Distinctio XXXIX — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO XXXIX
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de mendacio ; hic determinat de periurio ; et dividitur in duas partes :
in prima determinat de periurio ;
in secunda de iuramento, ibi : si autem quaeritur, utrum iurare sit malum ; dicimus aliquando malum esse, aliquando non.
Circa primum duo facit :
primo definit periurium ;
secundo circa definitionem movet quamdam quaestionem, ibi : hic quaeritur, utrum sit periurium ubi non est mendacium.
Circa quod tria facit :
primo movet quaestionem, et ponit opinionem ad alteram partem quaestionis ;
secundo ponit opinionem ad contrariam partem, ibi : quibusdam placet, quibusdam non placet ;
tertio veritatem determinat, ibi : sed melius creditur.
Circa quod duo facit :
primo determinat veritatem ;
secundo circa determinationem movet duas quaestiones : quarum prima incipit ibi : cum vero quis iurat quod verum est, aestimans esse falsum, quaeritur quid sit ibi periurium ; secunda ibi : hic opponitur et cetera.
Si autem quaeratur, utrum iurare sit malum ; dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Hic determinat de iuramento ;
et primo determinat de ipso ex parte iurantis ;
secundo ex parte iuramentum exigentis, ibi : quaeritur etiam, si peccat qui hominem iurare cogit.
Circa primum tria facit :
primo inquirit, an iuramentum sit licitum ;
secundo determinat de forma iuramenti : ibi : quaeritur etiam si liceat iurare per creaturam ;
tertio determinat de obligatione ipsius, ibi : nunc superest videre, utrum omne iuramentum implendum sit.
Circa secundum duo facit :
primo determinat formam debitam iuramenti ;
secundo inquirit, utrum liceat uti iuramento quod habet indebitam formam, ibi : post hoc quaeritur, utrum fide eius utendum sit qui per Daemonia vel idola iuraverit.
Circa primum duo facit :
primo tangit formam iuramenti quod fit per execrationem, ibi : est etiam quoddam genus iuramenti gravissimum, quod fit per execrationem.
Circa primum duo facit :
primo ponit formam iuramenti ;
secundo exponit eam, ibi : hic quaeritur quid sit dicere : per Deum iuro.
Circa primum duo facit :
primo ponit formam iuramenti secundum diversa ;
secundo comparat iuramenta secundum diversa facta, ibi : si quaeritur quis magis teneatur ; an qui per Deum, an qui per Evangelium, vel per creaturas iurat ; dicimus qui per Deum.
Nunc superest videre, utrum omne iuramentum implendum sit. Hic determinat de obligatione iuramenti ; et circa hoc tria facit :
primo ostendit in quo casu iuramentum obliget ;
secundo utrum incurratur periurium ex iuramento non obligatorio, ibi : qui vero immutat, utrum periurus debeat dici, solet quaeri. Quaeritur etiam si peccat qui hominem iurare cogit. Hic duo facit :
primo inquirit, utrum liceat iuramentum exigere ;
secundo quo tempore ad iuramenta convenire debeant, ibi : sancta synodus decrevit et cetera.
Hic quaeruntur quinque :
- Quid sit iuramentum ;
- An iuramentum sit licitum ; 3 de obligatione iuramenti ;
- Quid sit periurium ;
- Utrum omne periurium, sive iuramenti abusio, sit peccatum mortale.
ARTICULUS I
Utrum iurare sit idem quod Deum in testem invocare
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod iurare non sit idem quod Deum in testem invocare. Aliquando enim, ut in littera dicitur, licitum est per creaturas iurare. Sed tunc non videtur invocari divinum testimonium, sed magis testimonium creaturae. Ergo iurare non est Deum in testem invocare.
- Praeterea, apostolus ad Hebr., dicit quod homines per maiorem se iurant : nec hoc solum de Deo intelligitur, sed etiam de hominibus, qui supra nos sunt : quia Ioseph per salutem Pharaonis iuravit. Ergo iurare non est idem quod Deum in testem invocare.
- Praeterea, non est idem esse iudicem et testem. Sed in iuramento quod fit per execrationem, Deus videtur invocari ut iudex, ut cum dicimus : si hoc feci, ita mihi accidat ; qui modus ponitur Iob 31. Ergo non omne iuramentum fit per invocationem divini testimonii.
- Praeterea, accipere testimonium a Deo et ab homine non differt nisi materialiter. Sed ille qui invocat hominem in testem, non dicitur per hominem iurare. Ergo et ille qui invocat Deum in testem, non dicitur per Deum iurare.
- Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini : iurare est ius veritatis Deo reddere. Sed quicumque verum dicit, etiam si nullum invocet testimonium, ius veritatis Deo reddit. Ergo ad iuramentum non exigitur invocatio divini testimonii.
