Caput III — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput III

CAPUT III

De caeremonialibus : utrum essent observantibus causa salutis aeternae.

 

Post circumcisionem Abrahae praeceptam, tempore Moysi et per ipsum Moysen a Deo data est lex Iudaico populo exeunti ex Aegypto in monte Sinai quinquagesimo die post egressum, duabus de causis, ut per legem a Deo datam lex naturalis repararetur in qua praevaricatus fuerat Adam et eius posteritas, et ut per legales observantias, ille rudis et incredulus populus ad veritatis futurae susceptionem instrueretur. Unum istorum fecit per moralia praecepta, alterum per legalia.

Sunt enim in lege duo genera praeceptorum praeter promissa, immobilia et mobilia : immobilia dicuntur moralia, quorum observantia omni tempore exigebatur, et ante legem, et sub lege, et post legem : ut Diliges Dominum Deum tuum, etc. Unde dicuntur immobilia, quia non moventur veniente veritate, imo et tunc magis observantur, et talia sunt moralia quae ad omne tempus sunt data. Mobilia sunt quae ad tempus data sunt propter figurandum, non iustificandum, quae quidem in reverentia habita sunt, donec veniret veritas in cuius significatione sunt data ; qua veniente cessavit umbra et figura caeremonialium. Tale erat praeceptum de immolatione agni paschalis, quae terminata est in passione Christi quam figurabat ; similiter circumcisio terminata est in baptismo.

 

Sed ad hoc obicitur : Vetus lex statum suum habuit usque ad Evangelium. Ea igitur cessare debuit, superveniente Evangelio, secundum illud : Novis supervenientibus proiicietis vetera. Sed Christus praedicavit Evangelium ante passionem suam, ergo tunc debuit cessare et circumcisio, et alia quae erant in lege causa figurandi data.

Sed in contrarium sic : Baptismus nondum efficaciam habebat, quia Christus nondum fuerat passus a cuius passione viam suam trahebat ; necdum etiam data erat forma baptismi a Christo quae post Resurrectionem data est, cum dixit : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc.

Ideo dicunt quidam quod ante passionem simul currebant lex et Evangelium quando Christus praedicabat, et utrumque in parte habuit efficaciam. Quod enim dictum est ab Apostolo : Si circumcidamini nil vobis prodest, referendum est ad statum illum Evangelii post resurrectionem.

 

Item : Lex et prophetae usque ad Ioannem. Ergo non debuerunt observari tempore Christi.

Solutio : Lex praefigurabat et prophetia praedicebat, quod tempore Ioannis completum est. Unde tunc Dominus dixit : Consummatum est, quod de Filio hominis scriptum est.

Item, lex relinquenda fuit pro Evangelio, ergo fuit spernenda pro eo, ergo non fuit in honore habenda pro ipso.

Ad quod dicendum quod in honore erat habenda propter Evangelium quod in se continebat per spiritualem intelligentiam ; erat enim sicut rota in medio rotae. Unde et super illum locum Isaiae : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem, dicit Glossa : Lex vetus spiritualiter intellecta, scilicet Evangelium.

 

Item, Christus coepit legem destruere dum discipuli eius per sata euntes spicas confricabant in Sabbato et comedebant, ergo solvebat legem : falsum est ergo quod datum est : Non veni legem solvere sed adimplere.

Ad hoc dicendum quod lex tribus modis solvitur, vel quando non intelligitur spiritualiter, et ita solvit Iudaeus ; vel quando bene intellecta non adimpletur, et ita solvit Christianus ; vel quando aliqua pars diminuitur. Lex autem in tribus consistit, in promissis, in caeremonialibus, in moralibus. Promissa in Christi morte impleta sunt. Caeremonialia ad litteram sunt destructa, sed spiritualia servantur sicut et moralia : ergo Christus legem non solvit, quia spiritualiter intellexit et adimplevit, et nil de spirituali intelligentia diminuit.

