Caput IV — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput IV

CAPUT IV

Ubi decem legis praecepta ponuntur.

Et quaeritur utrum liceat facere contrarium alicui eorum.

 

Legis praecepta sunt decem.

In prima tabula tria quae pertinent ad dilectionem Dei, quorum primum est : Non habebis deos alienos. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem. Sculptile vel idolum dicitur, quod non habet aliquam speciem sui similem cum rebus creatis. Unde idolum nil dicitur, quia non est aliqua species de his quae sunt, cuius habeat similitudinem, sed quiddam quod animus curiosus et otiosus finxerit. Sunt quidem et aliae expositiones, quas quia magis delectatione sunt quam de disputatione, ad praesens omittamus. Similitudo est quae aliquid habet simile in rebus creatis.

Secundum est : Non assumes nomen Dei tui in vanum, cuius expositionem in lectione requiras non in disputatione.

Tertium est : Memento ut diem Sabbati sanctifices.

 

In secunda tabula septem sunt praecepta, quorum primum est : Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram.

Secundum est : Non occides. Sed quaeritur utrum omnes impleant hoc praeceptum qui non occidunt. Quod si est, ergo et iste implet qui patrem non diligit, sed ipse in uno offendit ; ergo omnium est reus ; ergo nullum implet. Ergo nec istud, quare facit contrarium huic : ergo occidit voluntate vel actu.

Item, non occidere nil est, et non occidendo meretur iste, ergo eo quod nil est meretur.

Ideo dicimus quod nemo implet hoc praeceptum nisi habeat in proposito non occidere, etiamsi sit provocatus, et non potest unum implere in proposita voluntate quin omnia impleat ex charitate ; potest tamen unum implere in re licet non omnia in re.

Unde quod dicitur : Qui in uno offendit, omnium est reus, ita intelligendum, non quia cuilibet contrarium faciat sed quia charitatem non habet, qua non hahita cuiuslibet mandati transgressor est.

Ut enim manifesta sint praemissa dicitur aliquis observasse Decalogum in re, in voluntate, vel proposito, in simulatione. Quia autem ex simulatione observabat, charitatem non habebat. Qui ex charitate unum observabat, non poterat unum observare in voluntate vel proposito sine alio, poterat tamen unum observare in re, et non aliud. Non enim dicor observare hoc praeceptum in re, Non occides, nisi aliquid impellat me ad occidendum et manum cohibeam.

 

 Quaeritur autem an liceat occidere. Quod videtur.

Cum enim alienigenae die Sabbati invasissent Iudam et fratres eius, Spiritu sancto docente, institutum est ut die Sabbati insultum non facerent in hostes, sed insultantibus resisterent, eo quod multi Iudaeorum ceciderant, quia se ea die non defenderant.

Item, licet vim vi repellere. Praeterea transmarini milites nisi permitteret et consentiret [for. consentiret] Ecclesia, non interficerent paganos.

Econtrario tamen in Evangelio : Si quis percusserit te in maxillam unam, praebe et alteram.

Et Apostolus : Non vos defendentes.

Dominus etiam Petrum reprehendit, eo quod servo principis sacerdotum auriculam absciderat, quod non fecisset si ei hoc licuisset.

Ad quod potest dici quia non occidere licet rancore animi, sed licet zelo iustitiae, vel causa veritatis defendendae, vel ne periclitetur fides. Unde Hieronymus super Ieremiam : Homicidas, sacrilegos, usurarios punire non est effusio sanguinis, sed ministerium legis.

Dicimus etiam sine praeiudicio quia quod dictum est in Evangelio et in Apostolo, ad tempus dictum est : Spiritus enim divinus omnia medullitus considerans praevidit quod in tempore primitivae Ecclesiae, dum parvula erat, utile erat sustinere patienter. Sed modo auctus est numerus fidelium, et licet quod tunc non licebat.