Sed contra est quod dicit Augustinus, et habetur in littera : quid est iurare per Deum, nisi, testis est Deus? Sed ista est communissima forma iurandi. Ergo iuramentum est invocatio divini testimonii.
- Praeterea, omne illud quod ad confirmandum aliquid assumitur, quodammodo dat ei testimonium. Sed in iuramento divina veritas ad confirmationem nostri dicti inducitur. Ergo iurare est Deum testem invocare.
- Praeterea, controversiae non solent nisi testibus terminari. Sed finis omnis controversiae est iuramentum, ut dicit apostolus ad Heb. Ergo iuramentum videtur esse aliqua invocatio divini testimonii.
Respondeo : Dicendum, quod iuramentum proprie fit ad confirmationem eorum quae in dubium veniunt audienti, de quibus loquens vel certitudinem habet, vel dicit se habere ; et de illis dubiis quae ex sui natura dubitationem habent, sicut sunt facta contingentia, quae per rationem confirmari non possunt. In aliis enim ridiculum videtur iuramentum exhibere. Horum ergo dubiorum certitudo fieri non potest nisi per aliquem cuius scientiae nihil desit, et cuius veritas infallibilis sit. Hoc autem in solo Deo invenitur ; et ideo eius testimonium solum ad huiusmodi confirmationem efficax est. Sed testimonium eius aut assumitur ad huius confirmationem quod iam exhibitum est ; et hoc non vocatur iuramentum, sed magis probatio per auctoritatem ; vel invocatur ad exhibendum ; et hoc proprie iuramentum est.
Et ideo aliquod iuramentum fit in quo simpliciter divinum testimonium invocatur, ut cum dicitur : testis est mihi Deus : aliquod vero in quo ipsius testis invocati reverentia, qui testimonium credibile facit, proponitur vel in seipso, ut cum dicitur, per Deum, vel vivit dominus ; vel in aliquo eius effectu praecipuo, ut cum iuratur per caelum, vel per Evangelium, vel per sanctos. Aliquando vero ipse modus testificationis specificatur, ut cum dicitur : si non est ita, hoc mihi accidat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod cum quis per creaturam iurat, eius Deum invocat. Hoc autem potest dupliciter fieri. Uno modo per aliquam creaturam, in qua divina magnificentia ostenditur, quae in testimonium inducitur. Alio modo dicitur in illa creatura effectus divinae testificationis exquiri, ut cum dicitur : per caput meum ; vel per salutem meam.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Ioseph iurans per salutem Pharaonis, utroque dictorum modorum iurare potuit, vel quasi oppignorans Deo salutem Pharaonis, cui astrictus erat ; vel in potestate Pharaonis divinam magnificentiam venerans, et in testimonium inducens.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod hoc ipso quod Deus iudex efficitur, mendacium vindicans, testificatur veritatem vel falsitatem dicentis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod sicut veneratio quae fit summae maiestati, habet specialem modum et nomen prae aliis venerationibus exhibitis quibuscumque, dicitur enim latria ; ita etiam invocatio testimonii infallibilis veritatis habet specialem rationem et nomen testificandi prae aliis testimoniis ; et ideo invocare hominem in testem, et similiter servire homini, non est ei latriam exhibere, sicut servire Deo. Ideo tamen licet per creaturam iurare, non autem creaturae latriam exhibere, quia testificatio divina in manifestatione consistit : divina autem nobis per creaturas manifestantur. Sed latria exhibetur ipsi inquantum in se summus est, et ideo non exhibetur sibi in aliqua creatura.
ad 5. Ad ultimum dicendum, quod tunc proprie dicitur aliquis ius veritatis dictae a se Deo reddere, quando in ipsum sicut in primam originem omnis veritatis suum dictum reducit ; quod non fit in simplici assertione. Et ideo sciendum, quod iuramentum quod fit per creaturas, quodammodo est licitum, et quodammodo illicitum. Si enim aliquis per creaturam iuret quasi per primam originem veritatis, illicitum est iuramentum, et ad idolatriam pertinet. Si autem iuret quis per creaturam ut in qua prima veritas relucet, sic licitum est iuramentum.
ARTICULUS II
Utrum iuramentum sit de per se appetendis
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iuramentum sit de per se appetendis. Sicut enim in littera dicitur, iurare est ius veritatis Deo reddere. Hoc autem est honestissimum, et appetendum. Ergo et iuramentum.
- Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini : quicumque iurat per aliquid, veneratur illud. Sed venerationem Deo exhibere est appetendum, et frequentandum. Ergo iuramentum est huiusmodi.