 

Quaeritur autem, cum caeremonialia idem significent quod littera legis, cur, illis abiectis, haec in honore habetur, et in Ecclesia legitur, cum nil quod de caeremonialibus ad litteram ibi contineatur observetur.

Ad quod dicimus quod sunt signa quae rem praesentem significant, ut circulus ante domum pendens designat vinum esse venale in domo. Unde si pendeat circulus et non sit vinum venale, falsum est signum. Est aliud signum quod significat rem praeteritam, ut madefactio terrae pluviam praeteritam. Est aliud quod significat rem praesentem et futuram, ut cinis benedictus, qui in Capite ieiunii superponitur capitibus Christianorum, significat praesentem humilitatem eorum, et futuram resolutionem in pulverem. Caeremonialia autem non erant signa nisi rei futurae. Unde si modo fierent, significaretur quod illa essent futura quorum haec sunt figurae et signa. Et ita cum illa non sint futura, falsa essent signa. Iam enim Christus passus est quod tunc designabat paschalis immolatio. Iam offerimus castitatem et simplicitatem ; quod figurabat turturis et columbae oblatio. Nam illa oblatio Deo non placuit nisi propter ista signata. Sed legis littera ideo semper est veneranda, quia dum legitur, fidem nostram confirmat, dum nobis ad memoriam revocat ea quae credimus a sanctis prophetis praedicta : In hoc est verbum verum quod alius est qui seminat, et alius est qui metit. Nos etiam erudit dum commemorat quae mala Deus Iudaeis, dum erant rebelles, intulit, et quae bona dum fuerunt humiles, ut et nos superbiam vitemus, ne quid simile nobis contingat. Potest etiam dici quod littera legis litteram Evangelii figurabat ; id est, quod Evangelium aperte docebat esse faciendum, ipsa sub figuris docebat ; legis enim littera castitatem docet cum dicit : Offeres turturem ; simplicitatem, cum dicit : Offeres columbam. Evangelium idem apertius docet : Estote simplices sicut columbae.

 

Quaeritur etiam an caeremonialia Deo placuerint quando fiebant in charitate et ex charitate. Quod per ea nemo merebatur vitam aeternam videtur ex multis auctoritatibus.

Dicit enim Isaias : Sacrificia vestra odivit anima mea.

Et Ezechiel : Dedi eis mandata non bona, et iustificationes non bonas, in quibus non vivant.

Et Apostolus : Lex neminem ad perfectum ducit.

Et alibi : Lex iram operatur.

Et alibi : Lex subintravit ut abundaret delictum.

Et in Evangelio : Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum.

Econtrario tamen induci possunt auctoritates.

Dicit enim Apostolus : Lex quidem sancta et mandatum bonum.

Et Beda : Iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam.

Et Augustinus : Ideo voluit sacrificia illa sibi offerri ut animae quae in Aegypto mortuae fuerunt, per illa curarentur.

Sed haec omnia de facili ad concordiam revocantur : si huius nominis lex multiplicitas distinguatur. Nam lex quandoque dicitur tota series Veteris Testamenti, quandoque tantum quinque libri Moysi, quandoque Decalogus scriptus in tabulis, interdum etiam caeremonialia tantum, nonnunquam etiam littera cum spirituali intelligentia. Lex etiam dicitur observantia unius mandati. Unde solet dici : Haec est lex leprae, lex zelotypiae, lex Paschae.

 

 Omnes ergo illas auctoritates per quas videtur posse ostendi quod lex non iustificet, referendae sunt ad caeremonialia, quae fuerunt instituta propter significandum, non iustificandum etsi ex charitate fiant : et ad moralia sine gratia ; reliquas vero ad moralia cum gratia, et ad spiritualem intelligentiam referimus.

Quod enim dicitur : Iustitia legis suo tempore custodita non solum bona temporalia, etc. intelligitur de moralibus cum gratia habitis, qualia sunt, Diliges Dominum Deum tuum, etc., et : Non occides, et similia.