 

Item, hic est quidam qui cogitur vel ad monomachiam, vel ad suspendium, in suspendio non imminet nisi mors corporis, in monomachia est mors animae et mors corporis, et quanto melior anima corpore, tanto damnosior mors animae quam corporis. Ergo magis debet suspendium eligere quam monomachiam. Econtra in monomachia potest obtinere sine laesione illius cum quo pugnat, et mortem temporalem debet fugere quantumcunque potest. Ergo melius est ei pugnare quam suspendi.

Ad hoc dicunt, quod si perfectus est, magis debet eligere suspendium. Si vero imperfectus monomachiam.

Item, dignior est anima corpore, ergo magis peccat qui occidit animam, quam qui occidit corpus ; ergo magis peccat qui trahit hominem in consensum mortalis peccati quam qui ipsum interficit.

Ad quod dicendum, quod qui occidit corpus utrumque habet odio et animam et corpus. Qui autem animam, solum animam. Argumentum autem quod sit a contrariis sic. Magis diligenda est anima quam corpus. Ergo plus peccat qui animam occidit quam qui corpus, falsum est. Sicut si diceretur : Plus valet anima quam corpus, ergo plus diligendus est qui pascit animam quam corpus.

 

Tertium praeceptum est : Non moechaberis. Omnem illicitum usum membrorum ad libidinem intellige, ut a parte totum intelligas. Ubi quidem prohibetur actus moechiae quantum ad carnalem sensum, spiritualiter autem prohibetur voluntas moechandi. Unde et in Evangelio facta est additio litterae legis : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Et exprimit littera Evangelii spiritualem sensum, id est secundum quem spiritualiter vivitur.

Sed obiciunt : Sub his verbis, Non moechaberis, prohibetur moechia corporis et moechia cordis, et in his duobus consistit huius mandati perfectio. Si quis abstinebat se prius a moechia corporis, et non a moechia cordis transgressor erat ; ergo hoc mandatum erat adeo perfectum sicut modo est, et ita nil est additum eius perfectioni.

Sciendum quod illa superaddita prius erant quantum ad mentem dantis ipsum praeceptum morale, sed non erant quantum ad mentem interpretantis, nec quantum ad opus, sicut fructus dicitur esse in hieme et non esse in arbore : Non esse, quia non est in ramis ; esse, quia est in radice, in natura arboris.

 

Quartum praeceptum est : Non furtum facies. Ubi omnis rapina, et violenta et occulta prohibetur. Circa usuras autem plura dubitabilia sunt, quae potius reservamus ad disputationem decretorum quam theologorum.

Quaeri autem potest utrum filii Israel furtum fecerint quando, praecipiente Domino, ab Aegyptiis vasa mutuo acceperunt, nec postea reddiderunt.

Post multas autem rixas et argumentationes indirectas ad hoc probandum vel improbandum, hunc credimus exitum solutionis. Ut qui hoc fecerunt zelo divinae praeceptionis adimplendae, non cupiditatis faciendae, non dicantur hoc opere peccasse, imo etiam meruisse, sicut Abraham non peccavit quando secundum divinam iussionem filium immolare voluit. Nec iste peccat qui ex praecepto regis causa iustitiae exercendae, non rancore, vel odio animi hominem suspendit. Qui vero hoc fecerunt timore, vel cupiditate rerum quas asportaverunt inducti, magis permissi sunt hoc facere et credimus eos peccasse. Licet enim quod praecepit Dominus fecerint, non tamen sicut praecepit, vel ea intentione. Sicut diabolus fecit quod Dominus voluit, vel permisit in Iob, et tamen peccavit. Et Iudaei Christum interficiendo fecerunt quod Dominus voluit, et tamen peccaverunt. Nabuchodonosor subvertendo Ierusalem, quod Dominus voluit, tamen peccavit.

Sed obicitur : Ne facias alii quod tibi non vis fieri, lex naturalis est. Contra hanc legem fecerunt, qui, ut implerent Domini praeceptum, vasa asportaverunt, ergo peccaverunt.

Ideo dicimus quod in lege illa subintelligendum est iniuste, ne facias iniuste. Aliter iste iudex qui iudicium dat in illum, iniuste contra legem naturalem facerent.