- Praeterea, omnis actus in quo Deo conformamur, est per se bonus. Sed iurare est huiusmodi : quia in Psal. 109, 4, dicitur : Iuravit dominus, et non poenitebit eum. Ergo iuramentum est per se bonum.
Sed contra, nullius per se boni cupiditas vel delectatio prohibetur. Sed, sicut dicit Augustinus, prohibemur iurare cupiditate vel delectatione iurandi. Ergo iurare non est per se bonum.
- Praeterea, cuiuslibet per se boni frequentatio est utilis. Sed frequens iuratio prohibetur in Eccli. 23, 9 : Iurationi non assuescat os tuum. Ergo iurare non est bonum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod etiam non sit licitum. Omne enim quod prohibetur, est illicitum. Sed iuramentum est prohibitum, Matth. 5, 34 : Ego autem dico, non iurare omnino ; et Iac. ult. 12 : Ante omnia fratres mei, nolite iurare. Ergo iuramentum est illicitum.
- Praeterea, nullius rei voluntas prohibetur, nisi peccati. Sed voluntas iurandi prohibetur, cum dicitur, nolite iurare, ut sancti et magistri dicunt. Ergo iurare est illicitum.
- Praeterea, in sortibus, et iudiciis quae fiunt per ignem et aquam vel per duellum, expectatur divinum testimonium ; et propter hoc sunt prohibita, quia in his videtur esse quaedam Dei tentatio. Sed iuramentum est invocatio divini testimonii, ut dictum est. Ergo iuramentum est illicitum.
Sed contra est quod apostolus in multis locis iuravit, ut patet Rom. 1, 9 : Testis est mihi Deus et cetera.
- Praeterea, nullus actus cadens supra debitam materiam est illicitus, si non fiat ibi alterius circumstantiae corruptio. Sed iurare per Deum est actus cadens super debitam materiam. Ergo cum non importetur in hoc alicuius circumstantiae corruptio, videtur quod sit licitum.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod non requirantur isti tres comites qui in littera ponuntur, ad hoc quod iuramentum sit licitum, scilicet veritas, iustitia, et iudicium. Ubi enim non est veritas, non est iustitia, quia veritas iustitiae pars est. Sed pars non debet dividi contra totum. Ergo veritas non debet connumerari iustitiae.
- Praeterea, iudicium non videtur aliud esse quam executio iustitiae. Ergo posita iustitia superfluum est ponere iudicium.
- Praeterea, iuramentum quod fit sine istis comitibus, est periurium, ut in littera dicitur. Si ergo iudicium est comes iuramenti, nunquam licebit iurare extra iudicium : quod falsum est.
- Praeterea, multa alia requiruntur ad iuramentum quam ista tria, sicut debita forma iurandi, debitum tempus statutum, ut scilicet ieiuni ad iuramentum accedant, et multa huiusmodi. Ergo videtur quod non sint tantum tres comites iuramenti.
- Praeterea, in omnibus factis nostris requiruntur ista tria. Ergo non magis debent poni comites iuramenti quam aliorum nostrorum operum.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in confirmatione, quae fit per rationes, duo sunt, scilicet medium probans et id quod probatur ; ita etiam in confirmatione iuramenti est dictum humanum quasi probandum, et divinum testimonium quasi medium probans. Medium autem secundum artem syllogisticam debet esse ex eodem genere ; unde in necessariis sumuntur necessaria, et in contingentibus contingentia. Veritas autem humanorum verborum est minimae firmitatis, tum ex hoc quod error facile rationi accidit, tum ex hoc quod lingua prona est ad defectum ; et ideo divinam veritatem, quae est omnino infallibilis, ad dicta nostra confirmanda assumere non multum convenit, nisi necessitas incumbat. Et ideo iuramentum non est computandum inter ea quae sunt per se appetenda, sed inter ea quae propter necessitatem fiunt, sicut sunt bona utilia, ut sectio vulneris, vel aliquid huiusmodi.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod supposito quod iurandum sit, iustum est quod per Deum iuretur, quia in hoc vis originalis omnis veritatis verbi recognoscitur ; non tamen oportet quod iurare simpliciter sit per se iustum et bonum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod veneratio divina consistit in ipso iuramento quasi medio assumpto : sed applicatio eius ad materiam in qua de facili est defectus, non est omnino conveniens.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in iuramento divino medium assumitur ex eodem genere : quia sicut Deus est immutabilis, ita etiam in dicto suo falsitas esse non potest ; et propter hoc iuramentum eius est per se bonum : nec est simile de nostro iuramento.