Item, quod dicit Origenes, quod animae mortuae in Aegypto per caeremonialia curabantur, ita intellige : Ab idololatria retrahebantur cui in Aegypto fuerant assuefactae et ita mortuae. Non enim aliud fuit illa curatio, nisi dissuetudo idololatriae.

 

Quod autem caeremonialia non conferrent salutem, licet ad eam valerent, per similem potest ostendi. Baptismus Ioannis non conferebat salutem, quia non faciebat remissionem peccatorum. Erat in aqua, non in spiritu ; valebat tamen ad eam, et assuefaciebat homines ad baptismum Christi, qui erat vera causa salutis. Charitas tamen cum qua accedebant ad baptismum Ioannis salutem conferebat. Similiter abbas iste huic suo monacho delicato, non valenti observare rigorem vitae monasticae, praecepit vesci carnibus ; ille obedit. Meretur itaque ex obedientia, non ex esca carnium, quia esca et potus non sunt regnum Dei, id est causa regni Dei. Valet tamen esus ille ad vitam quia est occasio illius meriti.

Si vero quaeras rationem quare illa opera non iustificarent, audi quod dictum est : Caeremonialia data sunt duris in flagellum, insipientibus in paedagogum, iustis in signum. Erant enim iusti ante legem, nec per eam aliquid accrevit iustitiae illius, quia iusto non est lex posita, id est propter iustum data erat ; ut cognoscerent suam infirmitatem, qui prius dicebant : Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat ad futurae veritatis et gratiae manifestationem, ut suam recognoscentes impotentiam et caeremonialium insufficientiam, ad medicum Christum currerent et ibi salutem per fidem, et spem, et charitatem haberent ex quibus iustificabantur, non ex lege.

 

Dicunt tamen quidam quod inter sacramenta veteris ac novi testamenti non in hoc est differentia quod ista iustificent in charitate facta et non illa, nam utraque iustificant si sint in charitate. Sed quia sacramenta novi testamenti augent virtutes, illa non augent, et maiorem habet nunc effectum baptismus, quam tempore Christi, quia non liberabat ab onere legis sicut modo.

 

Sed iterum obicitur de sacrificio Abel quod Deo placuit, secundum illud : Respexit Deus ad Abel et ad munera eius ; et in canone missae : Placeat tibi, Deus, sacrificium istud, sicut placuit tibi sacrificium Abel famuli tui. Si ergo Abel illo tempore sacrificii meruit, cur non et Aaron, cui praeceptum est similiter sacrificare ? Ideo itaque exponunt : Sicut placuit tibi devotio famuli tui Abel, quando sacrificavit.

Et notandum quod in se difficiliora sunt mandata Evangelii, quam legis ; sed quia haec ex amore, illa ex timore, facilius haec possunt observari quam illa ; et ideo dicit Dominus : Iugum meum suave. Sicut facilius est sedere quam currere per agros ; et tamen facilius est venatori discurrere per agros quam monacho sedere in claustro. Pauci enim illa observabant ex amore. Et est facta additio in consiliis non praeceptis, vel additio, id est explanatio.

 

Item, observantia legis sufficiebat ad vitam, quia per eam poterat quis declinare a malo et facere bonum, in quibus duobus est consummatio iustitiae ; ergo non fuit additio facienda in Evangelio, aut superflua fuit.

Item : Lex cohibebat manum et non animum, Evangelium cohibet manum et animum, ergo acrior est lex Evangelii quam lex Moysi.

Item, quaecunque moralia observabantur tempore legis, necesse est observari tempore gratiae, et praeterea, illa quae addita sunt in Evangelio. Ergo duplex onus nobis incumbit legis et Evangelii ; ergo difficilius est haec duo portare quam unum solum. Cum ergo dictum sit de onere legis : Hoc est onus quod nec nos nec patres nostri portare potuimus ; multo magis et de onere Evangelii illud dicendum est.

