit : Ter me negabis, Petre, et an Ieremias volebat illud esse verum quod Ananias falsus propheta praedicebat, et ita se prophetasse falsum ; et an possibile erat genus humanum non esse redimendum, et ita nec Abraham ante adventum Christi, nisi haec superius essent determinata.
Item, apostoli digni fuerunt pati pro nomine Christi ; ergo fuerunt digni pati. Ergo meruerunt pati et mori et similia. Quare ergo et Christus non similiter meruit ? Non enim habebant apostoli mortalia peccata unde mererentur [subaudi pati], sicut nec Christus.
Quod autem apostoli digni fuerunt pro nomine Christi pati, habes ex auctoritate illa : Ibant apostoli gaudentes, etc.
Ad hoc dicendum quod hoc nomen dignum quandoque notat dignitatem, et secundum hoc verum est quod apostoli fuerunt digni pati pro nomine Christi : nam hoc erat summa dignitas eis qui pro Christo flagellabantur. Quandoque hoc nomen notat merita.
Et secundum hoc non verum est quod fuerint digni pati, quia non meruerunt pati, imo honorari. Simpliciter ergo dandum quod fuerint digni pati pro Christo, non tamen fuerunt digni pati, impediente aequivocationis fallacia, et ea quae est secundum quid et simpliciter. Fallacia. Iste est albus secundum dentes. Ergo iste est albus.
Item, Petrus punitus est plus quam meruit, ergo solvit quod non rapuit. Verum est quod Christus non habuit culpam nec contractam, nec actam ; et solum poenam, quae nonnisi ex culpa solet provenire, et ita solvit quod non rapuit, quia habuit saccum, et non meritum sacci, et ipse solus ; quia, cum apostoli fuerint puniti, solverunt quae rapuerunt, quia nemo fuit immunis a peccato, etsi plus puniti sunt quam meruerunt, non solverunt quae non rapuerunt, quia hoc non est solvere quod non est raptum, cum illa poena fuerit illis augmentum coronae.
Quod enim apostoli meruerunt poenam, licet non tantam, habetur super locum Canticorum : Dilectus meus candidus et rubicundus. Christus sola dilectione passus, alii ex merito.
Item, Christus passus est pro peccato, Petrus pro Christo ; ergo dignior fuit causa passionis Petri, quam Christi ; ergo plus meruit Petrus quam Christus. Dico quod dissimiliter accipitur pro ; Petrus passus est pro Christo habendo, non pro eius necessitate, Christus pro Petro liberando, et etiam pro se exaltando. Habes enim super Matthaeum quod pro se et Petro solvit didrachma, sed aliter et aliter, sicut ibi distinguitur.
Item, mors Christi causa fuit nostrae salutis, nostra salus erat optanda ; ergo et quidquid erat causa illius ; ergo et mors Christi : sed econtrario, Christus innocens erat, ergo eius mors non erat optanda.
Item, gaudendum erat de morte Christi : ergo ea die qua mortuus est deberet ostendere Ecclesia cuncta argumenta laetitiae, quod falsum est ; quia ea die silent campanae et laus angelica, celebratur ieiunium in moerore et afflictione.
Ad hoc dicendum quod optanda erat mors Christi propter nostram salutem, non propter angustiam quam optabant ipsi Iudaei ; et tamen die mortis suae argumenta doloris ostendimus ut repraesentemus luctum apostolorum qui tristes erant de nece sui Domini ; et ne Ecclesia scandalizaretur ab infidelibus, si nobis ea die exsultantibus improperent mortem et angustiam, et passionem quam pro nobis sustinuit Dominus ; et propter dolorem quem in cruce sustinuit, celebratur ieiunium in uno ferculo solo, quia ea die unum solum, latronem scilicet, Ecclesiae incorporavit, sicut ipse dicit : Singulariter sum ego, donec transeam.
Si vero quaeratur an similiter gaudendum sit de passionibus martyrum, dicendum quod nullius sancti passio tantum nobis profuit quantum mors Christi, et ideo non est ita gaudendum de eorum morte. Est tamen etiam gaudendum, quia propter hoc fecundatur Ecclesia, et multiplicatur proles. Unde, sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Unde pium est gaudere de martyrio, et pium est flere martyrium.
Solet etiam quaeri an Christus martyr fuerit, quod videtur probari auctoritate illa : Filiae Ierusalem venite et videte martyrem in diademate quo coronavit eum mater sua. Quod si est, cum ipse passus est et ante beatum Stephanum, non est beatus Stephanus protomartyr.