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquid potest habere indecentiam dupliciter ; vel per se, vel ex eo quod sequitur. Quod autem ex se indecentiam habet, nullo modo potest licitum esse, quantumcumque necessitas incumbat ; sicut patet in stupro, et in aliis quae sunt mala ex genere. Quod autem habet indecentiam propter periculum sequens, duo requirit ad hoc quod convenienter fiat. Unum est cautela sufficienter cavens illud periculum : aliud est utilitas consequens : sicut patet in sectione vulneris. Si enim per eam sanitas reddatur, et talis cautela adhibeatur quod membra cetera non laedantur, convenienter fit. Iuramentum autem inconvenientiam quamdam videtur habere, ut dictum est, propter defectibilitatem humanorum verborum, ad quae assumitur veritas immutabilis. Si autem humana verba essent hoc modo defectibilia quod semper necesse esset ea deficere, omnino iuramentum de se indecentiam haberet, et nulla necessitate liceret iurare. Sed quia verba humana non semper deficiunt, sed aliquando veritatem habent ; ideo diligenti cautela adhibita, ut defectus evitetur, licet iurare propter aliquam necessitatem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod iuramentum omnino non est prohibitum neque per Christum, neque per apostolum eius : sed est prohibita facilitas iurandi propter periculum, ut scilicet quis non ex quacumque causa iuret, nec iuramentum affectet tamquam per se bonum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod voluntas absoluta est per se boni ; sed eius quod est bonum tantum propter imminentem necessitatem, non est voluntas absoluta, sed ex suppositione. In his ergo quae sunt per se mala, utraque voluntas prohibetur ; in his vero quae sunt per se bona, neutra : in his vero quae sunt bona propter necessitatem aliquam, prohibetur prima voluntas, et non secunda ; et hoc modo prohibetur voluntas iurandi.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in praedictis factis ubi expectamus divinum iudicium vel testimonium, praefigit homo quasi terminum et modum Deo testimonium reddendi ; et ideo est quaedam Dei tentatio : sed in iuramento non fit ita, et ideo non est simile.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod iuramentum sit rectum, tria requiruntur. Unum ex parte ipsius rei de qua iuratur ; et sic requiritur veritas per quam dictum rei adaequatur, alias dictum non esset confirmatione dignum. Aliud requiritur ex parte causae pro qua iuratur ; et sic requiritur iustitia, alias non esset debita necessitas. Tertium requiritur ex parte iurantis ; et sic requiritur ut cum discretione iuret, alias non adhiberetur debita cautela ; et sic est iudicium.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod veritas non accipitur hic secundum quod est pars iustitiae, sed secundum quod est adaequatio vocis ad rem.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod iudicium non accipitur hic quod est unius in ordine ad alterum, quod est executio iustitiae ; sed quod est alicuius ad seipsum in hoc quod discutit quid facere debeat, et quid accidere possit.
ad 3. Et per hoc patet solutio ad tertium.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod in iudicio, quod est discretio iurantis, includitur debita forma et eventus et tempus et omnia quae ex parte iurantis consideranda occurrunt.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod propter periculum quod in iuramento imminet, prae aliis nostris actibus, praecipue iuramento isti comites adhibentur.
ARTICULUS III
Utrum iuramentum incautum sit obligatorium
QUAESTIUNCULA I
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iuramentum incautum sit obligatorium. Iuramentum enim incautum dicitur quod vergit in exitum malum vel minus bonum. Sed tale fuit iuramentum quod Iosue Gabaonitis exhibuit, quod contra praeceptum Dei fuit, quo praeceperat ne cum gentibus foedus inirent ; et tamen observavit illud iuramentum, reputans se obligatum. Ergo iuramentum incautum est obligatorium.
- Praeterea, esto quod aliquis iuret nunquam se intraturum religionem : illud iuramentum incautum reputatur ; et tamen videtur quod sit obligatorium, quia sine peccato potest religionem non ingredi : si autem intret, periurium incurrit. Quilibet autem obligatur ad hoc ut bonum illud dimittat quod sine peccato fieri non potest. Ergo iuramentum incautum videtur obligatorium.
- Praeterea, si aliquis iuret se nunquam praelationem recipere, hoc iuramentum similiter reputatur incautum, eo quod impeditur utilitas communis ; et tamen, ut videtur, obligat ad sui observationem : quia si etiam non iurasset, laudabile est ut praelationem quis fugiat. Ergo iuramentum incautum est obligatorium.
Sed contra, sicut Bernardus dicit, quod pro caritate institutum est, contra caritatem non militat. Sed iuramentum pro caritate institutum est. Cum ergo per iuramentum incautum caritas impugnetur, quia est de aliquo malo faciendo, vel de aliquo bono omittendo, videtur quod tale iuramentum non sit obligatorium.