Item, lex cohibebat manum et non animum, et per legis observantiam poterat aliquis salvari, ergo habens voluntatem peccandi et non peccans actu poterat salvari ; ergo poterat salvari sine charitate.

Si vero dicat quis legem cohibere et manum et animum, sic Evangelium utrumque prohibet, cuius ergo facta est additio in Evangelio ?

 

Ad hoc dicendum est quod lex dicebatur cohibere manum et non animum, quia pro voluntate peccandi poena non inferebatur homini. Sicut hodie pro voluntate homicidii iniungitur satisfactio a sacerdote, licet non tanta quanta si additus esset actus ; non tamen ideo absolutus erat [erit] apud Deum, sicut qui libellum repudii scribebat ; nulla puniebatur poena secundum legem Moysis, et tamen mortaliter peccabat. Unde hodie Ecclesia istud non permittit, et in hoc etiam mitius est Evangelium quod temporaliter punit pro voluntate peccandi ne in aeternum puniatur pro eodem, licet dicant Hebraei quod ibi non prohibebatur nisi actus. Unde hoc ita exponunt : Non concupisces rem proximi tui, id est nihil ages exterius, unde concupiscere videaris.

Quod ergo dicitur : Observantia decem praeceptorum sufficiebat ad vitam, ergo superflua fuit additio, vide ut caute intelligas observantia. Si enim erat ex amore, sufficiebat ; si vero ex timore, dicitur observantia quasi contra servantia, quia non facere contraria praeceptis non erat meritorium vitae, nisi hoc dimitteretur ex amore, sicut dicitur : Iudaei observabant Iesum, id est contra servabant si in verbo possent capere. Fallacia. Opera quae iste facit sufficiunt ei ad salutem, ergo superfluum est votum quod superaddit. Sciendum est autem quod additio facta est legi, id est vocali praeceptioni quae non plene vel plane exprimebat praecepta, vel consulta, quae proprie dicitur lex a legendo. Mandatis autem id est operibus (quae legere Scriptura praecipiebat, vel consulebat) nulla est facta additio in Evangelio, quia etiam praecepta Evangelii in lege continebantur, vel obscure, vel manifeste ; sed Scripturae legis superaddita est Scriptura Evangelii, plenius exprimens quae sub cortice legis latitabant.

 

Item, quod dicitur : Lex iubet diligere amicos, Evangelium amicos et inimicos, ergo acrior est lex Evangelii quam lex Moysi. Vel, omnia moralia cum lege observata tenemur modo observare, et praeterea quae in Evangelio tradita sunt, ergo duplex onus incumbit ; ergo difficilius est onus legis quam Evangelii ; nec istud valet, quia in Evangelio maxima datur gratia et superabundans cuius ope facilius possemus implere viginti praecepta, quam tempore legis unum solum, quae non dabat gratiam cum esset in comminatione poenae data. Sicut vides quod facilius traheret iste equus quatuor magnos molares pistrinos super bigam, quam unum illorum super dorsum. Sic est de Evangelio quod est biga propter duo praecepta charitatis de dilectione Dei et proximi.

 

Item quaeritur an vetus lex sit nova : quod videtur. Dicit enim auctoritas super Isaiam : Lex vetus spiritualiter intellecta est nova, sed quam cito fuit vetus lex, tam cito spiritualiter intellecta est, ergo tam cito fuit nova lex, et ita ante adventum Christi. Econtrario probatur haec non esse illa, quia illa promittit temporalia beneficia, haec bona aeterna.

Ideo sciendum quod lex vetus in tribus consistebat, in promissis, et moralibus et caeremonialibus. Promissa erant ad alliciendum, ut terra fluens lacte et melle. Moralia instituebant ad bene vivendum. Figurativa erudiebant ad maius intelligendum, ut manna figurabat eucharistiam, vitula rufa Christum. Similiter lex nova habet eadem moralia sed alias promissiones quae exprimuntur : Beati pauperes spiritu, etc., significationes etiam alias habet, quia sacramenta veteris legis figurabant sacramenta novae quae idem signant et efficiunt.