Ad hoc dicendum quod hoc nomen martyr praeter has tres significationes in quibus dicitur martyr, maceratione carnis, compassione proximi et effusione sanguinis, habet et alias significationes. Nam martyres dicuntur qui pro veritate mortui sunt, ut Isaias, Ieremias et Ioannes ; et qui pro lege Dei, ut Machabaei, et qui loco Christi, ut Innocentes ; et qui pro necessitate hominum, et qui pro testimonio Christi, qui testabantur verum Deum et hominem, ut Stephanus ; et hi proprie dicuntur martyres, id est testes, quia non certius potest quis testari mortem Christi, quam semetipsum exponendo morti. Quid enim maius potest homo ? Et ideo Stephanus dictus est protomartyr, quia ipse primus pro hoc testimonio mortuus est.
Item, opus Iudaeorum fuit tantum malum, opus Christi fuit tantum bonum ; ergo vel passio Christi non fuit opus Iudaeorum et Christi, vel, id opus fuit bonum et malum.
Item, Iudaei fuerunt auctores passionis Christi, ergo fuerunt auctores cuiusdam maximi boni ; non ergo solus Deus. Vel, si Iudaei fuerunt auctores, et Deus auctor ; ergo non sunt iudicandi rei.
Ad hoc dicendum quod Deus fuit auctor passionis Christi, et cuiuslibet molestiae quae corpori eius inflicta est ; et eadem passio opus Iudaeorum, sed alio modo non auctorum, sed actorum, vel ministrorum, quia ex eorum actione provenit tale opus quod est opus Dei proprie et principaliter.
Alia actio fuit Iudaeorum, quae fuit mala per malam intentionem ; et alia Christi propter bonam voluntatem bona. Unum tamen opus ex illis proveniens, scilicet passio quae est maximum bonum. Si ergo ad actum aspicias, diversa sunt actus Christi et Iudaeorum ; si ad rem actam, idem fuit opus huius et illorum. Unde dicit Augustinus : Diversa intentio diversa facta, cum sit una res ex diversis factis. His ita determinatis, non est quid obiciatur, cum etiam possis te munire simili, quia illius miseriae, quam passus est Iob, Deus fuit auctor, diabolus minister ; et demeruit diabolus eum ita affligendo, cuius tamen miseriam Deus volebat.
Similiter in subversione Ierusalem quae placebat Deo, displicebat tamen actio Nabuchodonosor, quae mala erat informata intentione, ita etiam est in spoliantibus Aegyptios.
Item Iudaei zelo legis Christum crucifigebant, et putabant se obsequium praestare Deo, et hic erat finis actionis eorum, ergo et actio bona, quia, cuius finis est bonus, ipsum quoque opus bonum est.
Huius obiectionis solutio sumenda est ex praedictis, ubi dictum est, omnes actiones iudicandas esse bonas aut malas per finem, exceptis his quae in se malae sunt, quas nullus bonus finis commendat. Licet enim iste furetur ut alat patrem, et ita proponat bonum finem, non tamen immunis est a crimine. Talis fuit actio Iudaeorum : licet proposuissent bonum finem, tamen malum erat interficere magistrum et innocentem, praecipue cum audissent Messiam promissum fuisse in lege, et si ignorabant, crassa erat ignorantia. Nam hoc ab ipso Christo didicisse poterant. Quidam tamen plus peccaverunt aliis qui ex invidia hoc fecerunt.
Item, dicit Apostolus : Si agnovissent, nunquam regem gloriae, etc. Ergo per ignorantiam excusari poterant, cum ipsi nescirent eum esse Messiam.
Ad hoc dicendum quod si daemones scirent eum esse Deum vel Dei Filium, nunquam crucifigi suggessissent. Quod enim alibi legitur dixisse in legione : Quid nobis et tibi, Fili David ? Venisti ante tempus torquere nos. Magis suspicando hoc dixerunt quam asserendo. Maiores, etiamsi putarent eum esse Deum vel Dei Filium, nunquam crucifigerent, sed putabant eum esse Messiam quem credebant esse futurum purum hominem, quod etiam adhuc credunt, et ex invidia, et quia videbatur destructor legis, crucifixerunt. Messiam vero vel Dei Filium, vel Deum minores non aestimabant, quia si hoc putarent, nunquam tradidissent, et ipsi quidem zelum legis habebant, sed non secundum scientiam, et ideo quia quodammodo excusabiles videbantur, pro eis oravit Christus : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, et conversi fuerunt, ut legitur in Actibus apostolorum, una die quatuor millia, alia quinque millia.
Alii dicunt quod hoc nomen finis duo significat, vel finalem causam, et secundum hoc non est verum omne id esse bonum cuius finalis causa est bona, ut in praedictis ; vel finalem intentionem, quae complexa est et ex actione ipsa et finali causa, ut alere patrem ex furtis : et secundum hoc verum est omne id esse bonum cuius finalis intentio est bona, sed non erat intentio bona Iudaeorum scilicet sic, id est Christum crucifigendo, obsequium praebendo Deo et ideo nec actio bona.