- Praeterea, nihil attingit propriam virtutem nisi quando perfectum est, ut dicitur VII Phys. Sed virtus iuramenti est obligare. Cum ergo iuramentum perficiatur tribus comitibus, videtur quod iuramentum, ubi tres comites non occurrunt, non sit obligatorium. Sed in omni iuramento incauto deest iustitia, si illicitum sit quod iuratur, vel iudicium, si per hoc aliquod bonum impediatur. Ergo iuramentum incautum non est obligatorium.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod iuramentum coactum non sit obligatorium. Nullus enim potest ad aliquod speciale obligari, nisi seipsum obliget. Sed nullus dicitur aliquid facere nisi quod volens facit. Cum ergo iuramentum coactum voluntatem iurantis excludat, videtur quod tale iuramentum non sit obligatorium.
- Praeterea, maior est obligatio matrimonii quam iuramenti : quia si aliquis iuravit se nunquam matrimonium initurum, et postea matrimonium consummaverit, tenetur in matrimonio perseverare. Sed coactio contractum impedit matrimonium. Ergo etiam impedit obligationem iuramenti.
- Praeterea, iuramentum non obligat nisi in hac necessitate ut peccatum evitetur. Sed coactio excludit reatum peccati ; unde Lucia dixit : si invitam me violare feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Ergo etiam obligationem iuramenti tollit.
Sed contra est auctoritas Augustini, qui respondit ex consilio b. Ambrosii cuidam, qui coactus iuraverat quamdam ducere uxorem, quod matrimonium teneret. Ergo videtur quod coactum iuramentum sit obligatorium.
- Praeterea, iuramentum cui non deest aliquis suorum comitum, est obligatorium. Sed coactio non tollit aliquem comitem iuramenti. Ergo non aufert obligationem a iuramento.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod iuramentum non obliget secundum intentionem recipientis. Nullus enim debet ad ignotum obligari. Sed intentio iuramentum recipientis est mihi ignota. Ergo iuramentum meum non obligat me secundum intentionem illius.
- Praeterea, iuramentum exhibetur ad confirmationem sermonis iurantis. Sed intentio iurantis propinquior est sermoni suo quam intentio alterius. Ergo magis obligat secundum intentionem iurantis quam recipientis.
- Praeterea, ad obligationem iuramenti voluntas iurantis requiritur, qui seipsum obligat. Sed si desit ei intentio obligandi se secundum intentionem recipientis, non est ibi voluntas obligationis. Ergo iuramentum illud non erit obligatorium secundum intentionem recipientis.
Sed contra, iuramentum institutum est ut per ipsum fiat fides de sermonibus iurantis recipienti. Sed hoc non esset nisi secundum suum intellectum iuramentum accipiendum esset. Ergo iuramentum obligat secundum intentionem recipientis.
- Praeterea, fraus et dolus nemini debet patrocinari. Hoc autem accideret, si aliquis dolose iurans secundum suam intentionem tantum obligaretur. Ergo obligatur secundum intentionem recipientis.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est iuramentum : unum assertorium, et aliud promissorium. Promissorium iuramentum est de eo quod in futurum a iurante faciendum expectatur vel per se vel per alium. Assertorium vero est quod fit ad confirmationem veritatis et praesentis et praeteritae, si etiam causa non simus. In iuramento ergo assertorio est una tantum obligatio, scilicet qua quis obligatur ad peccatum, si veritas suo iuramento desit. In iuramento autem promissorio est duplex obligatio. Una qua quis obligatur ad faciendum hoc quod iuramento promisit ; alia qua obligatur ad peccatum, si non fecerit.