Cum ergo dicitur, nova lex est vetus vel continetur in ea, eo tropo loquendi utimur quo solet dici significata esse in significantibus, sacramenta novae legis significabantur sacramentis veteris legis.

Vel dicitur latuisse pro parte, quia quaedam moralia et hic et ibi continentur. Alia tamen est haec Scriptura, quam illa, licet in parte eadem mandata.

 

Item : Omnis Christi actio fuit nostra lectio, ergo in omni opere quod egit nos instruxit, et ad salutem nostram retulit ; ergo omni opere quod fecit meruit, ergo operibus caeremonialibus meruit ut forte quando inclinabat se coram propitiatorio, vel aliquid tale.

Ideo etsi possemus dicere quia cum fit mentio de meritis hominum, tacendum est de Christo qui est privilegiatus et super omnem legem : potest dici, ut tradunt quidam, quod non ex omni opere quod fecit ex charitate meruit, sed ex charitate quam habuit, dum operaretur, meruit. Sicut et iste monachus non meretur ex eo quod dormit, vel comedit ; quod tamen ad salutem suam refert, ut magis sobrius ad matutinas surgat et Deo serviat.

Item, si fiat argumentum, legalia poterant fieri ex charitate, ergo poterant iustificare, vel eis poterat quis mereri. Fallacia. Nummus potest dari ex charitate, ergo potest iustificare, vel eo potest quis mereri.

Vel secundum aliam opinionem quae dicta est, verius dici potest, quod ex legalibus merebantur, si fierent ex charitate. Nullum enim opus est quod si fiat in charitate homo non mereatur. In hoc tamen est differentia inter haec et illa sacramenta, quod illa non augent virtutes etsi ex charitate fiant, sicut ista. Si enim duo sunt pares in charitate, et alter suscipit eucharistiam, augetur in eocharitas.

 

Item, in Deuteronomio scriptum est : Maledictus omnis qui non permansit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Ergo omnes tenebantur omnia facere ante adventum Christi ; ergo et illi qui spiritualiter legem intelligebant. Omnes enim tenebantur legem spiritualiter intelligere, et omnia caeremonialia facere, sicut dicit praedicta auctoritas, ergo si quis caeremonialia aliqua omittebat, transgressor erat, licet haberet fidem. Sed habetur in auctoritate quod non poterant omnia facere, ergo omnes erant transgressores.

Ad hoc dicit auctoritas in epistola ad Galatas : Maledicti erant omnes qui sub lege erant, quia in omnibus reatus transgressionis erat a quo illi absoluti erant qui in gratia confidebant. Sed quomodo erant absoluti ? Nunquid non tenebantur observare legalia qui habebant fidem Christi ? Non igitur peccaret Moyses si porcinam comederet. Imo non videtur tantam vim habuisse fides ante adventum quantam modo habet. Tunc enim non poterat quis salvari per fidem nisi caeremonialia observaret ; modo potest, quia sufficit sola fides.

Si vero dicatur quod sola fides sufficiebat sine observantia legalium ante adventum, ergo illi qui habebant fidem non tenebantur observare legalia etiam tunc, sed omnes tenebantur habere fidem. Ergo omnes poterant tunc salvari sine observantia legalium ; non ergo erant transgressores si non observabant legalia, et ita non erant sub maledicto legis. Quos ergo maledicebat ? Nunquid eos qui non observabant spiritualiter, ita, et illi iidem modo sunt maledicti. Si vero eos qui non observarent carnaliter, ergo omnes omnia carnaliter tenebantur observare. Ergo non sufficiebat fides sine legalibus ad salutem etiam tunc.