His ergo visis, sciendum, quod sicut non omnis assertio est digna ut iuramento firmetur, ita nec omnis promissio, sed illa tantum quae utilitatem aliquam continet : unde si promissio quae est de aliquo quod salutem impediat, sive sit contrarium saluti, sive viae perfectae in salutem, iuramento firmetur, ex hoc ipso iuramentum efficitur indebitum, quasi actus cadens super indebitam materiam : unde obligat secunda obligatione quae est ad peccatum, nec remanet ei virtus obligandi prima obligatione ad faciendum. Prima enim obligatio est ad vitandum secundam obligationem : unde iuramentum quod de necessitate ad peccatum obligat, ipso facto ab alia obligatione vacuatur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod iuramentum Iosue non erat de eo quod secundum se esset illicitum, sed de eo quod factum erat illicitum, quia prohibitum : unde in hoc sufficiebat intentionem servare prohibentis. Et ideo, ut dicit Ambrosius in Lib. de Offic., mulctavit eos meliori morte, scilicet obsequio mysterii divini, ut esset clementior sententia : et sic quodammodo occisi sunt servilitate, quae est mors interpretativa secundum leges.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ipso facto quo quis iurat se religionem non intraturum, periurus est. Quamvis enim liceat sibi religionem non intrare, non tamen licet obicem spiritui sancto ponere ; et ideo non oportet ut ad cavendum crimen periurii, quod iam vitari non potest, religionis ingressum omittat.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis praelationem fugere possit quandoque ex bono procedere, tamen pertinaciter resistere, semper malum est, sicut patet in Glossa Gregorii Hierem. I qui hoc probat exemplo Hieremiae et Moysi, qui cum primo recusassent praelationis officium, ad ultimum humiliter obedierunt. Unde huiusmodi iuramentum incautum reputatur : quia, quantum in se est, providentiae divinae praeiudicat, et obedientiam ad superiores excludit, quibus in hoc obedire tenetur.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod coactio in iuramento assertorio non potest esse sufficiens, quia nihil potest sufficienter cogere ad hoc quod homo mortaliter peccet ; quod contingit, si falsum cum iuramento asserat ; unde tale iuramentum quantumcumque coactum, est obligatorium ad peccatum. In iuramento autem promissorio sciendum, quod coactio potest esse sufficienter cogens ad promittendum : quia ut maius periculum evitetur, potest aliquis aliquid promittere sibi damnosum ; quod sine peccato contingere potest : et tunc talis coactio, si sit sufficiens quae in constantem virum cadere possit, tollit obligationem iuramenti in foro contentioso : quia ei qui vim intulit, non competit actio ex obligatione illius iuramenti. Sed in foro conscientiae est obligatorium : quia magis debet homo subire temporale damnum quam fidem frangere. Habet tamen remedium ut in iudicio ab eo repetat. Quod si iuraverit se non repetiturum, potest iudici denuntiare, qui ex officio suo debet raptorem ad restituendum cogere. Si autem iuraverit se non denuntiaturum, contra correptionem fraternam iuravit, et non tenetur observare.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod coactio non potest facere in tali casu violentum absolute, sed violentum mixtum : quia oportet ut qui iurat, membra moveat ad loquendum, et sua voluntate : tale autem violentum, ut dicit philosophus in III Ethic., quamvis simpliciter sit involuntarium, tamen hic et nunc est voluntarium : quia ad vitandum maius malum vult minus damnum subire.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod coactio tollit obligationem matrimonii, quia non solum requirit consensum, sed etiam consensum liberum : quod non est in obligatione iuramenti.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Lucia loquitur de violento simpliciter, in quo patiens nihil confert agenti. Tale autem violentum non potest esse in tali casu.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod iuramentum promissorium, ut dictum est, obligat hac necessitate ut culpa evitetur : unde obligat ad omne illud faciendum quo non facto culpa incurritur. Distinguendum est ergo in eo qui iurat ; aut enim simpliciter, aut dolose iurat. Si iurat dolose, ex duabus partibus potest culpa sequi : scilicet ex fractione iuramenti, et ex dolo. Quamvis ergo ex ipsa ratione iuramenti, inquantum iuramentum, non obligetur ad servandum ipsum nisi secundum suam intentionem ; tamen ex necessitate iuramenti, inquantum fuit dolosum, obligatur ad observandum taliter quod ex dolo alius non laedatur : et hoc est quando secundum intentionem recipientis implet iuramentum. Si autem simpliciter iuret absque dolo, tunc in foro conscientiae non obligatur nisi secundum suam intentionem ; sed in foro contentioso, ubi intentio ignoratur, obligatur secundum quod verba communiter accipi solent.
ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS IV
Utrum periurium sit mendacium iuramento firmatum
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod periurium non sit mendacium iuramento firmatum. Omne enim mendacium est falsa vocis significatio, ut in praecedenti dist. dictum est. Sed periurium potest esse sine falsa vocis significatione : quia, sicut in littera dicitur, qui iurat verum quod putat esse falsum, periurus est. Ergo non omne periurium est mendacium iuramento confirmatum.
- Praeterea, periurium quandoque incurritur in iuramentis quae de futuris contingentibus fiunt. Sed in futuris contingentibus non est veritas vel falsitas determinata, ut probat philosophus ; et sic periurium potest esse sine falsa vocis significatione, et sine mendacio.
- Praeterea, in littera dicitur, quod qui falsum iurat, quod credit esse verum, periurus est. Sed talis non mentitur. Ergo periurium potest esse sine mendacio.
- Praeterea, Hieronymus dicit, quod iuramentum quod tres comites non habet, est periurium. Sed defectus iustitiae vel iudicii non facit mendacium, sed solum defectus veritatis. Ergo non omne periurium est mendacium.
- Praeterea, periurium nihil aliud est, ut videtur, quam perversum iuramentum. Sed iuramentum pervertitur non mendacio tantum, sed etiam per falsam formam iurandi, sicut qui iurat per idola. Ergo periurium potest esse sine mendacio.
In contrarium est definitio quae in littera ponitur.
- Praeterea, iuramentum est ad confirmationem veritatis. Sed mendacium veritati opponitur. Ergo periurium, quod est perversitas iuramenti, est mendacium.
- Praeterea, iurare est ius veritatis Deo reddere. Sed quicumque sine mendacio iurat, ius veritatis Deo reddit. Ergo sine mendacio est iuramentum, et non periurium.
Respondeo : Dicendum, quod quaelibet res denominatur a suo complemento : et nomen quod sumitur a defectu alicuius rei, proprie denominat defectum qui accidit circa complementum alicuius rei. Iuramentum autem in confirmatione veritatis completur, sicut syllogismus in confirmatione conclusionis. Unde sicut dicitur insyllogizatum esse, quando conclusio non sequitur ex praemissis, non autem quando aliqua praemissarum est falsa manente forma debita ; ita etiam periurium, quod defectum iuramenti nominat, significat defectum qui accidit in re quae iuramento confirmanda erat. Defectus autem confirmationi veritatis contrarius, est mendacium ; et ideo periurium, proprie loquendo, nominat defectum mendacii in iuramento.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis assertio illius qui dicit verum, putans esse falsum, non sit mendacium absolute, est tamen mendacium in comparatione ad dicentem, unde et ipse mentiri dicitur ; unde et in hoc periurio est aliquo modo mendacium.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod futurum non potest habere veritatem determinatam nisi in sua causa quae determinatur ad effectum illum. Causa autem contingentium quae per nos fiunt, est nostra voluntas ; quae quidem determinatur ad effectum per propositum fixum de aliquo faciendo ; et tale propositum significat se habere qui iurat se aliquid facturum ; unde ex hoc ipso quod iurat illud ad quod fixum propositum non habet, mendacium incurrit, et periurium.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod iuramentum non est exhibendum nisi de eo de quo quis certitudinem habet ; unde quicumque iurat aliquid, significat se de hoc certum esse. De falso autem certitudo esse non potest ; unde qui iurat falsum quod putat esse verum, ex ipso modo assertionis quodammodo mendacium incurrit, quamvis assertum ipsum secundum se non sit mendacium.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod iuramentum promissorium, in quo deest iustitia vel iudicium, aliquo modo continet mendacium quantum ad id quod fieri debet : quia unusquisque tenetur abstinere ab eo quod est illicitum, et bonis et perfectionibus non contra niti ; unde ex hoc quod iurat aliquid
ad 5. Ad quintum dicendum, quod non omnis perversitas iuramenti facit periurium, sed illa tantum quae est in eius complemento, ut dictum est.
ARTICULUS V
Utrum omne periurium sit peccatum mortale
QUAESTIUNCULA I
- Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit peccatum mortale. Sicut enim contingit mentiri iocose, ita et periurare. Sed mendacium iocosum non est peccatum mortale. Ergo nec periurium.
- Praeterea, contingit quod propter consuetudinem iurandi aliquis ex lapsu linguae falsum iurat ; et esset grave dicere, quod talis mortaliter peccaret. Ergo non omne periurium est mortale peccatum.
- Praeterea, sicut iurare falsum, ita etiam iurare sine causa prohibetur praecepto secundo Decalogi : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Sed iurare sine causa non semper est peccatum mortale. Ergo nec iurare falsum : ergo ut prius.
Sed contra, Augustinus in quodam sermone dicit, quod falsa iuratio perniciosa est. Sed nihil dicitur esse perniciosum nisi peccatum mortale. Ergo periurium est peccatum mortale.
- Praeterea, omne quod est contrarium praecepto legis, est peccatum mortale. Sed periurium directe contrariatur huic praecepto : non assumes nomen Dei tui in vanum. Ergo et cetera.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non liceat iuramentum recipere vel exigere. Nam super illud Roman. 1, 9 : Testis est mihi Deus, dicit Glossa : tu non facis malum qui bene uteris iuratione, ut alteri suadeas quod utile est ; sed a malo est, supple illius qui recipit iuramentum. Ergo recipiens iuramentum peccat.
- Praeterea, ille qui exigit ab aliquo iuramentum, vel scit eum iurare verum, vel scit eum iurare falsum, vel nescit an falsum an verum iuret. Si scit eum iurare verum, videtur peccare, quia pro nihilo facit eum iurare. Si scit eum iuraturum falsum, homicida illius est, ut in littera dicitur. Si autem nesciat alterutrum, de hoc dicit Augustinus super illud Rom. 1 : Testis est mihi Deus : non audeo dicere hoc non esse peccatum, sed humana tentatio est. Ergo exigere iuramentum quolibet modo peccatum est.
- Praeterea, Rom. 1, dicitur, quod qui consentiunt male facientibus, digni sunt morte. Sed qui iurat per idola, peccat mortaliter : qui autem ab eo iuramentum recipit, videtur ei consentire. Ergo ad minus recipiens tale iuramentum, peccat.
Sed contra est quod legitur Gen. 31, de Iacob, qui recepit iuramentum Laban, qui scilicet per deos suos iuravit : nec est dicendum quod peccaverit.
- Praeterea, sine quo non potest ordo iudiciarius observari, non videtur esse peccatum. Sed ordo iudiciarius in multis casibus sine receptione iuramenti observari non posset. Ergo recipere iuramentum non est peccatum.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod iuramentum est duplex. Quoddam in quo aliquis percipit se iurare ; et tunc si falsum iurat, credo quod semper peccet mortaliter, sive sit iuramentum solemne, sive non solemne ; et praecipue quando percipit esse falsum quod iurat. Quoddam vero iuramentum est in quo homo non attendit ad iuramentum, et quasi non percipit se iurare, sed ex lapsu linguae in iuramentum prolabitur ; et quia tunc quasi nesciens iurat, et nesciens non reputatur voluntarius, ideo in tali casu videtur quis non voluntarie iurare. Unde si sit falsum hoc de quo iurat, sive percipiat esse falsum, sive non, dummodo non sit mendacium perniciosum, non dico quod sit peccatum mortale, sed veniale ; valde tamen cavendum propter vicinitatem ad mortale.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de mendacio et periurio : quia iuramentum non est nisi cum magna cautela adhibendum, ut dictum est, et propter utilitatem aliquam ; unde si iocose aliquis periurat, non excusabitur.
ad 2. Ad secundum patet solutio ex dictis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod iurare sine causa non directe opponitur illi praecepto, sed indirecte. Directe autem opponitur ei iurare falsum ; quia hoc est quod confirmari non potest, unde vana est iuratio. Unde non oportet quod iurare sine causa semper sit mortale peccatum, sicut iurare falsum.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut iurare non semper malum est, sed quandoque est licitum, quando pro necessitate aliqua et cum cautela iuratur ; ita etiam iuramentum recipere vel exigere ex causa necessaria, et aliis debitis circumstantiis observatis, potest esse sine peccato.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non intelligitur ibi malum culpae, sed malum poenae, quod est ex ignorantia illius qui iuramentum recipit : si enim sciret an esset verum hoc pro quo iuratur, iuramento opus non esset.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quando aliquis scit vel probabiliter credit quod aliquis peierabit, non licet ei iuramentum exigere, nisi forte sit in loco iudicii : quia iuramentum in iudiciis non tantum exhibetur propter iudicem, sed propter alios ; unde non est in potestate eius iuramentum remittere, quod secundum ordinem iuris exhibendum esset. Similiter si sciat eum iuraturum verum, potest licite iuramentum exigere non pro se, sed pro aliis qui hoc nesciunt. Si autem dubitet, dubitatio ex tanta suspicione procedere potest, quod cum peccato erit. Et ideo Augustinus non audet dicere quod sit sine peccato ; non tamen dicit quod semper sit peccatum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ille qui iurat per idola, peccat quidem quantum ad formam iuramenti, sed non quantum ad assertionem veri, vel promissionem alicuius quod redundat in bonum commune ; et quantum ad hoc potest ei consentiri sine peccato, sed non quantum ad primum ; et ideo iuramento eius uti possumus quandoque sine peccato.
EXPOSITIO TEXTUS
Nunc de periurio videamus. Videtur quod tractatum istum ponere debuerit in expositione secundi praecepti. Sed dicendum, quod periurium ad sui cognitionem praesupponit e periurio tractavit. Infirmis ergo illud prohibuit. Propter duo pericula. Primo ne aliquod numen creaturis inesse crederent. Secundo ne tali iuramento se obligari non credentes, fidem frangerent. Qui vero per Evangelium, maius quiddam fecisse videtur. Hoc ideo contingit, quia in solemni iuratione, ubi maior deliberatio adhibetur, tali forma in iurando utimur. Sancta synodus decrevit et cetera. Ratio institutionis fuit, quia ad iuramentum requiritur summa cautela, quae exigit sobrietatem. Excipiuntur tamen casus illi in quibus mora protraheret periculum, sicut est pro pace facienda.
